Obrazy na stronie
PDF
ePub

NARRATIO DE BOGOMILIS

HARVARD UNIVERSITY
EUTHYMII ZYGADENI

SEU
PANOPLIAE DOGMATICAE

TITULUS XXIU.
GRAECA RECOGNOVIT, ET PRIMUM IN GERMANIA INTEGRA EDIDIT,
P. FR. ZINI INTERPRETATIONEM LATINAM ADJECIT
D. JO. CAR. LUD. GIESELER.

GOTTINGAE
PROSTAT APUD VANDENHOECK ET RUPRECHT.

1 8 4 2.
DIVINITY SCHORTS

LIBRARY.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

ACADEMIAE GEORGIAE AUGUSTAE

PRORECTOR

QUI SOJATU

SACRA PASCHALIA

ANNI MDCCCXLII

PIE CONCEL E B R A N D A

INDICUNT.

Inest Euthymii Zygadeni narratio de Bogomilis.

Edidit D. Jo. Car. Lud. Gieseler.

P. II.

GOTTINGAE
TYPIS ERNESTI AUGUSTI HUT H.

[ocr errors][ocr errors]

De Euthymio quae tradita sunt, paucis continentur. Vixit tempore Imperatoris Alexii initio saeculi XII in monasterio της Περιβλέπτου, i. e. Mariae Virginis, quod Constantinopoli prope mare situm, a Romano Argyro Imp. conditum et a Nicephoro Botoniata instauratum fuit 1). Cognomine utebatur, quod plerumque Zino praeeunte Zigabenus scribitur, sed in Codicibus mire variat. Invenitur enim Ζιγαβηνός 2), Ζυγαβηνός 3), Ζηγαβηvós 4), Ziyadnvós 5), Zvyadnvos 6): quin imo Jo. Hentenius scripsit Zigabonus 7), quod autem an in ullo Codice inveniatur dubito. Quum non in omnibus Euthymii librorum inscriptionibus cognomen illud additum deprehendamus 8), equidem censuerim, Euthymium ipsum illo non usum esse ,

sed ubi inveniatur, a librariis illud appositum esse, qui, quum non omnes originem ejus et veram rationem cognitam babuerint, sed obiter modo audierint, mirum esse non potest, quod varie scripserint. Ex inscriptionum igitur auctoritate de genuina illius cognominis forma judicari non potest: potest aulem, ut mihi quidem videtur, Annae Comnenae

1) cf. Car. du Fresne Constantinopolis christiana lib. IV. cap. 2. no. 36. 2) Ita Cod. Mosquensis Panopliae num. XV. B. cf. Euthymii Zig. comm. in quatuor Evan

gelia ed. Chr. F. Matthaei T. I. Praef. p. 8. 3) Ita_Cod. Mosqu. num. CCCLIII ap. Matthaei l. c. p. 26; ante Euthymii enarrationem

in Psalmos in Le Moyne Vuriis Sacris I, p. 150; denique scriptor anonymus graecus

in Allatii de Eccl. occ. et orient. perp. consensione p. 643. 4) Ita Cod. Mosq. libri Euthymii, quod ex solo patre S. S. procedat, cf. Fabricii Bibl.

Gr. ed. Harles VIII, 343; Panopliae Cod. Vindobon. theol. graec. CCXXVII ap. Lam

becium ed. Kollarii V, p. 116. 5) Ita editio Panopliae Tergovistana, et Cod. Mosq. num. X. cf. Matthaei l. c. p. 8. 6) Ita Codex Coislinianus commentarii in Psalmos, cf. Montfaucon Bibl. Coisl. p. 178, et

Panopliae Cod. Mosqu. num. L. cf. Matthaei l. c. p. 8. 7) Ante Commentarii in IV Evangelia latinam editionem Lovan. 1544. fol. 8) Saepe inscripti sunt: Ev Tvpiov Movayou rñs lipiphéntov povís, cf. Lambecius ed. Kollar ', p. 85. 269. Anecdota literaria vol. IV, (Romae 1783. 8.) p. 27.

1

« PoprzedniaDalej »