Obrazy na stronie
PDF
ePub

bus accedit ad vitam. Hinc est illud doctoris doctorum Hieronymi: Ama scientiam scripturarum, et carnis vitia non amabis.

Cap. 11. Quid sit vere philosophari: et ad quem finem omnem scripturarum vergat intentio.

Hoc autem revera philosophari est, et hic est multæ lectionis jucundissimus et saluberrimus fructus. Ipsa siquidem rerum omnium continet disciplinam, et omnium moderatrix, universis humanæ vitæ actibus, et verbis, et cogitationibus modum, et terminos ipsa constituit. Est tamen cui nec ipsa novit terminum præfinire. Est cui in eo præscribit modum, ut non habeat modum. Quicquid agit aut loquitur, illuc tendit, quod apud recte philosophantes non habet terminum. Nam et ejus substantia in eo consistit, ut illud nequaquam terminetur. Si enim secundum Platonem, Philosophus Dei amator est, quid aliud est philosophia, nisi divinitatis amor? Hoc est utique quod terminari non vult, ne et ipsa, quod non expedit, finiatur. Quod enim finitur, esse desinit: et si amor Dei extinguitur, philosophiæ nomen evanescit. Sic et incarnata sapientia Dei, quum multis præscribat modum, Deum sine modo præcipit diligendum: nisi quia caritati modus ille præscribitur, ut Deus sine termino amoris diligatur. Qui enim ait: Diliges proximum tuum sicut te ipsum, idem præmisit: Diliges dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis. Idem quoque adjecit: In his duobus mandatis, universa lex pendet et prophetæ. Si ergo omnia quæ scripta sunt prophetis famulantur et legi, id est, si omnis doctrina illuc tendit, ut homo subjectus sit legi Dei, quis ambigit ad regnum caritatis universa referri? Qui vero philosophando caritatem ad

quirit, aut dilatat, summum philosophantis assecutus est finem. Hæc est itaque vera et immutabilis philosophantium regula, ut sic in omnibus legendis aut discendis, agendis, aut omittendis, quisque versetur, ut proficiat veritati et caritati. Ipsa vero nunquam inanis aut sola est, sed honestatem, modestiam, cum sobrietate pudicitiam, et aliarum venerabilium virtutum cœtum in ipsum hominem, quem pietati consecrat, quasi in templum Domini introducit. Quicquid aliorsum vergit in artibus, sive quibuscunque scripturis, non philosophiæ dogmata, sed inanes fabulæ sunt, et figmenta eorum, super quorum impietatem ira Dei de cœlo revelatur. Quicquid illi garriant, recte philosophanti ineptum videtur, insipidum, et insulsum. Audi, non me, sed prophetam dicentem de talibus: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Loqui ergo vera et justa, philosophantibus et non philosophantibus commune est. Vera et falsa loqui, bona et mala docere, non philosophantium est. Sed et recta duntaxat interdum docet vanus philosophi imitator; sed qui recta quæ docet sequitur, vere philosophus est.

Cap. 12. De ineptiis nugalorum, qui sapientiam verba putant: et quod aliter legendi sunt libri divini, aliter gentiles libri.

ERRANT utique, et impudenter errant, qui philosophiam in solis verbis consistere opinantur. Errant qui virtutem verba putant, ut lucum ligna. Nam virtutis commendatio consistit ab opere, et sapientiam virtus inseparabiliter comitatur. Unde constat, quia illi qui verbis inhærent, malunt videri quam esse sapientes. Plateas circumeunt, terunt limina doctiorum, quæstiunculas movent, intricant verba, ut suum et alienum obducant sensum, paratiorcs ventilare,

quam examinare si quid difficultatis emersit. Verentur tamen prodere imperitiam suam jactatores sapientiæ, non amatores, et id quod nesciunt, pravo pudore nescire, quam quærere et discere malunt, præsertim si adsunt alii, quibus notum [arbitrentur quod ipsi nesciunt; fastum tamen] eorum ferre non poteris: de omni materia loquuntur subito, dijudicant omnes, culpant alios, seipsos prædicant, jactant se invenisse de novo, quod tritum est ab antiquis, et testimonio librorum per ætates multas ad tempora nostra perductum. Verba multiplicant, ut sæpe minus intellecti sint onere, et multitudine verborum, quam rerum difficultate. Quum enim ne intelligeretur effecit, arbitrantur se meruisse, ut præ cæteris philosophus videatur. Et sæpe qui paucissima novit, proponit plurima, quæ nec ipse Pythagoras sufficeret explanare. Interdum eadem replicat et revolvit. Et quia non habet, quo divertat, laborat misere, idem terit, "et easdem circinat auras;" dum enim procul audis, tertium Catonem e cœlo miraberis cecidisse: quemlibet enim hominem, adtulisse videbitur. Si professionem quæras, aut artem, est

