Obrazy na stronie
PDF
ePub

[morem, Nam facit ingenuum quemque pudicus amor.

Quod libertas philosophum decet.

Libera philosophi vita est et libera lingua, Est libertatis auctor utrique Deus. 1763 Ergo pliilosophus colit hos, quos credit ami[cos, Aut quos a vitiis posse redire putat. Non homines, hominum sunt umbræ, quos [habet orbis Brutescens vitiis, cum ratione caret, Quid tibi cum larvis sapientiam dogma se[quenti ?

1770 Dicent, ni fugias ocius ito foras.

Quod locus vitia non eaecludit.

Plena supercilio si turba repellit, abito Et contemptores spernere disce tuos. Nec tibi sit curæ, si contemnaris ab illis, Quos captos mundi retia vana tenent. 1775 In claustro capitur, quem torquet amor vitio[rum, Nam paries claustri pervius exstat iis, Irrumpunt arces, nullamque resistere posse, Si semel insurgant grandia, scito seram. Non adamas obstat vitiis, non ferreus agger,

1780 Non aqua, non fossæ, sed nec iniqua palus.

De triplici obstaculo vitiorum.

Ergo tam saevi qua possunt arte repelli Hostes ? aut quid eos cogit inire fugam ? Si timor ante fores, et si pudor atria servet, Et si castus amor interiora tenet, 1785 Devitat poenam timor officiosus et omne Quod, nisi præcaveat, posse nocere putat. Nominis ingenuus maculam pudor arcet odo[res Spargit ubique bonos, unde placere queat. Castus amor rebus sic semper adhæret hone[stis, Quod nec vis major dissociare potest ; Virtutes locat in castris, sic omnia munit, Ut nullum possit hostis habere locum Sed timor in servo, valeat dum poema caveri, Ad facilem quaestum cedet eritque nocens ; {795 Et famæ custos, dum possit culpa latere, Coijsentit vitiis absque rubore pudor. Non sic verus amor, qui casu fidus in omni Virtutem solam gaudet inesse sibi. Ob causas varias quæruntur cætera, virtus 4800 Se contenta sui præmia semper habet, * Omnia virtuti fatalia commoda cedunt, Virtutis fructus est in amore pio Sicut casta fidem cupiens servata marito Conjux declinat et studiosa fugit, A 805 Ne corruptori pateat locus ullus ad ipsam, Aspectum, risus, munera, verba, jocos

[ocr errors]

Sed perfectus amor procul hunc facit esse ti- A

B 1820

[blocks in formation]

Gratia sola pium parit et confirmat amorem, Cui timor inservit ingenuusque pudor. lllud sola nihil meritum non asserit esse, Nam bona quæ facimus, spiritus intus alit, Istud sola docet, quoniam, si gratia desit, Ad bona naturæ nisus inanis erit, 1813 Istud sola docet, quod causa sit una salutis Gratia, quæ meritum provehit atque parit. Arbitrium carnis est gratia, mentis imago, Mente caro vivit arbitriumque Deo. In cineres caro lapsa redit, si spiritus absit, Hoc abit in terram destituente Deo. Vermibus esca datur fœtens caro mente re[mota, Hoc cibus est fœtens vermibus absque Deo.

1810

[blocks in formation]

JOANNHS SARESBERIENSIS

CARY1 EN DE MEMBRIS C0NSPIRANTIBUS

Concilium celebrant humani corporis artus A IIuic vero cum multa damus, cum multa paramus

Inter se, de se plurima verba serunt. Incidit in ventrem sermo, de ventre queruntur. Quod gravis is dominus et nimis urget eos. Tandem rhetorico pingens sua verba colore, Aggreditur fratres lingua superba suos: « Quis furor, o cives, quæ tanta licentia ventris, Audeat ut nobis ponere turpe jugum ? Turpe jugum certe, quando servis dominatur. Et dominus servit : hic jubet, ille facit. Certe nos servi turpes, digni cruce, cunctis Ludibrium, miseri, degeneresque sumus. Nam ventrem dominum nobis elegimus, ipsi Omnia colligimus quae sibi grata putat ?

