Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]
[graphic]

A2 1828

V.2

T. LIVII PATAVINI
H I s T 0 Ꭱ I A Ꭱ U M

L I B E R VII.

EPITOME LIBRI VII. Duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas. Pestilentia civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furii Camilli: cuius remedium et finis quum per novas religiones quaereretur, ludi scenici tunc primum facti sunt. Quum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno plebis propter delectum acerbe actum, et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine ; adolescens ipse, cuius relegatio patri obiiciebatur, venit in cubiculum tribuni, strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare, non perseveraturum se in accusatione. Quum telluris hiatu lota ad ultimum territa patria foret, tunc omnia pretiosa missa sunt in praealtam voraginem urbis Romanae: in eam Curtius armatus, sedens equo, se praecipitavit, eaque expleta est. T. Manlius adolescens, qui patrem a tribunicia vexatione vindicaverat, contra Gallum, provocantem aliquem ex militibus Romanis, in singulare certamen descendit , eique occiso torquem aureum detraxit: quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus est nuncupatus. Duae tribus additae, Pomptina et Publilia. Licinius Stole lege ab ipso lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus T. Liv. Tom. II.

А

agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gal. lum, a quo provocatus erat, insidente yalcae coroo, et unguibus rostroque hostem infestante, occidit, et ex eo Corvi nomen accepit; consulque proximo anno, quum annos viginti tres haberet, ob virtutem creatus est. Amicitia cum Karthaginiensibus iuncta. Campani, quum urgerentur a Samnitibus bello, auxilio adversus eos a senatu petito, quum id non impetrarent, urbem atque agros populo Romano dediderunt: ob quam cau. sam ea, quae populi Romani fact essent, defendi bello adversus Samnites placuit. Quum ab A. Cornelio consule exercitus in iniquum locum deductus in magno discrimine esset, P. Decii Muris tribuni militum opera servatus est. Qui, oceúpato colle super id iugum, in quo Samnites 'consederant, occasionem consuli in nequiorem locum evadendi dedit: ipse ab hostibus cir. cumsessus erupit. Quum milites Romani, qui Capuae in praesidio erant relicti, de ea occupanda urbe conspirassent, et, detecto consilio, metu supplicii a populo Romano defecissent; per M. Valerium Corvum dictatorem, qui consilio suo eos a furore revocaverat, patriae restituti sunt. Res praeterea cuntra Hernicos, et Gallos, et Tiburtes, et Privernates, et Tarquinienses, et Samnites, et l'olscos prospere gestas continet.

[ocr errors][merged small]

L I B E R VI I. Annus bic erit insignis novi honinis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, practura et curuli aedilitate. Hos sibi patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit: Patres prae•

ned

1

turam Sp. Furio M. filio Camillo; aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratia campestri ceperunt. L. Sextio collega ex Patribus datus L. Aemilius Mamercinus. Principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernico. rum defectione agitata mentio. Quum de industria onania, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit: nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios ma. gistratus, curulibus sellis praetextatos tanquam consules sedentes, nobilitas sibi sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem, et collegam consulibus, atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde imposita est senatui ex Patribus iubendi aediles curules creari. \ Primo, ut alternis annis ex plebe fierent, convenerat: postea promiscuum fuit. Inde, L. Genucio et Q. Servilio consulibus, et ab seditione et' i bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis racarent, pestilentia ingens orta. Censorem, aedi. lem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt, proportione et ex multitudine alia multa funera fuisse: maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura, tam acerba, M. Furii fecit. Fuit enim vere vir unicus in omni fortuna: princeps pace bel. loque prius, quam exsulatum iret; clarior in exsilio vel desiderio civitatis, quae capta absentis imploravit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit. Par deinde per quinque et viginti annos (tot enim postea vixit) titulo tantae gloriae fuit, dignusque habitus, quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.

II. Et hoc et insequenti anno, C. Sulpicio Peticu, C. Licinio Stolone consulibus, pestilentia fuit. Eu nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deuin'

canticum micelum ante tibicinem
4 T. LIVII [U. C. 391. A. C. 361.]
exposcendae causa tertio tum post conditam urbem
lectisternium fuit. Et quum vis morbi nec humanis
consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitio-
ne animis, ludi quoque scenici, nova res bellicoso po-
pulo, (nam circi niodo spectaculum fuerat) inter alia
coelestis irae placamina instituti dicuntur. Ceterum
parva quoque, (ut ferme principia omnia) et ea ipsa
peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitan-
dorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti,
ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus
more Tusco dabant. Imitari deinde cos iuventus,
simul inconditis inter se iocularia fundentes versi-
bus, coepere; nec absoni a voce motus erant. Ac-
cepta itaque res saepiusquě usurpando excitata. Ver-
naculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vo-
cabatur, nomen histrionibus inditum: qui non, sicut
ante, Fescennino versu similem incompositum tc-
mere ac rudem alternis jaciebant; sed impletas mo-
dis saturas, descripto iam ad tibicinem cantu, motu-
que congruenti peragebant. Livius post aliquot an-
nos, qui ab saturis ausus est primus argumento fa-
buiam serere, (idem scilicet, id quod omnes tum
erant, suorum carminum actor) dicitur, quum sao-
pius revocatus vocem obtudisset, venia petita pue-
rum ad

quum

statuisset, aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in arteni paullatinı verterat; iuventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit: quae inde exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui

w

« PoprzedniaDalej »