Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS
SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM,
QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS
BT CONCILII FLORENTINI (ANN. 1439) PRO GRÆCIS FLORUERUNT :

RECUSIO CHRONOLOGICA
OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA

ECCLESIÆ SAECULA,

[ocr errors]

OXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DILIGEN
TER CASTIGATA; DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, VARIISQUE LECTIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA; OMNIBUS
OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS DETECTIS, AUCTA;
INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTISUBSEQUENTI-
BUS, DONATA; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINA-
RUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNA-
TA; OPERIBUS CUM DUBIIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE

AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA ;
ÚOUENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS, STATI-
STICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, IN QUODQUE RELIGIONIS PUNCTUM, DOGMATICUM, MORALE, LITUR-
DICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE, HISTORICUM, ET CUNCTA ALIA SINE ULLA EXCEPTIONE; SED PRÆSERTIN
DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS, ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUISQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM OMISSO,
IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT,

UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURE
SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM
SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM s.

SCRIPTURÆ VERSUS, A PRIMO
GENESEOS USQUE AD NOVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT:
EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS,
CHARTB QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS,
TUN NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIÆ DECURSU CONSTANTER
SIXILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE

COLLECTIO, UNA, METHODICA ET

CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM
IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE

PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES LATINA PRIOR,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINE

A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.
ACCURANTE J.-P. MIGNE,

Bibliothecæ Cleri aniversæ,
SIT CURSUUN COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

ISTA

[ocr errors][merged small][merged small]

PARISIIS
APUD GARNIER FRATRES, EDITORES, ET J.-P. MIGNE, SUCCESSORES

IN VIA DICTA: AVENUE DU MAINE 189, OLIM CHAUSSÉE DU MAINE, 127.

1881

Ex typis societatis dictæ Societas impressionis et librariæ administrationum viarumque ferratarum.

PAULO DUPONT. Parisiis, in via dicta Jean-Jacques-Rousseau, 41 (CI.) 13.1.81.

[ocr errors]
[blocks in formation]

AD COMPLURES ET PRÆSTANTISSIMOS MSS. CODICES AB ILLO NON CONSULTOS EXACTA,

EMENDATA, ET INEDITIS AUCTA :
PRÆFATIONIBUS, ADMONITIONIBUS ET ANNOTATIONIBUS ILLUSTRATA

CURANTIBUS

PETRO ET HIERONYMO FRATRIBUS BALLERINIIS,

PRESBYTERIS VERONENSIBUS,

ACCEDUNT PETRI THOMÆ CACCIARI EXERCITATIONES IN UNIVERSA OPERA S. LEONIS MAGN

ACCURANTE ET DENUO RECOGNOSCENTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECÆ CLERI UNIVERSÆ

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

TOMUS PRIMUS.

16 NO. 1917STECHER,

PARISIIS
APUD GARNIER FRATRES, EDITORES, ET J.-P. MIGNE, SUCCESSORES,

IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE DU MAINE, 127.

1881

137573

SÆCULUM V, ANNUS 461.

ELENCHUS

AUCTORUM ET OPERUM QUÆ IN HOC TOMO LIV CONTINENTUR

S. LEO MAGNUS ROMANUS PONTIFEX.

.

13 31 47 49 59

117 477 521

[ocr errors]

.

.

Balleriniorum fratrum Præfatio generalis in universa S. Leonis Opera.

col.
Paschasii Quesnelli Præfatio . .
Ejusdem Nuncupatoria ipsi S. Leoni inscripta.
Anastasii Bibliothecarii Vita S. Leonis .
Schænemanni notitia bibliographica in S. Leonem.

OPERUM GENUINORUM PARS PRIMA CUM APPENDICIBUS.
Sermones, in præcipuis anni festivitatibus ad Romanos habiti. Præmittitur Dissertatio de

mss. fontibus ex quibus prodierunt ac potissimum emendandi sunt.

APPENDIX. Sermones S. Leoni attributi. .
Observationes in sermones S. Leonis Magni .

OPERUM GENUINORUM PARS ALTERA.
Epistolæ, cum prævia disquisitione de mss. codicibus qui in iis emendandis usui fuere.

APPENDIX PRIMA.
De epistolis deperditis tum S. Leonis ad alios, tum aliorum ad S. Leonem, ac de aliis

monumentis ad epistolas pertinentibus, dispositis ordine chronologico. . Epistolæ ad S. Leonem pertinentes .

