Obrazy na stronie
PDF
ePub

gregatum) neque hanc jurisdictionem habet ab aliquo jure divino positivo, quia neque scriptum est, neque traditione constat ; neque etiam habet a summo Pontifice, quia supponimus illum non esse, et qui præcesserunt illam non reliquerunt : solum ergo habet potestatem quæ ex jure divino naturali consequitur in quolibet corpore mystico, ut possit se gubernare per Principes particulares unitos in unum corpus, quando deest supremum caput, » At illos Principes in Ecclesiæ corpore quis instituit ? Nonne is qui et caput? Nonne ille Ecclesiam eo jure pollere voluit, ut qui eam non audiret, onnibus Christianis sicut ethnicus et publicanus esset ? Nonne idem confestim addidit: Amen , amen, dico vobis , quæcumque ligaveritis super terram, ligata erunt et in coelis ; et quæcumque solveritis super terram, soluta erunt et in coelis (1)? En ergo Principes illos a Christo constitutos. Quid ergo? Eane conditione, ut nunquam ipsi colligere se possent, quæcumque urgeret necessitas ? Quo ergo pertinebat istud quod Christus subdidit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo,

sinteamome resucon ibi sum in medio eorum (2) ? Quanto magis ubi non duo vel tres, sed totus Principum Ecclesiæ cotus, imo tota Ecclesia congregatur? Aut non in Christi nomine colliguntur , qui ad tollendum schisma conveniunt; aut non sunt Ecclesia, nisi Papa adsit, qui ad Papam constituendum confluunt; aut, si sint Ecclesia, numquid non erunt ethnicorum et publicanorum loco, qui eorum decreta contempserint ? Quid his clarius ? Verum illi tacite respondent: At nos si illa admittimus, admittere cogemur non tantum ad tollendum schisma, aut ad hæreticum Pontificem condemnandum, quorum hic nulla mentio est, sed ad quamcumque summam Ecclesiæ necessitatem. Propterea ergo malunt, in schismatis etiam aut hæreseos teterrimo atque exitia bili morbo, Ecclesiam a Christo destitutam, neque ullum auxilium habere ex Evangelio.

Esto, inquient, verum sit de hæretico schismaticoque Pontifice, qui nequidem est Pontifex. Quid tum, cum non sit Pontifex, et jure omni exciderit ? Qua de re sæpe diximus, sæpe monuimus, quanto Ecclesiæ periculo hæc asserantur. Nunc tamen valeant utcumque collibuerit. Sit tamen aliquis oportet, qui excidisse declaret, qui loco moveat contumacem, qui Christianis omnibus quæ tali in discrimine agenda sunt imperet. Quo jure? quo Christi mandato ? qua Evangelii

(1) Matth. xvm. '17, 18. — (2) Ibid. 20.

lege ? nisi ea quam diximus, quæ ad omnem æque valeat necessitatem, in qua de salute periclitatur Ecclesia.

Jam ergo respondeant non probatum illud , quod est verissimum; quod est Ecclesiæ maxime necessarium; aut si probatum illud et ipsi fateantur, quid in eo decreto probetur intelligant.

NOTE. Ce chapitre manque dans la première rédaction, qui avait été achevée vers 1688, avant la publication du livre de Thyrse Gonzalez. Bossuet le rédigea tout entier pour la seconde révision, qu'il entreprit vers la fin de sa vie, comme nous l'avons dit dans la préface. — Le style comparé avec ce qui précède ou suit, donnerait lieu à d'intéressantes réflexions.

En ce qui concerne la suprématie du concile par rapport aux cas de schisme et aux papes douteux, les raisons de Bossuet semblent péremptoires. Mais quant à la réforme générale, quelles qu'aient été les vues des Pères de Constance, il est certain qu'en fait, le concile différa la réalisation pratique de cette réforme jusqu'à l'élection de Martin V, et que les décrets furent promulgués de commun accord. Statuta per Papam et Synodum facta. — La controverse relative aux questions de foi manque de base, vu que le vrai texte des sessions IV et V n'est pas authentiquement certain, ainsi que nous l'avons dit.

