Obrazy na stronie
PDF
ePub

in eis ridenda, contemnenda, et detestanda conscriberet. Quum ergo viri acutissimi, et sine ulla dubitatione, Cicerone teste, doctissimi, superstitio scriptis propriis eam convincentibus arguatur, constetque superstitionem falsitatis vitio, virtuti, quæ in sola veritate consistit, esse oppositam, et sapientiam sine virtute esse non posse, quis ex sola lectione, nisi adsit gratia illustratrix, creatrix, vivificatrixque virtutum, credat posse fieri hominem sapientem?

Cap. 10. Omnes scripturas esse legendas: et de benedictione quæ primigenis data est, et filiis Noe: et quod rationi auctoritas nullius gentilium præjudicet.

OMNES tamen scripturas legendas esse probabile est, nisi sint reprobatæ lectionis, quum omnia non modo quæ scripta, sed etiam quæ facta sunt, ad utilitatem hominis, licet eis abutatur interdum, instituta credantur. Nam et angeli quodammodo propter animam, et mundus corporeus, secundum assertionem patrum, ad corporis usum institutus est. Ab initio benedixit Deus homini, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus coli, et universis animantibus quæ moventur super terram. Et adjiciens omnem herbam afferentem semen, et universa ligna in usu suo (nam a carnis edulio, ante diluvium creduntur abstinuisse) concessit eis in cibum. Illis quoque quos a peste diluvii arca, præfiguratrix Ecclesiæ, liberaverat, benedixit, et legem dedit, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cœli, cum universis quæ moventur in terra: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt, et omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum. Quasi olera virentia tradidi vobis omnia, excepto quod

carnem cum sanguine non comedetis. Ecce quia primigenis, et filiis Noc, eadem benedictionis collata est gratia, eadem auctoritas dignitatis, eadem et ciborum fere concessa est indulgentia. Augmentum namque, et multiplicatio, gratiæ dilatationem exprimit: dominium terræ, et bestiarum terror, privilegium potestatis, victualium universitas, est indicium libertatis. Omnia siquidem munda mundis. Nec recolo hujus benedictionis privilegium alio indultum tempore, quam quo innocentia per creationem data est, aut per medicinam sacramenti vel pœnitentiæ reparata. Nam et his statim post diluvium, et illis ante peccatum, ideo forte dictum est, crescite et multiplicamini, ut illius dumtaxat augmentum, et multiplicatio acquiratur, quod Deus homini contulit per naturam, aut reformavit per gratiam. Hoc autem et crescere jubetur in se, et quodammodo multiplicari in sobole. In se quidem ad meriti profectum, in sobole, numerosa quadam propagatione virtutum. Quum vero natura sit vitiata per culpam, ut crescere aut multiplicari jubeatur, non memini. Licet autem quæ præmissa sunt, stare queant ad literam, quum omnia in usum vitæ hominis cedant, et ea ipsa, quæ videntur esse mortifera etiam visu, odoratu, auditu, nedum tactu vel gustu, qualia sunt nocentius venenosa, cibus sint hominis, aut ejus vertantur in cibum: poterit tamen et alium sensum scrutator mysticus invenire. Sensum tamen historicum roborat, quod pisces sanissimos, et feras, quarum carnes utilissimæ sunt, videmus crebro venenatissima reptilia devorare, et ipsa venena inferuntur medicamentis, quibus non modo natura sustentatur humana, sed etiam infirmitas convalescit. Quum vero primum sit excutiendus sensus historicus, quicunque animum vel ad fidem, vel ad opera fidei, quæ sunt boni mores, magis informat,

laudabilior et plane utilior est. Hoc enim lectione semper quærendum est, ut homo seipso melior jugigiter fiat. Verum quum litera præcedens, utiliter ad multa possit referri, et ad hoc posse aptari consentio, ut per gratiam ex benedictione Dei collatam, ad virtutis incrementum et multiplicationem, liberum excitetur arbitrium, et virtutibus multiplicatis per gratiam, adjiciatur subjectio terræ, quam quum in se ipso homo subjecerit, dominium sui, aliorumque consequitur, ut cunctis animantibus prælatus, timorem et tremorem incutiat omnibus, quæ moventur in terra. Sunt ergo ei cuncta in cibum, quia in omnibus creaturis, ei verba salutis suæ loquitur Dominus. Plane cibatur in cunctis, quibus ad vitam vel mores componendos, vita hominis proficit. Constat enim quod omnis ædificatio morum a Domino est, et quum quis ad virtutem, aut ab opere, aut a verbo, aut quocunque modo instruitur, concessis sibi a Domino utiliter cibatur. Omnis enim instructio salutis, quodammodo verbum Dei est; et a quocunque veritas doctrinæ proferatur, acceptanda est, eo quod veritas incorrupta semper et incorruptibilis est. Ante diluvium et post, dum sanguine, in quo sedes est animæ, abstineatur, concessus est omnium usus; et ante baptismum et post, dummodo peccatum vitet, nemo undecunque instrui prohibetur. Si apostolus est aliquibus odor mortis in mortem, quid prohibet, et vasa mortis alicui prodesse ad vitam? Quum ergo dicitur quicquid vis, præter sanguinem, comede, perinde est ac si quadam imagine dicatur, dummodo vitia fugias, quod volueris lege. Sicut in escis carnalibus quædam sunt quæ digeruntur utiliter, quædam vertuntur in crudos. humores, alia per vim expulsivam ejiciuntur omnino, quædam sunt, quæ sanis, si tamen modeste sumantur, conferunt; ct obsunt ægrotativis: quædam debilioribus

