Obrazy na stronie
PDF
ePub

solus intelligat. Et hæc est hominis atque mutorum vel A quidem in brutis sit vestigium, inde Lactantius in

tulit eam esse, qua homo clarius et evidentius ab illis distinguitur. Quoquo autem modo res se habeat, si ille erravit, erroremque correxit, laudari certe debet ingenui veracisque hominis modestia, ac sincerus tuende veritatis amor, summumque studium.

præcipua vel sola distantia.» ( Lib. de Ira Dei, cap. 7.) Sed audi, quæso, qua ratione id probaverit : Omnia, inquit ( Lib. ш Inst., cap. 10 et lib. de Ira Dei, cap. 7), præter religionem, quæ videntur propria esse homini, cum animantibus cæteris aut communia, aut certe plane similia apparent. Si proprius etenim homini sermo dicitur, muta etiam animalia vocibus sese invicem cognoscunt, interioremque patefaciunt habitum. Quædam igitur in illis est sermonis similitudo. Si homini lætitia elato peculiaris videatur risus, in animalium auribus, oculis, rietu, serenaque fronte signa lætitia deprehenduntur. Si nihil hominis magis proprium sit, quam ratio, et faturi providentia ; in animalibus etiam inest quædam intelligentiæ et cogitationis species, qua in latibulis suis varios exitus B strinxit, de quo alibi dixit : Dissolvitur omnis religio, pandunt; ut obsessis, et periculo imminente, saluti suæ fuga consulant. Formica vero et apes, uti Lactantius Virgilii versibus probat, æstate colligunt, que victui suo hyemis tempore necessaria fore prævident.

Missa porro facit plurima in singulis animalium generibus exempla, quæ humanæ solertiæ simillima sunt. Quæ enim retulerat, hæc prorsus sufficere putavit; ut ex illis hanc eliceret conclusionem : Quod si horum omnium, quæ adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem, cujus in mutis nec vestigium aliquod, nec ulla suspicio inveniri potest. > (Lib. de Ira Dei, cap. 7.)

At Isæus suis in Lactantium notis observat illum, cum libris Institutionum conficiendis operam daret, C existimasse hominem a brutis sola religione distingui, quia tunc Pythagoræ, Platonis, aliorumque quorumdam sequebatur opinionem, qui brutis inesse rationem arbitrabantur. Verum postea cum librum de Ira Dei edidit, ab hoc errore tunc eum resipuisse existimat. Et re quidem vera in prioribus libris ita locutus est: Equidem sic arbitror universis animantibus esse datam rationem, sed mutis tantummodo ad vitam tuendam, homini autem ad propagandam. Et quia in homine ipsa ratio perfecta est, sapientia nominatur, quæ in hoc eximium facit hominem, quod soli datum èst intelligere divina. (Lib. 1 Inst., cap. 10.) In libro autem de Ira Dei, videtur mutis animantibus solam eorum omnium, quæ rationis et solertia humanæ sunt, tribuere similitudinem.

Verumtamen veremur, ne Isæo plane penitusque explorata non fuerit auctoris nostri sententia. Nam in libro secundo et septimo Institutionum, a nobis paulo ante citato, aperte declarat hominem a mutis animantibus sola religione vel ea potissimum discrepare; quia homo perfectæ rationis compos illam habere potest, minime vero bruta animantia, quæ imperfecta tantum ratione potiri possunt. Non alia itaque videtur fuisse mens ejus et opinio, nisi in brutis esse rationem aliquam imperfectam, aut potius rationis tantum similitudinem et speciem, quæ illis ad vitam dumtaxat tuendam data est. Itaque cum religio sula sit, cujus nullum plane, ne minimum

D

Hominibus porro cum sic ingenita fuerit religio, et illius, sicuti sapientiæ, naturaliter cupidi, atque, ut ait Lactantius (Lib. m Inst., cap. 10), appetentes sint, quid mirum si inde concludat ab iis, qui eam tollunt, hominem suo proprio singularique bono orbari. Qui ergo philosophi, inquit, volunt animos omni metu liberare, tollunt etiam religionem, et orbant hominem suo proprio ac singulari bono. › (Ibid., cap. 10.) Epicurum autem his verbis per

si eredamus Epicuro dicenti (Lib. 11, v. 56 et seq.).
Omnis enim per se divum natura necesse est
Immortali ævo summa cum pace fruatur,
Semota a nostris rebus, etc.

