Obrazy na stronie
PDF
ePub

[ocr errors]

mus propheta David manifestat qui eum diceret, Domine,quis habitabit in tabernaculo tuo,aut quis requiescet in monte sancto tuo (Ps. xiv, 1)? responso divinæ votis instruitur,et cum ad æternam requiem pertinere cognoscit,qui inter alias piæ conversationis regulas,pecuniam suam non dedit ad usuram; et a tabernaculo Dei ostenditur alienus, et a sancte monte ejus extraneus, qui dolosum quæstum de pecuniæ suæ captat usuris ; et dum per aliena cupit damna ditari, æterna dignus est egestate puniri. CAP. IV. Vos itaque, dilectissimi, qui ex toto corde promissionibus Domini credidistis, fugientes immundissimam avaritiæ lepram, donis Dei pie et sapienter utimini.Et quoniam (g) juste de ipsius largitate gaudetis, date operam ut possitis gaudiorum vestrorum habere consortes. Multis enim, quæ vobis suppetunt, desunt, et in quorumdam indigentia, materia vobis data est divinæ bonitatis imitandæ : ut per vos etiam in alios beneficia divina transirent, et bene dispensantes temporalia, acquireretis æterna. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem (h) apud beatissimum Petrum apostolum vigilemus, cujus orationibus nobis per omnia obtineatur divina protectio, per Christum Dominum nostrum. Amen.

CAP. II. Constans esto, Christiane largitor: da A de hujusmodi hominibus sentiat Deus, sacratissiquod accipias, sere quod metas, sparge quod colligas.Noli metuere dispendium, noli de dubio suspirare proventu. Substantia tua cum bene erogatur, augetur. (a) Concupisce justum misericordiæ lucrum, et æterni quæstus sectare commercium. Munerator tuus vult te esse munificum, et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas, dicens: Date, et dabitur vobis. Amplectenda est tibi promissionis istius gratulanda conditio.Quamvis enim non habeas nisi quod acceperis, non potes tamen non habere quod dederis. Qui ergo pecunias amat, et multiplicare opes suas immodicis optat augmentis, hoc potius sanctum fenus exerceat, et hac usurarum arte ditescat, ut non hominum laborantium captet necessitates. (b)ne per dolosa beneficia laqueos injiciat insolubilium debito- B rum, sed illius sit creditor, illius fenerator, qui dicit: Date, et dabitur vobis ; et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis. Infidelis autem et iniquus est etiam sibi, qui quod æstimat diligendum non vult habere perpetuum.(e) Quantalibet adjiciat, quantalibet condat et congerat, inops de hoc mundo et egenus abscedet, dicente David propheta: Quoniam cum interierit (d) non accipiet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus (Ps. XLVIII, 18). Qui si benignus esset animæ suæ, illi bona sua crederet qui et idoneus fidejussor est pauperum,et largissimus redditor usurarum. Sed injusta et impudens avaritia, quæ beneficium se dicit præstare cum decipit, non credit Deo veraciter promittenti, et credit homini (e) trepide paciscenti; dumque certiora existimat præsentia quam futura, merito in hoc frequenter incurrit, ut ei cupiditas injusti lucri non injusti causa sit damni.

-

CAP.III. Unde quilibet sequatur eventus, (f) mala semper est ratio fenerantis, cui pecuniam et minuisse et auxisse peccatum est; ut aut miser sit amittendo quod dedit,aut miserior accipiendo quod non dedit. Fugienda prorsus est iniquitas fenoris : et lucrum quod omni caret humanitate vitandum est. 54 Multiplicatur quidem facultas injustis et tristibus incrementis, sed mentis substantia contabescit : quoniam FENUS pecuniæ funus est animæ. Quid enim

(a) Secuti sumus lectionem optimam codicis S. Petri. Al., Et concupiscere justum misericordiæ lucrum æterni quæstus est sectari commercium.

C

SERMO XVIII [Al. XVIIJ.

De jejunio decimi mensis VII. SYNOPSIS I. Animam licet regeneratam,et ex se in deteriora declivem, et ex Dei benignitate pluribus munitam esse præsidiis. II. Communem toti Ecelesiæ abstinentiam indici,ut et a parte et a soliditate diabolus superetur. III. Sterilem arborem Christus damnavit, ut misericordiæ opera commendaret. Ut homo Christianus impugnetur assidue, quæque sint piorum arma contra invisibiles hostes. 55 CAP. I. Præsidia, (i) dilectissimi, sanctificandis mentibus nostris atque corporibus divinitus instituta,ideo cum dierum temporumque curriculis sine cessatione reparantur,ut infirmitatum nostrarum ipsa nos medicina commoneat. Natura quippe mutabilis,et de peccati labe mortalis,(j) licetjam redempta,et sacro baptismate jam renata, in quantum est passibilis, in tantum est ad deteriora proclivis. Regiis tribus, Corb. et Vict., quod ideo moneo, ne quis illorum omissionem typographis ascribat.QUESNELLUS. Similiter ea verba desiderantur in antiquissimo Lectionario Vat. 3836, in alio veteri Vat.

