Obrazy na stronie
PDF
ePub

tam esse autumas,et male mereri, atqui bene meritam esse autumas, non male igitur mereri. Quod enthymema ex ea propositione connexa perficitur, quæ constat ex affirmatione et negatione, ita: si bene meritam esse autumas, non male mereri. Cujus ex posteriore parte dempta negatione, totaque propositione denegata, fiet propositio: non si bene meritam esse autumas, male mereri ; quod in interrogationem deductum facit enthymema: bene quam meritam esse autumas, male mereri. Item id quod scis prodest, nihil id quod nescis,obest; hoc quoque enthymema tali nectitur syllogismo: non id quod scis prodest, et id quod nescis non obest. At id quod scis prodest,obest igitur id quod nescis. Hoc argumentum ex ea propositione compositum est, quæ duabus affirmationibus juncta acceperit mediam negationem et insuper denegata est.Quod interrogatum fit enthymema hoc modo: id quod scis prodest, nihil id quod nescis obest. Omnium vero superius exemplorum ista sententia est.Nam quam quisquam nihil accusat, eam damnare recte non potest; et eam quam bene meritam esse autumat, male mereri de ea turpe est ; et si id quod scit quisque in causa proderit,oberit, si est contrarium id quod nescit. Hunc vero locum communem esse oratoribus ac philosophis dicit,sed apud illos tertium modum, apud rhetores vero enthymema nuncupari. Reliqui, inquit, modi plures sunt, nam cum tres superius enumerasset modo adjungens quatuor, plures dixit. Hi sunt in disjunctionibus constituti hoc modo, aut hoc,aut illud, hoc autem, non igitur illud, qui est quartus modus a nobis quoque supra positusita: aut dies est,aut nox est. Dies autem est, non igitur nox est, et semper,quod ait Cicero; hoc ad præcedens spectat; quod vero ait illud, ad consequens, sive in connexis propositionibus,sive disjunctis,item aut hoc,aut illud, non autem hoc, illud igitur. Hic quoque quintus modus est, velut in his exemplis,aut dies est,aut nox est,non autem dies,nox igitur est. Quarum conclusionum necessitatem ex eo dicit evenire,quia quæ in disjunctione posita, medium non videntur admittere, ut esse aliud præter eorum alterum possit,atque ideo uno sublato alterum esse, unoque posito alterum non esse concluditur. Quod si sit medium,quod præter alterutrum esse possit,