Vides sane ibi ab illo Epicuri nomine citari Lucretii
carmina. Monitos etenim alibi nos fecerat (Lact., lib.
de Opific., cap. 6), Epicuri esse omnia, quæ delirat
Lucretius. Impium vero hunc errorem eidem nomi-
natim Epicuro Tullius adscripsit. Præterea hic ipse
orator ethnicus (Cicer., lib. 11 de Natur. deor.) cui-
dam ejusdem Epicuri discipulo objicienti: At etiam
de sanctitate, de pietate libros scripsit Epicurus, >
respondet At quomodo in his loquitur? Corunca-
num, aut Scævolam, pontifices maximos, te audire
dicas, non cum, qui sustulerit omnem funditus reli-
gionem; nec manibus, ut Xerxes, sed rationibus deo-
rum templa et aras everterit. Quid est enim, cur deos
ab hominibus colendos dicas, cum dii non modo ho-
mines non colant, sed omnino nihil curent, nihil
agant? Quod paulo post aliis verbis repetit, ac
postea addidit hoc Epicuri de sanctitate libro, quem
invidiæ detestandæ gratia composuerat, nos ludi cab
homine non tam faceto, quam ad scribendi licentiam
libero, et qui re tollit, oratione relinquit deos. › Et
hoc quidem ab illo jam antea dictum fuerat.

[ocr errors]

Lactantius vero, qui hunc absurdissimum errorem, ab aliis omnibus explosum, acrius adhuc insectatur, et radicitus evellit, ex hactenus disputatis duplicem elicit conclusionem; primo, non metus causa esse institutam religionem; utpote quæ hominum animis naturaliter insita est, ac Deus voluit corum naturam illius esse cupidam et appetentem : secundo, serviendum eidem religioni, quam totius humani generis consensu constat esse suscipiendam. Verum quia plures religiones in mundum invaserant, videndum est quam Lactantius existimet esse veram, quamque ab omnibus deligi et suscipi necesse est.

CAPUT SECUNDUM. Expenduntur argumenta, quibus Lactantius solam religionem christianam veram esse demonstral.

ARTICULUS PRIMUS.

Examinantur Lactantii argumenta quibus christianam religionem ver am esse demonstrat ex sacrorum nostro

rum vatum oraculis, quibus prædixerunt fore ut Chris- A sieris. Numquid ergo non lecia, sed ab aliis tantum tus, Dei Filius, homo fieret, et ex virgine nasceretur. audita Lactantius retulit? Quis umquam ita argumentatus est? Cum omnes omnino homines tanta, sicuti dictum est, necessitate religionem suscipere et amplecti teneantur; constat profecto ab eis nullam aliam esse suscipiendam, nisi quæ vera sit, et Deum summum vero et debito cultu honoret ac veneretur. Atqui Lactantius hanc solam christianam esse religionem variis, iisque invictissimis, rationum momentis demonstrat (Lact., lib. vv Inst., cap. 23, 24, 25). Primum autem inde petit, quod Christus a Deo Patre legatus et nuntius missus est; ut justitiam, quæ nulla amplius erat in terris, restitueret, ac vero pioque Dei cultu per omnem terram verbis et exemplis disseminato, novum ædificaret templum, seu veram religionem fundaret, doceret, et stabiliret. Ut autem B eam institueret ac docendi munere fungeretur, voluit Deus illum in terram, sicuti decreverat, descendere, et humana carne indui.

Sed quoniam ab ethnicis, aliisque negari poterat illum revera a Deo fuisse missum, et veram sancivisse religionem, id Lactantius luculentissime probat (Ibid., lib. iv, cap. 10) sacrorum auctoritate vatum, qui jam a pluribus, antequam natus fuisset, sæculis prædixerant fore ut ille aliquando Filius Dei humanum corpus ex virgine acciperet, ex Davidis familia nasceretur, miracula faceret, per totam terram promulgaret veri Dei cultum, affixus cruci moreretur, ac demum tertia die a morte rediret ad vitam. Non potuerunt autem hæc omnia a sacris illis vatibus codem, quo acta sunt, modo sic prænuntiari, nisi divino Spiritu C afflati fuerint. At nemo sanæ mentis homo inficias umquam ire poterit his divinis oraculis, quae effectum suum sortita sunt, certo et evidenter demonstrari et Christum a Deo revera fuisse missum, et fundatæ ab illo christianæ religionis veritatem.

