Obrazy na stronie
PDF
ePub

est.] Ergo, itidem, si omne animal secari ac dividi potest, nullum est eorum individuum, nullum æternum. Atqui omne animal, ad accipiendam vim externam et ferendam, paratum est. Mortale igitur omne animal, et dissolubile et dividuum sit, necesse est. 30. Ut enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil esset cereum, quod commutari non posset; item nihil argenteum, nihil aëneum,' si commutabilis esset natura argenti et æris: similiter igitur, si omnia, quæ sunt, e quibus cuncta constant, mutabilia sunt; nullum corpus esse potest non mutabile. Mutabilia autem sunt illa, ex quibus omnia constant, ut vobis videtur: omne igitur corpus mutabile est. At si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile. Ita efficitur, ut omne corpus mortale sit. Etenim omne corpus aut aqua, aut aër, aut ignis, aut terra est, aut id, quod est concretum ex his, aut ex aliqua parte eorum: horum autem nihil est, quin intereat.4 31. Nam et terre

-2 Locus librariorum potins quam ipsius Tullii culpa vitiosus, jam restitutus videtur, si cum Heindorfio, Schutz. Moser. Nobb. legas tale pro mortale, mecumque deleas falsum illud et ratiocinationem prorsus perturbans Ergo ante itidem, ut sit : Cumque omne animal... necessitatem; et si omne animal tale est, immortale nullum est. Itidem, &c. Jam cum error invaluisset si omne animal mortale est, duplex rursus inde natus est. Aliquot nimirum librarii (codd. quatuor Davisii) vel cum absurdum id esse viderent, vel etiam casn aberrantes a verbis Et si omne animal ad ista si omne animal securi, id quod potius credo, omiserunt omnia ista, Et, si omne animal mortale est, immortale nullum est; iidemque pro Ergo itidem si omne animal secari, scripserunt Et si omne animal secari. Quæ omissio male correcta hanc dedit Marsi, Manutii, Lambini, Lall, lectionem: necessitutem. Et si omne animal mortale est, immortale nullum est. Et si omne animal secari, &c. quam secutus est Dav. ita tamen ut uncis incluserit verba Et si omne animal mortale est, immortale nullum est ; quæ item uncis inclusit Eruesti, sed retentis illis, Ergo itidem si omne animal secari. Etsi mire turbant codd. ceteræ varietates nullius sunt momenti, scil. nullum est immortale Mars. Manut. Lamb. quod fortasse præferendum in logicis his. identidem codd. aliquot pro itidem, ex inscitia librariorum utrumque voc. sæpissime contundentium. Ceterum cave ne ferendi vocabulum accipias' inferendi' significatu. Ergo autem, quod ego ejeci, ab interpolatore aliquo esse videtur, a cujus codice jam aberant ista, Et si omne animal * tale est, immortale nullum est, vel qui perverse in his syllogismi conclusionem quæreret. Nequaquam vero distinguere possumus, immortale nullum est ergo. Itidem, &c. quod primum in mentem mihi venerat.' Orell.-3 Glog. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. æreum; al. æneum. Adhuc sub judice lis est, ut in omnibus hujuscemodi ad orthographiam spectantibus.' Orell. Vide tamen Markland. ad Stat. Sylv. init. et Bentl. ad Horat. Sat. 11. 3. 183. et A. Gell. 11. 3. Mox, ex quibus margo Venet. 1507. Lamb. Heindorf. Schutz. si omnia, e quibus cuncta, quæ sunt, constant, vel si omnia, quæ sunt et e quibus cuncta con. stant conj. Dav. si omnia, e quibus, quæ sunt, cuncta constant de Heindorfii conjectura Schutz. Nobb. posset esse Red. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Deinde, nisi mutabile Glog.-4 Codd, aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Ma

I

num omne dividitur; et humor ita mollis est, ut facile comprimis collidique possit. Ignis vero, et aër, omni impulsu facillime pellitur; naturaque cedens est maxime, et dissipabilis. Præterea omnia hæc tum intereunt, cum in naturam aliam convertuntur; quod fit, cum terra in aquam se vertit, et cum ex aqua oritur aër, et cum ex aëre æther, cumque eadem vicissim retro commeant. Quodsi ea intereant, ex quibus constet omne animal, nullum est animal sempiternum. XIII. 32. Et, ut hæc omittamus, tamen animal nullum inveniri potest, quod neque natum unquam sit, et semper sit futurum. Omne enim animal sensus habet: [p. 66.] sentit igitur et calida, et frigida, et dulcia, et amara; nec potest ullo sensu jucunda accipere, et non accipere contraria. Si igitur voluptatis sensum capit, doloris etiam capit: quod autem dolorem accipit, id accipiat etiam interitum, necesse est: omne igitur animal, confitendum est, esse mortale. 33. Præterea, si quid est, quod nec voluptatem sentiat nec dolorem, id animal esse non potest. Sin autem quod animal est, id illa necesse est sentiat: et quod ea sentiat, non potest esse æternum: et omne animal sentit: nullum igitur animal est æternum. Præterea nullum potest esse animal, in quo non et appetitio sit et declinatio naturalis. Appetuntur autem, quæ secundum naturam sunt, declinantur contraria: et omne animal appetit quædam, et fugit a quibusdam. Quod autem refugit, id contra naturam est: et quod est contra naturam, id habet vim interimendi: omne ergo animal intereat, necesse est. 34. Innumerabilia sunt, ex qui

