Obrazy na stronie
PDF
ePub

ille senserit, quasi ad orthodoxum vel per litteras, vel per aliquam conjunctionem loquantur; hæc statim ab initio scripta produnt. Inopportunum enim fuisset Leonem rogare, ut promulgaret Eutychis condemnationem eo tempore, quo notissima erat, seu post epist. 26, cum jam generale concilium ea de causa habendum vulgatum fuerat.

4. Sed evidentius argumentum producamus. S. Leo duas Flaviani litteras cum gestis se accepisse tradit. Primum ep. 28, ad eumdem Flavianum scripta Idibus Junii an. 449, his verbis cap. 4: Lectis dilectionis tuæ lit teris, quas miramur fuisse tam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito, tandem quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset, aguovimus. Hanc eamdem Flaviani epistolam se jam tunc accepisse indicat, cum scripsit epistolam 27, datam die 21 Maii anni ejusdem. Si epistola Flaviani sub hunc diem accepta valde erat sera; ergo multo ante scripta fuerat. Hæc de primis Flaviani litteris procul dubio intelligenda sunt. Rursum epistola 36 ad eumdem Flavianum, data xII vel xv kal. Julii anni ejusdem aliæ hujus litteræ tunc acceptæ una cum gestis nominantur sic: Litteras tuæ dilectionis accepi cum gestis, quæ apud vos de fidei quæstione confecta sunt. Hæc de secundis litteris ejusdem Flaviani, quibus acta in Eutychem æque ac primis annexa fuerant. Porro in hac epistola 36 respici epistolam 26 Flaviani, ex eo manifestum sit, quod Flavianus ep. 26, c. 2, sperare se dicit, remotum iri synodum, quæ futura vulgabatur: Leo autem huic articulo responders epistola 36, concilium impediri non posse significat. Igitur epistola 26, Flaviani secunda est, epistola autem 22, prima ac paulo post Constantinopolitanam synodum missa exeunte an. 448 vel serius ineunte an. 449. Epistolam Eutychis una cum imperatoris litteris quæ pro eodem datæ fuere, transmissam citius pervenisse nihil sit mirum. Unde vero epistolæ Flaviani, quain sero allatam Leo miratus est, moræ longiores injectæ fuerint, ignoramus. Hine epistola 22 priora gesta quæ usque ad Constantinopolitanam synodum contigerant descripsit: epistola autem 26 posteriora adjecit quæ post eamdem synodum Eutyches commoverat. Acta vero synodi iterum huic secunde epistolæ fuerunt annexa, eo quod ex Leonis litteris Flavianus metueret, ne forte prior epistola cum actis intercidisset. Quod si in epistola 26 nulla fit mentio epistolæ 22, quam antea missam probavimus, nihil movere potest: siquidem nec in epistola 22, quam Quesnellus posteriorem censet, alterius antea scriptæ epistolæ Flavianus meminit.

5. Maneat ergo epistolam 22 primum datam fuisse, eamque esse illam, quæ a Leone memoratur epistola 28, cuique tota hæc celebris Leonis definitio innititur. Hinc quidem evenisse credimus, ut in antiquis collectionibus Latinis 2, 3 et 8, nec non in Hispanica et Isidoriana aliisque posterioribus, quæ a vetustis illis fontibus prodeunt, sola Flaviani ad Leonem epistola 22 præmittitur epist. 28, Leonis ad Flavianum. Cumque hæc prior Lecni tradita, statim etiam in Latinum versa, et ubique in Occidente divulgata fuerit; idcirco in tot distinctis et antiquis collectionibus insertam putamus: quod confirmabitur ex dicendis in fine annotationis 5 col. 886, n. g), in epist. 67. Id non accidit epistolæ 26, quæ cum posterius fuerit scripta, re satis cognita per priores litteras, non perinde spargi debuit in vulgum: unde in solis codicibus collectionis 17 Chalcedonensis, ubi quamplurima documenta ad Eutychem pertinentia diligentius collecta fuerunt, reperitur, et ordine quidem post epistolam 22, ut apud Baluzium videre licet tom. IV Concilior. Venetæ editionis pag. 1981, quod ipsum hanc priorem, illam posteriorem confirmat.

6. Hinc pariter conjicere licet, interpretationem epistolæ 22, incipientem Nulla res diaboli, quæ in laudatis antiquis collectionibus exstat, et in nonnullis etiam reperitur una cum actis synodi Canstantinopolitanæ in Eutychem eidem epistola a Flaviano subjectis, primam interpretationem esse, quæ statim promulgata, subinde in collectionibus recepta fuit: dum alia interpretatio, quæ incipit Nihil est, in sola vetusta collectione Latina Chalcedonensi reperitur, ex qua postmodum in posteriorem collectionem 22, cum aliis documentis Chalcedonensibus traducta fuit. Illa vetustior interpretatio statim ab initio confecta, Leoni usui fuit antequam dogmaticas ad Flavianum litteras scriberet ; sicut indubium est, eidem usui fuisse interpretationem actorum synodi Constantinopolitane in Eutychen, quæ simul edita in collectionibus 3 et 8, una cum laudata antiquiori versione epistola 22, recepta legitur: ex hac enim actorum interpretatione nonnulla totidem verbis recitat in iisdem dogmaticis litteris cap. 6.

