Obrazy na stronie
PDF
ePub

INCIPIT VITA SANCTI EATÆ

HAUGUSTALDENSIS EPISCOPI.

ANNO ab incarnacione Domini nostri Jesu Christi DC. XXXIII, interfecto in pugna Eadwyno rege Northanymbrorum nobilissimo, suscepit pro illo regnum Berniciorum filius Ethelfridi; qui de illa provincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfridus. Siquidem, tempore toto, quo regnavit Edwynus, filii præfati regis Ethelfridi, qui ante illum regnaverat, cum magna nobilium juventute apud Scottos sive Pictos exulabant; ibique ad doctrinam Scottorum catezizati et baptismatis gratia sunt renati. Qui ut, mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi; ac cepit primus eorum, quem diximus Eanfridus, regnum Berniciorum. Qui, ut terreni regni infulas sortitus est, sacramenta cœlestis regni, quibus iniciatus erat, anathematizando perdidit; ac se priscis idolatriæ sordibus polluendum perdendumque restituit. Nec mora: Rex Brittonum, Ceadwalla, illum impia manu sed justa ulcione peremit. Quo occiso, frater ejus, vir Deo dilectus, Oswaldus, adveniens, cum parvo quidem exercitu, sed fide Christi munito, infandum Brittonum regem, fratris sui interfectorem, cum inmensis illis copiis, quibus nil resistere posse jactabat, delevit; regnumque Berniciorum simulque Deirorum, Deo autore, adeptus est. Qui, ubi regnum suscepit, desiderans totam, cui præesse cœpit, gentem, fidei Christianæ gratia imbui, misit ad majores natu Scottorum, a quibus ipse exulans baptizatus erat, petens ut sibi mitteretur antistes, cujus doctrina ac ministerio gens Anglorum, quam regebat, Dominicæ fidei sacramenta susciperet. Neque aliquanto tardius, quod peciit, impetravit. Accepit namque pontificem Aydanum, summæ mansuetudinis et pietatis ac moderaminis virum, cui ad se venienti rex Oswaldus locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi, ubi ipse petebat, tribuit,

M

atque ejus ammonicionibus humiliter ac libenter auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter edificare ac dilatare curavit. Construebantur ergo ecclesiæ per loca; confluebant ad audiendum verbum populi gaudentes; donabantur regio munere possessiones et territoria ad instituenda monasteria. Ac vero episcopus Aidanus, inter alia vivendi documenta, saluberrimum abstinenciæ vel continencia clericis exemplum reliquit; cujus doctrinam id maxime commendabat quod non aliter quam vivebat [ita cum suis ipse docebat [ita]. Nichil enim hujus mundi quærere nichil amare solebat. In tantum autem vita illius a nostri temporis segnicie distabat, ut omnes, qui cum eo incedebant, sive attonsi sive laici, meditari deberent, id est, aut legendis scripturis aut psalmis dicendis operam dare. Iste igitur reverendissimus episcopus, inter cætera doctrinæ sanctæ et operum illustrium insignia præcocia, eciam duodecim pueros de nacione Anglorum, in Christo erudiendos, primo sui episcopatus tempore suscepit. Ex quibus unus extitit Eata, puer bonæ indolis, natura docilis, ac mansueti animi valde. Qui eruditoris sui sanctis monitis et exemplis sedulus auditor, menteque totus inhærens, brevi omni morum honestate conspicuus enituit. Itaque, ubi perfectioris ætatis metas attigit, acceptus Deo et hominibus, monachus factus, monachi nocte et die vigilavit in actus. Erat namque vir pacienciæ virtute præcipuus, castitate mundus, affabilis et jocundus omnibus, et, ut reverentissimus Beda presbiter de eo testatur, præ omnibus hominibus mansuetudinis et simplicitatis gratia decoratus. Crescente itaque eo magis ac magis in sacris virtutibus, crevit et in eo gratia cœlestis, suis illum sullimando karismatibus. Post non multum enim temporis, Abbas dignissimus effectus ecclesiæ Mailrocensis, multo majoris humilitatis ac caritatis exempla, quam antea, fratribus præstitit. Unde eum omnes monachi fragrantissimo amore diligentes, non quasi minacem magistrum metuebant, sed ut pium patrem affectuose complectebantur. Non solum autem monachis et clericis merito sanctitatis et exemplo tocius religionis venerabilis, sed et potentibus et divitibus hujus seculi in tantum honorabilis extitit, ut ipsi eciam reges illum, ut patrem, colerent, et ad construenda monasteria terras et possessiones ei liberali animo largirentur. At ille gaudens, pro devocione principum erga Dei cultum, ecclesias et monasteria diligenti studio locis opportunis instituebat. Discipulos quoque bonos sanctæque conversationis studiis operam dantes in ipsis aggregare studuit; inter quos, et præ quibus speciales et insignissimi, erant Boisilus et Cuthbertus; ambo viri miræ sanctitatis nitore lucentes, ambo spiritu prophetico magnifice pollentes. E quibus