« Le roi d'Angleterre est-il au-dessus du parlement, ou le parlement au « dessus du roi ? Ni l'un, ni l'autre; mais le roi et le parlement réunis for( ment la législature ou la souveraineté. » (De Maistre, du Pape, liv. ler, chap. 3.)

CAPUT XXXIII.

Emmanuelis Schelstrati objecta, a codicibus manuscriptis petita, solvuntur

circa sessionem IV.

Emmanuel Schelstratus, cum aliorum objecta repetit, tum eo se maxime effert, quod nova acta prodiderit quæ orbis catholicus ignoraret. Cæterum unde sint eruti plerique manuscripti quos jactat,codices ubi delituerint,quas temporum notas præferant, quid sint denique, an simplex gestorum series, an historiæ quibus acta inserantur; ac si historiæ, ut ea, quæ ipse inde protulit, verba præ se ferunt, quo auctore conscriptæ sint, notone an ignoto, horum nulla mentio; omnia prætermissa, quæ auctoribus aut codicibus fidem vel asserant vel detrahant.

Et ille quidem integros codices edere debuisset, ut lector eruditus probare vera, convincere falsa, manca supplere, dubia elucidare posset. Tot profecto exstant Constantiensis Synodi nota monumenta, tot de ejus rebus virorum gravissimorum testimonia, ut, nisi cum illis congruant quæ Schel'stratus hactenus ignota fuisse confitetur, falsa ea et partium · studio conscripta esse oporteat. Certe ex illis quoque frustulis,

quæ ille, ut voluit, edidit, jam intelligimus acta ejus esse mendacia.

· Primum enim, quæ de falsata Concilii Constantiensis IV sessione protulit, ea ex melioribus gestis falsa esse constitit: quo uno Schelstratianis codicibus omnis detracta est fides. Huc accedit illud, quod idem Schelstratus narrat ex actis suis ineditis, quatuor videlicet codicibus manuscriptis die 14 Julii, anno 1416, quando Aragonenses ad Concilium venere, Legatos Regis dixisse, « quod quidem vellent se unire Concilio; non tamen reputare esse generale Concilium, neque agi de rebus Concilii generalis, donec venirent Legati Regis Castellæ (1). » Apertum mendacium; nam Aragonenses quidem Legati ,13 Octobris anni 1416, sessione XXII; Legati vero Regis Castellæ sessione de mum xxxv, 18 Junii anno 1417, Synodo se adjunxere. At in ip sa sessione XXII, statim atque Aragonenses admissi sunt, generalis Synodi Constantiensis nomine eduntur

(1) Schelstr. Diss. Antuerp. art. 111, p. 87, et de sens. et auctor., etc., inter act. die 14 Jul. 1416, p. 251.

synodica decreta , quæ vidimus (1); eademque forma res maximæ gestæ sunt per alias tredecim sessiones : adeo falsa vel mutila acta Schelstratus protulit.

Jam circa sessionem iv hæc refert (2), quæ ne ipse quidem reor, rebus certe consideratis, jam tueri vellet, si viveret. Nempe Cardinalibus, très nationes, Germanicam, Gallicanam, Anglicanam, vehementissime repugnasse circa hanc quæstionem : an Concilium Papa esset superius, etiam in reformationis negotio; ac Regis Franciæ Oratores Cardinalium parti accessisse : quod est falsissimum. Primum enim, hujus rei nec in Schelstratianis ulla est mentio; tum, ut omittamus regiis Oratoribus nihil unquam cum ipsa Gallicana natione fuisse dissidii, certum id, regios inter Oratores fuisse Gersonem, eumque omnium cæterorum, ut pietate ac doctrina, ita auctoritate facile principem. Exstat ejus sermo, quo jam inde ab initio, Regis nomine, Synodo proposuerit quæ agenda viderentur (3). Dubitasse vero Gersonem an Concilium Papæ, in reformationis negotio, anteponi oporteret, ne ipse quid em Schelstratus dixerit. Quod ergo ille de Francicis Oratoribus jactat, apertum mendacium est.