7. Ex his autem omnibus perspicuum efficitur, quam inaniter Quesnellus adversus card. Baronium elaboraverit, ut epistolam 22 scriptam suaderet post epistolam 26, ac si Flavianus, qui post Eutychis condemnationem scripsit ad Domnum et ad alios Orientis episcopos, Occidentales, et potisssinum Romanum pontificem de tanta hæresi commonendum neglexerit. Idem Flavianus statim post condemnationem Eutychis satis a Florentio monitus fuerat, dum soluto conventu ad superiorem domus partem ascenderet, ipsum Eutychem ad Romanum, Alexandrinum et Hierosolymitanum episcopos appellasse; unde metuendum ipsi erat ne, si statim ad Leonem non scriberet, is pontificem præveniret. Sed plura addere ad refellendum Quesnellianum præjudicium sive commentum opus non est.

8. Inter duas porro Latinas versiones quas memoravimus, epistolæ sequentis, licet illa quæ incipit Nulla res sit prima et antiquior altera, cujus initium Nilhil est, cum tamen a minus perito vel non admodum diligenti interprete Latine reddita, originali Græco minus exacte respondeat, alia autem versio, quæ in Chalcedonensi collectione exhibetur, a peritiore ac diligentiore interprete lucubrata, ad Græcum textum propius accedat, hanc posteriorem quidem, at satis vetustam illi priori anteferentes, Græco textui e regione annectendam credidimus. Postea vero antiquiorem versionem subjiciemus, cui præter interpretis minus accurati difficultates aliæ accesserunt ex amanuensibus, qui in lectionibus mirifice discrepantes, obscuriorem ac magis incertum primævæ versionis textum reddidere.Quesnellus hanc versionem antiquiorem Græco originali appositam edidit, ut in Conciliorum editionibus profertur, non paucis et identidem longioribus lectionibus in margine descriptis, quæ videri possunt variantes ex mss. sumptar, sed vere sunt lectiones ex Græco a Romanis textus Græci primis editoribus apposite; quod antiqua versio minus congrua videretur. Immo iidem nonnulla ex Græco etiam mutarunt in ipso versionis textu, quemadmodum in ipsius Chalcedonensis prisca versione identidem fecerant ; et nihilominus Quesnellus, licet aliquot haberet ejus interpretationis codices. et anteriores Leonis editiones, qui aliter legebant, ita Romanam lectionem transcripsit, ut nec codicibus nec cæteris editis usus, antiquam versionem restituere neglexerit; cum tamen ii qui antiquas versiones exhibent non illud proferre debeant quod originali est congruentius, sed illud quod a veteri interprete redditum fuit. Versio autem altera accuratior, quam nos cum Græco textu priori loco dabimus, edita primum fuit a Quesnello ex ms. Thuaneo collect. 17 Chalcedonen., tum vero ex eodem codice ac duobus aliis ejusdem collectionis Corbeiensi ac Divionensi eamdem recusit Baluzius in antiqua versione concilii Chalcedonensis emendata a Rustico, cap. 5. Nos quoque eam recognovimus cum quatuor mss. laudata collectionis, vetustissimo Veron., duobus Vaticanis, et Chigiano, nec non cum Veneto S. Marci collect. 22; Græcum vero originale, quod nobis conservavit Græca collectio concilii Chalcedonensis, contulimus cum duobus codd. Venetis S. Marci.

EPISTOLA (α) ΧΧΙΙ.

-

FLAVIANI EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI PRIMA AD LEONUM PAPAM.

[ocr errors]

SYNOPSIS. - I. De Diaboli insidiis, quas vitat qui doctrina SS. Patrum adlhæret. II. De hæreticorum versutia, qua incautos decipiunt. III. Eutychen renovare dogmata Valentini et Apollinaris. - IV. De depositione et excommunicatione ejus justissima, quam Occidentalibus notam a Leone fieri postulat. 752 (b) Sanctissimo et Deo amantissimo patri et con- A 751 Τῷ ὁσιωτάτῳ καὶ θεοφιλεστάτῳ πατρὶ καὶ συλλει sacerdoti LEONI FLAVIANUS in Domino salutem.

Cap. I. — Nihil est quod stare faciat diaboli nequitiam, incontentibile malum, plenum veneno mortifero (Jac. 111, 8); sursum atque deorsum circuit quærens quem percutiat, (c) quos conturbet, quos devoret (I Petr. v, 8). Unde et vigilare et sobrii esse ad orationes, et propinquare Deo, et fatuas quæstiones respuere, et patres sequi, et non transgredi terminos æternos (d) ex Scriptura sancta didicimus. Deponens itaque tumorem luctus, lacrymarum multitudinem, quoniam unus eorum qui sub me constituti sunt, clericus captus est, nec eum salvare prævalui, neque lupo præripere; licet animam meam paratus fuissem ponere pro eo. Ut raptus est, ut exsilivit, odio habens. vocantis vocem, et (e) ad perditionem maxime cur- Β rens, et memorias quoque paternas declinans, et eorum itinera prorsus abhorrens, pergo in hunc ser

monem.