prior Mailrocensi ecclesiæ, præpositi jure, sub eodem patre præfuit, sequens vero postmodum Lindisfarnensis ecclesiæ magnificus præsul enituit. His temporibus finito conflictu ac soluta contentione, quam Colmannus episcopus cum suis exercuit contra Wilfridum cæterosque catholicos viros, de observacione paschali, revertens patriam idem Colmannus adiit regem Oswium impetravitque ab eo ut præfatus vir venerandus, Abbas Eata, fratribus Lindisfarnensis ecclesiæ Abbatis jure præesset. Multum namque eundem Abbatem Eatan etiam Scotti venerabantur, eo quod esset, ut supra dictum est, unus de XII pueris Aidani episcopi. Suscipiens itaque sub cura sui regiminis sanctus Eata ecclesiam Lyndisfarnensem, omnem diligentiam spiritualium excubiarum eidem ecclesiæ, sicut et Mailrocensi, præbuit. Beatum quoque Cuthbertum, quem præpositum ecclesiæ Mailrocensis post obitum Deo dilecti sacerdotis Boisili fecerat, ad hanc ecclesiam transtulit; ejusque præposituram sub se disponendam illi commisit. Et inde, revoluto plurimorum annorum circulo, orta inter regem Egfridum et reverentissimum antistitem Wilfridum dissencione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus; et duo in locum ejus substituti episcopi, qui Northanymbrorum genti præessent, Bosa, videlicet, qui Deirorum, et Eata præfatus abbas, qui Berniciorum provinciam gubernarent; hic in civitate Eboraci, ille in Hagustaldensi sive in Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem. Ordinati sunt autem sancti ac Deo amabiles viri Bosa et Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro; qui eciam, post tres annos abscessionis Wilfridi, addidit horum numero duos antistites, Trumwyn ad provinciam Pictorum, tunc temporis Anglorum imperio subjectam, et Tunbertum ad ecclesiam Haugustaldensem; remanente Eata ad Lyndisfarnensem. Sed post triennium, pro culpa cujusdam inobedientiæ, depositus est Tunbertus; et loco ejus vir sanctissimus electus est Cuthbertus. Sed quoniam ipse plus Lindisfarnensi ecclesiæ, in qua conversatus fuerat, quam Haugustaldensi, dilexit præfici, placuit, ut Eata reverso ad sedem ecclesiæ Haugustaldensis, cui regendæ primo fuerat ordinatus, Cuthbertus ecclesiæ Lyndisfarnensis gubernacula susciperet. Redditus ergo cathedræ episcopali ecclesiæ Haugustaldensis venerabilis pater Eata, cum magno universorum gaudio suscipitur: exultantibus omnibus, ac Deo gracias agentibus, quod pastorem suum dilectissimum, quem tristes perdiderant, Dei providente gratia, iterum recipere meruissent. Jam vero, qualem se in episcopatu exhibuerit, nullis meæ parvitatis eloquiis explicari valet. Creber enim erat in oracionibus; oportunus et importunus in exhortacionibus ;

elemosinarum operibus intentus; disciplinis ecclesiasticis ex propositi voto redditus; et quæcumque per spiritum Sanctum agenda cognovit, sedulus ac devotus amministrare curavit. Cumque pius Dominus pios ejus labores æterna mercede remunerare decrevisset, tactus est morbo acerrimo interaneorum, quem medici discenteriam vocant. Quo per dies ingravescente, velut aurum per ignem examinatus, decocta omnium peccatorum rubigine, diem clausit extremum; ac regni cœlestis januas perpetuo victurus intravit, regnante domino nostro Jesu Christo; cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.

Sepultus vero est juxta sacrarium ecclesiæ præfatæ Haugustaldensis ad plagam meridianam, et parva capella lapidea supra tumulum ejus constructa est. De quo loco incertum habetur a quo translatus sit, ac infra ecclesiam in scrinio condigno honore collocatus. Attamen verisimile videtur illum translatum fuisse ab Alfredo filio Westuerum, presbitero Dunelmensis ecclesiæ, qui venerabiles ejus successores Accam et Alcmundum de terra levavit ac intra ecclesiam in feretris honorifice collocavit.

Qualiter prohibitus est Thomas Eboracensis Achiepis-
copus corpus Sancti Eatæ ad Eboracum transferre.

Anno ab incarnacione Domini MCXIII, pontificatum Eboracensis ecclesiæ nobiliter amministrante viro jocundæ memoriæ, Thoma secundo, adierunt ipsum Archiepiscopum quidam ex archidiaconibus et clericis ejusdem ecclesiæ, et quasi consulendo suggerebant providæ ejus solicitudini, conquerentes inter se, et dicentes nimis injustum et indiscretum actum esse ecclesiæ Eboracensi, quod nullo sanctorum episcoporum suorum corporali præsentia honorata esset, sed omnes in aliis ecclesiis merito sanctitatis suæ ab omni populo sullimiter venerarentur. Adjecerunt autem justum esse, ut ipse Archiepiscopus omnium annisu se intromitteret, vel unum aliquem pastorum suorum antiquorum ad matrem ecclesiam revocare; ne omnimodo veneranda reliquiarum eorum præsentia orbata esse videretur. Et quoniam primus Archipontifex ejusdem ecclesiæ Paulinus, sed et succesores ejus æque viri sancti, Wilfridus, scilicet, Ceadda, Johannes et Oswaldus in tanta veneracione in ecclesiis illis, in quibus almifica eorum corpora reposita sunt, habebantur, ut de illis transferendis frustra inirent consilium, cœperunt rogare eum quatinus sanctum Eatan, ecclesiæ Haugustaldensis

« PoprzedniaDalej »