nut. Lamb. quod non intereat.-5 Codex Lambini, Reg. Med. Ascens. Bonon. 1494. ut facilis premi; A et Grut. ut facilis comprimi. Mox, omni pulsu Glog. Red. A I M, Paris. 1. 3. Gud. 2. E O U 4.-6 Prætereaque Victor. Actu. tum, hæc omnia Red. Heindorf. tum i. tum margo Venet. 1507. cum i. tum Lamb. Tum, aër et ex aëre tres codd. Moseri.-7 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. intereunt, ex q. constat.

CAP. XIII. 1 G, Glog. Paris. 3. tamen nullum animal.-2 De Heindorfii conjectura Schutz. et Moser. quid; Lamb. et quod. Mox, et quod illa sentiat Red. Heindorf. Schntz. et quod ea sentit Lamb. Tum, et omne animal sentit suspecta sunt Walkero. Deinde, æternum est A CI M N, Gud. 2. Glog. Red. Victor.-3 Lamb. in ed. 1566. de conj. quædam, refugit; margo ed. 1584. quædum, et refugit.-4 A quo autem refugit Lamb. non improbante

bus effici cogique possit, nihil esse, quod sensum habeat, quin id intereat. Etenim ea ipsa, quæ sentiuntur, ut frigus et calor, ut voluptas et dolor, ut cetera, cum amplificata sunt, interimunt: nec ullum animal est sine sensu: nullum igitur animal est æternum. XIV. Etenim aut simplex est natura animantis, ut vel terrena sit, vel ignea, vel animalis, vel humida (quod quale sit, ne intelligi quidem potest), aut concreta' ex pluribus naturis, quarum suum quæque locum habeat, quo naturæ vi feratur; alia infimum, alia summum, alia medium. Hæc ad quoddam tempus cohærere possunt: semper autem nullo modo possunt: necesse est enim, suum quæque in locum natura rapiatur. Nullum igitur animal est sempiternum.

35. Sed omnia vestri, Balbe, solent ad igneam vim referre, Heraclitum,' ut opinor, sequentes; quem ipsum non omnes interpretantur uno modo. Quis quoniam, quid di

Orell.-5 Glog. et Lamb. colligique possit. Statim, quin intereat Glog. Heindorf. Schutz. Moser. etenim necesse est ea ipsa. . . amplificata sint, interimant Red. Heindorf. Schutz. Nobb. intereat: necesse est enim ea ipsa... amplificata sint, interimant e vestigiis codd. Moser. Veram scripturam, prorsusque Tullianam, videtur servasse cod. Glog. quam h. 1. saltem sum secutus, etenim ea ipsa, quæ sentiuntur, ut frigus, calor, voluptas, dolor, ut cetera, cum amplificata sunt, interimunt.' Orell. ut frigus, ut calor, voluptas, ut dolor, et cetera margo Venet. 1507. Junt. ut frigus, ut calor, ut voluptas, ut dolor, ut cetera Victor. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. sicque Dav. nisi quod et cetera. Denique, æternum est Glog. Red. C G I M N, Gud. 2. Paris. 1. 3. aæternum'st al.

CAP. XIV. 1 Ita H, E O U, Manut. Lamb. Dav. Moser. aut concreta est Glog. Heindorf. Schutz. Nobb. aut concretum margo Venet. 1507. Junt. Victor. Grut. Mox, vi efferatur plurimi codd. et edd. vett. vi afferatur Reg. probante Dav. feratur est de conjectura Lambini. quo natura sua feratur voJebat Boul.-2 ABCHIM, Gud. 2. Paris. 1. 2. 3. U, Med. Reg. Victor. Dav. Orell. in suum quæque locum; G ut suum quæque locum; al. in suum quemque locum.-3 Junt. et Victor. quem, probante Dav. qui quid diceret, quoniam Glog. Heindorf. quoniam, quid diceret, quod intelligi, omisso qui, AB CEH, Paris. 1. 2. omittatur volebat Walker. Mox, vim esse igneum conj.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

ceret, intelligi noluit, omittamus. Vos autem ita dicitis, omnem vim esse ignem: itaque et animantes, cum calor defecerit, tum interire; et in omni natura rerum id vivere, id vigere, quod caleat. Ego autem non intelligo, quo modo, calore exstincto, corpora intereant, non intereant, humore aut spiritu amisso, præsertim cum intereant etiam nimio calore. 36. Quamobrem id quidem commune est de calido: verumtamen videamus exitum. Ita vultis, opinor," nihil esse animal extrinsecus in natura atque mundo, præter ignem. Qui magis, quam præter animam, unde animantium quoque constet animus, ex quo anima dicitur? Quo modo autem hoc, quasi concedatur, sumitis, nihil esse animum, nisi ignem ? Probabilius enim videtur, tale quiddam esse animum, ut sit ex igne7 atque anima" temperatum. Quod si ignis ex sese ipse animal est, nulla se alia admiscente natura, quoniam is, cum incst in corporibus nostris, efficit, ut sentiamus; non potest ipse esse sine sensu. Rursus eadem dici possunt. Quicquid est enim, quod sensum habeat, id necesse est, sentiat et voluptatem et dolorem: ad quem autem dolor veniat, ad