CAP. II. — Sunt quidam (f) in vestibus ovium, intus autem lupi rapaces (Matth. vi, 15; quos ex fructibus agnoscimus. Isti primo quidem videntur ex nobis (g) esse, sed non sunt ex nobis : si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (1 Joan. 11, 19). (h) Quando vero suam evomuerint impietatem, dolum, qui in eis est, erumpentes: 7 54 et apprehendentes (i) infirmiores et eos qui ad eloquia divina sensus inexercitatos habent,secum eos (j) contrahunt ad perditionem (Il Petr. III, 16), subvertentes et injuriantes paternas doctrinas, sicut et sanctas Scripturas ad

τουργῷ Λέοντι, Φλαυιανὸς ἐν Κυρίῳ, χαίρειν. Οὐδὲν ἵστησιν ἄρα τὴν τοῦ διαβόλου πονηρίαν, τὸ ἀκατάσχετον κακόν, τὸ πλῆρες τοῦ θανατηφόρου· ἄνω γὰρ καὶ κάτω περινοστεί, ζητῶν τίνα πλήξη, τίνα σπαράξη, τίνα καταπίῃ Διὸ καὶ γρηγορεῖν, καὶ νήφειν εἰς προσευχὰς, καὶ τῷ Θεῷ ἐγγίζειν, καὶ τὰς μωρὰς ζητήσεις παραιτείσθαι, καὶ τοῖς πατράσιν ἀκολουθεῖν, καὶ μὴ μετατιθέναι ὅρια αἰώνια, ὑπὸ τῶν θείων γραφῶν δεδιδάγμεθα. Ἀποθέμενος οὖν τοῦ πένθους τὸν ὄγκον, τῶν δακρύων τὸ πλῆθος, ὅτι γε τῶν ὑπ' ἐμὲ τελούντων κληρικὸς εἷς θηριάλωτος γέγονε, καὶ οὐκ ἠδυνήθην αὐτόν περισῶσαι, οὐδὲ ἁρπάσαι τοῦ λύκου, καίτοι τὴν ψυχήν μου ἑτοίμως ἔχων θεῖναι ὑπὲρ αὐτοῦ· πῶς ἡρπάγη, πῶς ἀπεπήδα, μια σῶν τὴν τοῦ καλοῦντος φωνὴν, καὶ πρὸς τὸν ἀπολλύντα μάλιστα τρέχων, τάχα που καὶ τὰ μνήματα τῶν πατέρων ἐκκλίνων, καὶ τὰς τρίβους αὐτῶν μυσαττόμενος, βαδιοῦμαι τῷ λόγῳ.

1

Εἰσί τίνες ἐν ἐνδύμασι προβάτων, ἔσωθεν δέ εἰσι λύκοι ἅρπαγες· οὓς ἀπὸ τῶν καρπῶν ἐπιγινώσκομεν. Οὗτοι τὰ πρόβατα δοκοῦσι μὲν εἶναι ἐξ ἡμῶν, ἀλλ ̓ οὐκ εἰσὶν ἐξ ἡμῶν· εἰ γὰρ ἦσαν ἐξ ἡμῶν, μεμενήκεσαν ἂν μεθ ̓ ἡμῶν. Ὅταν δὲ 753 τὴν ἑαυτῶν ἀπεμέσωσι δυσσέβειαν, τὸν ἐν αὐτοῖς ἀποῤῥήξαντες δόλον, ἐπιλαβόμενοι τῶν ἀσθε νεστέρων, καὶ τὰ αἰσθητήρια πρὸς τὰ θεῖα λόγια ἐχόντων ἀγύμναστα, σὺν ἑαυτοῖς ὠθοῦσιν αὐτοὺς εἰς ἀπώλειαν, στρεβλοῦντες καὶ σκώπτοντες τὰς τῶν πατέρων διδασκαλίας, ὡς καὶ τὰς 2 λοιπὰς γραφὰς, πρὸς τὴν ἰδίαν ἀπώλειαν ἑαυτῶν· οὓς δεῖ προγινώσκοντας φυλάττεσθαι, ἵνα

perditionem suam : quos oportet præscientes cavere, [ μὴ τῇ πανουργία αὐτῶν ὑπαχθέντες τινὲς, ἐκπέσωσι

ne malitia eorum quidam seducti abscindantur a propria firmitate. Evacuerunt enim linguas suas sicut serpentes; venenum aspidum sub labiis eorum; sicut de his clamavit propheta (Ps. CXXXIX, 4).

CAP.III. Talis igitur nobis quidam nunc apparuit Eutyches dudum presbyter et archimandrita, tamquam ea quæ nostra sunt sapiens, et rectam fidem in se habens; Nestorii quidem impietati resistens, et pugnam adversus cum simulans; trecentorum vero decem et octo sanctorum Patrum de fide confectam expositionem, et sanctæ memoriæ Cyrilly ad Nestorium scriptam epistolam, et ejusdem similiter ad

(α) Al. post epsit. 23. Quæ autem antea erat 22, nunc 27. Scr. exeunte an. 448, vel. init. 449.

(b) Hanc inscriptionema Quesnello omissam exom- D nibus nostris,nec non ex Baluzii mss. exhibuimus.

(c) Ita omnes nostri codices præter Chigianum, qui cum Baluzio habet, quos conturbet, quem devoret. Apud Quesnellum, quem turbet, quem devoret.

(d) Præpositionem ex a Quesnello prætermissam nostri et Baluzii codices suppeditarun. Postea Deponens emendatum ex codd. Corb. et Divion. Baluzii. Male cæteri cum Quesnello, Deponentes.

