Obrazy na stronie
PDF

Werzeburgensis episcopi, nec non Kadeloi episcopi A genitore nostro ipsi fuit restitutum a comite Hergartewrtensis Ecclesiæ venerabilis episcopi non A quando aut necessitas exigit, aut utilitas exposcit, fluminis juxta Mindum posita,et sub potestate sancti A pum adesse aliquid impediat, frawres tamen ibi ea

atque cancellarii nostri, consilio saluberrimo iuterveniente, nostræ regalis auctoritatis præceptum, quod inviolabile perpetualiter teneatur, fieri præcepimus. Ea videlicet ratione ut tam praesens abbas quam futuri nullam potestatem deinceps habeant de rebus ad prædictam abbatiam pertinentibus diminuere, nec in beneficium dando, nec commutationes seu precarias atque libellarias faciendo, sine licentia prædicti Hubaldi episcopi et successorum ejus qui pro tempore fuerint. Si quis vero al)l)as contra hanc nostrarn auctoritatem fecerit, irrita et vacua et sine robore permaneant, et abbas proprio honore et dignitate privetur,et illi qui investituram aut aliquod scriptum suscipere præsumpserit,sciant se composituros auri optimi libras ccntum, medietatem camerae nostræ, et medietatem abbatiæ, cui damnum in ferre tentaverit. Quod ut verius credatur, etc. Signum domni IIeinrici gloriosissimi et invictissimi regis. . Kadeolus episcopus et cancellarius, vice domni IIerimanni archiepiscopi et archicancellarii recognovi. Datum xvi Kalendas Februarii, indictione vii, anno 10'0, anno vero domni IIeinrici. . . . Actum Augustae feliciter. Amen. V. Diploma lIeinrici III regis I{omanorum Popponi ab

bali concessum. 0mnes monasterii pòssessiones et immunitates confirmat.

(Anno 1040.)
[MARTENE, Ampl. Collect., III, 50.)

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis HEINRIcUs, divina favente clementia, rex.

Sublimitas regalis prudentiæ Deo servientium paci ac quieti omnimodis debet prospicere. Unde comperiat omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam futurorum industria, quod monasterii Stabulai sub nostra ditione siti (7) consecrationi præsentes, id est obtinente apud nostram celsitudinem abbatis ejusdem loci, scilicet Popponis reverentia, petente eodem abbate, juxta antiquorum regum Sigiberti, Childerici, Clodovei, Dagoberti, qui constructores fuere præfati loci, necnon et imperatorum Caroli, Ludovici, Ottonum trium, Hoinrici,sed et serenissimæ memoriæ Chuonradi impe. ratoris genitoris nostri sancita, appendentium vel traditarum rerum illi ecclesiæ a tempore sanct; Itemagli per succedentia tempora ratam præceptio. nem firmavimus regali auctoritate nostra. Est igitur nostra dignatione sancitum,ut quidquid pr&lecessorum suorum temporibus illi loco fuit traditum aut condonatum, sed quod eidem abbati imperator Heinricus ob suæ animæ mercedem de Hasbanio reddidit beneficium, sive quod a divæ memoriae

(7) Hinc patet consecrationem stabulensis ec. clesię factajm fuisse anno 1040, sub s. Poppone abbate, qui disciplinam in monasterio restituit,

