Obrazy na stronie
PDF
ePub

nitate lætitiam. Nemo ab hujus alacritatis participa- A manens quod erat, assumensque quod non erat, vetione secernitur, una cunctis lætitiæ communis est ratio: quia Dominus noster, peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum reperit, ita (a) liberandis omnibus venit. Exsultet sanctus, quia propinquat ad palmam. Gaudeat peccator, quia invitatur ad veniam. Animetur gentilis, quia vocatur ad vitam. Dei namque Filius secundum plenitudinem temporis, quam divini consilii inscrutabilis altitudo disposuit, reconciliandum auctori suo naturam generis assumpsit humani, ut inventor mortis diabolus, (b) per ipsam quam vicerat vinceretur. In quo conflictu pro nobis inito, magno et mirabili æquitatis jure certatum est: dum omnipotens Dominus cum sævissimo hoste, non in sua majestate, sed in nostra congreditur humilitate, objiciens (c) ei eamdem formam eamdemque naturam, mortalitatis quidem nostræ participem, sed peccati totius expertem. Alienum quippe ab hac nativitate est quod de omnibus legitur: (d) Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job. xiv, 4, sec. LXX). Nihil ergo in istam singularem nativitatem de carnis concupiscentia transivit, nihil de peccati lege manavit. Virgo regia Davidicæ stirpis eligitur, quæ sacro gravidanda fetu divinam humanamque prolem prius (e) conciperet mente quam corpore. Et ne superni ignara consilii ad inusitatos paveret (f) effectus, 65 quod in ea operandum erat (g) a Spiritu sancto, colloquio discit angelico. Nec damnum credit pudoris, Dei genitrix mox futura. Cur enim de conceptionis novitate desperet, (h) cui efficientia de Altissimi virtute promittitur? Contirmatur credentis fides etiam (i) præeuntis attestatione miraculi, donaturque Elizabeth inopinata fecunditas; ut qui conceptum dederat sterili, daturus non dubitaretur et virgini.

ram servi formam ei formæ in qua Deo Patri est æqualis uniret (Philip. 11, 6), et tanto fœdere naturam utramque consereret, ut nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio. (j) Salva igitur proprietate utriusque substantiæ, et in unam coeunte personam, suscipitura majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab æternitate mortalitas et (k) ad dependendum nostræ conditionis debitum, natura inviolabilis naturæ est unita passibili, Deusque verus et homo verus, in unitatem Domini temperatur; ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem Dei hominumque mediator (I Tim. 11, 5), et mori posset ex uno, et resurgere posset ex altero. Merito igitur virgineæ integritati nihil corruptionis intulit partus salutis: quia B custodia fuit pudoris, editio veritatis. Talis igitur, dilectissimi, nativitas decuit Dei virtutem et Dei sapientiam Christum, qua nobis et (1) humanitate congrueret, et divinitate præcelleret. Nisi enim esset, Deus verus non afferret remedium; nisi esset homo verus, non præberet exemplum. Ab exultantibus ergo angelis nascente Domino, Gloria in excelsis Deo canitur, et pax in terra bonæ voluntatis hominibus nuntiatur (Luc. 11, 14). Vident enim cœlestem Jerusalem ex omnibus mundi gentibus fabricari: de quo inenarrabili divinæ pietatis opere, quantum lætari debet humilitas hominum, cum tantum gaudeat sublimitas angelorum ?

CAP. II. Verbum igitur Dei Deus, Filius Dei, qui in principio erat apud Deum, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. 1, 1-3), propter liberandum ab æterna morte hominem, factus est homo: ita se ad susceptionem humilitatis nostræ sine diminutione suæ majestatis inclinans, ut (a) Codex Vercellensis et Homiliar. Pauli Diac., cum prima editione, pro liberandis.

(b) Unus cod. S. Petri, et alius Bon., cum prima editione, per ipsam qua vicerat naturam vinceretur. Veron. cod. 74, per ipsam qua vicerat vinceretur.

(c) In ms. Bon. et prima editione omittitur ei. (d) Codex Corbeiensis hunc locum ita habet, Quesnello teste: Nemo mundus a sorde, nec infans unius die, si sit vita ejus super terram. In ms. S. Petri, nec infans, cujus unius diei vita super terram. In prima editione, nec infans unius diei, cujus vita est superterram. Paulo post omittitur ergo in mss. Vercel. et duobus Veron., nec non in Homil. Pauli Diaconi.