Quapropter Lactantius primo quidem ostendit hos prophetas multa ante sæcula vaticinatos esse Christum Filium Dei ex virgine nasciturum. Dicendi vero initium ab hisce sumpsit Salomonis verbis (Ibid., lib. iv, cap. 12): Salomon sic ait (ms. codex regius antiquissimus, et editio Betuleii: Salomon in ode undevicesima ita dicit: alter ms. codex regius, priore paulo recentior, et alii nonnulli; ‹ Salomon in psalmo undevicesimo ita dicit): Infirmatus est uterus virginis, et accepit foetum, et gravata est in multa miseratione mater et virgo. Sed plures jam annotarunt hunc locum in sacris nostris Bibliis non reperiri. Suspicatur autem Betuleius illud esse unum ex quinque millibus carminibus, quæ auctor libri tertii Regum ab eodem Salomone edita fuisse sic testificatur: Et fuerunt carmina ejus quinque et mille (Lib. 1 Reg., cap. iv, v. 52).

Gallæus vero putat Lactantium citasse verba, quæ ab aliis audita, ipse non legerat, sed nugas ille vendit pro conjecturis. Quo enim argumento id probare contendat, audias velim. Patres, inquit, sæpe loca citant, quæ frustra in sacrorum Bibliorum libris quæ

At Isæus hunc locum adducit in falsi suspicionem. Non arbitratur enim in ullo canonicorum Scripturæ librorum bæc fuisse scripta; quandoquidem beata Virgo nullum ex Christi Domini conceptu et partu dolorem sensit. Verum vox infirmatus, videtur ibi in bonam partem a Lactantio accipi, non vero in hanc malam, qua significare voluerit debilitatum fuisse Virginis uterum, ita ut aliquo affecta fuerit dolore. Nam his verbis Salomon, sive quivis eorum scriptor, declarat eam divino Spiritu, sine ullo viri altactu concepisse, et in multa miseratione matrem factam, et permansisse virginem. Nonne autem tanto tamque inaudito miraculo solitus mulierum parientium dolor exclusus est? Sed quamvis illud bono sensu explicari posset, non deerunt tamen qui hæc verba a Lactantio non ex genuino Salomonis libro, sed alio quodam apocrypho desumpta fuisse opinentur. Qui enim, inquient, fieri potuit ut tam clara et evidens illibatæ virgi. nitatis Mariæ vaticinatio ab Irenæo, Epiphanio, Hieronymo, et aliis prætermissa fuerit, qui totis ingenii viribus virginitatem illius adversus hæreticos, eam negantes, propugnandam susceperunt ?

:

Omnibus itaque notiora sunt hæc, quæ Lactantins adhuc citat (Lactant., lib. 1 Inst. cap. 12) Isaix verba Ecce Virgo accipiet in uterum (plures mss. in utero) et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Hemanuel (Isaia, cap. vi, 14). Ita etiam Cyprianus (Cyprian., lib. 1 adv. Judæos, § 9, et Epist. 9). Quanto autem clarius, uti ait auctor noster, tanto certius esse debet hoc propheta de Christo ex virgine nascituro testimonium. Nam illud christiani a Judæis, et suis, et Christi Domini infensissimis hostibus acceperant. Ab iis ergo quantum!ibet obstinatis, et a cæteris omnibus hoc Isaiæ, sicut et alia omnia sacrorum prophetarum nostrorum testimonia, debebant utique, sicut infra ostendemus, pro veris ac plane divinis agnosci et recipi.