manno ex hærede mortuo per aliquanta tempora injuste detentum, Scaletin videlicet et Palisol cum omnibus appenditiis suis, et quidquid ad ipsum locum emit, sextam scilicet de Amblava et Tum bis a comite Godefrido de Zingeis, vel quod de bono ecclesiae concambium Wendengias,et Corworon non abbatis Sancti Maximini data villa Astebronna loco concambii sine aliqua infractura maneat inconvulsum.Quoniam vero praedecessores nostri reges vel imperatores suæ nuctoritatis firmitate ipsi loco sancivere,ut advocatus ejusdem ecclesiæ in cortibus ad locum respicientibus non præsumat mansuras aut paraturas facere redibitiones, freda exigere, aut placitum tenere,ant parafredos sibi sumere sine permissu abbatis et voluntate eadem, et nos ipsi abbati firmando corroboramus, bannique nostri impositione ne deinceps quisquam hæc audeat infringere vigoramus, et quidquid sane acquisivit aut acquisitum reperit in quibuslibet rebus ecclesiae roboratur nostræ auctoritatis rata præceptione, habens emunitatem ab omni advocatorum infestatione. Et quoniam monachis alterius cœnobii,id est Malmundarii, sancita antiquorum regum vel imperatorum non suffecerunt, et sub duobus abbatibus rescindere eadem monasteria laboraverunt, quod a temporibus sancti Remagii adhuc manet inconvulsum propter haec,inquam,ut ne qua deinceps inter eos controversia fiat, quod evenisse temporibus domni imperatoris Ottonis secundi constat, statuimus secundum mansuetudinis nostræ edictum, ut unius abbatis regimini sicut jugiter permansit utrumque subjectum cœnobium. Et ut hæc nostræ concessionis ac confirmationis de omnibus his plenior habeatur auctoritas, manu propria hoc præceptum subter firmavimus, sigillique nostri impressione insigniri jussimus. Signum domni Heinrici regis invictissimi. Theodericus cancellarius vice Bardonis archicapellani recognovi. Data Non. Junii, indictione viii, anno Dominicæ Incarnationis millesimo quadragesimo, anno autem domni Heinrici regis III ordinationis xuii, regni 11. Actum Stabulai feliciter. Amen.

[blocks in formation]

parumper incitati,quamdam curtem nostræ proprietatis Harvia dictam, in pago Livegowe,et in comitatu Dietbaldi comitis sitam, pro remedio animæ dilectissimi genitoris nostri Chuonradi videlicet imperatoris Augusti, et pro pia recordatione animæ conjugis nostræ Chunehildis reginæ simulque pro stabilitate vitæ nostræ nostræque matris Gisilae imperatricis Augustæ, atque pro desiderio divinæ retributionis, ad hanc ecclesiam,quam praedictus Heremannus episcopus in Mimigartewrtensi loco a fundamento incoepit,eamque ad finem perductam,nobis astantibus,in honorem sanctæ Dei Genitricis Mariæ honorifice consecravit,cum omnibus suis pertinentiis, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, ædificiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis,piscationibus,exitibus et reditibus,viis et inviis, quæsitis et inquirendis, seu cum omni utilitate quæ scribi aut dici poterit. Eo tenore in proprium dedimus atque tradidimus,ut ejusdem ecclesiæ abbatissa cæteræque moniales Dei sanctæque gentricis Mariæ servitium abhinc die noctuque in commemorationem nostri parentumque nostrorum copiosius possint adimplere. Firmissime autem in eadem facienda traditione hoc excepimus, ut neque præsens Heremannus episcopus, neque futuri successores sui deinceps præfatam curtem ullam potestatem habeant de eadem ecclesia retrahendi vel in suos usus vindicandi, nisi eo concambio aut ea restitutione,quæ ejusdem ecclesiæ abbatissae omnibusque suis monialibus aut ex vicinitate aut ex utilitatis magnitudine commodior vel utilior esse videatur.Et ut hæc nostræ traditionis atque largitionis auctoritas nunc et per succedentia temporum curricula stabilis etinconvulsa permaneat,hanc paginam inde conscribi eamque manu nostra, ut subtus videtur,corroborantes,sigilli nostri impressione præcepimus insigniri. Signum domni Henrici tertii (L. M.) regis invictis. sumt « Eberhardus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi. Acta iv Kal. Januar., indictione ix, anno Dominicæ Incarnationis 1041, anno autem domni Heinrici III ordinationis ejus xiii, regni vero II. Actum Mimigartewrte. Amen.

VII. Diploma Heinrici II imperatoris de permutatione facta inter abbatiam Sancti Ma.cimini Trevirensein et Stabulemsem.

(Circa an. 1042.) [MARTENE, Ampl. Collect., II, 67.]