Heindorf. animantis E, Paris. 2. Gud. 2. itaque ut animantes N. id vivere omittunt A, Glog. Paris. 3. La. illud vivere, illud vigere Red. id vivere, id visere B. id virere, id videre Paris. 1. id vivere, id augere Gud. 2.-4 Glog. cum calido; Paris. 3. commune est calido, uti conj. Ernesti; commune eis est et calido conj. Bonh.-5 De Wyttenbachii conjectura Moser. et Orell. nihil esse animal et sentiens; Lamb. nihil esse animale extrinsecus; de Bouhierii senteutia Heindorf. et Schutz. n. e. animal intrinsecus. Nobb. de Kindervat. sententia uncis inclusit voc. extrinsecus. Paulo post, ex quo animal dicitur de Lescaloperii conjectura Lall. Moser. qui ex anima dicitur, vel ducitur, conj. Ernesti.-6 Lamb. in marg, ed. 1584. conj. animatum.—7 A B C I, E, Paris. 2. Victor. et Orell. ex igni; Glog. et Paris. 3. ex igne atque ex anima; G ex igne

NOTÆ

m Ila vultis, opinor] Locum hunc interpretes ac se ipsos mire contorquent, ut sensum assequantur. Ego vero interpretor, Ita vultis, opinor, in natura atque mundo nihil esse animatum ab extrinseco, præterquam ab igne; quidni præterquam ab anima, præsertim cum ab illa, animantium quoque constet animus, et inde ani

mal dicatur?

" Ex igne atque anima] Animum, aëra esse dixit Anaximenes; Hippocrates, spiritum tenuem per corpus omne dispersum; Democritus, spiritum insertum atomis; Boëthius, ex aëre et igne; Epicurus, speciem, ex igne, et aëre, et spiritu mixtam. Vide Macrob.

8

eundem etiam interitum venire. Ita fit, ut ne ignem quidem efficere possitis æternum. 37. Quid enim? non eisdem vobis placet, omnem ignem pastus indigere? nec permanere ullo modo posse, nisi alatur? ali autem solem, lunam, reliqua astra, aquis, alia dulcibus, alia marinis? Eamque causam Cleanthes affert, cur se sol referat, nec longius progrediatur solstitiali orbe,9° itemque brumali, ne longius discedat a cibo. Hoc totum quale sit, mox: nunc autem concludatur illud, quod interire possit, id æternum non esse natura: [p. 67.] ignem autem interiturum esse, nisi alatur; non esse igitur natura ignem sempiter

num.

xv. 38. Qualem autem Deum intelligere nos possumus nulla virtute præditum? Quid enim? prudentiamne Deo tribuemus? quæ constat ex scientia rerum bonarum et malarum, et nec bonarum nec malarum.' Cui mali nihil est, nec esse potest, quid huic opus est delectu bonorum et malorum? quid autem ratione? quid intelligentia? quibus utimur ad eam rem, ut apertis obscura assequamur. At obscurum Deo nihil potest esse. Nam justitia, quæ suum cuique distribuit, quid pertinet ad Deos? Hominum enim societas, et communitas, ut vos dicitis, justitiam procreavit. Temperantia autem constat ex prætermittendis voluptatibus corporis: cui si locus in cœlo est, est etiam voluptatibus. Nam fortis Deus intelligi qui potest? in dolore, an in labore, aut in periculo? quorum • Regrediatur.

et anima.-8 Margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. pastu.-9 Tres codd. Moseri et Victor. orbi.

CAP. XV. I Red. omittit et nec bonarum nec malarum, probante Heindorf. -2 Glog. Heindorf. Schutz. quid pertineat. Mox, enim omittit Dav.3 Red. et Gan in dolore. Actutum, an in periculo A B C GIN, Gud. 2. NOTE

• Solstitiali orbe] Sen tropico. Duplex est, alter Cancri, alter Capricorni. De utroque dictum est lib. 11. P Nam justitia] Ex doctrina Stoicorum, justitiam absque communitate esse posse negantium. Cotta,

lib. 1. inferebat in homine justitiam non esse adversus Deum, quod homini cum Deo nulla sit communitas ; ex eadem hic infert, nullam in Deo erga hominem justitiam esse.

« PoprzedniaDalej »