trariis colliguntur, maxime acuta sunt, propter A enthymematis talis est collectio: non et bene meriexcellentiam speciemque inventionis commune enthymematis nomen proprium factum est, ut hæc a rhetoribus quasi proprio nomine enthymemata vocentur. Sicut apud Græcos quoque poeta Homerus tantum dicitur,et quisquis ex Homero aliquid profert, ita dicere consuevit : Hunc versum poeta locutus est,et tunc non alius intelligitur præter Homerum, non quod cæteri non sint poetæ,sed quod excellentia hujus commune nomen vertit in proprium.Fiunt vero hæc enthymemata hoc modo,ex contrariis videlicet texta, hunc metuere, alterum in metu non ponere, velut si de Lentulo et Cethego, cæterisque diceretur: Paucos cives interficere metuis, ne respublica intereat nihil laboras. Connexum quippe est ut quicunque noluit interire paucos cives, rempublicam multo magis nolit exstingui.Quibus cum interponitur negatio,fit ex repugnantibus argumentum. Sed hoc breviter Tullius enuntiavit,nos vero argumentum in syllogismum redigamus, a repugnantibus scilicet,ex quo enthymemata nasci solent, hoc modo: Sit connexum,si quis metuit cives paucos interfici, is metuit interire rempublicam,hic interponitur negatio sic: Si quis metuit cives paucos interfici, is non metuit interire rempublicam,jungitur alia negatio: Non si quis metuit paucos cives interfici,non metuit interire rempublicam. Quæ duæ negationes uni affirmationi partes sunt, quæ dicit : Si quis metuit hoc,metuit et illud,cujus quidem assumptio est, at metuit hoc, conclusio sequitur, metuit igitur et illud, que tantumdem valet,si negando interrogetur ita,hoc metuis,illud non metuis. Sed quia non totus (ut supra posuimus)in his argumentationibus ponitur. syllogismus,sed propositio,cujus assumptio et conclusio notæ sunt,idcirco enthymema dicitur, quasi brevis animi conceptio. Et in cæteris exemplis idem modus est.Sed hæc quidem Ciceronis similitudo non tam ex repugnantibus quam ex contrariis argumentum intelligitur continere. Metuere quippe et non metuere contraria sunt,nisi hoc ipsa verborum prolatio acontrariis argumentum ad repugnantiam retrahat. Nam quod dicit hunc metuere, alterum in metu non ponere,tale est ut repugnantia videantur. Etenim metuere et non metuere contraria sunt. In metu autem non ponere, et metuere, prolatione ipsa tam contraria quam repugnantia intelliguntur,licet eadem probetur esse sententia. His adjecit alia rursus D nec vera propositio,nec rata est conclusio, velut in exempla Eam quam nihil accusas, damnas. Hujus enthymematis talis est integer syllogismus: non si nihil accusas damnas,sed nihil accusas, non damnas igitur. Venit ergo hoc argumentum ex ea propositione connexa, quæ ex duabus componitur negativis, ita si nihil accusas, non damnas; posteriori vero parti detracta negatio est, et insuper tota est propositio denegata hoc modo, non si n'hil accusas, damnas,et ex ea factum est argumentum, quod positum in interrogatione efficit enthymema, hoc modo quam nihil accusas, damnas, bene quam meritam esse autumas, male mereri. Hujus quoque

C

his,aut album est, aut nigrum, id falsum est. Esse enim præter ea rubrum potest.Sed si ponamus esse album vel auferamus,non necesse erit non esse vel esse nigrum, quia quod rubrum est, medium esse potest. Deinde, inquit Tullius, addunt conjunctio num negantiam, in disjunctivis scilicet propositionibus,hoc modo,non et hoc et illud, hoc autem, non igitur illud; idem est, non et nox et dies est, nox autem est, non igitur dies est: hic igitur sextus modus esse prædictus est. Septimus autem. est ex eadem veniens propositione,hoc modo: non et hoc et illud,non autem hoc, illud igitur, velut si ita dica

mus, non et nox et dies est, nox non autem est, A tur: primam, quæ movendi principium est; secundies igitur est. Quæ propositiones nisi in disjunctis medioque carentibus rebus ratam conclusionem habere non poterunt. Age enim ita dicamus, non et album, et nigrum, ponamusque non esse album, non consequitur ut sit nigrum, potest enim esse quod medium est. Hujusmodi igitur per negationem conjunctionum (ut Tullius ait) propositio si ratas factura est conclusiones in disjunctis rebus, medioque carentibus accommodetur, alias non erit rata conclusio. Distat vero propositio tertii modi a propositione sexti et septimi, quod tertii modi propositio ex conjunctis nascitur. Hæc vero sexti et septimi ex disjunctis terminis existit, ut in superioribus patet exemplis. Ex his igitur, inquit, modis conclusiones innumerabiles nascuntur, unus enim quilibet eorum modus infinitis conclusionibus aptari potest, veluti primus ac secundus in omnibus quæ sibi connexa sunt, quorum nullus est numerus, si quis persequi velit; itemque repugnantium infinita est multitudo, in quibus tertius modus est utilis; item plura disjuncta sunt in quibus quartus, et quintus, ct sextus, et septimus plurimum valent. Atque in his, inquit, omnis fere est dialectica, sed ad topicos locos tres primi modi sunt necessarii, qui antecessionem, consecutionem et repugnantiam tenent. Reliqui vero complendæ disputationis magis gratia quam quod ad hanc institutionem necessarii fuerint videntur adjecti.