Nulla quies nobis, movet hunc, jubet huic, vocat

[illum ; Surge, piger, somnos excute, tolle moras; Quære cibos, epulasque para, vinumque propina. Mensam pone, dies praeterit, hora fugit. Ecce duo veniunt hostes rnortemque minantur, Imminet inde fames, imminet inde sitis. Ergo deficiam, nisi subvenias mihi velox, Præveniasque famem, præveniasque sitim. Sic me, sic alios pulsat lascivia ventris, Et me plus aliis turgidus ille premit. Me quasi præconem causarum, jurgia saepe Exercere jubet, parvaque dona sequi. Et modo patronus, modo judex, et modo testis Clamo, jura Patrum contero, falsa loquor. Sub specie veri curans inducere falsum Fallo, perjuro, praetereoque fidem. Fasque nefasque simul æquali pondere librans, Per licitum pariter illicitumque vagor. Si lateri vel pontificis vel principis adsto, Tunc unguenta paro blanda, placere volens. Ungo blanditiis, ut delicias sibi venter Accumulet, ac me distrahit ille nocens. Nonne manus nostræ ventri servire laborant? Nonne minas ejus imperiumque timent ? Furantur, rapiunt, operantur, et omnia venter Suscipit, et sorbet omnia Scylla vorax. Iluic oculus servit venator, currit ubique, Nuntiat hic domino, quae meliora putat. Ileu pedibus quautos induxit sæpe labores, Quos nimis affligit, quos sine lege premit. Inde dolor nostri consnmit corporis ossa, Membra quatit, vires haurit, aratque cutem. Est ad servitium nobis studiosa voluntas, Gratia nulla tamen : conqueror inde magis. Nam cum servitio respondet gratia, multum Temperat, imo facit dulce laboris onus.

Non cessat querulus dicere : Pauca datis. Si dederis hodie, nisi cras dederis, nisi rursum Et rursum dederis, perdere prima potes. Et si forte suis dicit : Satis est, satis illud, Post modicum tempus incipit esse parum. Dicite, quid tantam possit satiare Charybdin ? Dicite, quanta cupit, quis dare tanta potest? Hic etiam nostros auget camulatque labores, Et gu'a nos nimium pessima saepe premit. Illi gustus adest, hic portam servat, et ille Vilis leno, procax garcio, scurra vagus. IIi duo per mundi currunt elementa; quid aer, Quid pariat tellus, quid freta, scire volunt. Non volucris penna, non evadit fera cursu,

P Non cetus toto gttrgite tutus erit.

Noverunt varios hi dispensare sapores,
Ut magis alliciant, illiciantque cibis.
Gustus discernit quod transmittit gula, venter
Abscondit ; probat hic, hæc rapit, ille capit.
0 venter, quanto deturpas crimine mundum,
Immundumque facis, turpia quæque movens !
Propter te fiunt homicidia, furta, rapinæ,
Insidiæ, strages, jurgia, bella, doli,
Currit ad ecclesiam monachus, miles gerit arma,
Navita sectatur lucra, colonus arat.
Ex te virtutum casus, animæque ruina,
Membrorum pestes, luxuriæque lues.
Tu Nabusaradan princeps, dominusque cocorum,
Namque tibi sero et mane coquina strepit.
Tu follis tumidus, vas plenum sordibus ; imo
Plenus fæce locus, non locus, imo lacus.
Vos ergo, fratres, mecum discernite qualis
Hic dominus, mecum cernite quale jugum.
Turpe jugum credo, quando servus dominatur,
Et dominus servit; hic jubet, ille facit.
Turpe jugum vere, quando ratione sepulta
In nobis venter imperat, illa silet.
Vivere debemus, non ventri, sed rationi;
Vir bonus hanc, non hunc, optat habere ducem.
Paulus ait : Venter escæ datur, escaque ventri,
Sunt (luo juncta sibi, perdet utrumque Deus.
Nos ergo pudeat tali servire patrono,
Gloria nostra per hunc nobilitasque perit.
Surgite, state, precor, animo pugnate virili :
Magna parat nobis præmia pugna brevis.
.Eternum pereat, qui ventri serviat ultra;
Sit procul a nobis qui sua regna feret.
Sit sine fine labor, sit naufragium sine portu,
Continuus sit ei perpetuusque labor.
Ilis socios animat verbis facundia linguæ,

