Obrazy na stronie
PDF
ePub

VII

monastica vita niteretur. Itaque e mutuis, quae sequebantur deliberationibus, constituta sunt septem fundamentalia Ordinis monastici elementa, quae hoc volumine proponimus. Illo quidem tempore eisdem adstipulati sunt complures Rmi DD. Abbates, velut Montis Cassini Carolus De Vera, S. Pauli in Urbe Franciscus Zelli, S. Petri Salisburg. Albertus Eder, illustrissimus nunc Archiepiscopus, B. M. V. Lambac. Theodoricus Hagn et admirabilis ille monasticae vitae restitutor PROSPER GUÉRANGER, Solesmensis Abbas, qui eorundem elementorum quasi auctor evasit et cujus immortalem memoriam hâc lucubratione prosequi gratissimo intendimus animo. Pro infirmâ enim tenuique parte nostrå eadem elementa ausi sumus et enodatius explicare et confirmare testimoniis (lectionis potius ac meditationis gratia), quotquot per breve tempus licuit e S. Regula, ex libris et decretis S. Ecclesiae atque e Sanctorum Doctorumque dictis colligere.

Quem commentariolum vos, carissimi fratres, etiam atque etiam rogo, ut benevolå velitis aestimatione atque indulgentia excipere. Etenim, quamquam nos minimos esse atque ejusmodi operi impares optime scimus, tamen, soli confidentes Deo, speramus, fore ut aliquem certe quamvis parvum fructum ferat vel potius alterum impellat feliciori ingenio praeditum, qui conatum a nobis susceptum prospere repetat.

Equidem “unam petii a Domino, hanc requiram, ut ” aliquando amatissimum Ordinem monasticum

pristinä sanctitate reflorescentem videam, unde Ecclesia mirum consolationis ac praesidii, coelum gaudii accipiat incrementum,“ ut in omnibus glorificetur Deus”. Tum Ordo ille rursus erit gloriosa Dei civitas in montibus sanctis "condita, cujus Dominus " portas diligit super omnia tabernacula Jacob. Homo “ et homo natus ” erit “ in eâ, et Ipsefundaverit" “ eam Altissimus” eritque sicut laetantium omnium “ habitatio in " (Ps. 86).

Quare tu, dulcis Legifer ac Patriarcha, invictissime s. Crucis signifer, “monstra te esse” Patrem, nomine gratiâque Benedictum! Te quidem intercedente excitet 'Deus in monachico Ordine Spiritum, cui tu serviisti, ut Eodem nos repleti studeamus amare, quod amasti, et opere exercere, quod docuisti, ad Ipsius SS. Trinitatis gloriam et in honorem obsequiumque Beatissimae atque Immaculatae semper Virginis Mariae !

Scribebam Pragae, in Abbatia B. M. V. de Monteserrato-Emaus, die festo SS. Patriarchae Josephi 1880.

Fr. Maurus,
hum. Abbas.

Firmum atque inviolabile caput est, ut S. Regula Beatissimi Patris Benedicti, quae genuinum perfectumque exhibet occidentalis monachi exemplum, religiosissime sustentetur et ad salutarem adducatur effectum.

SS. P. Benedictus S. Regula et approbatae Constitutiones Votorum professio Religionis praestantia.

SS. Pater

Benedictus.

Declaratio. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram(Exod. 20, 12.) En tu, quicunque Christo sub Benedicti Regulâ militas, patrem habes dulcissimum ac gloriosum monachorum Patriarcham, matrem vero Sanctam Regulam vel Religionem, quam ille condidit. Qui quidem Patriarcha, quantâ admiratione dignus sit et quanto honore colendus, clamant XIV saeculorum locupletissimi sanctissimique testes. Fuit vir vitâ venerabilis ac, sicut nomine, ita gratiâ mirifice Benedictus, qui “ quasi stella matutina in medio nebulae,

et quasi luna plenà in diebus suis lucet, et ' quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo

Dei (Eccli. 50, 6; Epist. Miss. propr. SS. P. Bened.). Omnium justorum spiritu Sanctorumque potestate repletus, et virtutum splendore praeclare enituit et stupendis admodum ac paene inau

« PoprzedniaDalej »