Proximus est locus rerum efficientium, quæ causæ appellantur, deinde rerum effectarum ab efficientibus causis; harum exempla ut reliquorum locorum paulo ante posui, el quidem ex jure civili. Sed hæc patent latius causarum enim genera duo sunt: unum quod vi sua id quod sub ea subjectum est, certe efficit, ut ignis accendit; alterum quod naturam efficiendi non habet, sed sine quo effici non possit, ut si quis æs causam statuæ velit dicere, quod sine eo non possit effici. Hujus generis causarum sine quo non efficitur, alia sunt quieta nihil agentia, stolida quodammodo, ut locus, tempus, materia, ferramenta, et cætera generis ejusdem; alia autem præcursionem quamdam adhibent al efficiendum, el quædam afferunt per se adjumenta, etsi non necessaria, ut amori congressio causam attulerat, amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex æternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur, atque ut earum causarum sine quibus effici non potest, genera dividi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt enim aliæ causæ quæ plane efficiant nulla re adjuvante, aliæ quæ adjuvari velint, ut sapientia efficit sapientes: an sola per se beatos efficiat, necne sola per se, quæ

stio est.

Post eum locum qui in conditio ne est constitutus, consequens erat is qui considerabatur ex causis ; post hunc is enumeratus locus est qui, in effectis causarum positus, argumenta præstabat. Quorum quidem superius M. Tullius exempla proposuit, nunc rationem latius tractat. Cum igitur Aristoteles quatuor posuerit causas, quibus unumquodque confici

dam, ex qua fit aliquid, quam materiam vocat ; tertiam rationem ac speciem, qua unumquodque formatur; quartam, finem propter quem quodlibet efficitur, at vero M. Tullius principalem causarum divisionem facit in ea quæ efficiant aliquid et in ea sine quibus effici nequeant, ut id quod efficit, ad eam causam referatur in qua motus principium constitutum est, id vero sine quo non fit aliquid, tum ad intellectum materiæ transferatur, vel eorum quæ conjuncta materiæ efficientis adjuvant facultatem, tum ad reliquas causas ducatur, ut paulo posterius apparebit. Ejus igitur causæ, quæ vi sua id quod subjectum est efficit, tale proponit exemplum, ut ignis accendit: nam accensionis ipsius causa ignis est, et id efficere potest, atque illud quod accendiB tur, movet atque permutat. Eam vero causam, sine qua id quod faciendum est fieri nequit, ab una ejus parte designat, veluti cum dicit æs causam esse statuæ, quod sine eo statua nor possit existere : hoc enim, ut per faciendam divisionem clarescet, non ea ipsa est causa sine qua non efficitur, sed pars ejus esse monstrabitur. Eam vero causam sine qua id quod faciendum est, effici non potest, dividit hoc modo: alia enim sunt quieta, nihil agentia, sed stolida quodammodo, ac per se, nisi agendi extra motus accesserit,immobilia : horum exempla, ut locus,tempus, materia, instrumentum. Omne enim quod fit, locum necesse est habere subjectum, in quo nisi aliquid fiat, locus ipse immobilis est, ad aliquid explicandum. Itemque materia et instrumenta, nisi manu moveantur artificis, ipsa naturaliter nihil egerint. Tempus quoque operationi subjectum est, quæ si desit, nihil ipsum propriæ naturæ ratione perfecerit. Atque hæc quidem sunt quæ nihil agentia, tamen causæ sunt, si his efficiens operatio superveniet. Alia vero quæ in motu posita præcursionem quamdam ad efficientiam ac præparationem videntur afferre, velut amoris causa est congressio, quæ præcessit, et amor flagitii. Ex his, inquit, causis Stoica disputatio fatum connectit. Fatum enim dicunt esse præcedentium causarum subsequentiumque perplexionem quamdam et catenæ more continentiam, hoc modo: Ido profectus est peregre,quoniam parentum iracundiam ferre non poterat ; idcirco parentum iracundiam successione non ferebat, quia amicæ amore detinebatur, idcirco amabat, quod sæpe fuerat ante congressus; ideo congressus est, quia aliquid ut congrederetur præcessit. Itaque ordine præcedentium consequentiumque rerum fatum (ut dicit) a Stoicis nectitur. Item dividit eam causam quæ vi sua efficit aliquid in eam quæ ad efficiendum sibi sufficit, eamque quæ extrinsecus adminiculationis indigeat. Sufficit igitur sibi ad efficiendum causa, ut sapientia efficere sapientes per se nullo penitus adjuta solet. Sed hæc an sola beatos efficere possit, quæritur an ei sint extrinsecus addenda quæ juvent, vel fortunæ bona, vel corporis, itaque ea causa quæ vi sua efficit aliquid, aut talis est, ut ei nulla sint extrinsecus adjumenta