Neque objici poterat Christum non Emmanuelis, sed Jesus nomine vocatum. Emmanuel enim ab Isaia dictus est, ut hoc vocabulo Deum aliquando nobiscum futurum significaret. Atqui Christus ex virgine natus, nobiscum revera Deus fuit. Videtur autem D Lactantius hæc delibasse ex Tertulliano qui adversus Judaeos eodem Isai oraculo dimicat (Tertull., lib. adv. Judæ., caput 9), et frivolam illorum responsionem sic refellit: Itaque dicunt Judæi: Provocemus istam prædicationem Isaiæ, et faciamus comparationem, an Christo, qui jam venit, competat illi primo nomen, quod Isaias prædicavit... Equidem Isaias prædicat eum Emmanuelem vocari oportere... Porro, inquiunt, iste, qui venit, neque sub ejusmodi nomine est editos... At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohærentia quoque hujus ca pituli recognoscant. Subjuncta est enim et interpretatio Emmanuel, nobiscum Deus, uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim

Hebraicus, quod est Emmanuel, suæ gentis est. Sen- A verbis: Ipsi autem non crediderunt..... Et ipse ex

sus autem ejus, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communi est. Quero ergo an ista vox Nobiscum Deus, quod est Emmanuel, exinde quo Christus illuxit, agitetur in Christo? Et puto, ex toto non negabis. Nam qui ex judaismo credunt Christo, ex quo in eum credunt, Emmanuel cum volent dicere, nobiscum Deum esse significant. Atque ita constat jam venisse illum, qui prædicabatur Emmanuel; quia quod significat Emmanuel, venit, id est, nobiscum Deus. Locum hunc, etsi paulo longiorem, 10tum transcripsimus, quia inde clariora fiunt, quæ Lactantius noster brevius retulit. Plurà adhuc Tertullianus ibidem adjecit, quæ quidem cum ad rem nostram non faciant, quamvis lectu dignissima, omittimus. At alio adhuc in libro (Idem, lib. 11 adv. Marc, cap. 12 et 13) cadem repetit, eosdemque castigat Judæos, qui hisce Isaia verbis non virginem, sed juvenculam concepturam significari perperam, nec sine mendacio prædicabant. Sed in priore Apparatus nostri tomo, ubi de Justini et Irenæi scriptis, hanc præposteram explicationem confutavimus. Videsis adhuc Eusebium (Euseb. lib. 11 Dem. Evang. § 39, et lib. 1. § 2, lib. vii, § 3), Hieronymum, Huetium (Huet. Demonstr. Evang. propos. 9, cap. 9), et alios sacræ Scripturæ interpretes.

Tum deinde Lactantius ostendit prænuntiatum rursus fuisse futurum Christi adventum hoc Psalmista oraculo: Veritas de terra orta est (Psalm. LXXXIV, 12). Quod quidem hac ratione compro

pugnavit, et recordatus est dierum sæculi, qui suscitavit de terra pastorem (Isai. cap. Lxın, 10, 11). Apud LXXII seniores legitur: Ipse pugnavil contra eos, et recordatus est dierum antiquorum, qui eduxit a mari, Èx tñs Oulúoons, pastorem ovium. Ab utraque illa interpretatione discrepant hæc ultima Vulgatæ verba. Recordatus dierum sæculi Moysi el populi sui. Ubi est, qui eduxit eos de mari cum pastoribus suis? At Lactantius, qui in sacro suo codice legerat pastor, hunc esse ait, de quo antea idem ipse Isaias dixerat: Exsultent cœli desuper, et nubes induant justitiam, aperiatur terra, et pullulet Salvatorem. Ego enim Dominus Deus creavi eum (Ibid. cap. XLV, 8). Septuaginta autem duo Interpretes Latetur В cœlum desuper, et nubes spargant justitiam : germinet terra, el proferat misericordiam, et justitiam germinet simul. Ego sum Dominus qui creavi. Jam vero Hieronymum paulo ante audivimus hæc ex eadem versione citantem. In Vulgata autem : Rorate cœli desuper, et nubes pluant Justum; aperiatur terra et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul. Ego Dominus creavi eum. Varias porro horum sacri prophetæ verborum interpretationes retulimus, ut facilius quisque intelligat quam Lactantius noster secutus sit. Omnes autem passim antiqui Ecclesix Patres, et sacræ Scripturæ interpretes, illa Isaiæ verba de Christo homine facto, quemadmodum Lactantius noster, intelligenda esse existimant. Ab his itaque qui tanto numero, quanto consensu obviam nobis ve