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, HeisRfcUs, divina favente clementia, imperator. Sublimitas imperialis prudentiæ Deo servientium

paci ac quieti omnimodis debet prospicere, ut si

(8) Suggerus seu Suiggerus, sive Suidigerus, s. Heinrici imperatQris cancellarius,Bambergensis episcopus electus dicitur anno 10*2, quadiicunioque

de villis aut rebus ecclesiarum præstariam aut concambium facere,quibus auctoribus id agatur oportet litteris adnotare, ut postquam ejus rei auctores vel astipulatores contigerit obiisse,si quis succedentium id velit infringere vel demutare,ipsa litteralis commendationis auctoritas in medium prolata, et præcipue si sublimitate imperiali est confirmata, habeatur pro teste, ad infirmanda molimina partis adversae. Quapropter notum sit Christi fidelibus et nostris, tam præsentibus quam futuris, quale concambium faetum sit de bono Sancti Itemacli apud Wendengias, quod olim pertinens ad abbatiam Sancti Maximini pro Astenebruno, inter alias commutationos datum fuerat coenobio Stabulensi, et sancitum et corroboratum imperiali auctoritate patris mei divæ memoriae Chuonradi Caesaris, villa quædam Inkesengias vocata, erat de episcopatu I3avenbergensi, pertinens ad praebendam sancti Georgii. Quæ quoniam longe distabat a præfata urbe, visum est ejus loci præposito nomine Luitpaldo cum consensu domni sui (8) Sugeri episcopi alias eam concambire,petiitque a venerabili Popponne abbate monasterii Stabulai,ut hanc villam,quoniam abbatiæ suæ vicina erat, acciperet sibi, et bonum de Wendagiis loco suo propinquius pro denominata villa traderet sibi, et ut æquum ex utraque parte concambium fieret, duos adlhuc mansos apud Andernacum et Nonam de Buobardio adjiceret. Pro hoc igitur apud Trajectum in curia nostra a supradicto venerabili abbate interpellati habendum pos

C. sidendum ulterius ecclesiæ sancti Remacli firmando

corroboravimus, bannique nostri impositione, ne deinceps quisquam aut tollere aut usurpare sibi audeat, vel injustitiam aut violentiam facere publice vigoravimus.Atque ut hujus nostræ confirmationis et concessionis de hoc concambo plenior imo certior habeatur auctoritas, manu propria hoc descriptionis præceptum subter adnotavimus.

Signum domni Heinrici secundi imperatoris invictissimi.

VIII.
Privilegium pro monasterio S. Petri Mindensi.
(Anno 1043.)
[ERIIARD, Cod. diplom. Westph., 110.]

In nomine sanctae et individuæ Trinitatis, HEiNRIcUs, divina favente clementia rex.

Si in monasteriis construendis studium habuerimus aut aliis nostris fidelibus idem volentibus assensum præbuerimus, non solum ad temporalis, verum etiam ad æterni regni commodum hoc nobis profuturum esse non ambigimus.Quapropter notum sit omnibus Christianae religionis cultoribus præsentibus videlicet et futuris, qualiter Bruno Mindensis episcopus nos adiit, et monasterium ex propriis hæreditatis suæ bonis, in insula quadam Wisare

post ad summum pontificatum evectus, Clemens II àppellatus.

[graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic]