APPENDIX II.
Fragmenta S. Leoni attributa . .
Paschasii Quesnelli variæ lectiones, notæ et observationes in Epistolas S. Leonis, subjectis

Balleriniorum fratrum adnotationibus.
Ordo novus Sermonum S. Leonis cum antea vulgato comparatus
Ordo novus Epistolarum cum veteri collatus. .

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

1255

1263 1505 1507

[ocr errors]

BALLERINIORUM NUNCUPATORIA.

BENEDICTO XIV

PONTIFICI MAXIMO

PETRUS ET HIERONYMUS FRATRES BALLERINII

PRESBYTERI VERONENSES.

Hæc sanctissimi eque ac doctissimi summi pontificis Leonis Magni Opera, quæ ad præstantissimos codices, præsertim Romanos, exacta,emendatiora et auctiora nunc prodeunt,cui potius inscriberemus quam tibi, beatissime Pater, qui tanti pontificis in eadem Romana cathedra successor, iisdem zeli ipsius ac doctrinæ vestigiis insistens, idem MAGNUS Leo redivivus videris ? Ille quidem ob plura et præclara diuturni pontificalus gesta, quibus, nulla temporum rerumque vicissitudine aut difficultate, perterritus, adversus contumaces ac sub lolos fidei hostes, catholicæ Ecclesiæ dogmata defendit acerrime, et novitiis ac temerariis quorumdam ausibus sese objiciens, Ecclesiarum privilegia et apostolicæ sedis jura fortiter vindicavit, et pro cnstodia ac observantia ecclesiasticæ disciplinæ irrepentes corruptelas et abusus detegere, perstringere, emendare et exstinguere nisus est; ille, inquam, tantus pontifex ob tam præclara gesta Magni titulum jure promeruit ; ejusque insignia Opera, quibus res tot ac tam graves promovit atque per fecit, in perennem posterorum memoriam ad nos transmissa, maximisque encomiis non solum a Latinis, verum etiam a Grecis tum antiquis, tum recentioribus, commendata, ejusdem tituli meritum ac justitiam demonstrant.

Quid autem de te, beatissime Pater ? Jam inde ab exordio pontificatus tui quot et quam implezæ causæ pro conditione istorum temporum concurrerunt, quibus nunc integritas fidei, nunc pontificia jura, nunc disciplina ecclesiastica sanaque doctrina morum impetitæ fuere ? Tu vero nulli labori, nulli meditationi parcens, opportune omnibus providisti Assiduæ curæ et vigiliæ tuæ, quibus parcissimo cibo brevique somno contentus, die noctuque pastorali officio et actionibus publicis indefessus vacas, et quod superest subcisivi temporis, in conscribendas pro rerum necessitate doctissimas et eruditissimas Institutiones atque Constitutiones confers, omnibus notissimæ sunt. Ipsa tua Opera quæ pluribus voluminibus digesta hactenus prodierunt in lucem, quæque in dies iilentidem prodeunt, ac in omni ecclesiastica materie non tam præsentibus, quam futuris temporibus prospiciunt, dum omnes cum voluptate et utilitate evolvunt, maximamque in üsdem non jam molem, sed eruditionem, rerum varietatem, methodum, perspicuitatem ac doctrinam admirantur, te cum antiquis prætantiuribus pontificibus conferre, et Magnum vere, seu potius MAXIMUM confiteri non dubitant. Magni igitur antiqui Romani antistitis Opera tibi præ cæteris suceessori ac emulatori ejus MAGNO equissime dicanda fuere.

Huic autem congruentissimæ rationi alia gravior et fortior accedit. Dum enim ante paucos annos alter e nobis Romæ degeret, seque ante pedes tuos identidem sisteret ; inter eos sermones, quos pro summa benignitate tua cum eodem habere, quibusque fere de optimis studiis et ecclesiasticis disciplinis non pauca solebas disserere, de ea S. Leonis editione incidit mentio, qua Paschasius Quesnellus sancti pontificis Opera non tam emendare ac illustrare, quam aliquot pravis notatiunculis, observationibus et dissertationibus non paucis in locis redarguere, pervertere et deturpare studuit. Hinc porro novæ editionis, quæ ad Vaticanos presertim mss. codices ab eo inconsultos erigeretur, ejusdemque audaces conatus retunderet et infringeret, necessitatem memorasti. Cum vero hoc idem consilium quibusdam prædecessoribus tuis in mentem quidem venissset; at per eos quibus id negotii demandatum fuit, nunquam perfectum, nec perficiendum crederetur; tu minime ferens editionem tam necessariam diutius prorogari, hanc nobis imponendam censuisti. Non PATROL. LIV.

1

« PoprzedniaDalej »