bat: Quia Deus in quo veritas est, terrenum cor- C niunt, hic appellandis, operæ prorsus inutilis esse

pus accepit, ut terrenis viam salutis aperiret. Ire-
næus vero (Iren. lib. 11 adv. hæres. cap. 5) his ipsis-
met verbis non modo Christi ex virgine ortum, sed
illius etiam a morte ad vitam reditum annuntiari ar-
bitratus est: David, inquit, eam, quæ est ex
virgine, generationem ejus, et eam quæ estex mortuis
resurrectionem prophetans ait: Veritas de terra or-
ta est. At Hieronymus in quarto suorum in Isaiam
commentariorum libro eadem Psalmistæ verba de
humano Christi ortu sic interpretatur (Hieronym. in
Isai. cap. xi, 1, et seqq.): Ipse factus est nobis a
Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio,
qui in Evangelio loquitur. Ego sum lux, vita, et veri-
las; et de quo in psalmis dicitur: Veritas de terra
orta est, et justitia de cœlo prospexit. Rursum vero D
postea (Ibid. in cap. XLV Isaiæ, 1) : « Nubes pluant
mundo justum, sive justitiam, terraque aperiatur, et
germinet Salvatorem, de quo in psalmis canitur :
Veritas de terra orta est, et justitia de cœlo pro-
spexit; sive juxta LXX: Terra misericordiam et
justitiam pariter germinavit; ut et peccatores mise-
ricordiam, et justi præmia consequantur. › Plura
qui voluerit, adeat sacræ Scripturæ interpretes, et ab
eis discet veritatem a psalmographo annuntiatam
esse Christum, qui dixit : Ego sum via, et veritas, et
vila (Joan. Evang. cap. xiv, 6).

Redit autem Lactantius ad Isaiam, et ab illo adhuc alibi prædictum Christi adventum his probat illius

duximus.

Eodem quoque consensu docent præmonstratum adhuc fuisse humanum Christi ortum his, quæ Lactantius deinde citavit (Ibid., lib. iv, cap. 12), ejusdem Isaia verbis: Ecce natus est nobis puer, et datus est nobis filius, cujus imperium super humeros ejus, el vocatum est nomen ejus magni consili nuntius (Isai. cap. x, 6). Magis autem ibi adhæret LXX interpretationi. Ita etiam Cyprianus (Cyprian. lib. 11, adv. Jud. § 21), nisi quod in fine scripsit, magnæ cogitationis nuntius. In notis tamen observatur uno in codice legi, magni consilii nuntius. Inde vero Lactantius sic argumentatur: ‹ Idcirco missus est a Deo Patre, ut universis gentibus, quæ sub coœlo sunt, singularis et veri Dei sanctum mysterium revelaret, ablatum perfido populo, qui adversus Deum sæpe deliquit. › Tertullianus autem inde adversus Judæos hunc in modum disputat: « Quid novum si non de Filio Dei dicit ?... Quid omnino regum insigne potestatis suæ humero præfert, et non aut capite diadema, aut in manu sceptrum, aut aliquam propriæ vestis notam. Sed solus novus rex scculorum, Christus Jesus, novæ gloriæ et potestatem et sublimitatem in humero extulit, crucem scilicet. › (Tertull. lib. adv. Jud. cap. 11; el lib. de Carne Christi, cap. 14). Quod quidem ille ad confutandum Marcionem alibi iisdem verbis repetit. Alio insuper in libro (lib. ш adv. Marcion., cap. 19) non solum Judæos, sed hæreticos etiam

dit oraculum: Et homo est, et quis cognoscel eum? Sed observant notarum in auctoris nostri opera editores hæc verba neque in Hieremiæ, neque in Baruchi prophetia inveniri. At ea haud dubie in Vulgata interpretatione quæsierunt, ubi aliter leguntur; non autem apud LXX1 interpretes, qui illa eodem, atque auctor noster, modo græce, sicuti postea Epiphanius, retulerunt (Epiph. Hæres. 54, § 4). Quid vero, quod illud idem prophetæ testimonium latinis tolidem verbis a Tertulliano variis suis in libris (Tert. lib. adv. Jud. cap. ult.; lib. de Carn. Christi, cap. 15; lib. I adv. Marcion., cap. 7), et a Cypriano (Cyp. lib. advers. Judæos, § 10), Ambrosio ( Ambros. lib. de Inst. Virg., cap. 16), aliisque transcriptum est. Verum