(e) Baluzius, ad perditorem,

(f) ita omnia mss. exemplaria tum Baluzii, tum

τοῦ ἰδίου στηριγμοῦ. « Ἠκόνησαν γὰρ γλῶσσαν αὐτῶν, ὡσεὶ ὄφεως· ἱὸς ἀσπίδων ὑπὸ τὰ χείλη αὐτῶν, » περὶ τούτων ἀνακέκραγεν ὁ προφήτης.

Τοιοῦτος ἡμῖν τανῦν ἀναπέφανται Εὐτυχής, ὁ πάλαι πρεσβύτερος καὶ ἀρχιμανδρίτης· ὃς μὲν τὰ ἡμέτερα δῆθεν φρονῶν, καὶ τὴν ὀρθὴν πίστιν ἐν ἑαυτῷ ἔχων, τῇ μὲν Νεστορίου δυσσεβείᾳ ἀνθεστηκὼς, καὶ τὸν πρὸς αὐτὸν πόλεμον ὑποκοριζόμενος, τὴν δὲ τῶν τριακοσίων δέκα καὶ ὀκτὼ ἁγίων πατέρων περὶ τῆς 755 πίστεως γενομένην ἔκθεσιν, καὶ τοῦ τῆς θείας μνήμης Κυρίλλου πρός τε Νεστόριον γραφεῖσαν ἐπιστολὴν καὶ τὴν πρὸς

nostra Quesnellus, in vestimentis. Paulo post agnoscimus ex quatuor codd., uno Vat., alio Veneto, nec non Corb. et Divino. Tres alii nostri, cognoscimus, Quesnellus cum suo Thuaneo, agnoscemus.

(g) Quesnellus, essent, nostris et Baluzii codicibus refragantibus.

(h) ita nostri mss. libri cum Baluzio. Quesnellus: Cum vero aliquando suam.

(i) Solus Quesnellus, inferiores.

(j) Sic cod. Venetus cum Baluzio. Alias, pertrahunt. (1) In marg. edit. Rom. πρώτα LAT.

(*) Annotatur in editis. Forte, άγιας, HARD.

Orientales, quibus omnes (a) consenserunt,conatus Α evertere 756 et antiqua impii Valentini et Apollinaris mala dogmata (b) renovare. Nec timuit Regis veri præceptum dicentis: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis,melius erat ut suspenderetur mola asinaria (c) circa collum ejus,et mergeretur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). (d) Impudenter autem omnem abjiciens,et pellem, quæ eum circumdabat,excutiens, aperte coram sancta synodo (e) nostra affirmabat, dicens: Dominum nostrum Jesum Christum non oportere ex duabus naturis post inhumanationem, in una subsistentia et in una persona a nobis agnoscendum; neque carnem Domini consubstantialem nobis esse,tanquam ex nobis assumptam et unitam Deo Verbo secundum (f) subsistentiam; sed dicebat, Virginem quidem, quæ eum pe

B

C

(a) Recitanda est Quesnelli nota huic loco apposita his verbis. « Scienter et exacte Flavianus geminam sollummodo S. Cyrilli epistolam laudat, unam ad Nestorinm, et alteram ad Orientales, quibus omnes consenserint. Hæc quidem epistola est de pace, quæ incipit: Lætentur cæli, et Orientalibus accepta fuit. Illa vero,quæ ad Nestorium incipit: Comperi quos lam existimationi meæ detrahentes, etc., habetur part. I Actor. Ephes. c. 8, et actione 1 lecta et Patrum suffragiis singulatim datis approbata, ut quæ Nicænam fidei confessionem solam contineat et explicet. Alia vero illa Cyrilli epistola, quæ duodecim anathematismos complectitur, neque hoc loco commemorat Flavianus, neque ab Ephesina synodo comprobata fuisse in ejus actis cernitur, etsi ibidem lecta fuerit; at nec requirente Cyrilio ut prima illa approbaretur, nec quidquam de illa asserentibus Patribus: quod suspicionem nonnullam injecit de minutis hac parte synodi Actis. Non istam pariter epistolam approbaec vit Chalcedonense concilium, sed utramque illam, uti ante fecerat CP. synodus Flaviani ejusdem.Diser tis verbis idem discrimen notat Hypatius Ephesinus in collatione Constantinop., et Rusticus in sua illa cum Acephalis disputatione. Porro commemoratio duarum hypostaseon, quam Cyrillus inducere videbatur, in causa fuit ut ab approbandis anathematismis sese synodus compesceret.Quia autem iis litteris Cyrilli inserta erat commonitio Coelestini papæ ad Nestorium,et una cum Cyrilliana ad eumdem Nestorium transmissa; hinc in Ephesina synodo sciscitatum est ab episcopo Flaviano tamquam de pluribus epistolis loquente, an ejusmodi epistolæ Nestorio traditæ fuissent, Unicam similiter Cyrilli allegat Leo noster in epistolis 51, 52, 54, 88 (nunc 67, 69, 70, 117). Et certe illa Cyrilli epistola quæ duodecim anathematismos insertos habet Latinis ignorata fuit usque ad annum circiter 500, teste Dionysio Exiguo in epistolam ad Petrum episcopum, quam illi et Cyrilliana a se tunc in Latinum idioma translatæ præfixit.» Nonnulla in hæc Quesnelli annotanda sunt quoad Cyrilli epistolam, quæ duodecim anathematismos exhibet.Hæc non solum lecta fuit in Ephesina synodo act. 1, verum etiam jubente Flaviano Philippensi episcopo fuit Actis inserta sine ulla censura,quod approbationis indicium est, ut patet ex formula, qua similiter insertæ fuerunt eidem actioni litteræ episcopi Carthaginensis,de quibus dictum fuit pag. 1078, t. III Concil. Cum dilucidam sententiam in se contineant, fidei gestorum inserantur. Ex concilio quidem Ephesino duas canonicas Cyrilli epistolas publicatas et confirmatas, et utrasque sane scriptas ad Nestorium (nam quæ ad Orientales, post concilium scripta fuit) affirmarunt judices in fine act. 4 synod Chalcedonensis;et idipsum de epistola anathematismos continente affirmavit Vigilius in litteris contra

