Obrazy na stronie
PDF
ePub

fide vivo filii Dei. Et ideo subdit, In Christo Jesu Domino nostro, id est, per Jesum Christum, per quem et peccatis morimur, et Deo vivimus: vel in Christo Jesu, id est, tanquam incor

porati Christo Jesu, ut per ejus mortem moriamur peccato, et per ejus resurrectionem vivamus Deo. (Ephes. 2.) Convivificavit nos in Christo, cujus gratia salvati estis per Christum.

LECTIO 3.

Hortatur Romanos ne maneant in peccato, simulque movet quæstionem, num peccandum sit, cum simus sub gratia.

[blocks in formation]

:

17. Gratias autem Deo, quod fuistis servi peccati obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.

Postquam Apostolus ostendit, quod nou est nobis permanendum in peccato, et quod hujus rei facultatem habemus, hic concludit moralem exhortationem. Et circa hoc tria facit. Primo proponit admonitionem. Secundo rationem assignat, ibi: Peccatum enim, etc. Tertio movet quæstionem et solvit, ibi: Quid ergo? Peccabimus, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit admonitionem. Secundo exponit eam, ibi: Ut obediatis, etc.

Dicit ergo primo: Dictum est quod vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, per quod datur intelligi, quod virtus peccati in tantum diminuta est, ut nobis dominari non possit. Ergo peccatum de cætero, Non regnet in vestro mortali corpore. Non autem dicit: Non sit peccatum in vestro mortali corpore, quia quamdiu corpus nostrum est mortale, id est, necessitati mortis addictum, non potest esse, quin in corpore nostro sit peccatum, id est, fomes peccati. Sed ex quo a Deo liberati sumus a regno peccati, debemus conari, quod peccatum in corpore nostro dominium jam amissum in nobis non recuperet: et hoc est quod dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Et hoc quidem necessarium est cavere, dum corpus mortale gerimus, quia dicitur (Sap. 9.) Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, etc.

Deinde cum dicit, Ut obediatis, etc. exponit admonitionem præmissam. Circa quod considerandum est, quod dupliciter peccatum regnat in homine. Uno modo per interiorem consensum mentis. Et hoc removendo, dicit, Ut obediatis concupiscentiis ejus. Obedire enim per consensum mentis concupis centiis peccati, est peccatum regnare in nobis. (Eccl. 48.) Post concupiscentias tuas non eas. Secundo modo re

mus facti servi justitiæ iterum redire ad servitutem peccati. Utramque rationem Apostolus simul tangit, dicens, gratias ago Deo, sic et vos gratias agere debetis, quod cum essetis servi peccati: quia qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. 8.) Obedistis scilicet credendo; supra 1. Ad obediendum fidei in omnibus Gentibus. Et hoc non coacti, sed ex corde. (Infra 10.) Corde creditur ad justitiam. In eam formam doctrinæ, id est, in doctrinam Catho

licæ fidei. (2 Tim. 1.) Formam habens sanorum verborum quæ a me audistis. In quam traditi estis, id est, cui vos totaliter subdidistis. (2 Cor. 8.) Semetipsos dederunt primum Deo, deinde nobis per voluntatem Dei. Et per hoc liberati estis a peccato, et ita non convenit quod in servitutem peccati redeatis. Et servi facti estis justitiæ, et ita non convenit, quod justitiam deseratis. (4 Cor. 7.) Pretio empti estis et non estis vestri.

LECTIO 4.

Ostensa pœna peccati ac turpitudine ejus detecta, quippe quæ hominem erubescere cogit: hortatur ad vitæ encania facienda.

19. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. 20. Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitia.

21, Quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. 22. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.

23. Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna in Christo Jesu Domino nostro.

Postquam Apostolus ostendit ratione accepta ex beneficio divino, quod non est nobis in peccato permanendum, sed Deo serviendum, hic ostendit idem ratione accepta ex prioris vitæ consuetudine. Et circa hoc tria facit. Primo proponit suppositi documenti conditionem quod subdit. Secundo ponit documenti expressionem, ibi: Sicut enim exhibuistis, etc. Tertio documenti

rationem assignat, ibi: cum enim servi etc.

Dicit ergo primo, monui, quod exhibeatis vos Deo. Adhuc dico vobis quoddam humanum, id est, congruens imbecillitati humanæ. Sic enim quandoque homo accipitur in scriptura, prout sc. significat conditionem infirmitatis humanæ. (Sap. 9.) Homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum judicii et legum. (1 Cor. 3.) Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Causam autem assignat, subdens, propter infirmitatem; perfectis enim, sunt perfectiora præcepta tradenda. (1 Cor. 2.) Sapientiam loquimur inter perfectos. {Hebr. 5.) Perfectorum est solidus cibus. Infirmioribus sunt danda leviora præcepta, (4 Cor. 3.) Tanquam parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam. (Hebr. 5.) Facti estis quibus lac opus est. Hæc autem infirmitas non ex spiritu, sed ex carne venit; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, ut dicitur (Sap. 9.) Et ideo subdit, carnis vestræ. (Matth. 26.) Spiri

etc.

tus quidem promptus est, caro autem Stipendia peccati mors, Ostendit infirma. autem rationem præmissorum, præferendo statum gratiæ statui culpæ. Si enim plura nobis bona ex justitia proveniunt quam ex culpa, magis debemus insistere ad serviendum justitiæ, quam studuerimus ad serviendum peccato. Primo ergo ponit conditionem status peccati. Secundo conditionem status justitiæ, ibi: Nunc vero liberati, etc. Circa primum tria facit. Primo ponit conditionem peccati. Secundo effectum peccati, ibi: quem ergo fruc tum, etc. Tertio finem, ibi: Nam finis illorum, etc.