qui Christum aut verum Deun, aut verum hominem A prædixisse fore ut Christus homo fieret, ubi hoc fuesse negabant posterioribus Isaiæ verbis sic refellit : Dictus est quidem magni consilii Angelus, id est, nuntius, officii non naturæ vocabulo. Magnum enim cogitatum Patris super hominis scilicet restitutione annuntiaturus sæculo erat. Non ideo tamen sic Angelus intelligendus, ut aliqui Gabriel, aut Michael. Nam et filius a Domino vineæ mittitur ad cultores, sicut et famuli, de fructibus petitum. Sed non propterea unus ex famulis deputabitur filius, quia famulorum successit officio. » (Idem, lib. de Carne Christ., cap. 14.) Denique disputationem suam his absolvit. verbis: Quid ultra? › Adhuc Isaiam exclamantem audi Non Angelus, neque legatus, sed ipse Dominus salvos eos fecit. Eodem modo hac et superiora Isaiæ verba interpretati sunt Hieronymus et B prætermittenda non sunt, quæ Hieronymus in hunc Eusebius (Hieronym. in comm. cit. Isa. loc.; Euseb. lib. vu Demonstr. Evang., cap. 3), quem plura, et notatu certe digna, enarrantem te legisse non pœnitebit.

Prosequitur Lactantius (Lactant. lib. iv, cap. 12), adhucque ostendit a Daniele non modo primum, sed secundum etiam Christi in mundi fine adventum prænuntiari. De utroque enim hæc, inquit, vaticinatus fuerat: Videbam in visu noctis, et ecce in nubibus cœli, ut filius hominis veniens, el usque ad vetustum dierum pervenit. Et qui adsistebant, obtulerunt eum, et datum est ei regnum, el honor, et imperium, et omnes populi, tribus, linguæ servient ei, et potestas ejus æterna, quæ numquam transibit, et regnum ejus, quod

Hieremiæ locum animadvertit. Verbum Hebraicom Enos quatuor litteris scribitur, aleph, et nun, et vau, et sin. Si igitur legatur Enos, homo dicitur, si anus, inscrutabile, sive desperabile, eo quod nullus hominum valeat cor hominis invenire. Symmachus vero hunc locum ita interpretatus est : Inscrutabile cor omnium vir autem quis est, qui inveniat illud? Solent quidam nostri bono quidem voto, sed non secundum scientiam, uti hoc loco contra Judæos, quod homo sit dominus atque salvator secundum dispensationem carnis assumptæ, nullusque possit nativitatis ejus scire mysterium... Melius autem est, ut simpliciter accipiamus quod nullus cogitationum secreta cognoscat, nisi solus Deus. Tota porro ex hac dis

non corrumpetur (Daniel. cap. VII, 13). Judæos au- C putatione colligit Christum esse Deum, quippe qui

tem inde auctor noster redarguit, qui Christum, quia ex homine natus est, verum Messiam negabant. Duos enim ejus adventus paucis his verbis propheta aperte præsignavit. Et primum quidem, cum ait: ut filius hominis veniens. Hoc siquidem loquendi modo significabat fore, ut suscepta hominis forma, et conditione mortali, homines justitiam ac veritatem doceret. Subsequentibus autem ejusdem Danielis verbis secundum Christi adventum prænuntiari auctor noster demonstrat; nisi quod illa: Datum est ei regnum, et quæ sequuntur, possint de utroque ejusdem Christi adventu intelligi.

Tertullianus tamen hoc eodem sacri vatis testimonio (Tertull. lib. adv. Jud., cap. 14, et lib. m, adv.

secretas hominum, teste Evangelista, cognoverit cogitationes. Antiquissimi vero Ecclesiæ Patres septua ginta duorum, qui et ipsi Judæi erant, interpretationem secuti, hæc de Christo pariter intelligenda esse

censuerunt.