(e) Codex S. Petri, et prima editio, concepit. (f) Ita codd. mss. tres et pleræque editiones ad marginem; quibus facile adjungi possunt alii duo Regii mss. codd., in quibus legitur affectus, errore librarii Sed et sensus exigit ut, hac lectione retenta, alia rejiciatur, quæ in prioribus edit. habebat, affatus; non emin loquitur hic de colloquio angelico, cujus potius interventu, ut statim post legitur, exempta est Maria pavore illo quo ex inusitato conceptio

C

D

CAP. III. 66 Agamus ergo, dilectissimi, gratias Deo Patri, per Filium ejus, in Spiritu sancto, qui propter multam (m) misericordiam suam, qua dilexit nos, misertus est nostri ; et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (Eph. 11, 5), ut essemus in ipso nova creatura, novumque figmentum. Deponamus ergo veterem hominem cum actibus suis (Eph. iv, 22; Colos. 11, 8); et adepti participationem generationis Christi, carnis renuntiemus operibus. Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinæ consors factus naturæ, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione (n) redire. Memento cujus capitis. nis Verbi effectu affecta fuisset. QUESNELLUS. ctionem textus confirmant etiam cod. S. Petri, unus Veron. et exemplar Pauli Diaconi.

Le

(g) Ms. Veron., de Spiritu sancto. Mox in cod. S. Petri, didicit, pro discit.

(h) Codd. Vaticanus, S. Petri, et Bon. ac prima editio, cujus.

(i) Quidam vulgati, librariorum errore, præ cunctis. (j) Eadem habentur epist. 28, cap. 3.

(k) Editi ante Quesnellum, cum aliquot posteriorum collectionum codicibus, ad rependendum. Cæteri præstantiores mss. ut in textu. Paulo post, infusa est, pro unita est, in codice Veronensi. In cod. autem Padiliron. et in alio Veron., in unitate pro in unitatem. (1) Ita mss. septem Quesnelli et omnes nostri. Prius legebatur humilitate etiam in exemplari primæ editionis collect. 3.

(m) Ita mss. codd, quinque Quesnelli. Plerique tamen nostri et Gaudiival. ejusdem Quesnelli cum anterioribus editionibus, charitatem suam.

(n) Duo mss. Vaticani et unus S. Petri, recidere, Vercel., retrocedere; Padiliron., recedere.

et cujus corporis sis membrum. Reminiscere quia A in quo dignum est nos erectis sursum cordibus divi erutus de potestate tenebrarum, translatus es in Dei lumen et regnum. Per baptismatis sacramentum Spiritus sanctus factus es templum:noli tantum habitatorem pravis de te actibus effugare, et diaboli te iterum subjicere servituti: quia pretium tuum sanguis est Christi; quia in veritate te judicabit, (a) qui in misericordia te redemit, qui cum Patre et Spiritu sancto regnat in sæcula sæculorum. Amen.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

CAP. I, Exsultemus in Domino, dilectissimi,et spiritali jucunditate lætemur,quia illuxit,67 nobis dies redemptionis (c) novæ præparationis antiquæ, felicitatis æternæ. Reparatur enim nobis salutis nostræ annua revolutione sacramentum, ab initio promissum, in fine redditum, sine fine mansurum.

(a) Al.,qui misericorditer, Ms. Vercellensis,qai veritate te judicabit,qui misericordia te redemit Christus Dominus noster, qui vivit, etc. Padiliron. similiter præfert; et solum claudit sic, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita sæcula sæculorum. Amen.