Et movet et munit, et docet esse viros. Ergo simul junctos confœderat una voluntas, Adstringitque sibi, quos legat unus amor. Indicunt ventri bellum, jurantque quod ejus Vincula dissolvent, discutientque jugum. Sic statuunt et sic confirmant, foedere facto, Ventrem destituunt, nec famulantur ei. Jam pes, lingua, manus, et caetera membra quiescunt, Pes negat ire, loqui lingua, juvare manus. Prima dies illis tranquillo tramite currit, Nec quidquam poscit ille, nec illa ferunt. Altera jejunum nescit compescere ventrem, Latrantemque gulam pacificare nequit. Tertia consumptos macie vix sustinet artus, Namque maligna nimis urget ubique fames. Pes torpet, manus aegrotat, languet caput, ora Pallent, suspirant pectora, lingua tacet. Omnia turbantur in corpore, nullus in illo Est vigor, aeger ibi luctus, ubique dolor. Rursus post longos gemitus conamine multo, Vix hos balbutit languida lingua sonos : « Quid facimus? Nil proficimus, magis et magis omnes Deficimus, premimur, conficimurque fame. A ventris rabie venit hæc injuria nobis, Hoc ejus nobis parturit ira malum. Sentio grande malum, sed causa mali mihi clausa : Quod nocet, ecce patet ; cur nocet, ansa latet. Nunc igitur, fratres, vobis præsentibus, ipsum Conveniam, quæram, quæ sit origo mali. » Tunc se convertens ad ventrem lingua ; « Quid, » [inquit, « Tam male mos lædis ? Hic furor unde tibi ? Respice, nonne tuos concives perdere curas ? Quando vides casum, non relevare paras ? Hostis es et civis, hæc recta fronte repugnant Juncta sibi melius, civis, amicus erunt. Et vacuum et plenum te semper habebimus hostem, Semper erit nobis tristis uterque status ? Quando tumes plenus, nimia de mole gravatus, Tunc semper tecum nos facis esse graves. Ergo precor, miserere tui, miserere tuorum, Ne tecum pereant, teque tuosque juva. Exponas, cur non quereris, vel quid tibi quæris ? Et ne, quaeso, noce, sed facienda doce. » His verbis claudit sermones lingua, vicemque Venter ei reddens, incipit ista loqui : « Audivi linguæ strepitus, et eos sapienter Sustinui, fratres, lædimur inde parum. Lingua quidem membrum modicum, sed molle, [citoque