(b) Ita emendavimus ex tribus mss. Vaticanis.Al., D 1267, in duobus Vallicellanis, in Patavino eremitane per dolosa officia laqueos incidat.

(c) Quantalibet adjiciat deerat in edit. Quesn. Restituimus ex aliis editionibus et ex omnibus nostris codicibus.

(d) Codex S. Petri, non sumet. Inferius, gloria domus ejus,pro gloria ejus in Vat. 544 collect. 5. Dein, pro Qui si, in prima editione, Quia si.

(e) Al., tepide. Quesnellus in margine.

(1) Prolixam Quesnelli notationem huic loco subjectam inter observationes quæ post Sermones proferentur descriptam invenies.

(g) Adjecimus adverbium juste ex Lectionario S. Petri.

(h) Ms. S. Petri et Vat. collect. 5,ad beatissimum. () Addunt editi codices omnes et mss.aliqui,militiæ Christianæ, quæ verba desiderantur in mss.codd.

rum S. Augustini, in Veronensi, in Veneto S.Marci aliisque Lectionariis, nec non in Homiliar. Pauli Diac. Desunt quoque in mss. collect. 1, 2 et 5. At leguntur in codd. collect 3 et 4, atque in collecta pervetusti Sacramentarii Veronensis à P.Blanchinio editi, ubi Leonina, uti vidctur, formula habetur : Præsidia militiæ Christianæ sanctis inchoare jejuniis. (j) Ita melius ex vetustissimo Vat. 3836, Patavino eremitarum 117, Veronensi 74, aliisque optimæ notæ Lectionariis, nec non in ms.Casinensi collect.1. Erat in editis ex codd. collect. 3, 4 et 5, licet etiam jam redempta et sacro baptismate sit renata, in quantum est passibilis,in tantum est ad deteriora proclivis, corrumpereturque carnali desiderio, etc. In uno Vallicell., Corrumperetur enim carnali, etc.

Corrumperetur carnali desiderio, nisi spiritali mu- A benignitas exstinguit invidiam. Commutante (k) niretur auxilio: quia sicut illi numquam deest unde corruat, ita semper præsto est unde subsistat, dicente Apostolo: Fidelis enim (a) Deus,qui vos non patietur tentari supra id quod potestis,sed faciet proventum, ut possitis sustinere (I Cor. x, 13). Quamvis ergo Dominus protegat (b) bellatores,et milites suos ille,qui potens est in prælio (Ps. XXIII, 8), cohortetur et dicat: Nolite timere, quia ego vici mundum (Joan. xvi, 33) sciendum tamen est, dilectissimi, (c) hoc incitamento formidinem sublatam esse,non pugnam;et (d) retuso aculeo timoris, causam manere certaminis, quod ab hoste versuto, terribiliter quidem furore persecutionis 56 movetur,sed (e) nocentius specie pacis infertur. Ubi enim in aperto sunt pugnæ, in manifesto sunt et coronæ. Et hoc ipsum alit atque accendit patientiæ fortitudinem, quod sicut proxima est tribulatio, ita est et vicina promissio. Cessantibus vero publicis impugnationibus impiorum,et a cædibus (f) se ac suppliciis fidelium diabolo continente,ne pertinacia crudelitatem, multiplicatio nostrorum fieret triumphorum,(g)fremens adversarius cruentas inimicitias ad quietas convertit insidias ut quos vincere fame et gelu, (h) flammis ferroque non poterat,otio tepefaceret, cupiditatibus irretiret, ambitione inflaret, voluptate corrumperet. CAP.II. Sed his (i) atque aliis omnibus destruendis habet acies Christiana potentes munitiones et arma victricia, (j) dum instruente milites suos Spiritu veritatis, mansuetudo iram,largitas avaritiam,