C

D

trabes, Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Ajacis navem crispisulcans igneum fulmen injectum est, inflammatur navis necessario.

quærenda, veluti artifici instrumenta quædam, qui- A ram trabes ?nisi enim cecidissent abiegnæ ad terram bus id quod efficiendum est explicet atque conformet. Earum vero omnium quæ Tullius statuit in alterutra divisione causarum, illa quidem quæ vi sua explicant ea quorum causæ sunt,omnia tam per se ad efficiendum valentia, quam quæsiti extrinsecus juvaminis indigentia, in ea Aristotelicæ divisionis causa locabuntur, quæ est principium motus. Quanquam de sapientia tali causæ non convenit exemplum,sed potius ad rationem formamque contendit. Namque sapientia ratione quadam atque forma efficit sapientes. Ejus vero causæ quam Tullius refert, sine qua non fit aliquid, materia quidem, tempus et locus,id est, ex quo fit, vel in quo fit, quæ sunt efficienti substantia naturæ: ut uno intellectu comprehendantur,vel materia sunt, vel materiæ vice sup- B posita; instrumenta vero ei causæ sunt quæ ad finem spectant, sed non ipsa finis, quia non finis instrumenta respicit, sed hæc finem.Instrumenta namque propter aliquem finem parantur. Sed mirum videri potest cur congressionem amoris causam non interea enumeravit, quæ habent efficiendi vim, sed inter eas posuerit causas, sine quibus effici non potest,cum tamen agat aliquid atque moveat. Nam ipsa congressio aliquid videtur efficere, similisque est ei causæ quæ ipsa quidem habet efficiendi vim, sed sine adminiculo non potest,veluti cum quæritur de sapientia an sola beatum possit efficere. Sed Merobaudes rethor ita disseruit, earum causarum,quæ efficiendi vim haberent, eam esse facultatem, ut etiamsi adjumentis extrinsecus indigeant, effectus tamen earum ad id spectet quod efficiendum est. At in his causis quæ sunt præcursoriæ, etiamsi cis antecedentibus aliquid existit, non tamen id quod existere intelligitur præcursio principaliter operatur. Sed ista quidem veluti sub quadam occasione præ · currit, illa vero res quæ existeret dicitur, aliis operantibus nascitur, velut in congressione solum [an solitum ?] est fieri. Fortasse enim non propter amorem quisque congreditur, sed præcedente congressione amor existit, quem non congressio principaliter appetebat. Itaque quoniam præter congressionem amor existere non potuit, recte inter eas causas congressio locata videtur sine quibus non efficitur; quoniam vero non efficit vi sua,quandoquidem nec principaliter ut efficiat, spectat, sed tantum ea ante aliquid existit, recte inter præcursorias, ac non inter D efficientes causas est collocata.

Quare cum in disputationem inciderit causa efficiens, aliquid necessario sine dubitatione licebit, quod efficitur ab ea causa concludere. Cum autem talis causa erit, ut in ea non sit efficiendi necessitas necessaria conclusio non sequitur.Atque illud quidem genus causarum,quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet. Hoc autem sine quo non efficitur, sæpe conturbat. Non enim si sine parentibus filii esse non possunt, propterea causa fuit in parentibus gignendi necessaria ;hoc igitur sine quo non fit,ab eo in quo certe fit,diligenter est separandum.Illud enim est tanquam : Utinam ne in nemore Pelio cecidissent abiegnæ ad ter