D

τοὺς τῆς ἀνατολῆς τοῦ αὐτοῦ ὁμοίως, αἷς πάντες συνέθεντο, πειρώμενος ἀνατρέπειν, τὴν πάλαι τοῦ δυσσεβοῦς Οὐαλεντίνου καὶ Ἀπολλιναρίου κακοδοξίαν ἀνανεούμενος. Καὶ οὐκ ἐφοβήθη τὸ διάταγμα τοῦ ἀληθινοῦ Βασιλέως, λέω γοντος· ὓς ἐὰν σκανδαλίσῃ ἕνα τῶν μικρῶν τούτων τῶν ἐλαχίστων, συμφέρει αὐτῷ, ἵνα κρεμασθή μύλος ὀνικὸς περὶ τὸν τράχηλον αὐτοῦ, καὶ καταποντισθῇ εἰς τὸ πέλαγος τῆς θαλάσσης. 1 Αἰδῶ πᾶσαν ἀποβαλών, καὶ ἣν περιέκειτο τῆς πλάνης δορὰν ἀποτιναξάμενος, διαρρήδην ἐπὶ τῆς ἁγίας συνόδου ἡμῶν διισχυρίζετο, λέγων τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν μὴ δεῖν 2 ἐκ δύο φύσεων μετὰ τὴν ἐνανθρώπησιν, ἐν μιᾷ ὑποστάσει, καὶ ἐν ἑνὶ προσώπῳ παρ' ἡμῶν γνωριζόμενον, μήτε μὴν τὴν σάρκα τοῦ Κυρίου ὁμοούσιον ἡμῖν ὑπάρχειν, οἷα δὴ ἐξ ἡμῶν προσληφθεῖσαν 3 καὶ ἑνωθεῖσαν τῷ Θεῷ λόγῳ καθ' ὑπό στασιν· ἀλλ' ἔφασκε, τὴν μὲν τεκοῦσαν αὐτὸν Παρθένον Rusticum et Sebastianum insertis collat. 7 synodi v. Adeo autem Latinis persuasum fuit,ipsos anathematismos cum Cyrilli epistola probatos fuisse in concilio Ephesino, ut in vetustis codicibus collectionum 3 et 8 inter ejusdem concilii gesta referantur cum subscriptionibus Patrum ipsius cencilii: de quo plura dicenda erunt tom. III. Porro synodus Chalcedonensis satis probavit eamdem Cyrilli epistolam, cum in definitione probavit universim omnia, quæ circa fidem ab Ephesina synodo gesta fuerant, et cum de Cyrillo plura honorifica testimonia gestis inseruit. Solum opportunum non duxit, eam epistolam probare nominatim, eo quod adversus hæresim Eutychianæ contrariam edita,nonnullas formulas continebat non omnino congruas illis, quibus adversus errorem Eutychis Patres Chalcedonenses utendum putarunt. Tandem Quesnellus nimium fidit Dionysio scribenti, eamdem epistolam Latinis ignoratam fuisse, antequam illam ipse Dionysius Latine redderet. Etenim ante Dionysium Marius Mercator, qui Ephesinæ synodo adfuit,eam Latinitate donavit, ejusque interpretatio inter Latinos vulgata fuit: unde in collectione Hispanica inserta legitur.Exstat præterea antiqua ejusdem epistolæ versio præmissa antiquæ interpretationi concilii Ephesini, quæ Dionysio antiquior videtur,licet illi fuerit ignota, æque ac ignota eidem fuit interpretatio Marii Mercatoris.

(b) Cod. Veronen., revocare.

(c) Ms. Chig., in collo. Corb. et Divion. Baluzii,

collo.

(d) Opportune hic notavit Baluzius: Scriptura hæc certa et constans in antiquis exemplaribus. Verum quia sensus videtur esse imperfectus. Quesnellus hunc locum emendavit ex alia versione,et sic reposuit: Verecundiam autem omnem abjiciens. Sic nimirum legitur in versione vetustiore, quam postea exhibebimus. Antitiquior hic interpres præ oculis habuit Græcum codicem emendatum, in quo scriptum erat alô, ut in textu vulgato habetur. Alter vero interpres auctor ejus versionis,quam hic proferimus, usus est Græco codice, qui corruptam lectionem in mss. Venetis inventam, et in editis etiam notatam in margine, avao, impulenter, præferebat.

(c)Baluzii codd.et quidam nostri librariorum lapsu, vestra. Paulo post cod. Veron. pro inhumanationem habet humanationem.

(Quidam codd. cum Baluzio, consubsistentiam.

Vulg. in marg., avatdos; et ita etiam in nostris codd. Venetis S. Marci, ex qua corrupta lectione auctor versionis hic annexæ reddidit imprudenter. In marg. edit. Rom., óuoλoyev. Quæ vox quidem post v necessario supplenda.