A Labitur et loquitur saepius absque modo,
Nam de scintilla magnum fovet et movet ignem,
In fornace sua fabricat inde dolos.
Inde nimis nostros agitat discordia cives,
Nam pacem turbat, et mihi tela jacit.
Me dominum, fratres, vobis ostendit et hostem,
Sed scio, quod vobis servio, vosque colo.
Cum nos de massa rerum natura vocavit,
Et nobis formam materiamque dedit,
Corpore compegit uno, conjunxit amico
Foedere, nos semper jungat ut unus amor,
Ommia præcepit fieri communia nobis
Omnibus, ut proprium nullus habere velit.
Omnibus officia distinxit : neque ministrum
Constituit vobis, et delit esse cocum.
E} Inde puro vobis escas, alimenta ministro,
Vitam conservo, pauca reservo mihi.
Quod datis accipio, susceptum decoquo, coctum
Distribuo vobis, fercula quæque gero.
Si vos ingeritis, ego digero: quod nocet, illud
Egero : quod prodest, hocce cuique gero
Pauper sum servus, nil possum ponere vobis,
Si nil confertis : nam mea byrsa vacat.
Nec nimium curo, nec ego minimum mihi quæro.
In medio positus opto tenere modum.
A nimio veniunt fastidia, crimina, morbus,
Crapula, luxuriæ fax, laterisque dolor.
A minimo veniunt infestæ mortis imago,
Frons tristis, facies pallida, laxa cutis.
A medio veniunt mens semper sobria, corpus
Robustum, felix vita, serena quies.
Ergo sibi caveat dives, me devoret ultra
Quam satis et pauper curat habere parum.
Et vos, si sapitis, servate modum mihi dando,
Dispensator ero pro ratione dati.
Sæpe mihi dabitis, quia vultis sæpe cibari :
Namque per hoc vobis vita salusque dalur
Surgite, ne mortis inducat inertia somnum:
Somno desidiae judico sæpe mori.
Turpiter occumbit, quem torpor vulnerat. Ergo
Surgite, mors properat : sentio, vita fugit. »
Ventris ad has voces, membrorum turba resumit.
Vires, et rediens induit arma vigor.
Snrgunt, officiis insistunt, debita solvunt.
lnvigilant operi singula membra suo.
Quos socios vitæ fecit natura, laboris
Atque oneris socios mutua cura facit.
Sic litem sepelit læto concordia fine,
Hic quoque vult finem carmen habere suum.

VITA SANCTI ANSELMI

ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS,

AUCTORE JOANNE SARESBERIENSI.

PROLOGUS.