(b) In Homiliario Pauli Diaconi, nec non in Lectionario antiquo ms. Ecclesiæ Vercellensis, hic sermo alia exhibetur forma ac in editis et in aliis codicibus. Discrimen hoc loco accurate indicandum visum est. Caput primum cum editis concordat, et varietas incipit ab initio capitis secundi. Nam omissis verbis, Advenientibus ergo temporibus, dilectissimi, quæ redemptioni hominum fuerant præstituta, capitis initium est: Ingreditur hæc mundi infirma Filius Dei, et cætera usque ad verba, mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate, deinde sequitur,generatus,quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit,substantiam ministravit. Assumpta est de matre Domini, natura, non culpa cum reliquis, quæ leguntur in fine capitis 3 usque ad illa,vitium excluderet vetustatis. Hinc autem in Homiliario Pauli Diaconi et ms. Vercellensi eadem lectio habetur, quæ continua serie continetur in epistola 28 S. Leonis ad Flavianum a fine capitis tertii ad medium caput quartum, id est,ab illis verbis, Nam quia gloriabatur diabolus, et cætera (quæ in præsenti sermone leguntur sub finem capitis primi) usque ad ea, Assumpta est de matre Domini, natura, non culpa; quæ eodem contextu iisdemque verbis in epistola ad Flavianum recitantur. Post verba autem, vitium excluderet vetustatis, in prædictis Homiliariis non statim consequitur, ut in editis,caput 4 sermonis: Cum igitur misericrrs omnipotensque Salvator; sed interseruntur tres periodi omissæ capitis tertii. Nam post verba excluderet vetustatis, hæc statim leguntur: Verax namque misericordia Domini cum ad reparandum humanum genus,etc., usque ad ea, nisi de eo quod subegerat vinceretar.Tum additur caput 4: Cum igitur misericors omnipotensque, cum reliquis usque ad ea verba: Solvitur itaque lethiferæ pactionis malesuasa conscriptio. Deinde, omissis nonnullis, etíam subjicitur : Fortis ille nectitur vinculis suis, et ligato mundi principe usque ad ea quæ habentur circa

B

C

D

num adorare mysterium, ut quod magno Dei munere agitur,magnis Ecclesiæ gaudiis celebretur. (d) Deus enim omnipotens et clemens, cujus natura bonitas, cujus voluntas potentia, cujus opus misericordia est, statim ut nos diabolica malignitas veneno suæ mortificavit invidiæ,(e)præparata renovandis mortalibus suæ pietatis remedia inter ipsa mundi primordia præsignavit; denuntians serpenti futurnm semen mulieris quod noxii capitis elationem sua virtute contereret (Genes. 11, 15); Christum scilicet in carne venturum, Deum hominemque (f) significans, qui natus. ex Virgine violatorem humanæ propaginis incorrupta nativitate damnaret.(g) [Nam quia gloriabatur diabolus hominem sua fraude deceptum divinis caruisse muneribus, et immortalitatis dote nudatum (h) duram mortis subiisse sententiam, seque in malis suis quoddam de prævaricatoris consortio invenisse solatium; 68 Deum quoque, (i) justæ severitatis exigente ratione, erga hominem, quem in tanto honore condiderat, antiquam mutasse sententiam; opus fuit, dilectissimi, (j) secreti dispensatione consilii,ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam pietatis suæ dispositionem sacramento occultiore compleret, et homo diamedium cap. 5, obtineas per gratiam, quod non habebas per naturam. Tum,prætermissis reliquis capitis 5, subditur caput 6: Habentes ergo tantæ spei, et cætera usque ad finem periodi hac lectione, quam de novi, ut dtcunt,solis ortu videtur honorabilis; et omissis interjectis vocibus, transilitur ad verba,qui etsi mirandam habent pulchritudinem,adorandam tamen non habent deitatem,cum reliquis usque ad finem sermonis. Hæc tanta unius ejusdemque sermonis varietas in duobus tam vetustis exemplaribus a cæteris omnibus mss.et editionibus suspicionem injicit hunc sermonem forte diversa forma a Leone editum fuisse; et ex forma quæ in his duobus codicibus continetur integrum testimonium continuata serie exscriptum, fuisse insertum epistola 28. Hoc indicasse sufficiat; aliorum judicium esto.

(c) Codex S. Petri, et in margine edit. Colon. a. 1547, Petri Cadisti, nostræ. At novæ exigunt cæteri codices,et oppositio vocis antiquæ. Vox reparationis erat in editis ante Quesn., uti in nonnullis mss. reperimus.Scribendum fuit,præparationis,non tam ex Quesnelli codd. quam ex accuratioribus nostris Lectionariis et ex Homiliario Pauli Diaconi, cum præsertim sensus id cfflagitet. Temporibus enim ante Christi adventum plures prophetiæ et figuræ præparatio redemptionis seu reparationis, non autem reparatio dici potuerunt.