(enim dextera Excelsi corda multorum, rediit in novitatem vetustas, et de famulis iniquitatis ministri prodiere justitiæ. Subegit luxuriam continentia, humilitas arrogantiam propulsavit; et qui impudicitia sorduerant, castitate nituerunt. His autem conversionibus, dilectissimi, (l) per providentiam gratiæ Dei 57 addita sunt sancta jejunia,quæ in quibusdam diebus ab universa Ecclesia devotionem observantiæ generalis exigerent. Quamvis enim pulchrum sit atque laudabile ut singula quæque membra corporis Christi propriis ornentur officiis, excellentioris tamen est actionis sacratiorisque virtutis,cum in unum propositum piæ plebis corda concurrunt: ut (m) ille cui sanctificatio nostra supplicium est, non solum a parte, sed etiam a soliditate superetur. Cui nunc B operi, dilectissimi, decimus mensis offertur, admonens quodammodo pro qualitate temporis sui ne quisquam frigore infidelitatis obtorpeat, sed potius charitatis spiritu (n) convalescat. Quoniam et per ipsa elementa mundi,tamquam per publicas paginas,significationem divinæ voluntatis accipimus;nec umquam cessat superua eruditio, quando etiam de iis quæ nobis famulantur imbuimur.

(a) Codd. S. Petri et Veron., Dominus, Paulo post idem ms. Veronensis cum editione Rainaudi, faciet cum tentatione proventum.

(b) Codd. Victor. et Corb. Quesnelli cum nostro Vat. 544, bellaturos. Mox duo mss. S. Petri, et ille, qui potens est.

(c) Codex Veronensis, per hæc incitamenta.

(d) Codices Gaudiival., Vict. et Regii duo apud Quesnellum, tres nostri Vat. et Veron., retunso: Corb. Quesn., reconso.

(e) In editis et plerisque mss., innocentibus. Quidam codices errorem in hac voce indicantes, monentibus. Legendum credimus cum ms.Ver.,nocentius,quod adverbium contrapositum anteriori adverbio terribiliter,indicat pacis tempore certamen esse perniciosius, licet non ita terribile sit, uti furente persecutione.

(f) Pronomen se, quod supplevit Quesnellus, invenimus in plerisque et præstantioribus nostris codicibus.

C

(9) Ita Quesnellus cum nostris præstantioribus D codicibus et Homiliario Pauli Diaconi. Cæteri editi cum mss. collect. 3, 4 et 5, fremit adversarius, et

cruentas.

(h) Vocem flammis a Quesnello omissam revocavimus ex cæteris editis omnibusque nostris mss.Solum Homiliar. Pauli Diaconi cum duobus Vat.,ferro flammisque. Paulo post verbum tepefaceret a Quesnello receptum approbant mss. Lectionar. duo S. Petri, et vetustissimum Vaticanum cum Homiliar. Pauli Diaconi. Cæteri editi et nonnulli codices præsertim collectionum posteriorum habent,tabefaceret. Utrumque in ms. Quesnelli Gaudiival.

(2) Editiones ante Quesnellum addunt malis, uti invenimus in codd. inferioris notæ collect. 3 et 4. (j) Editiones Quesnello anteriores et mss. Vat.collect. 3, 4 et 5, Deo scilicet instruente milites suos, ut Spiritu veritatis mansuetudo iram...benignitas exstin

[ocr errors]

CAP. III. Præter illam namque apostolicam sententiam qua homines fructu pietatis carentes vacuis arboribus comparantur,etiam illa ficus nobis cavenda est de suæ infecunditatis exemplo, quam Dominus Jesus, sicut (o) Evangelium refert,nihil habentem quod esuriens sumeret, perpetua sterilitate guat invidiam. Sed antiquissimus Vaticanus,duo S. Petri, unus Veron. et exemplar Pauli Diaconi, ut

in textu.

(k) Ita ex omnibus nostris mss. et editis ante Quesnellum, qui cum Homiliar. Pauli Diac. pro enim prætulit ergo.

(1) Editi ante Quesnellum cum mss. trium collectionum posteriorum, providente gratia Dei. Quod porro de aliquibus jejuniis additur, quæ in quibusdam diebus ab universa Ecclesia devotionem observantiæ generalis exigerent,a nonnullis perinde sumitur ac si jejunia quatuor temporum,ad quæ pertinet jejunium decimi mensis, ab universa Ecclesia, hoc tempore servaretur.Sed hoc loco,sicut etiam in alio simili serm.89 seu quarti de jejunio septimi mensis cap.2 (quod pariter testimonium pro eadem sententia allegatur). S. Leo generalem tantum doctrinam statuit, jejunia et alia pia opera publica,quæ a tota Ecclesia,seu ab omnibus fiunt,efficaciora esse quam privata quod verum est,etiamsi a particulari tantum Ecclesia aliquid dies jejunio aut aliis piis operibus generali observantia addicantur. Jejunium decimi aut septimi mensis, quod hoc tempore Romana profecto Ecclesia servabat, non æque ab omnibus aliis Ecclesiis custoditum fuisse, late probat Ludovicus Muratorius in disquisitione de Quatuor Temporum jejuniis, tom. II Anecdot. Lat., pag. 248 et seqq. Confer annot. 4 in serm. 79.