Prima quidem causarum divisio,secundum Tullium, fuit in ea quæ efficerent aliquid,et ea sine quibus effici non posset, atque illud quidem quod efficeret,in gemina item partitus est, scilicet in id quod ad efficiendum aliquid necessariam vim possideret, neque ullius indigeret extrinsecus adjumenti,et in id quod nisi illis adjuvantibus operari atque efficere non posset. Ac primum de ea loquitur causa quæ efficiendi vim tenet, ejus enim ea pars cui efficiendi necessitas adest, statim secum conclusionem comitem trahit; dicta enim causa,quæ necessario aliquid efficit, effectus etiam necesse est consequatur,veluti si solem adfuisse quis dixerit,lucem quoque ad fuisse monstrabit, aut cum alicui adesse sapientiam dixerimus, sapientem necesse est fateamur. At in his causis efficientibus quæ extrapositis indigent adjumentis, non eadem ratio est ; neque enim ut quæque hujusmodi causa dicitur,ita necesse est affectum sequi. Non enim hujusmedi causa necessario efficit quod vult,nisi extrapositis auxiliis adjuvetur; idem est etiam in ea causa quæ ipsa quidem efficiendi vim non habet,sed sine ea non provenit effectus. Nam,ut Tullius quoque commemorat, nullam in efficiendis rebus adhibet necessitatem, atque ideo dicta causa non statim sequitur effectus.Neque enim si congresC sus est,mox amavit, nec si fuit æs, statuam quoque fuisse necesse est,ex quo aliarum causarum partitio nascitur. Aliæ namque causæ sunt necessariæ, aliæ minime. Non necessariarum aliæ sunt efficientes, aliæ sine quibus non efficitur.Necessariarum vero causarum conclusio non solet conturbare: ut enim hæc causa fuerit dicta, statim in conclusione sequuntur effectus. Non necessariarum vero, quæ sunt partim efficientes, quod nunc tacuit, sed paulo ante prædixit,non habent subsequentem effectæ rei conclusionem.Neque enim si liberi sine parentibus non sunt,idcirco in parentibus efficiendi causa necessaria fuit, cum videamus in hominum esse potestate ne gignant. Ea vero causa quæ ipsa quidem non efficit, sed sine ipsa effici non potest, hujusmodi est quemadmodum Enniano versu declaratur. Nisi enim cecidissent abiegnæ trabes ad terram, Argo illa facta non esset. Ex trabibus namque Argo facta est, sed nulla inerat trabibus necessitas,ut ex eis fieret navis; at vero ea causa quæ est efficiens, et quæ in se suam continet necessitatem, talis est. Quale cum in Ajacis navem igneum crispisulcans fulmen injectum est, statim enim accendi necesse est navim, quia ignis accendend: necessaria causa est, et sensus quidem est hujusmodi,ordo autem paulo confusior est, ait enim hoc modo: Atque illud quidem genus causarum,quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet; hoc autem sine quo non efficitur, sæpe conturbat. Quod cum dixisset, cum

B

est. Perturbatione animi,ut si quis timore pallescat, aut urbem fugiat, bellis civilibus conturbatus. Habitu, ut si idcirco Trebatius facile de juris ratione responderit,quoniam multo usu constantem civilis scientiæ habitum tenet, vel si quis idcirco irascatur facile,quia ejus animus per iracundiæ habitum efferatus est. Natura, ut si quis idcirco dicatur irasci, quia naturaliter iracundus est, idque ei in dies vitium crescat. Arte,ut si idcirco bene quisque pingat,quia ejus artis peritus esse proponatur. Cas, ut quæ in nostra potestate nullo modo sunt,fiunt tamen,velut in certo præsertim tempore, prosperitas navigandi. Atque horum omnium nihil a causa vacuum est, nec quidquam est in rebus quod non aliqua causa perficiat.Omnia enim quæ fiunt habent aliquam rationem cur facta sint, quam si quis reddere possit, causam quoque reddiderit.Id est enim causa propter quam unumquodque fit.Omnes vero causæ quæ vel ex voluntate, vel perturbatione animi intelliguntur, ad eam causam pertinent, quæ est movendi principium, ut in Aristotelica diximus divisione. Hæc enim ut aliquid efficiatur, movendi principium sunt, at in arte, vel habitu, vel natura, illa causa est, quæ in ratione consistit. Species enim ac ratio uniuscujusque efficiendæ rei in arte et habitu et natura posita est. Casus vero exterior causa, nec inter principales annumeratur secundum Aristotelem.Secundum vero M. Tullium casus est latens effectæ rei causa ;quod quale sit paulo posterius designabitur.