3 Duas has voces, xal évwbsigav, ex iis codd. Ven. supplevimus

perit, secundum carnem consubstantialem nobis A esse,ipsum autem Dominum non sumpsisse ex ea carnem nobis consubstantialem; sed Domini corpus non esse quidem corpus hominis, humanum autem corpus (a) [esse]quod ex Virgine est, omnibus expositionibus sanctorum Patrum resistens.

[ocr errors]

CAP. IV. Sed ne cuncta percurrens immensitatem litteris faciam, gesta, quæ (b) dudum in eo 758 confecta sunt,direximus tuæ Sanctitati; in quibus et sacerdotio eum velut in talibus (c) captum, et monasterii dispositione, et nostra communione privavimus: quatenus et tua Sanctitas cognoscens ea quæ ejus sunt,omnibus qui sub tua reverentia constituti sunt, Deo amantissimis episcopis manifestam faciat (d) ejus impietatem ; ne forsitan ignorantes ea quæ sapit, et in quibus aperte captus est, tanquam ad consortem fidei litteras, aut aliter confessiones ad eum reperiantur efficere. Omnem cum vestra beatitudine in Christo fraternitatem, ego et qui mecum sunt plurimum salutamus. Incolumis in Domino, et orans pro nobis, doneris nobis, Deo amantissime Pater.

[blocks in formation]

(a) Verbum esse hoc loco a Quesnello intra lineolas ob perspicuitatem additum, in mss. deest.

(b) Hinc patet adverbium Græcum áλ referri ad gesta Constantinopolitanæ synodi,quibus Eutyches dudum,seu pridem antea damnatus fuerat. Continentur autem actione ultima ejusdem synodi,quæ statim Latine reddita in aliquot antiquis collectionibus inserta est, ac præsertim in collectione 5 Quesnelliana cap. 42. Verbum autem apud Latinos præteriti temporis dixerimus, aoristo neotelλuev Græce expressum, ita hic de re præsenti vel mox futura, more apud Græcos non infrequenti,accipitur; sicuti eadem ratione Eutyches in epistola 21, ad Leonem, cujus originale Græcum interiit, sub finem ait: Subjunxi autem his litteris meis utrumque libellum; etsi litteræ quibus uterque libellus subjiciendus erat nondum essent conclusæ; et idem Flavianus epist. 26, ad Leonem, eodem aoristo nestane usus, de iisdem gestis in Eutychem iterum nissis scripsit: Quæ direximus cum nostris his litteris; ubi non de litteris jam antea traditis sermo est, sed de his quibus scribendis operam dabat.Ipse etiam Leo epist. 75, c. 2, de cadem epistola quam scribebat loquens, non dubitavit dicere: Volumus autem ut hæ litteræ nostræ, quas ad vestram dilectionem MISIMUS et epist. 78 : Per legatos nostros, inquit, scripta direximus; licet loquatur de legatis, quos post diem venerabilem, ait epist. 81, dirigemus.

(c) Cum in codice, quem Quesnellus adhibuit, vox captum deesset, Baluzio teste, ille intelligens sensum esse imperfectum, totam istam pericopem sustulit, et ita edidit: In quibus et sacerdotio eum veluti inɩerdiximus, et monasterii, etc. Verum lectionem revocavimus ex omnibus nostris mss. et Baluzii.

(d)Vox ejus deest apud Quesn. Suppleta ex nostris

Β

C

D

κατὰ σάρκα, ὁμοούσιον ἡμῖν εἶναι, αὐτὸν δὲ τὸν Κύριον μὴ εἰληφέναι ἐξ αὐτῆς σάρκα ἡμῖν ὁμοούσιον· ἀλλὰ τὸ τοῦ Κυρίου σῶμα μὴ εἶναι μὲν σῶμα ἀνθρώπου, ἀνθρώ πινον δὲ σῶμα τὸ ἐκ τῆς Παρθένου· πάσαις ταῖς ἐκθέσεσι τῶν ἁγίων Πατέρων ἐναντιούμενος.

Ἀλλ ̓ ἵνα μὴ πάντα καταλέγων, 757 μήκος ἐμποιήσω τῷ γράμματι, πάλαι τὴν ἐπ' αὐτῷ γεγενημένην πρᾶξιν ἀπεστείλαμεν τῇ σῇ ὁσιότητι, ἐν ᾧ καὶ τῆς ἱερωσύνης αὐτὸν, ὡς ἐπὶ τοιούτοις ἁλόντα, ἐγυμνώσαμεν, καὶ τοῦ προστατεῖν μοναστηρίου, καὶ τῆς ἡμετέρας κοινωνίας· ὥστε καὶ τὴν σὴν ὁσιότητα γνοῦσαν τὰ κατ' αὐτὸν, πᾶσι τοῖς ὑπὸ τὴν σὴν θεοσέβειαν τελοῦσι θεοφιλεστάτοις ἐπισκόποις δήλην ποιῆσαι τὴν αὐτοῦ δυσσέβειαν· ἵνα μὴ ἀγνοίᾳ πολλάκις τῶν παρ' αὐτοῦ φρονηθέντων, ἐφ ̓ οἷς τε ξάλω σαφῶς, ὡς πρὸς ὁμόδοξον, ἢ διὰ γραμμάτων, ἢ καὶ ἑτέρως, τὰς πρὸς αὐτὸν ὁμιλίας εὑρεθῶσι ποιούμενοι. Πᾶσαν τὴν σὺν τῇ ὑμετέρᾳ θεοφιλείᾳ ἐν Χριστῷ ἀδελφό τητα ἐγώ τε καὶ οἱ σὺν ἐμοὶ πλεῖστα προσαγορεύομεν. Ἐῤῥωμένος ἐν Κυρίῳ, καὶ ὑπερευχόμενος ἡμῶν, χαρισθείης ἡμῖν, θεοφιλέστατε πάτερ.