Deinde cum dicit, sicut enim exhibuistis, etc. ponit documentum quod dicit esse humanum, in quo docet corpus esse æqualiter exhibendum ad serviendum justitiæ, secundum quod nos exhibuimus ipsum ad serviendum peccato. Et hoc est quod dicit, sicut enim exhibuistis membra vestra servire, scilicet per executionem mali operis, immunditiæ et iniquitati corde conceptæ, ut immunditia referatur ad peccata carnalia. (Ephes. 5.) Omnis fornicatio aut immunditia nec nominetur in vobis, etc. Iniquitas autem refertur ad peccata spiritualia, et præcipue quibus læditur proximus. (Ps.) Iniquitatem meditatus est in cubili suo. Quibus in corde conceptis, membra serviunt ad iniquitatem, scilicet opere exequendam. Et ponit iniquitatem hic pro immunditia et iniquitate, se→ cundum quod omne peccatum est iniquitas, (Infra 13.) Et hoc in quantum discordat ab æquitate legis divinæ. Ita nunc, scilicet liberati a peccato, exhibete membra vestra, scilicet per executionem bonorum operum, servire justitiæ, in lege divina nobis propositæ et hoc, in sanctificationem, id est, in executionem et augmentum sanctitatis. (Apoc. ult.) Sanctus sanctificetur adhuc. Dicit autem hoc esse humanum, quia secundum rectum judicium exigeretur: ut homo multo plus serviret justitiæ, quam ante servierit peccato. (Bar. 4.) Sicut fuit sensus vester, ut erraretis a Deo decies tantum, iterum convertentes requiretis

[ocr errors][merged small][merged small]

:

Circa primum considerandum est, quod homo naturaliter est liberi arbitrii, propter rationem et voluntatem, quæ cogi non potest, inclinari tamen ab aliquibus potest. Semper ergo homo quantum ad arbitrium rationis, remanet liber a coactione, non tamen est liber ab inclinatione. Quandoque enim liberum arbitrium inclinatur ad bonum per habitum gratiæ vel justitiæ et tunc habet servitutem justitiæ, et est liber a peccato. Quandoque autem arbitrium inclinatur ad malum per habitum peccati: et tunc habet servitutem peccati, et libertatem justitiæ. Servitutem quidem peccati qua trahitur ad consentiendum peccato, contra judicium rationis. (Joan. 8.) Qui facit peccatum, servus est peccati. Et quantum ad hoc, dicit, cum enim servi essetis peccati. Libertatem vero a justitia, quantum ad hoc, quod homo absque freno justitiæ præcipitat se in peccatum. Et quantum ad hoc, dicit, liberi fuistis justitiæ, quod præcipue contingit his qui ex certo proposito peccant. Nam illi qui ex infirmitate vel passione peccant, aliquo freno justitiæ retinentur, ut non videantur a justitia omnino liberi. (Jer. 2.) A sæculo fregisti jugum, rupisti vincula, dixis

ti, non serviam. (Job. 11.) Vir vanus in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri, liberum se putat. Sciendum est tamen, quod iste status habet veram servitutem, libertatem autem non veram, sed apparentem. Cum enim homo sit id quod est secundum rationem, tunc homo vere est servus, quando ab aliquo extraneo abducitur ab eo quod est rationis. Sed quod aliquis freno rationis non cohibeatur a sequela concupiscentiæ, est libertas quantum ad opinionem illius, qui summum bonum putat concupita sequi.

Deinde cum dicit, quem ergo fructum, etc. ostendit effectum peccati. Et unum quidem effectum excludit, scilicet effectum fructuosum, cum dicit, quem ergo fructum, scilicet cum peccabatis in illis, scilicet peccatis. Sunt enim infructuosa peccati opera, quia non adjuvant hominem ad beatitudinem consequendam. (Is. 59.) Opera eorum, opera inutilia. (Mich. 2.) Væ qui cogitatis inuțile, et operamini malum in cubilibus vestris. Astruit autem effectum confusibilem, dicens, in quibus, scilicet peccatis, id est, de quibus, nunc, scilicet in statu pœnitentiæ, Erubescitis, propter eorum turpitudinem. (Jer. 31.) Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum confusione, et erubui. (Is. 1.) Erubescitis super hortis, scilicet voluptatis, quos elegeratis,

Deinde cum dicit, nam finis, etc, ponit finem peccati, dicens: nam finis illorum, scilicet peccatorum, mors est. Quæ quidem et si non sit finis operantis peccatum, quia peccando non intendit mortem incurrere, est lamen finis ipsorum peccatorum, quia de se nata sunt, mortem inducere temporalem quia cum anima a se Deum separat, dignum est, ut ab ea corpus suum separetur : et æternam, quia

cum aliquis ad tempus vult separari a Deo, propter concupiscentiam peccati, dignum est ut ab eo æternaliter separetur, quod est mors æterna. (Supra 1.) Qui talia agunt, digni sunt

morte.