(d) Cod. S. Petri, Etenim Dei in nos benignitas cujus natura, etc.

(e) Editi ante Quesn. cum Gaudiival. et nostris duobus Vat. collect. 4 et 5, prædestinata. Codices Lectionarii cum Homiliario Pauli Diaconi,præparata. (f) Ita Quesn. et nostri codd. Anteriores edit., signans.

(g) Uacinis inclusa eadem prorsus habentur in ep. 28, ad Flavian., c. 3 et 4.

(h) Mss. S. Petri, diram.

(i) Erat in edd.juste, sine diphthongo et cum commate, ita ut hoc adverbium referretur ad verbum mutasse. Correximus ex nostris codd. emendationemque confirmat lectio epistolæ 28, c. 3, justitiæ exigente ratione.

Ms. Vercellensis, secreta dispensatione.

bolico iniquitatis versutia (a) actus in culpam, A manis corporibus inferebat.Oportuit enim () ut pricontra Dei propositum non periret.]

B

CAP. II. Advenientibus ergo temporibus, dilectissimi,quæ redemptioni hominum fuerant præstituta, [ingreditur(b)hæc mundi infima Jesus Christus Filius Dei,de cœlesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus.Novo ordine, quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris; incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens, esse cepit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam, obumbrata majestatis suæ dignitate, suscepit;impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere]. Nova autem nativitate (c) genitus est, conceptus a Virgine,natus ex Virgine, sine paternæ carnis concupiscentia, 69 sine maternæ integritatis injuria: quia futurum hominum Salvatorem talis ortus decebat,qui et in se haberet humanæ substantiæ naturam, et humanæ carnis inquinamenta nesciret. Auctor enim (d) Deo in carne nascenti Deus est, testante archangelo ad beatam Virginem Mariam: Quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque quod nascetur(e)ex te sanctumsvocabitur Filius Dei (Luc. 1, 35). Origo dissimilis, sed natura consimilis;humano usu et consuetudine (f) caret,sed divina potestate subnixum est, quod virgo conceperit, quod virgo pepererit, et virgo permanserit. Non hic cogitetur parientis conditio, sed nascentis arbitrium, qui sic homo (g) natus est, ut volebat et poterat. Si veritatem quæris (h)naturæ,humanam cognosce materiam; si rationem scrutaris originis, virtutem con- C fitere divinam. Venit enim Dominus Jesus Christus contagia nostra auferre, non perpeti; nec succumbere vitiis, sed mederi. Venit ut omnem languorem corruptionis et universa (i) ulcera sordentium curaret animarum: propter quod oportuit ut novo nasceretur ordine, qui novam impollute sinceritatis gratiam hu(a) Prima editio et mss. S. Petri, atque Bon.. coactus in culpam.

(b) Editi,hæc infima. Inseruimus mundi auctoritate codicum S. Petri, Vercellensis, Patavini, S. Antonii, Veneti, et Homil. Pauli Diaconi. In ep. quidem 28, ad Flavianum, cap. 4, in quam hic locus a Leone traductus fuit, omnes codd. præferunt mundi. Nonnulli codd.in hoc sermone, sicut et in eadem epistola, pro infima, habent infirma. Mox editi ante Quesnellum cum quibusdam mss. habent, Dominus noster, vel Deus noster, loco verborum, Filius Dei. D

(c) Duo mss. Vat.et Bon., cum prima editione,generatus quia conceptus a Virgine. Duo S. Petri, generatus est quia conceptus ex Virgine.

(d) In editis ante Quesaellum et in codd.posteriorum collectionum abest Deo.

(e) Duo mss. S. Petri, de te.

(f) Editi inserunt, quod credimus, quæ verba non necessaria melius expunximus ope meliorum codd. S. Petri et primæ editionis. Dein unus ms. liber S. Petri et alius Venet., ut virgo conceperit, et virgo pepererit,cts. In uno Vat. deest secundo loco, quod.

(g) Tres mss. Vat., unus S. Petri, ac prima editio, factus est. Cæteri ut in textu.