Ad depellendas infidelitatis errorumque tenebras Deus mirabiliter operatur; et sic ab initio nascentis mundi misericordiam suam semper et ubique dispensat, ut Ecclesiæ suæ ministros procuret idoneos, per quos proficiat ad virtutem, et per fluctus labentis sæculi trajecta provehatur ad gloriam. Sicut enim in noctis caligine, alis occidentibus stellis, aliæ ut mundum illuminent oriuntur, sic ad Ecclesiam jugiter illustrandam pro Patribus succedunt filii ; per quos cognitio Dei et cultus perpetuo propagetur a generatione in generationem. Sancti siquidem viri filii sunt apostolorum et prophetarum; qui sicut eis successerunt in fidem, ita virtutis operumque mirabilium hæreditatem, et retributionis æternæ gloriam assequuntur. Inter quos beatus Anselmus, Cantuariorum archiepiscopus, velut clarissimum sidus effulsit ; et non modo Latinum illustravit ordinem, sed claritatis suae radios vibravit in Graeciam in concilio Barensi, cui Romanus pontifex Urbanus præsedit, Græcorum detestabilem de processione Spiritus sancti convincens errorem. Si quis autem, quod cuivis expedire non dubito, quantus iste sit desiderat intueri, libros, quos ex variis causis scripsit, et Epistolas, diligentius relegat, revolvat historiam de ipso et modernis Anglorum regibus scriptam ; duos quoque libros, quos de vita et conversatione ejus Edmerus monachus venerabilis presbyter luculento stylo veracissime edidit; utpote vir religiosus, qui ei familiaris admolum fuerat; legat et miracula, quæ post transitum ipsius mirabiliter operatus est Dominus, et quæ ad memoriam ejus crebro fiunt, visitationes Altissimi veneretur. Utique quod ante me de Antonio dixit alius, de isto publice protestari non vereor, quoniam grandis perfectio est Anselmum nosse quis fuerit. Accedens ergo ad praelicta librorum monumenta, Domino miserante qui a gloriæ suæ præconiis peccatores non semper repellit, de vita et conversatione tanti Patris aliqua curavi perstringere, succincta quidem brevitate et sermone satis plano; ut, si quis ad copiam omnium, quæ ab eo vel de eo scripta sunt, aspirare nequiverit, saltem ex hac stilla tanti fluminis gustare possit, quam bonus, quam suavis est Dominus, quam beatus, quam necessarius qui eum fideliter coluit Pater Anselmus.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Natus autem in Augusta civitate, patre Gundulfo, matre Ermenberga, quæ una erat prudentium feminarum, concepit ab initio vitæ timorem Domini; e quo consequenter salutis suæ peperit fructum, unde veræ justitiæ postmodum opera processerunt. Matris vero mores ideo magis exprimere studebat. Quod enim ei patre circa alia occupato totius domus sollicitudo incumberet ; sapienter omnia disponebat, insistensque operibus misericordiæ diligenti studio frequentabat ecclesiam, orans et tota mentis aviditate excipiens verba Dei, et præcepta sapientiæ fideliter exsequens. Nam quæ audierat communicabat aliis jucunda relatione, et se et alios ad obsequium incitabat. Audivit ab hac puer unum esse Deum omnium conditorem, reguantem in cœlis, largitorem remuneratoremque bonorum, et credidit, et jam in tenera aetate ad illius notitiam aspirabat. Pueriliter autem opinabatur cœlum vicinis montibus inhærere, ibique Dei de quo audierat esse palatium, et eum cum angelis et sanctis corporaliter, conversari. Visum et ergo ei uua noctium in somniis, quod illuc ascenderet, et quod in devexitate montis quem ascendebat videbat famulos Domini metentes quidem triticum sed valde negligenter; ut ejus fidei zelo accensus super hoc ante Deum disponeret accusare. Ascendit, Deumque sedentem in palatio solum reperit, excepto solo dispensatore ; per qtiem accitus et sedens ad pedes Domini, ipso mandante, panem accepit candidissimum, unle ibidem comedit et satiatus est. Visionem retulit sociis, seque, pane divino pastum gloriabatur; interim suspicans hæc circa se corporaliter gesta esse. Exinde tanto Dei amore ebriatus est, ut totum contemnens mundum, etiam gravem aliquam desideraret infirmitatem, cujus occasione monachorum, quod plurimum optabat, posset ascribi consortio. Et quidem pro voto, sicut orabat, infirmatus est, sed ne monachus fieret, tunc ut putabatur, obstitit pater : quod autem verum est, eum Dominus ad aliud reservabat. Litteris duntaxat et honestati applicat animum; et in utroque proficiens super omnes coætaneos suos explevit in brevi tempore multa. Adolescentior autem factus, matre defuncta, proficisci disponit in Galliam, litterarum tractus aviditate ; quarum desiderio imacerbius saltem fugæ præsidio declinaret offensam. Cum vero patriam exiens in ascensu montis labore pariter et fame fere deficiens nivem manderet, ut vel sic ei repararentur vires ; compatiens ei minister, quem unicum itineris habebat socium, diligenter investigare cœpit, an aliquid alimentorum habebat in sacculo, quem deferebat asellus, et statim contra spem nitidissimum panem reperit; quem qnis imposuerat ignorabat. Itaque recreatus est ad viam et laborem, muneris sui Deo gratias agens.

menso æstuabat, et ut patris qui eum tractabat A ecclesiam. Ab his elementa monasticæ professionis