At enim, ex actis Schelstratianis constat aliquam in quarta quintaque sessione exstitisse dissensionem. Esto. Ergo de Papæ et Concilii superiore potestate litigabant? Pessima con secutio; quandoquidem, post turpissimam Joannis XXIII fugam, alias fuisse multas dissensionis causas, ex ipsis etiam Schelstrati actis liquet (4); quippe cum Sigismundo bella in Joannem XXIII ejusque defensorem Austriæ Ducem paran ti, multi, atque imprimis Universitas Parisiensis obstiterit; neque mi. nor concertatio, cum Joannis adulatores, illo elapso, contenderent differri oportere Concilium; alii sessionem ultra protrahi nollent, neque fodis ludificationibus in longum duci spem Ecclesiæ, ad exstinguendum schisma properantis. Utcumque est, certe regios Oratores, Gersone principe, de superiore Conciliorum potestate dubitasse nemo sanus dixerit, pessimaque fide Schelstratus non actis quæ jactat, sed meris conjecturis, iisque vanissimis, rem tantam affirmat.

(1) Sup. cap. xxvi et seq. -- (2) Act. Schelstr. p. 2, 3. Diss. Antuerp. cap. 1, art, 11, p. 42, 43. – (3) Vid. sup. cap. XXX. — (4) Act. Schelstr. 30 Mart. 1415 ; bid. p. 225.

CAPUT XXXIV.

Quæ in Schelstrati manusoriptis sessionem v spootent.

Piget quidem luctari diutius cum ignotis, falsis, mutilis. que Schelstrati codicibus;, et tamen quæ de sessione v retulerit, præterire non possum. Hæc nempe sunt: quod Cardinales, et Oratores Regis Franciæ, sessioni interfuerint, præmissa protestatione in camera paramentorum secrete facta, quod propter scandalum evitandum ad sessionem ibant, non animo consentiendi his quæ audiverant in ipsa statui debere; maxime quod Dominus noster Papa et alii in Concilio existentes in plena securitate fuerant, quorum plura statuta non sunt, sed ad aliam sessionem reservata (1). » Verba confusa, nulliusque boni sensus; quæ tamen satis ostendant, quæcumque illa fuerit difficultas, eam pertinere ad securitatem Concilii, non ad aliud quidquam. Utcumque est, neque enim Schelstrato. placuit hæc integra apparere, celebrata sessio est, factaque sunt omnia, eodem Schelstrato teste, ut in vulgatis legimus.

At enim quasdam gestorum suorum voculas, a toto avulsas textu, aspergit ad marginem, quibus iterum, si Deo placet, inducuntur Oratores Regis Francorum assistentes Cardinalibus, nec tantum & reliquo Concilio, sed etiam a Gallicana natione dissidentes (2). Iterum illi Oratores atque adeo ipse Gerson eorum antesignanus inducitur, contra eam doctrinam protestatus, cujus et in ipsa Synodo et extra Synodum acerrimus defensor exstiterit. Quæ absurdissima, si in actis Schelstratianis haberentur, melius vir optimus ineptos historicos, atque acta mendacia, contempta a Romanis Conciliorum editoribus, contempta a Rainaldo, in sordibus bibliothecarum jacere sineret. Sed age, sint vera, sint authentica, sint integra' quæ Schelstratus descripserit, sint recta quæ concluserit: quid postea ? Nempe acta Constantiensia auctoritate carebunt? Quid ita ? quiane vociferati sunt Patres ? Quo ergo abibunt Chalcedone acta, tot inter clamores, quos ipsi judices compescere vix poterant. An ergo Schelstratus putat, in sacris Conciliis, obsti

(1) Act. Schelstr. 30 Mart. 1418; ibid. p. 231, 232. — (2) Ibid. p. 225.

« PoprzedniaDalej »