(h) Ita edidit Quesnellus, cui suffragantur mss.S Petri. Erat in editis et aliquot codd.,humanæ naturæ, cognosce materiam,

mam genitricis virginitatem nascentis incorruptio custodiret, et complacitum sibi claustrum pudoris, et sanctitatis hospitium, divini Spiritus virtus infusa servaret, (k) qui statuerat dejecta erigere, confracta solidare, et superandis carnis illecebris multiplicatam pudicitiæ donare virtutem: ut virginitas, quæ in aliis non poterat salva esse generando, (1) fieret et in aliis imitabilis renascendo.

CAP. III. Hoc ipsum autem, dilectissimi, quod Christus nasci elegit ex Virgine, nonne apparet altissimæ fuisse rationis? ut scilicet natam(m)humano generi salutem diabolus 70 ignoraret, et spiritali latente conceptu, quem non alium videret quam alios, non aliter crederet natum esse quam cæteros. Cujus enim similem cum universis advertit naturam, parem habere arbitratus est cum omnibus causam ; nec intellexit a transgressionis vinculis liberum, quem ab infirmitate mortalitatis non invenit alienum. Verax namque misericordia Dei, cum ad reparandum humanum genus ineffabiliter ei multa suppeterent,hanc potissimum consulendi viam elegit, qua ad destruendum opus diaboli, non virtute uteretur potentiæ,sed ratione justitiæ. Nam superbia hostis antiqui non immerito sibi in omnes homines justyrannicum vindicabat, nec indebito dominatu premebat,quos (n) a mandato Dei spontaneos in obsequium suæ voluntatis illexerat. Non itaque juste amitteret originalem (0) humani generis servitutem, nisi de eo quod snbegerat vinceretur. Quod ut fieret, sine virili semine (p) conceptus est Christus ex virgine, quam non humanus coitus, sed Spiritus sanctus fecundavit. Et cum in omnibus matribus non fiat sine peccati sorde conceptio, hæc inde purgationem traxit. unde concepit. Quo enim paterni seminis transfusio non pervenit, peccati se illic origo non miscuit. Inviolata virginitas concupiscentiam nescivit,substantiam ministravit. [Assumpta est (q) de matre Domini,

(i) Editi ante Quesn.cum aliquot mss.posteriorum collectionum, vulnera. Tres Vat.et prima editio, vitia. Retinuimus ulcera auctoritate codd. S. Petri. Paulo post, pro inferebat,Quesnellus in codice Corbeien. legit inserebat

(j) Sic emendavimus ex duobus mss. S. Petri, et duobus Vat., nec non ex prima editione. Al., in vulgatis, ut primam genitricis integritatem nascens incorruptio custodiret.

(k) Ita duo codd. S. Petri, unus Bon. et prima editio. Al., qux.

(1) Emendationem suppeditarunt duo exemplaria S. Petri et duo Vat. ac prima editio. Al., fieret in aliis imilabilis et confitendo et renascendo.

(m) Recepimus lectionem nostrorum codicum,quæ est etiam editionum ante Quesnellnm. Apud hunc, humani generis.

(n) Cod. Vercell., e mandato.

(0) Ita mss. quatuor Quesn.et aliquot nostri cum Homil. Pauli Diac. Editi anteriores cum mss. Victorioo et Gaudiivai Quesnelli et Vat. collect. 5, dedititii. Alius Vat. collect. 4, debiti,pro humani generis. (p) Correximus ex mss. S. Petri èt Bon. Al., edi

tus est.

[merged small][ocr errors]

natura, non culpa.] Creata est forma servi sine con- A tuum revertaris auctorem, recognoscas parentem, ditione(a)servili, quia novus homo sic contemperatus est veteri, ut et veritatem susciperet generis, et vitium eucluderet vetustatis.