CAP. II. De actibus Anselmi in Burgundia, Francia et in Normammia. Anselmus secutus est consilium Hotomagensis archiepiscopi,et factus est monachus Becci. Exactis dehinc partim in Burgunlia, partim in Francia tribus annis, Lanfraneum illum, cujus memoria in jucunditate et benedictione est, in Normannia adiit, virum quidem litteris et virtutibus insignem, conversationis per omnia probatæ, et ad quem audiendum de diversis mundi partibus confluebant quicunque eloquentiæ vel sapientiæ appetebant profectum. Is enim omnium judicio præstantissimus habebatur. Factus est ergo ei Aiiselmus familiaris præ cæteris, et magistri quodammodo exhausit spiritum. Totus litteris occupatur, et eas sine intermissione aut discit aut docet. Insistit proposito, perseverans in fame et siti, in frigore et ntiditate, tanta quidem pervicacia studii, ut minoris videretur emi posse regnum cœlorum. In se ergo reversus, et vias suas prudenter examimans, unum necessarium esse prospexit, et quod eloquentiæ torrens aut philosophia hujus n:u:ii veram non confert beatitudinem. Hæc sæpe tu::orem pariunt; timorem Domini, qui initium sapientiæ est, nunquam aut raro. Reprimunt interdum lilteræ vitia quædam, et mundi contemptum afferunt ; sed plane contemptus mundi inutilis est, ubi amor Dei non convalescit. Audita patris morte, amplius movebatur, et cum ad obsequium Dei omnino animum inclinasset, quam tamen præeligeret viam dubius hæsitabat. An enim expeteret eremum, an claustrum monachorum, an ex proprio patrimonio domum construens, peregrinis pro facultate et pauperibus ministraret, habebat incertum. Nam circa hæc tria fluctuabat animus ejus. Caeterum ne levitas praecipitaret sententiam, unde plenitentia non recte factorum familiaris et jugis pedissequa sequeretur, motum mentis exponit Lanfranco, et ex consilio ejus \laurilium venerabilem Rotomagorum archiepiscopum advenit, ipsius super hoc sententiam petiturus, credebatur enim habere Spiritum Domini. Itaque ex consilio ejus vitam monachicam aliis omnibus praeferentis, Anselmus Becci factus est monachus, anno ætatis suæ xxvii. Erat autem prior ejusdem loci memoratus I .anfrancus sub sancto abbate Herliwyno, qui de patrimonio suo Beccensem a fundamentis ædificavit

[blocks in formation]
[ocr errors]

succedit Anselmus. Studuit autem, ut pro adeptione honoris et gradus ipse quoque in religione proficeret, et Deo, cui devoverat obsequium suum, fidelius militaret. Jam crucifixus mundo et concupiscienliis ejus cœlestia cogitabat, et ea duntaxat exercebat in opere, quæ ad æternam proficiunt vitam. Non enim mores hominum habebat exemplum vitae, sed verbum Dei. Siquidem divina Scriptura, ut ipse dicere consueverat, optima bene vivendi forma est. Sunt autem quatuor, unde ei poterant justitiæ rivuli scaturire : scilicet legis Dei meditatio jugis, exsecutio cauta, fida relatio, oratio devota. Quid enim perfectius quam in lege Domini meditari die et nocte, quam exercere mandata a quibus intelligere propheta gratulatur, quam annuntiare gloriam Dei, a cujus praeconio piscatores iaclyli facti in doctrina veritatis et philosophos ger.'iu:n confuderunt. ln his occupatus Anselmus obsequium suum devotis orationibus Domino consecrabat, tanta seipsum mactans inedia, ut modo illecebram gulæ reprimeret, scilicet ab initio prioratus sui delectationem cibi aut potus omnino non sentiret. Sed non famem patiebatur a jejunio, qui jam comedendi amiserat voluptatem. Quantæ devotionis fuerit, orationes quas scripsit indicant, et si quis meditationum ejus librum excutit, patenter inveniret. Quod de Martino scriptum est, certissimum sit de Anselmo, quod ori ejus nunquam defuit Christus, sive justitia, sive pax, nil quidquid ad veram per.inet vitam. Habebat semper ante oculos timorera Domini, et omnem peccati faciem super omnia quæ dici possint exhorrebat : adeo quidem, ut si hinc inferni dolorem, inde peccandi malitiam corporaliter cerneret, sicut confiteri solitus erat, si necessitas alterum importaret, retrudi mallet in infernum quam peccatis involvi. Dicebat et aliud : Se malle innocentem teneri a gehenna, quam peccatis sordentem tenere regna cœlorum. Hanc autem assertionis suæ reddebat rationem, qnod innocentes et bonos diligit Deus ubicunque sint, et e contra omnem malitiam odit et detestatur. Profecto summa ju- titia non beatificat malos, et amicos suos bonitas summa nequaquam miseros

« PoprzedniaDalej »