Petri apostoli constituta, in honore sancti Mauricii martyris sociorumque ejus et aliorum sanctorum, et pro nostri patris Chuonradi imperatoris memoria, qui eumdem pontificali dignitate sublimavit,et pro nostra sospitate et regni nostri stabilitate, et pro se suisque antecessoribus sive successoribus suisque etiam parentibus, a nobis licentiam construere impetravit, quo in loco vitam monachorum constituere, eisdemque abbatem se licenter ordinare nos postulavit. Et quia ullam in hac re novitatem incipere vel nos aliquid exinde postulare antea non præsumpsit, quam monasteriis suis quæ invenit aliquod supplementum adderet,locumque hunc sub nostram defensionem suscipere nos rogavit. Cujus petitioni quia justa ac religiosa fuerat, nequaquam contrarii, ob interventum videlicet familiarium nostrorum Herimanni Coloniensis archiepiscopi et Hunfridi Magdeburgensis episcopi, simul etiam cum consensu caeterorum nostrorum fidelium qui tunc temporis præsentes adfuerunt, præfatum monasterium construere et monasticam vitam abbatemque inibi constituere illi permisimus,Quod cum merito ejus desiderio permitteremus, eo tamen majori fiducia voto ipsius consensimus, quia, sicut prædiximus, idem episcopus in primis sedis suæ primatem ecclesiam fratrumque suorum prandium ibidem Deo sanctoque Petro famulantium de hæreditariis suis bonis benigne adauxit. Et duo monasteria, sanctæ Mariæ videlicet et sancti Martini, ab antecessore suo Sigeberto episcopo incœpta,iste alterum eorumdem quod est sanctæ Mariæ et opere et consecratione consummavit, alterum sancti Martini vero ex parte devote augmentaverat, aliaque monasteriaquæ in episcopatu ejus sub suo jure erant,et prandia ibi Deo servientium fidei charitate supplevit, quatenus votum suum in hoc quoque monasterio eo majori fiducia postmodum expedire posset, quo ecclesiis suis quas invenit utilitatibus antea prodesset.Ad idem vero monasterium ex propriæ hæreditatis suæ bonis sive et ex aliis quæcunque acquirere potuit collationibus octoginta mansos cum mancipiis, villis, areis, ædificiis,agris, terris cultis et incultis, viis et inviis, exitibus et reditibus,quæsitis et inquirendis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis et utilitate silvarum.Nec non cum omnibus appendiciis quæ dici aut nominari possunt, tradidit perpetualiter ibi permanenda exceptis his quæ vel ipse, Deo opitulante, postea acquirere poterit, vel collatione fidelium huic provenire possint ccclesiæ, quin etiam triginta mansos et octoginta aratra decimationum de monasterii Sancti Petri bonis ad supplementum eidem monasterio condonavit.Constituit quoque ut per singulos annos in festivitate sancti Mauricii ejusdem sedis episcopus cum fratribus monasterii Sancti Petri ad supradictum monasterium veniat ac missarum solemnia celebret ibique prandendo charitatem adimpleat. Et si episco

dem charitatis vocatione conveniant, ut per banc concordiam et dilectionem in Dei servitio devotiores coadunentur. Atque ut eadem ecclesia cum bonis suis nunc ab ipso ci collatis vel postmodum conferendis ab ejus successoribus vel ab aliis, magis secura consisteret, in mundiburdium Sancti Petri et tuitionem nostram et sub potestatem episcopi loci illius collocavit.Idcirco notum sit omnibus qualiter id ipsum monasterium ejusdemque abbatem et fratres inibi manentes sub nostra regali sine imperiali successorumque nostrorum tuitione defendi volumus, sic scilicet ut nullus ejusdem episcopi successor potestatem habeat bona ejusdem monasterii aliquo modo destruere aut minuere. Quare si vel ille vel alius aliquis hujus destructor et monasterii bonorumque suorum dissipator vere sciat, quia abbati fratribusque ibidem Deo servientibus in nobis nostrisque successoribus certum est inde refugium.Et ut hoc nostræ concessionis præceptum per omne tempus stal)ile permaneat et inconvulsum, hanc paginam inde conscriptam subtusque manu propria corroboratam sigilli nostri impressionejussimus insigniri. Datum decimo Kalendas Februarii, anno Domicae Incarnationis 1043, indictione xi, anno autem domni Heinrici ordinationis xv, regni vero iv. Actum Goslare in Dei nomine feliciter Amen. Adelgerus cancellarius vice Bardonis archicapellani recognovit. IX. Privilegium pro monasterio Herifordensi. (Anno 1044.) [ERHARD, Cod. diplom., 111.] C. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. HEiNRicvs, divina favente clementia, rex. si regiæ liberalitatis munificentia locis Deo dicatis quiddam conferimus, et ad temporalem vitam et æternam nobis profuturum esse liquido confidimus. Quapropter omnium Christi nostrique fidelium tam futurorum quam præsentium solertia noverit, qualiter nos praecipue pro amore divino et animæ nostræ remedio,tum ob interventum dilectæ contectalis nostræ Agnetis reginæ, quasdam res ab antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus monasterio Herivordensi in honorem sanctæ Dei