B

CAP, IV. Cum igitur misericors omnipotensque Salvator ita susceptionis humanæ moderaretur exordia, ut virtutem inseparabilis a suo homine Deitatis per velamen nostræ infirmitatis absconderet, illusa est securi hostis astutia, qui nativitatem pueri in salutem generts humani procreati, non aliter sibi71 quam omnium nascentium putavit obnoxiam, Vidit enim vagientem atque lacrymantem, vidit pannis (b)involutum (Luc. 11, 12), circumcisioni subditum, et legalis sacrificii oblatione perfunctum. Agnovit deinceps solita pueritia incrementa, et usque (e) in viriles annos de naturalibus non dubitavit augmentis. inter hæc intulit contumelias, multiplicavit injurias, adhibuit maledicta, opprobria, blasphemias, convicia, omnem postremo in ipsum vim furoris sui effudit, (d) omnia tentamentorum genera percurrit; et sciens quo humanam naturam infecisset veneno, nequaquam credidit primæ transgressionis exsortem, quem tot documentis didicit esse mortalem. Perstitit ergo improbus prædo et avarus exactor in eum qui nihil ipsius habebat insurgere, et dum vitiatæ originis præjudicium generale persequitur, chirographum quo(e)nitebatur excedit, ab illo iniquitatis exigens pœnam, in quo nullam reperit culpam. Solvitur itaque lethiferæ pactionis(f)male su sa conscriptio, et per injustitiam plus petendi, totius debiti summa vacuatur. Fortis ille nectitur suis vinculis, et omne commentum maligni in caput ipsius retor- C quetur. Ligato mundi principe, captivitatis vasa rapiuntur. Redit in honorem suum ab antiquis contagiis purgata natura,mors morte destruitur, nativitas nativitate reparatur: quoniam simul et redemptio aufert servitutem, et regeneratio mutat originem,et fides justificat peccatorem,

DAP. V,-Quisquis igitur Christiano nomine pie fideliter gloriaris, reconciliationis hujus gratiam justo perpcndejudicio. Tibi enim quondam abjecto, tibi extruso a paradisi sedibus, tibi per longa exsilia(g)morienti. tibi in pulverem et cinerem dissoluto, cui jam non erat spes ulla vivendi, per incarnationem Verbi potestas data est, ut de longinquo ad

nostri codd., nec non exemplar Pauli Diaconi; et (quod multo pluris faciendum est) idem legitur in omnibus mss. epistolæ 28, ad Flavianum, c. 4. Solus codex Vat. 244 collect, 5 hoc in sermone præfert, hominis; in epistola autem ad Flavianum, Domini.

(a) Ita mss. quatuor et Gaudiival. In editis, virili. QUESN.-Nostri quoque codd., cum prima editione, servili. Mox in Vercell., et novus, pro quia novus. (6) Tres mss. Vat. et S. Petri, obvolutum. (e) Homiliar. Pauli Diaconi, ad viriles.

(d) Idem Homil. Pauli, omniaque. Dein in tribus codd. Vat. S. Petri et Bonon. ac prima editione, percucurrit,pro percurrit, quod tamen præteritum significationem antecedenti cohærentem indigitat. Mox ¡idem codd. et prima editio, sciens quod.

(e)Duo mss. Vat., tenebatur; prima editio, utebatur. Dein, excidit pro exceditinon tam habent editi

D

[ocr errors]

liber efficiaris ex servo, de extraneo proveharis in
filium; ut qui ex corruptibili carne natus es, ex Dei
Spiritu renascaris, et obtineas per gratiam quod non
habebas per naturam ;(h)ac si te Dei Filium per spi-
ritum adoptionis agnoveris, Deum Patrem audeas
nuncupare. Malæ conscientiæ reatu absolutus, ad
cœlestia regna suspires, voluntatem Dei facias divino
fultus auxilio, imiteris angelos super 72 terram,
immortalis substautiæ virtute pascaris, securus ad-
versus inimicas tentationes(i)pro pietate confligas,
et si cœlestis militiæ sacramenta servaveris, non
dubites te in castris triumphabilibus regis æterni
pro victoria coronandum, cum te resurrectio piis
parata susceperit in regni cœlestis consortium pro-
vehendum.
CAP. VI. Habentes ergo tantæ spei fiduciam,
dilectissimi, in fide qua fundati estis, stabiles per-
manete; ne idem ille tentator, cujus jam(i) a vobis
dominationem Christus exclusit, aliquibus vos ite-
rum seducat insidiis, et hæc ipsa præsenti diei gau-
dia suæ fallacia arte corrumpat, illudens simplicio-
ribus animis de quorumdam(k) persuasione pestifera,
quibus hæc dies solemnitatis nostræ, non tam de
nativitate Christi, quam de novi, ut dicunt, solis
ortu honorabilis videatur. Quorum corda vastis te-
nebris obvoluta,(l)et ab omni incremento veræ lucis
aliena sunt; trahuntur enim adhuc stultissimis gen-
tilitatis erroribus, et quia supra id quod carnali
intuentur aspectu, nequeunt aciem mentis crigere,
ministra mundi luminaria divino honore venerantur.
Absit ab animis Christianis impia superstitio prodi-
giosumque mendacium. Ultra omnem nodum distant
a sempiterno temporalia, ab incorporeo corporea, a
dominatore subjecta: (m) quia etsi mirandam habent
pulchritudinem. adorandam tamen non habent Dei-
tatem. Illa ergo virtus, illa sapientia, illa est(n) co-
lenda majestas, quæ universitatem mundi creavit
ex nihilo, et in quas voluit formas atque mensuras
terrenam cœlestemque substantiam omnipotenti ra-
tione produxit. Sol, luna et sidera sint commoda
utentibus, sint speciosa cernentibus; sed ita ut de
illis gratiæ referantur auctori, et adoretur Deus,(0)
qui condidit, non creatura, quæ servit. Laudate igitur
Deum, dilectissimi, in omnibus operibus ejus atque