continet mortiferas ejus sagittas. Sursum enim atque deorsum pervolans, quærit quos possit occidere, quos possit(g)superare, quos possit devorare. Propter quam rem vigilandum est et orationibus a Deo obtinendum, ut fatuas inquisitiones 759 evitare possimus. Decet (h) enim sequi patres nostros, neque commutare definitionem eorum perpetuam, quam secundum sacras Scripturas didicimus regulariter definitam. Depositis ergo fletibus et lacrymis,

codd. et Baluzii. Dein in cod. Veronen. desideratur adverbium aperte.

(e) Recensuimus ad mss. codd, Vat. collect. 3.alium Vat. 5845, Vallicell. et Vercell. collect. 8 Vindeb. et Vat. Hisp., alium Vat. Isid. et alios collectionum 11, 21 et 24, atque ad exemplum Sichardi. Lectiones quidem originali Græco minus congruentes hujus versionis codices identidem præferunt, quas editores Conciliorum Romani præter fidem mss. ad Græcum textum nonnumquam accomodarunt. At de antiqua versione, ut in codd. exstat. edenda, non autem de eadem emendanda hic agendum est. Confer num. 8 admonitionis.

(f)Ita plerique nostri codd.cum antiquioribus Leonis editionibus. Mss. collect. 8, Domino et dilectissimo,et Deo digno amabili sancto patri Leoni in Deo (Al., in Domino) æternam salutem. Vindebon. Hisp., vianus in Domino salutem. Quesnellus ex editis ConDomno beatissimo et Domno amabili patri Leoni Flaciliorum Beatissimo et Deo amabilissimo patri (addit in margine, et comministro) Leoni, etc.

(7)Cod. Vat.collect. 8, rapere. Vallic. et Vercell. male, reperare, forte pro separare, uti legitur in mss. Vindebon. Hisp. et aliis Vatt. collect. 11 et 21. Mox loco verborum, Propter quam rem, cod. Vatt. collect. 3 habet Quamobrem. Mss. collect. 8, Quamobrem vigilandum est in orationibus, atque Deo opera danda est, ut, etc. Vindebon. Hisp. et Vat. collect. 11, Propter quam rem vigilandum est orationibus, atque (vel et) Deo opera danda est, ut, etc. In mss. collect. 24 cum Sichardo, vigilandum est in orationibus, atque id operandum est, ut.

(h) Vindebon. Hisp. cum aliis codd. et Sichardo, autem. Mox Quesnellus Conciliorum lectionem secutus, quam in nullo codice reperimus, sic: Et non commutare terminos antiquos a divinis Scripturis didi

(a) quas incessanter fundo, quia sub me clericus de- A
gens invasus est a fero dæmone, et non potui eum libe-
rare, nec auferre a tali lupo, qui animam meam pro
illo paratus eram ponere;quomodo(b)raptus sit, quo-
modo resiliit a proposito divino, et ad illum cucurrit,
qui perdere consuevit, præcepta Patrum(c)declinans,
et constituta eorum despiciens, jam incipio enar-

rare.

CAP. II. Sunt(d)quidam veste sua oves significantes, interius autem lupi rapaces: quos ex fructibus eorum debemus agnoscere. isti prima fronte videntur esse de numero nostro; sed non sunt de numero nostro.Si enim de numero nostro (e)fuissent, nobiscum mansissent. Quando autem cœperunt assumere impietatem, illud quod prius occultabatur in illis aperitur,(/)et dolus omnis fit omnibus manifestus. (g)Inveniuntur autem infirmæ fidei homines, et qui divinas lectiones nesciunt, et secum eos in perditionem præcipitant, (h)dissipantes, et vituperantes Patrum 760 disciplinas (i) et relinquentes sanctas Scripturas ad suam ipsorum perditionem.(j)Quos debemus prævidere, et a quibus multum vacare,(k)ne in sua malitia aliqui occupati, concidant de sua firmitate.(1) Exacuerunt enim linguam suam quasi serpentes, et venenum in labiis habent quasi aspides. De his hæc propheta clamavit.