faciunt, minus tamen conducunt sanis et sanativis. Nam hæc ipsa non adeo naturam corroborant: delicatiora siquidem minus nutriunt, magis communia, et alimenti, ut ita dixerim, pinguioris. Sic et in libris sunt quæ omnibus prosunt, dum tamen legantur modestia dispensante, ut quæ nihil continent nisi ædificationem fidei et morum. Sunt quæ solidioribus animis faciant, habenda quidem procul a lectione simplicium; sunt quæ natura bonæ mentis omnino ejiciat: sunt quæ digerat in usum morum, aut eloquentiæ: sunt quæ indurent animam, et in fide et bonis operibus solam faciant cruditatem. Vix autem invenietur scriptum, in quo si non in sensu vel in verbis, non reperiatur aliquid, quod prudens lector emittit. Cæterum libri catholici tutius leguntur et cautius; et gentiles simplicioribus periculosius patent: sed in utrisque exerceri fidelioribus ingeniis utilissimum est. Nam exquisita lectio singulorum, doctissimum; cauta electio meliorum, optimum facit. Ut enim in libro Saturnaliorum, et in epistolis Senecæ ad Lucillium legitur, apes quodammodo debemus imitari, quæ vagantur, et flores carpunt, deinde quicquid adtulere, disponunt, et per favos dividunt, et succum varium in unum saporem, mixtura quadam et proprietate spiritus sui, mutant. Nos quoque quicquid diversa lectione quæsivimus, convertamus in usum virtutis, ut omnia in ordinem gerendorum, rationis judicio digerente, coalescant. Nam et in animo melius distincta servantur, et ipsa distinctio, non sine quodam fermento, quo conditur universitas, in unius saporis usum varia libamenta confundit, ut etiamsi apparuerit unde sumtum sit, aliud tamen esse, quam unde sumtum noscetur, appareat, quod in corpore nostro facere videmus, sine omni opera nostra, naturam. Alimenta quæ accipimus, quamdiu in sua qualitate perseverant, et solida inna

tant, malo stomacho oneri sunt. At quum ex eo quod erant, mutata sunt, tum demum in vires transeunt. Sanguis enim ex divino mandato diducitur, dum vitia declinantur. Pastor ecclesiæ reptilia et immunda mactare præcipitur, et comedere: quod licet ad vocationem gentium proprie referatur, vel exempli conformitate docere potest, ut jugulatis erroribus, gentilium dogmata nequaquam horreamus. Dum innocentiam, frugalitatem, contemptum mundi docent Pythagorici, audiantur; dum animas, quas in cœlum evexerunt, retrudunt in corpora bestiarum, juguletur vel Plato. Nam in eo Pythagoram nimis secutus est, quod sicut mortuos ex vivis, ita ex mortuis reciproce vivos fieri docuit, et per varia corpora pro morum qualitate migrare. Unde illud:

Ipse ego, nam memini, Trojani tempore belli,
Panthoides Euphorbus eram, cui pectore lævo
Hæsit ab diverso gravis hasta minoris Atridæ.

Sic ergo legantur, ut auctoritas non præjudicet rationi, nam et urtica, dum legitur rosa, quandoque manunt tangentis urit. Sapientia siquidem fons quidam est, de quo egrediuntur flumina, quæ irrigant omnem terram, et non modo hortum deliciarum divinæ paginæ replent, sed etiam ad gentes pertranseunt, ut nec etiam Æthiopibus omnino desint. Inde sunt floridi, redolentes, et fructiferi gentium horti, quos si forte simplex lector ingreditur, semper poetici illius meminerit,

Qui legitis flores, et humi nascentia fraga,

Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. Nam et poma Hesperidum, quæ draco pervigil servat, nullus asportat ignavus, aut qui scripturas non quasi vigilans legerit, sed quasi dormitans somniaverit, ac si ad finem legendorum, utens calcaribus, properet. Certum est quia fidelis lector, et prudens, et qui literis ex amore invigilat, vitia semper excludit, et in omni

« PoprzedniaDalej »