Quid plura? Christum, ait Lactantius (Lactant. lib. vi, cap. 13), hominem futurum his Isaias adhuc prædixit verbis: Et mittet eis Deus hominem, et salvabit eos, et judicans sanabit eos (Isaia, cap. XIX, 20). Sed quidam notarum in hunc Lactantii lecum scriptores rursus nos admonent hae etiam verba ab Isaia libro abesse. Quid ergo? Nonne potuerunt in Vulgata Scripturæ sacræ editione, et Hieronymi commentariis hæc sicut et nos legere: ‹ Et

Marc., cap. 7), quod non sine pluribus diversis lec-D mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet tionibus retulit, contra Judæos et Marcionem probat posteriorem dumtaxat designari futurum Christi adventum, priorem vero alia Isaia vaticinatione. Tertullianum autem sequitur Cyprianus (Cyprian. lib. advers. Judæos, § 26), qui eadem Danielis verba, nec sine diversis adhuc ab utroque lectionibus, descripsit. At Hieronymus (Hieronym. in cit. Danielis loc.) hæc ad priorem Christi adventum magis referre videtur. Addit porro Lactantius (Lactant. lib. 1y, cap. 22) iisdem quoque prophetæ verbis significari fore, ut Christus a mortuis excitatus, postea in cœlum oscenderet.

Rursum vero ille diserte asseverat Hieremiam

eos. (Hieronym. in cit. Isai. loc.) Nonne idem his atque transcriptis ab Lactantio verbis significatur! Numquid aliquid expressius desiderabant? Ab eis igitur adeunda erat LXXI interpretatio, el in ea legissent : Καὶ ἀποστελεῖ αὐτοῖς ἄνθρωπον, ὃς σώσει αὐτ τούς· κρίνων σώσει αὐτούς. Εt millet eis hominem, qui salvabit eos: judicans salvabit eos. Vides sane quæ hominum quorundam heterodoxorum, qui editionibus operum Lactantii præfecti erant, diligentia fuerit. Cæterum Hieronymus (Hieronym. Comment. in cil. Isai. loc.), aliique antiqui Ecclesiæ Patres hunc locum de Christo intelligendum esse palam profitentur. Omnibus his prophetarum nostrorum vaticinatio

nibus Lactantius (Lactant.,ibid.) subjunxit celeberri- A rum, et Vulgata versione, fere eodem modo de

mum Balaami oraculum, quod Moysis, illud scilicet
narrantis, nomine hunc citat in modum: Sed et Moy-
ses in Numeris ita loquitur:Orietur stella ex Jacob, et
exsurget homo ex Israel (Numer. cap. xxiv, 17).
Vulgata et consurget virga de Israel. Cyprianus vero
totidem ac Lactantius noster verbis illud exhibet (Cy-
prian. lib. 1 adv. Judæos, § 10.) Irenæus autem (Ire-
næ. lib. I adv. hæres. cap. 19): Orietur stella ex Ja-
cob, et orietur dux ex Israel. Atque ita etiam Justinus
Martyr græce (Justin. dial. cum Tryph.), atque eodem
quoque Moysis nomine: ἀνατελεῖ ἄστρον ἐξ Ἰακώβ, καὶ
ἡγούμενος ἐξ Ἰσραήλ. Orietur stella ex Jacob, et dux ex
Israel. Eusebius vero (Euseb., lib. 1x Demonstr. Evang.
§ 2) similiter, nisi quod addidit verbum zzi ¿vatońŃGE-
za, et surget, ubi ille plura de hoc et aliis cum ejus- B
dem Isaie tum aliorum prophetarum de humana na-
tura, a Christo assumenda, oraculis scite disputat:
quem sicut et plurimos alios græce latinæque Eccle-
six Patres, quos singillatim appellare longius foret,
si adire volueris, operam profecto non perdes. Inte-
rim Auctorem nostrum sequamur, alia prophetarum
de Christo oracula enarrantem.

ARTICULUS II.

Quibus sacrorum prophetarum oraculis Lactantius prædictum fuisse demonstret fore, ut Christus ex Davidis familia nasceretur, et utrum recte dixerit urbem Hierosolymam suum a Salomone accepisse nomen.