CAP. III. --Talis(m)nobis Eutyches emersit, quondam presbyter et archimandrites, qui quasi(n)nostræ religionis sectam sapiebat, et hanc præferebat; Nestorii autem impietatem confirmabat, et succingebatur pro Nestorio militare in pugna quæ contra Nestorium parabatur: trecentorum autem decem et octo sanctorum Patrum de fide expositionem factam et sanctæ memoriæ Cyrilli epistolam scriptam ad Nestorium (0) vel ad similes ejus, cui omnes assenserant, tentavit evellere, antiquam impii Valentini et Apollinaris reparans sectam,(p)et non timuit præceptum veri Regis dicentis: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis (q) minimis, expedit ei ut mola asinaria alligetur collo ejus, et demergatur in profundum maris. Verecundiam autem omnem (r) ejus perB fidia abjecit, et quam regebat 761 infidelitatis pellem excutiens, in sancta nostra synodo asserebat, instanter dicens, Dominum nostrum Jesum Christum non oportere confiteri de duabus naturis post humanam susceptionem, cum anobis unius(s)substantiæ et unius personæ cognoscatur; neque carnem Domini coessentialem nobis subsistere tamquam ex nobis susceptam, et coadunatam Deo Verbo sccundum substantiam; sed dicebat, Virginem quidem, quæ eum genuit secundum carnem, (f)consubstantialem nobis esse, ipsum autem Dominum non susce

cimus. Depositis ergo, etc. Editi Leonis antiquiores
Quesnello: Neque commutare definitionem eorum per-
petuam, quorum regulam secundum sacras Scripturas
esse didicimus. Codd.Hisp.et Isid. cum mss. collect.
21 et 24, Merlino atque Sichardo: Neque commu- C
tare definitionem eorum perpetuam, quorum secundum
(Al. male, se qui) sanctas Scripturas didicimus regulam.
Prætulimus lectionem antiquissimi Vat. collect. 3 et
Vallicell. cum cæteris collect. 8.

(a) Tres sequentes voces desunt in Vercell. collect. 8 et in collect. Hisp. et cæteris ex ea derivatis. Post pauca, quia summo clericus degens gradu invasus est in mss. collect. 24 et apud Sichardum.

(b) Duo cod., raptus est.

(c) Al., dedignans. Paulo post quinque codd., sed jam incipio enarrare.

(d)Codd. Hisp. et Isid. cum mss. collect. 21 et 24 editisque Leonis ante Quesn. et Sichard. addunt, enim. Post pauca pro lupi repaces alias raptores lupi. (e) Non pauci codd. et editi Leonis ante Quesn., essent. Paulo post Quesn. ex editis Conciliorum evomere pro assumere, quod ex editis Leonis et mss. revocavimus.

(Conjunctionem et in Conciliis ef a Quesnello deletam, ex nostris codd. et Leonis editis restituimus.

(g) Ita ex anterioribus Leoninis editionibus ac fere omnibus mss. libris. Codices collect. 21, invenerunt autem. Quesnellus cum editis Concil., Nacti autem.

(h) Quesnellus et edit. Concil., contorquentes et vituperantes. Omnium codicum et editorum Leonis lectionem revocavimus.

(i) Sic mss. antiquissimarum collect. 3 et 8 Quesnellus cum codd. Hisp. et Isid. nec non collect. 21, et relinquunt. Cæteri editi cum mss. collect. 24 ac Sichardo, et reliquas. Dein vox ipsorum in aliquot mss. et editis desideratur.

(j) Sicex potioribus mss. editi Leonis, quos quidem debemus prævidere, et a quibus multum oportet cavere. Quesn. cum edit. Concil., quos quidem debemus prævidere et ab eis multum cavere.

(k)Ita cum antiquioribus Leonis editionibus,omnes

D

nostri codices, exceptis mss. collect. 21, in quibus, uti apud Quesn, et edit. Concil., ne eorum malitia aliqui inducti, al., occupati.

(7) In Vat. Hisp. et Isid. ac duobus aliis codd., Acuerunt enim quasi aspides linguas suas; de quibus propheta clamat: Acuerunt linguas suas sicut serpentes, et reliqua. Talis, etc. Vindebon. Hisp. Acurunt (sic) enim quasi aspides. De his propheta clamavit. Talis, etc.

(m) Sic plerique codices. Alias, inter nos.

(n)Ms. Vercell., in nostræ religionis sectas sapiebat, omissis et hanc præferebat. Aliqui codd., capiebat.

(0)Restituimus lectionem editorum Leonis, cui nostri codd. suffragantur. Quesnellus ex editoribus Conciliorum, ejusdemque pariter ad Orientales, quibus omnes assenserant. Paulo post in Vat. Hisp. et Isid., temptat evellere.

(p) Vat. Hisp. et Isid. cum mss. collect. 11 et 21, qui non timebant præceptum veri Dei dicentis. Exemplar Sichardi et Vindebon. Hisp. habet tantum, veri Dei. Editi Leonis antiquiores, Regis veri Dei.

(q) Vox minimis in pluribus (non tamen nostris antiquioribus) mss. et in editis ante Quesn. deside

ratur.

(r) In duobus codd. collect. 8 in Vindebon. Hisp.et mss. collect. 24 cum Sichardo desunt voces, ejus perfidia. In Vat. Hisp. ac Isid. legitur, eorum perfidia. Post pauca pro excutiens quidam codices,excussit; et iidem mox, in sancta synodo, omissa voce nostra.

(s) Ita omnes nostri codd. et editi Leonini ante Quesnellum, qui cum excusis Concilior., subsistentiæ. Idem etiam, paulo post, seculum subsistentiam scripsit. Restituimus autem, ex omnibus codicibus et editis, secundum substantiam. Olim apud veteres Latinos, substantiam et subsistentiam mutuo usurpatas aliunde exploratum est.

(t) Vat. Hisp. et Isid., cum alio Vat. collect. 11, consubstantivam. Alius Vat. collect. 3, et hic et iterum postea, coessentialem.

« PoprzedniaDalej »