que vel utriusque vel alterius exemplum ponere de- A librum legat, respondebitur, quia legendi voluntas buisset, neutro conveniens exemplum similitudine dedit.Namque num vel necessariam causam efficientem, vel eam sine qua non efficitur, proposuisset, ejus causæ posuit exemplum, quæ efficiat quidem aliquid, sed non sine extrapositis adjumentis, hoc modo: Non enim si sine parentibus filii esse non possunt, propterea causa fuit in parentibus gignendi necessaria. Parentes enim et maxime masculini sexus efficiens causa est, sed non sine femina, id est non sine materia quadam, et ea causa sine qua fieri non possit, cum ipsa vim efficiendi non habeat. Itaque nec causa necessariæ et efficientis posuit exemplum, nec ejus sine qua fieri nihil possit, sed efficientis quidem,non tamen necessariæ, sed videtur tacuisse in propositione id cujus posuit exemplum;ita enim apertius dici potuisset: Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi necessariam,errorem afferre non fere solet; hoc autem quod non habet efficiendi vim necessariam; vel hoc sine quo non efficitur, sæpe conturbat. Itaque sic intelligendum est, quasi ita sit dictum; nam de necessaria causa nullum posuit exemplum. Quod vero subjecit, utrisque causis convenit posterius enumeratis,tam efficienti non necessariæ, quam ejus sine qua nihil efficitur. Parentes namque tam masculini sexus quam feminini esse dicuntur, quorum quidem masculini sexus ea causa est quae efficiat, sed non necessaria. Feminini vero ea quæ non efficiat, sed sine qua effici non possit.Quæ cum ita sint,discernendæ sunt causæ et pervidenda necessitas, nec omnis causa præmittenda ut subsequatur effectus, sed ea tantum in C qua est efficiendi necessitas,etiamsi extrinsecus adjumenta defuerint.

Atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliæ sunt ut sine ulla appetitione animi,sine voluntate, sine opinione,suum quasi opus efficiant,velut omne intereat quod ortum est.Aliæ autem aut voluntate efficiunt, aut perturbatione animi, aut habitu, aut natura,aut arte, aut casu. Voluntate, ut tu cum hunc libellum legis. Perturbatione,ut si quis eventum horum temporum timeat. Habitu, ut qui facile et cito irascatur. Natura,ut vitium in dies crescat. Arte,ut bene pingat. Casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine causa. Nec quidquam omnino, sed hujusmodi causæ non necessariæ.

‚ut

Facit aliam rursus causarum divisionem ita: Causarum enim aliæ sunt quæ sua quadam vi, sine appetitione, sine voluntate, sine opinione, unum atque eumdem in efficiendis rebus ordinem tenent,u est interire omnia quæ orta sunt. Nam quia ortum est, idcirco etiam necesse interire, nec tamen ipse ortus, ut cætera intereant, vel appetitu aliquo, vel voluntate, vel opinione efficit; sed ita est ab æterno rerum statu,ut quidquid ortum est,quia accepit esse, aliquando etiam esse desistat. Item aliæ sunt causæ quæ aut in voluntate,aut in perturbatione animi,aut in habitu, aut in natura, aut in arte casuve consistunt. Voluntate, ut si quærat aliquis cur Trebatius