Grammaticus, Rhetor, geometres, pictor, aliptes,

Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit, et esuriente Græculo longe præstantior. Nam et si jusseris, ibit in cœlum, et Dædalo doctior, teipsum quo volueris incolumem per inane trajiciet. Accede ut docearis, quid in scriptis suis auctores senserint diligenter inquire, excute literam; statim increpabit duritiam tuam, et asino Arcadia te dicet tardiorem. Plumbo hebetior es, dum quid in litera latet interrogas. Litera inutilis est, nec curandum est, quid loquatur. Si instas, moneberis fugere, quoniam perniciosa est, et occidit. Cave ne serpens sis, qui terram comedit omnibus dicbus vitæ suæ. Aut ludendum,

aut fabulandum; aut disceptandum est tibi. Nam qui verbosior est, videtur doctior. Nec curandum est, uude, aut quid, de quo sentiat, aut proferat aliquis, dum loquatur. Nec refert qua quisque ratione nitatur, dum non instantiam, sed umbram ejus quisque dare sufficiat. Quid verum aut falsum, quid probabile aut quid non probabile sit, frustra quæritur, quum omnibus imago probabilium præferatur. Statue quod volueris, statim illud aliqua similitudo evacuat. Nam quod obtinet in uno simili, velis nolis in alio obtinebit. Constat tamen quod vero simile est, non statim esse verum, et quod falsum videtur, non semper falsum esse. Si propositorum similium dissimilitudinem niteris aperire, rem inanem aggrederis. Aut enim te vel clamore præpediet, aut superfluam operam deridebit ; quum omnium similium aliquam dissimilitudinem esse oporteat. Alioquin non tam similia, quam eadem merito esse dicentur. Docere cur ita non sit, non modo frivolum, sed irrisione dignissimum judicatur. Statim quæritur an velis concionari. Dicunt se ut Peripateticum, non Hermagoram audiant, convenisse; quum tamen deambulatione et circumitione viarum potius, quam diligenti investigatione rerum, Peripateticos imitentur. Si tamen hæc ad copiam eloquentiæ comparandam exerceatur disceptatio, et similia et dissimilia conquirantur, exercitium quidem laudabile est, et quo aliud esse conducibilius juventuti, non facile dixerim, dummodo fallaciarum nube multiplici, sibi nequaquam perstringi oculos patiantur. Nihil enim utilius, nihil ad gloriam aut res aquirendas commodius juventuti, quam eloquentia, quæ ex eo plurimum comparatur, si rerum in mente, et in ore copia sit verborum. Verba namque proferre rebus incognitis, desipientis potius quam docentis est, aut discentis. Multos videbis hujusmodi, qui totum longo detinent

sermone diem, et nihil omnino dicunt, aut minimum. Tu defessus es audiendo, et is nisi verbosior esset, loquendo perfatigari potuerat; quo tamen tendat, aut quid velit, nondum intelligis. Tu finem exspectas, ille nondum initium fecit. Perfer tamen, ut videas qua exiturus sit; recollige tandem, quæ contexuit, et occurrent tibi

Velut ægri somnia, vanas

Fingentis species, ut nec pes, nec caput, uni

Reddatur formæ.

Turbati cerebri hominem credas, et qui ex defectu rationis linguam continere non possit. Putes eum noctes continuare insomnes, et sopita ratione, melancholiam solam in eo excitatam Si forte miseratione ductus, ei modestiam persuaseris, succendetur, et quælibet in quemvis finget opprobria, compatientibus et deridentibus æque convitiabitur; nec amicus nec hostis ab eo, nisi consputus abscedet. Si cœpisti, perferas necesse est, aut procacis linguæ sustinebis injurias. Desiste ergo, nisi sordida lingua malueris inquinari. Nam et immunda quo magis moventur, eo amplius fœtent. Viri prudentis dictum agnosces, quia

Vesanum tetigisse timent, fugiuntque poetam, Qui sapiunt, agitant pueri, incautique sequuntur. Licet autem apud privatos, aut serio viventes, homo hujusmodi rectissime videatur inutilis, commodus tamen est in cœtu multitudinis, quæ hilaritatis et jocularis lætitiæ materia gaudet. Optimum enim instrumentum est ad risus conciliandos, et efficacior quovis mimo. Ut venenum ejus effugias, patientiam indicas auribus, morem geras insano, qui nulli parcit, et si eum forte vis reprimere, benignissime obsecra, ut in docendo aut disputando sententiæ plus apponat, et eam verborum deductione compenset. Nam qui verba rebus, et res temporis opportunitati contemperat,

« PoprzedniaDalej »