aute Quesnellum, sed etiam aliqui codices; alii vero
nostri, atque a Quesnello adhibiti, ut in textu.

(f) Homil.Pauli Diaconi et prima editio, malesuada. (g) Idem Homil. Pauli. moranti.

(h) Sic ex duobus mss. Vaticanis, cod. Bon. et prima editione. Al., ut si te.

(i) Prima editio, propria libertate.

(j) Codd. Vercell. Bonon., et prima editio, a nobis; et dein,nos iterum.Quidam codd. Vat. collectionum posteriorum, pro dominationem,habent damnationem. (k) Al., præsumptione. QUESN. in margine. (t) In prima editione deest et.

(m) In eadem editione, quæ, pro quia.

(n)Homiliar. Pauli Diaconi, adoranda sola majestas. (o)In eodem Homiliario, qui hæc condidit. Et paulo post, Laudate igitur Dominum, in prima editione et codice Bononiensi,

judiciis. Sit in vobis indubitata credulitas virgineæ A ut non est violata partu, sic non fuerat temerata integritatis et partus.Reformationis humanæ sacrum divinumque mysterium sancto atque sincero honorate servitio. Amplectimini Christum in nostra carne nascentem, ut eumdem Deum gloriæ videre mereamini in sua majestate reguantem, qui cum Patre et Spiritu sancto manet in unitate Deitatis in sæcula sæculorum. Amen.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

CAP. I.-Nota quidem sunt(a)vobis, dilectissimi,et frequenter audita, quæ ad sacramentum pertinent solemnitatis hodiernæ; sed sicut illæsis oculis voluptatem aflert lux ista visibilis, ita cordibus sanis æternum dat gaudium nativitatis Salvatoris, quæ a nobis numquam est(b)tacenda, licet non sit, ut dignum est,explicanda.Non enim ad illud tantummodo. sacramentum, quo Filius Dei consempiternus est Patri, sed etiam ad hunc ortum, quo Verbum caro factum est (Joan. 1, 14), credimus pertinere, quod dictum est: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Deus itaque Dei Filius par atque eamdem de Patre et cum Patre natura, universitatis Creator et Dominus, totus ubiqne præsens, et(e)omnia totus ex- C cedens, in ordine temporum,quæ ipsius dispositione decurrunt, hunc sibi diem, quo in salutem mundi ex beata Virgine Maria nasceretur, elegit, integro per omnia pudore generantis. Cujus 74 virginitas(d)sic

(a) Emendavimus ex plerisque nostris codicibus. Al., nobis. Mox, ad sacramentum scripsimus ex quatuor Vaticanis. Al., ad sacramenta.

(b)Septem sequentes voces, quæ a subjecta Leonis ratione exigi videntur, supplevimus ex ms. S. Petri, ex quo etiam scripsimus, tacenda, pro reticenda, quod legebatur in editis et nonnullis aliis codd.

(c) Amplectendam credidimus laudati codicis S. Petri lectionem. Al., universa excedens. Mox discurrunt pro decurrunt in ms. Bon. et prima editione. Dein vox Maria ex mss. S. Petri addita.

(d)Ita melius ex mss. S. Petri, Bon. ac prima editione. Al., sic non est violata partu, ut non fuerat. (e) Sic cum Quesnello plerique nostri codices. Al., vocabitur.