D

Omnium autem causarum in aliis inest constantia, in aliis non inest. In uatura et arte constantia est,in cæteris nulla. Sed tamen earum causarum quæ non sunt constantes,aliæ sunt perspicuæ,aliæ latent.Perspicuæ sunt quæ appetitionem animi judiciumquetangunt; latent quæ subjectæ sunt fortunæ. Cum enim nihil sine causa fiat,hoc ipsum fortunæ eventus obscura causa et latenter efficitur. Atque etiam ea quæ fiunt pariim sunt ignorata,partim valuntaria:ignorata quæ necessitate fiunt, voluntaria quæ consilio; quæ autem fortuna,vel ignorata,vel voluntaria. Nam jacere telum voluntatis est; ferire quem volueris, fortunæ. Ex quo aries ille subjicitur in vestris actionibus,si telum manu fugit, magis quam jecit. Cadunt etiam in ignorationem atque imprudentiam perturbationes animiquanquam sunt voluntariæ, objurgatione enim et admonitione dejiciuntur; tamen habent tantos motus, ut ea quæ voluntaria sunt, aut necessaria interdum, aut certe ignorata videantur.

Rursus causarum divisionem aliam claram ac perspicuam prodit. Causarum namque aliæ sunt constantes, aliæ vero inconstantes. Constantes sunt, quarum non fere variatur effectus; inconstantes vero, quæ huc atque illuc facilioribus mutationibus transferuntur. Omnia igitur quæ ex natura atque arte descendunt, constantia sunt. Natura quippe atque ars suum semper opus efficiunt,nisi subjectæ materiæ obstet incertum.Nam quod unus idemque artifex ex eadem sæpe materia non admodum similes sta

tuas format, non est hæc in arte varietas, sed tum A quorum eventum causa sit, monstrat.Nec me sæve

in artificis manu,quæ integritatem artis assequi non potest, tum in ipsa materia, quæ efficientiæ atque formæ non æqualiter cedit. Idem est in natura,servat namque constantiam suam,cum hominem format ex homine. Itaque similia in cæteris ex similibus gignitat cum monstrosum aliquid effertur,non na. turæ vitio, sed materiæ potius applicatur,ex quaid quod efficere contendebat,non ita potuit natura explicare,sed inter constantes causas habitus quoque debuit adjungi; nam quod habitu cujusque fit, id constans, nec mutabile esse solet; quandoquidem idcirco habitus dicitur,quia diuturnitate habendiin naturæ similitudinem vertitur. Sed forsan Tullius vidit quod natura atque ars, non tam in effectibus constantes quam in propria ratione esse intelliguntur, intantum ut quod ars ac natura delinquit,materiæ sæpius imputetur, habitus vero ipse consuetudine quadam collectus est,qui non ratione aliquid et propria constantia,sed usu facit,atque idcirco forsitan habitum,qui inter cætera præter artem et naturam videbatur esse constantior, a causis constantibus segregavit. Ea vero quæ non sunt constantia, in ea dividit quæ sunt perspicua, et in ea quæ latent. Perspicua sunt quæ ab animiquolibet motu vel appetitione,vel judicii ratione profecta sunt; latent vero quæ fortunæ subjacent. Nam quia non ignorat animus in quam partem declinet,qui tametsi boni aliquando habet judicium, nunquam tamen ejus rei quam efficit notionem relinquit, præter eos qui funditus mente capiuntur, et in quibus jam nulla voluntas est, necesse est nota esse, quæ ex voluntate vel animi judicio fiunt. Fortuna vero atque casus semper ignotus est. Cujus quidem natura æque incerta est,atque ea quæ casibus ipsis fiunt.Sed M.Tullius diffinit esse casum,eventum causis latentibus effectum;quæ non videtur integra diffinitio:quid enim, si adhuc lateret quibus causis solis defectus lunæve contingeret,num idcirco casu atque fortuna fierent, quæ constantibus cœli motibus administratur?Ancasus quidem putaretur ab his qui defectus rationem reperire non possent, per se autem consideratus,nullo quidem modo esset casus. Sed M. Tullius non quod videretur esse casus, his qui ejus naturam minime perspexissent, sed qui omnino fortunæ eventus esset diffinitionis rationem monstrabat. Eventum vero latentibus causis Cicero casum esse ita concludit: Cum omnia certis de causis fiant, quorum ratio cognoscitur, eorum eventus casu fieri non posse monstrantur, sed putantur aliqua fieri casu eorum quorum causa nulla ratione cognoscitur. Ex quo evenit ut fortunæ sit eventus, qui latentibus causis efficitur. Hic igitur in rebus quidem ipsis constantiam ponit, casum vero non re, sed opinione metitur.Quo fit ut si aliter effectæ rei noverit causam,id quod accidit fortunæ non sit eventus; idem tamen sit alteri fortunæ eventus,si rationem alter ignoret. Quod vero omnium rerum causas esse dicit, non determinat quales, atque ideo nec de fortuna ipsa,