[blocks in formation]

venire. Ea videlicet ratione, ut prædicta loca in usum sanctimonialium inibi omnium remota contradictione perpetualiter teneantur, nulli in beneficium præstanda. Illud etiam cum antecessorum mostrorum traditione et astipulatione benigne concedimus et confirmamus, ut sanctimoniales inibi Deo famulantes arbitrium et potestatem habeant eligendi abbatissam, cum quælibet earum locum morte intercidente mutaverit, et ut nulla judiciaria persona in his quæ eamdem ecclesiam continere videatur, vel exactor, vel publicus judex causas agere vel freda exigere, seu ad mansiones vel ad quodlibet ministerium compellere præsumat, nisi advocatus quem ejusdem loci elegerit abbatissa, locorum quidem horum homines a caeterorum omnium districtu sint liberi. Et ut hæc regiæ nostræ traditionis et confirmationis auctoritas stabilis et inconvulsa omni ævo permaneat, hanc chartam inde conscriptam manu propria, ut infra videtur, corroborantes sigilli nostri jussimus impressione signiri. Signum domni Heinrici tertii (L. M.) regis invictissimi. f CR. f Theodericus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovit. Data vi Kal. Oct., anno Dominicæ Incarnationis 1044, indictione xii ; anno autem domni Heinrici tertii ordinationis ejus xvui, regni vero vi. Actum Aquisgrani in Dei nomine feliciter. Amen.

[ocr errors]

Confirmatio privilegiorum et jurium Mantuanæ Ec

A ditas habere videtur. Videlicet monasterium quod factum est in honore sanctorum Memoris, Probi et Ruffini, cum omnibus suis adjacentiis, sciiicet cum aqna, quæ dicitur Mulinelles, cum suis decursibus de illo loco, unde eadem aqua originem sumit, usque in Mincii amnem, et ex utraque lectuli parte duodecim pedes, cum omnibus pertinentiis ejusdem monasterii, cum curtibus etiam in Veronensi Vicentino, Mantuano, Brisiano, Placentino, Mutinensi, atque Cremonensi comitatibus sitis, quæ ita nominantur, Bagniolo, Colonia, et in circuitu fluminis, quod dicitur Caput Alponis, Puliana, Alonte, Leonigo, atque Sablone; seu in Cardinensi Judiciaria. cum servis et ancillis ibidem pertinentibus, et omnes alias res ejusdem monasterii, quæ sunt in prædictis comitatibus, vel infra nostrum ItalicuUI regagnum,seuquas caeterorum hominumconcessionibus, traditionibus, offensionibus, comparationibus, commutationibus,libellorum quoque vel qualicunquerelium chartarum conscriptionibus, seu pheothecariis emphiteosi ipse sanctus locus obtinuit.Confirmamus itaque sibi plebem Mantuanæ civitatis cum plebe Sasselli, quæ est in Porto, plebem de Suave, plebem Mauri, plebem Sancti Metri, plebem de Octavo, plebem de Riverso, plebem de Goti, de Volta, de Bonago, de Corte de Cauriana de Galziago, de Gussenago, de Capite Tartari, de Margareja, de Ludolo, quæ est in Scorzarolio, de Turiselle, de Saviola, de Castellione Mantuano, de Boneficio, de Bigarello, de Sancto Georgio, de Ponterioli, de Barbasio, de Carisedolo, de Sancto Cassiano, de Sancto Martino

âiësïè jacia ab iienrico III, Germaniae et Italiae C de casale Barbasi, de Sancto Laurentio in casale,

rege. (Anno 1045.) [MURATORI, Antiq. Ital. VI, 415.]

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. HEiNiiicUs, divina favente clementia, rex.

Si in sacratis omnipotenti Deo iocis a quibuslibet desolatis recuperationis augmentum pio favore largimur, id nobis et ad imperii nostri stabilimentum atque ad æternæ remunerationis emolumentum credimus profuturum. Quapropter omnium sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque fidelium, præsentium scilicet ac futurorum, noverit universitas quod Marcianus sanctæ Mantuanæ sedis episcopus, nostram adiit elementiam, postulans ut pro Dei amore nostræque animæ remedio ad confirmationem vel restaurationem omnium suorum bonorum nostræ auctoritatis præceptum suae Ecclesiæ concedere dignaremur. cujus precibus inclinati; per interventum quoque Herimanni nostri dilectissimi archiepiscopi et archicancellarii, et Brunonis nostri amantissimi episcopi, libenter acquiescentes: et quoniam dignum est, ne res Ecclesiarum Dei a quibuslibet deprædentur, ut ab earum ditione, quod nequam est auferantur, decrevimus eidem Mantuano episcopatui omnes res quas modo de donis regum seu imperatorum praedecessorum nostrorum, vel alio quolibet modo tenet, yel quas sine lege potestative, vel cum virtute per