Deinde cum dicit, nunc vero, etc. ostendit qualitatem status justitiæ. Et primo ponit conditionem status justitiæ. Secundo effectum, ibi: Habetis fructum vestrum, etc. Tertio ponit finem, ibi: Finem vero, etc. Circa primum considerandum est, quod sicut quando aliquis a peccato inclinatur ad malum, est liber a justítia: ita cum aliquis ex habitu justitiæ et gratiæ inclinatur ad bonum, est liber a peccato, ut sc. ab eo non superetur usque ad consensum. Unde dicit, nunc vero sc. in statu justitiæ, liberati a peccato. (Joan. 8.) Si filius vos liberaverit, tunc vere liberi eritis. Similiter econtra, sicut in statu peccati est aliquis servus peccati, cui obedit: ita in statu justitiæ est aliquis servus Dei voluntarie obediens, secundum illud (Ps. 99.) Servite Domino in lætitia. Et hoc est, quod subdit, servi autem facti Deo. (Ps. 15.) O Domine, quia ego servus tuus, etc. Hæc autem vera est libertas, et optima servitus: quia per justitiam homo inclinatur ad id, quod convenit ipsi, quod est proprium hominis et avertitur ab eo quod con→ venit concupiscentiæ, quod est maxime bestiale.

Deinde cum dicit, habetis fructum, etc. ponit effectum justitiæ, dicens, habetis fructum vestrum in sanctificatione, id est, ipsa sanctificatio, hoc est, executio sanctitatis per bona opera est fructus vester, in quantum, sc. hoc spiritualiter et sancte vos delectat. (Eccl. 9.) Flores mei fructus honoris et honestatis, etc. (Galat. 5.) Fructus spiritus est gaudium, pax, etc. Conse

quenter ponit finem, dicens, finem vero habetis, vitam æternam. Quæ quidem est finis ipsorum justorum, qui propter vitam æternam habendam, omnia operantur. (Matth. 6.) Primum quærite regnum Dei, etc. Et etiam ipsorum operum quæ cum ex obedientia Dei fiant, et ad Dei imitationem, vitam æternam merentur. (Joan. 10.) Oves meæ vocem meam audiunt, et sequuntur me, et vitam æternam do

e.s.

Deinde cum dicit, stipendia enim peccati, etc. manifestat quod dixerat de finibus malorum et bonorum. Et primo quantum ad mala, dicit, dictum est, quod finis peccatorum est mors Stipendia enim peccati, mors. Dicuntur autem stipendia mercedes militum, a stipe pendenda, id est, ponderanda : quia pecunia distribuenda militibus ponderabatur. Quia ergo peccatores peccato militant, membra sua exhibentes arma peccato, ut supra dictum est, mors dicitur esse stipendium peccati, id est, retributio, quam retribuit sibi servientibus. Et ex hoc

manifestum est, quod mors sit finis peccatorum, non quem peccantes quærunt, sed qui eis retribuitur. (Ps. 10.) Ignis, sulphur, spiritus procellarum, pars calicis eorum. Quantum vero ad bona, dicit, Gratia Dei vita æterna. Quia enim dixerat justos homines habere vitam æternam, quam certum est non posse haberi, nisi per gratiam : ideo hoc ipsum quod bona operamur, et quod opus nostrum est dignum vita æterna, est a gratia Dei. Unde et in (Ps. 83.) dicitur, gratiam et gloriam dabil Dominus. Sic igitur opera nostra si considerentur in sui natura, et secundum quod procedunt ex libero arbitrio hominis, non merentur ex condigno vitam æternam, sed solum secundum quod procedunt ex gratia Spiritus Sancti. Unde dicitur (Joan. 4.) Quod fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Et hoc fit in Christo Jesu Domino nostro, id est, per Christum, vel in quantum in ipso sumus per fidem et charitatem. (Joan. 6.) Omnis qui videt filium et credit in eum, habet vitam æternam.

CAPUT VII.

Aperit jam nos a legis Mosaicæ servitute liberos per gratiam Christi, ac nonnulla tractantur de nuptiarum lege.

1. An ignoratis, fratres, scientibus enim legem loquor, quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?

2. Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro alligata est legi. Si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege

viri.

3. Igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.

4. Itaque fratres mei et vos mortificati

estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificetis Deo.

5. Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.

6. Nunc autem soluti sumus a lege mor

tis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.

Postquam Apostolus ostendit, quod

« PoprzedniaDalej »