B

hominum mentes arrogantiæ notent, quod velut affectata auctoritate Tullianis sententiis pugnem,cum adversus eas si quid videbitur non nostra, sed ab antiquissimis tractata compensem. Quod si nostra quoque diceremus,oporteret tamen eos non personarum vetustatem,sed eorum quæ opponuntur considerare rationem, nec odisse potius quæ adversus magni nominis viros dicuntur, quam contraria, si possent, argumentatione revincere. Nam si eis M.Tullius in diffinitione rerum nimium placet,quænam est invidia nos quoque Aristotelicam rationem probare ? Quod si intemperanter molestissimi esse pergunt,audiant M.Tullium secundo Tusculanarum disputationum libro adhortantem potius, atque ad certamen vocantem, hoc modo : Sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus. Ipsa enim Græciæ philosophia nunquam in honore tantum fuisset,nisi doctissimorum contentionibus, dissensionibusque crevisset; quamobrem hortor omnes, qui facere id possunt,ut ejus quoque generis laudem jam languenti (iræciæ eripiant,et transferant in hanc urbem,sicut reliquas omnes, quæ quidem erant expetende studio atque industria sua majores nostri transtulere. Et rursus, nos qui sequimur probabilia nec, ultra quam quod verisimile occurrit, progredi possumus, et refelli sine pertinacia et refellere sine iracundia parati sumus. Quocirca quæ malum ratio est ipsius M. Tullii voluntatem judiciumque convellere, cum ejusdem contra nos sententiis atque auctoritate nitantur. Sed si cui commentarios nostros inspicere vacuum fuerit,sciat hæc nos ex Aristotelis secundo Physicorum volumine advertisse, quæ tametsi altioris philosophiæ disputationes tangunt, non est tamen studiis invidendum, si rhetoricis quoque ac dialecticis disputationibus admisceamus, quæ sunt profundiora naturæ, neque pigrescere ac dilassari animos dignum est,quos intentiores ac vegetos ipsa rerum ambiguitas et variarum cognitio speculationum deberet efficere, cum præsertim ea librorum natura sit,ut ad legendum studiosos teneat,nullum cogat ignavum. Dicamus igitur quid eventus sit fortunæ, vel quarum sors causa esse dicatur.Omnia igitur fiunt vel immutabiliter ac semper,ut quod sol oritur; vel sæpius, ut quod equus quadrupes nascitur; vel raro, ut si equus cum quinque D vel tribus pedibus procreetur; vel æque,ut in quibus faciendarum rerum nihil interest,quo potius voluntatem vergamus. Atque illud quidem quod semper fit, nihil habet oppositum, quod ullo modo aliter fiat; id vero quod sæpe contingit habet adversum, id quod rarius evenit, neque enim sæpius fieret,ac non semper, nisi diversum raro quidem, sed aliquando contingeret. Quod igitur ex fortuna fit, in sempiternis non est ; quis enim casu solem dicat oriri? Ne in his quidem quæ frequentius fiunt;nullus enim casu equum dixerit esse quadrupedem.Nec vero in his quæ fieri æqualiter solent; nam quæ voluntaria sunt non videntur esse fortuita. Restat igi

C

« PoprzedniaDalej »