Prosequitur Lactantius (Lactant. lib. iv, cap. 13), C ct plura profert sacrorum vatum nostrorum oracula, quibus Christum non humanam tantummodo naturam assumpturum, sed etiam ex Davidis familia generandum, diserte prædixerunt. Primum autem id ostendit hac duplici Isaia vaticinatione: Et erit in illa die radix Jesse, et qui exsurget principari in nationes, in eum gentes sperabunt, et erit requies ejus in honore (Isaiæ cap. x, 11). Et alio loco Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et implebit eum spiritus timoris Domini (Isaiæ cap. x, 11). Vides sane quomodo auctor noster utrumque illum locum inverso paululum prophetæ ordine citaverit. Priorem vero Cypria- D nus (Cyprian., lib. 1 adv. Judæos § 12) nobis sic exhibet. Et erit in die illa radix Jesse, qui surget imperare omnibus gentibus: in illum gentes spérabunt, et erit requies ejus honor. Ita etiam LXXII. At Vulgata paulo aliter: In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Citatur etiam ab Paulo Apostolo (Ad Roman. cap. xv, 12), sed magis juxta LXXII interpretationem; atque his verbis prænuntiatum esse docet fore, ut Christus ex Davidis stirpe nasceretur, et gentibus omnibus ad se vocatis imperaret.

Seeundus autem locus in utraque et LXXI senio

scriptus est. Totidem vero ac Lactantius verbis, cumdemque in finem Cyprianus illum protulerat (Cyprian. lib. 11, adv. Judæos § 11). At ante utrumque Tertullianus (Tertull. lib. adv. Jud. cap. 9) hinc contra Judæos sic disputat: ‹ Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo, ex qua nasci oportuit Christum, ut supra memoravimus, evidenter Isaias propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Jesse, quod est Maria, et flos de radice ejus ascendet...... Neque enim ulli hominum universitas spiritualium documentorum competebat, nisi in Christum, flori quidem ob gratiam adæquatum, ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam scilicet inde censendum. Fuit enim de patria Bethleem, et de domo David, sicut apud Romanos in censu descripta est Maria, ex qua nascitur Christus.» Inde etiam contra hæreticos, male de Christo sentientes, argumentatur, eorumque errores alibi, nec quidem semel refellit. Similiter Eusebius (Euseb. lib. n Demonstr. Evang. § 19; lib. 1, § 1; lib. 7, § 3) utroque illo Isaiæ testimonio probat significari Christum ex radice Jesse, et Davidis semine nasciturum. Quia vero longior est illius disputatio, quam ut tota hic transcribatur, librorum ejus locos indicabimus, ut unicuique illos adire liceat. Nec minus longum foret alios appellare recentiores, quibus idcirco prætermissis, te ad Hieronymum (Hieronym. Comment. cit. Isai. loc.) et Eusebium (Euseb., lib. vi Demonstr. Evang. cap. 33) præclare de hoc argumento disserentes mittemus.

Porro autem Lactantius (Lact., ibid.) ut gentiles suo gladio jugularet, memoratum ab Isaia florem eum esse dicit, quem Sibylla (Lib. vi Oracul., v. 8), cujus auctoritatem elevare non poterant, his verbis designavit; Ανθήσει δ' ἄνθος καθαρόν, quæ in vetusto librorum Lactantii nostri codice regio sic latine reddita sunt: Florescet autem flos purus, et in editis Sibyllinis oraculis reperiuntur.

Nec ibi adhuc stetit auctor noster (Lact, ibid.), sed idem adhuc demonstrat his Nathanis prophetæ verbis, quæ ab illo et Cypriano (Cyprian., lib. 11 adv. Jud. §11) ita citata legimus: Item in Buchet (duo regii codices antiquissimi, Basilion, Cyprianus In Basileion) id est, Regnorum, libro secundo propheta Nathan, missus est ad David volentem Deo templum fabricare: Et fuit verbum Domini ad Nathan dicens: Vade, et dic servo meo David: Hæc dicit Dominus omnipotens (hoc verbum a Cypriano omissum fuit) Non tu ædificabis mihi domum ad inhabitandum (Cyprianus vero addidit, erit) cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te (Cyprianus his adjecit, qui erit de utero tuo) et parabo semen (Cyprianus, regnum) ejus. Hic ædificabit mihi domum in nomine meo, et erigam thronum ejus usque in sæculum: et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus ejus, et regnum ejus usque in sæculum, at insuper Cyprianus subjungit, in

« PoprzedniaDalej »