PATaOL. CLI.

de Gubernule de Septengenti, de Sermite, de Sancta Maria de Baniolo, de Castellucchio, de Campedello, de Radaldescho: itemque plebem in Flumine novo, plebem de Pletule, cum omnibus aliis plebibus et capellis, cum terris cultis et incultis, cum silvis et venationibns, decimis, seu curtibus, mansis etiam vestitis atque absentibus, campis, pratis, pascuis, et cum omnibus insulis, quæ sunt in flumine Padi, de Zara usque in Burana, et usque in Vizanum, sicut Padus antiquitus decurrebat: cum piscationibus, caretis, paludibus, molendinis, aquis,aquarumque decursibus, ripis, omnia omnino in integrum quæcunque dici vel nominari possint, unde eadem sancta Mantuanensis Ecclesia investita fuisse dignoD scitur, quocunque ordine vel qualibet legitima auctoritate. Insuper renovamus scriptum sancti Cassiani abbatiæ, a paganis devastatæ, per hos fines terminatæ, de Agritia Majore usque in viam, quæ vulgo dicitur Viscovilis, usque in Agritiam Minorem; inde decurrit terminatio usque in Verenscula; inde derivatur per fossas Paluti in lacum Mantuæ, inde Fissaro, et per Fissarum usque in Agritiam Majorem, ubi terminationis exordium sumpsit, cum omnibus pertinentiis et adjacentiis, quæ ad ipsam abbatiam pertinerevidentur, quatenus idem Marcianus praesul, ejusque successores hæc omnia ad utilitatem sui episcopii absque alicujus impedimento et

[ocr errors]
[ocr errors]

contradictionis molestia perpetualiter valeant possi- A inde fecerat, apud genitoris nostri excellentiam mul

dere. Verum etiam confirmamus eidem Ecclesiæ,
omne tolomeum, ripas, et ripaticum, et fixuras palo-
rum ripæ Mantuanæ civitatis et porti, et totam pu-
blicam functionem, atque insulam reveris et cur-
tem Regalem, nec non et insulam, quæ dicitur Suza-
ria, etc.
Signum (*) domni Heinrici tertii regis invictis-
simi.
Adelberius cancellarius vice IIerimanni archican-
cellarii recognovi.
„ Data anno Dominicæ Incarnationis 1045, judi-
ctione xIII, anno vero domni Heinrici tertii ordina-
tionis ejus xv, regnantis vero vi.
Actum Augusta feliciter. Amen.

Heinricus II imperator Cremonensi Ecclesiae restituenda decernit eidem ablata a Gerardo nepote Heriberti archiepiscopi Mediolanensis. - (Circiter annum 1046.) [MURAT., Antiq. Ital. VI, 217.]

In nomine Domini Dei æterni. HEINRICUs, divina favente clementia imperator Augustus.