(f) Editi, vere divinam una edidit prole naturam. Prætulimus Lectionarium basilica S. Petri, cum præsertim hanc lectionem olim obtinuisse comprobet S. Petrus Damianus, qui opusc, 1, c. 8, similiter in suo codice forte Romano legit, excepta voce prole, pro qua habet, in prole. Adde quod lectionem ejusmodí cxigere videtur contextus. Ratio enim quam S. Leo subjicit, cum ad duplicem personam excludendam pertineat, unam personam in propositione assertam præsumit. Quoad sensum porro hujus loci, cum S. pontifex unam profiteatur personam, non ea mente hanc personam vere humanam vereque divinam appellavit, ut significaret personas duas, alteram humanam, divinam alteram (nam paulo post perso

D

conceptu. Ut impleretur, sicut ait evangelista, quod dictum est a Domino per Isaiam prophetam : Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium, et(e)vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus, (Matth. 1, 23). Hic enim mirabilis sacræ Virginis partus,vere humanam(vereque divinam unam edidit prole personam, quia non ita proprietates suas tenuit utraque substantia,ut personarum in eis possit esse discretio; nec sic(g)creatura in societatem sui Creatoris est assumpta, ut ille habitator, et illa esset habitaculum; sed ita ut naturæ alteri altera (h) misceretur. Et quamvis alia sit quæ suscipitur, alia vero quæ suscipit in tantam tamen unitatem convenit utriusque diversitas, ut (i) unus idemque sit Filius, qui se,et secundum quod verus est homo, Patre dicit minorem (Joan. xiv, 38), et secundum quod verus est Deus, Patri profitetur æqualem (Joan. x, 30).

CAP. II. Hanc uDitatem, dilectissimi, qua Creatori creatura conseritur, intelligentiæ oculis cernere cæcitas Ariana non potuit,quæ Unigenitum Dei ejusdem cum Patre gloriæ atque substantiæ esse non credens, minorem(j)dixit Filii deitatem, de iis argumenta sumens quæ ad formam sunt referenda servi lem, quam idem Filius Dei utostendatin se non discretæ, neque alterius esse personæ, sic cum eadem dicit:(k)Pater mvjor me est (Joan. xiv, 28); quemadmodum dicit cum eadem: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). In forma enim servi. quam nostræ reparationis causa in fine sæculorum suscepit, minor est Patre; in forma autem Dei, in qua erat ante sæcula, æqualis est Patri. In humilitate humana factus est ex muliere, factus sub lege (Golat. iv, 4); in majestate divina(l) manens Dei Verbum, per quod facta sunt 5 omnia (Joan, 1, 3). (m) Proinde qui in forma Dei fecit hominem, in forma servi factus est homo; narum discretionem, seu duas distinctas personas palam excludit), sed eam personam quam agnoscit unam, vere humanam vereque divinam significare voluit ratione diversa: vere divinam per se, quia vere divina est persona Verbi; vere autem humanam, si ita loqui liceat, officio, quia illa divina persona Verbi humanæ naturæ unita, est vera ejusdem hypostasis, quatenus humana natura Christi in persona Verbi vere subsistit, et ultimum complementum habet,quod veræ personæ proprium est. Id contra Nestorianos, qui duas personas in Christo, seu duos filios admittebant, dictum videtur.

(g)Ita ex nostris mss, ac prima editione. Similiter capite sequenti, Creatori creatura conseritur. Al. in editis, natura in societatem.

(h) Codex S. Petri, uniretur, forte insereretur, vel consereretur, ut infra c. 2 habetur, conseritur. Ad vocem autem misceretur prolixam Quesnelli annotationem in observationibus dabimus, ubi misceretur pro uniretur usurpatum videbimus.

(i) Ms. S. Petri, idem unusque sit Dei Filius. (j) Idem codex, sibi finxit, pro dixit.

(k) Ita supplevimus ex ms. S. Petri, et codice Casinensi collect. 1, uti contextus etiam postulat, cum in editis et aliis mss. librariorum saltu deessent verba: Pater major me est, quemadmodum dicit cum eadem.

(1) In eodem ms. S. Petri, manens Deus. (m) Eadem sunt in ep. 28, cap. 3,

« PoprzedniaDalej »