Si sanctarum Dei Ecclesiarum pastoribus ea, quæ digne a nostris fidelibus apud nostram majestatem postulantur, impendimus, id ad æternæ remunerationis meritum nobis proficere non dubitamus. Quocirca omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque, præsentium scilicet ac futurorum, noverit industria eo quod Hubaldus venerabilis sanctæ Cremonensis Ecclesiæ episcopus, dilectusque fidelis noster, per domnum Herimannum reverentissimum Coloniensem archiepiscopum,etdulcissimum consobrinum nostrum, nostræ regiæ humiliter retulit potestati, qualiter suam Ecclesiam pene desolatam multisque calamitatibus et miseriis invenisset attritam. Imperatoris namque divæ memoriæ Chuonradi imperatorisAugustigeniloris nostri tempore domnus Landulfus prænominatæ Ecclesiæ et parti Romani imperii per omnia semper fidelissimus, gravi infirmitate correptus, in ipsa infirmitate longam pro traxit vitam. In cujus longa ægritudine sua Ecclesia non modicam passa estjacturam, maxime a Girardo, Heriberti Mediolanensis archiepiscopi nepote, qui audacia patrui sui, qui omne regnum Italicum ad suum disponebat nutum, superbe levatus, quidquid sibi placitum erat, justum aut injustum, potestative operabatur in regno. Invasit itaque cortem et plebem de Arciaco contra voluntatem et sine permissione multum diuque ægrotantis episcopi. Quicum liquisset infima, et migrasset ad superos, successit ei Hubaldus episcopus, nosterim omnibus fidelissimus. Cui cum necesse esset ad episcopalem consecrationem accedere, ab archiepiscopo ut consecraretur impetrare nequaquam valuit, plebem et cortem nisi quam injuste et potestative invaserat, nepoti suo concederet. Cumque in longum pro hac intentione ejus protelaretur consecratio, non sponte sed coacte concessit, quod petierat, consecrationem non aliter consecutus. Quiavero multum moleste ferebat quod

toties conquestus est se hoc sponte non fecisse. Cui cum praedictam cortem et plebem restituere vellet, sæpe et sæpissime per suas litteras illi mandatum est uteas ad partem episcopiihabendas relinqueret. Quod nunqnam im petrare valuit, sed diabolico instinctu, cui a cunabulis, sicut omnibus tam Italicis quam Teutonicis patet, deservierat, ejus legationem vilipendens, superius dicta detinuit et alia mulio majora ad genitoris dedecus et vilitatem, invadere non formidavit, scilicet plebem de Misiano cum omni integritate sua, et decimam de castro Aganello ad prædictatn plebem de Arciaco pertinentem, et decimam de Mauringo, ad plebem de Fornovo attinentem, nec non et medietatem de castro Cortegano, ad abbatiam Sancti Laurentii pertinentem. Eo autem in regno veniente cum comperisset quod archiepiscopus violata fidelitate quam illi fecerat, regnum sibi invadere moliretur, Girardo instigante et ei omnino suffragante, omnia prædicta, sicut reo majestatis et proscriptione digno, juste ei abstulit et episcopo restituit. Sed genitore nostro de regno recedente, iterum omnia invadere non timuit, spreta ejus reverentia et timore. Nos vero episcopatus diminutioni et miseriæ condolentes, et paternum dedecus considerantes, hæc omnia episcopio æternaliter habenda concedimus, et insuper per præcepti nostri auctoritatem retinenda instituimus, ea videlicet ratione ut nullus archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, seu magna parvaque regni nostri persona ecclesiam eamdem divestire audeat. Si quis C vero, etc.

Ego Ramundus notarius hujus exomii exemplar

vidi et legi. XII.

Heinrici III regis, imperatoris II, diploma quo omnia

bona comfirmat monasterio Veronensi Sancti Ze

nonis. (Anno 1047.) [MURATORI, Aantiq. Ital. VI, 221.]

In momine sanctæ et individuæ Trinitatis. HEINRIcUs, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Imperialem snblimitatem condecet, etc.; qualiter Walterus sanctæ Veronensis Ecclesiæ episcopus una cum Alberico, abbate monasterii Sancti Zenonis martyris, nostram clementiam suppliciter exorando D adiit, ob amorem Dei omnipotentis, beatique Zenonis reverentiam, etc. Nos vero, justis eorum petitionibus consentientes, pro remedio animæ nostræ, et ob interventum dilectissimæ conjugis nostræimperatricis Agnetis, prædicto monasterio concedendo confirmamus, etc. ld est in eodem territorio Veronensi monasterium constructum in honore sancti Petri, quod dicitur Mauritica, cum decimis ac terminis eorum cernentibus a fine Fissaro usque in Fossatum Mantuanum, ex uno latere ab Agricia usque fine Finale, et pertingens in Agricia usque Trivularia, de uno capite Castellionem, Silvatico; castellum etiam in Wallepicta cum decimis et appendicis suis;

« PoprzedniaDalej »