(m) Perperam in editionibus post primam illi. Correximus ex antiquissimo Vaticano et duobus S. Petri ac Homil. Pauli Diaconi.

(n) Magis arrisit hæc lectio auctoritate duorum ms. S. Petri et Lectionarii Veronensis, nec non primæ editionis et Homiliar. Pauli Diac. Al., concalescat. Post pauca,accepimus pro accipimus legitur in duobus. mss. S. Petri, in uno Bonon. et prima editione.

(0) Cod. Veron., Evangelista. Et infra post voces

damnavit ut intelligeremus quoniam qui esurien- A Cavete, inquit,ne forte graventur corda vestra in cra

tem non refovet, illi denegat cibum qui (a) quod pauperi est datum,sibi dixit impensum. Et hujus maledictionis arbores erunt, quibus a judicante dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, quem præparavit Pater meus diabolo et angelis ejus.Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere, etc. (Matth. xxv, 41, 42). Quæ ideo singula recoluntur, ut advertamus non futurum extra misericordiam,qui vel partem horum operum fuerit exsecutus.Anima autem neminem juvans erit arbor non habens poma,cum totius (b) pietatis invenietur aliena. Decimi ergo mensis jejunium, quod hiemalis est temporis, ad agriculturam nos mysticam vocat, qua segetum et palmitum atque arborum. vires, quibus humana sustentatur infirmitas, spiritalibus studiis excolantur: ut Dominicus ager suis ditetur (c) impendiis, et quem numquam expedit 58 esse sine fructu,de propria fiat ubertate fecundior. Quod utique intelligit sanctitas vestra, ad totius Ecclesiæ (d) profectus esse referendum, quorum in fide germen est, in spe incrementum, in charitate maturitas :quia castigatio corporis et instantia orationis tunc veram obtinent puritatem,cum eleemosynarum sanctificatione (e) nituntur,dicente Domino: Date eleemosynam, et eece omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Quarta igitur et (f) sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum vigilias celebremus,(g) ipso præstante et adjuvante qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

[blocks in formation]

CAP. I. Cnm de adventuregni Dei, (h) et de fine temporum mundi discipulos suos Salvator instrueret, totamque Ecclesiam suam in apostolis erudiret :

non refovet, aliquot mss. et editi ante Quesnellum addunt, egenum.

(a) Ms. Veronensis, quidquid pauperi; et paulo post, a judice, pro a judicante.

pula,et ebrietate, et cogitationibus sæcularibus (Luc. XXI, 34). Quod utique præceptum, dilectissimi, ad nos specialius pertinere cognoscimus, quibus denuntiatus dies, etiam si occultus, non dubitatur esse vicinus. Ad cujus adventum omnem hominem convenit præparari: (1) ne quem aut ventri deditum aut curis sæcularibus inveniat implicatum. Quotidiano enim, dilectissimi, experimento probatur (j) satietate carnis aciem mentis obtundi, et ciborum nimietate vigorem cordis hebetari, ita ut delectatio edendi etiam corporum contraria sit saluti, nisi ratio temperantiæ obsistat illecebræ, et quod futurum est 59 oneri, subtrahat voluptati. Quamvis enim sine ani.na nihil caro desideret, et inde accipiat sensus unde sumit et motus ; ejusdem B tamen est (k) animæ, quædam subditæ sibi negare substantiæ, et interiori judicio, ab inconvenientibus exteriora frenare, ut a corporeis cupiditatibus sæpius libera, in aula mentis possit divinæ vacare sapientiæ, ubi omni strepitu terrenarum silente curarum, in meditationibus sanctis, et in deliciis lætetur æternis. Quod (1) etsi in hac vita difficile est continuari, potest tamen frequenter assumi, ut sæpius ac diutius spiritalibus potius quam carnalibus occupemur; et cum melioribus curis majores impendimus moras, (m) ad incorruptibiles divitias, etiam temporales transeant actiones.

CAP. II. Hujus observantiæ utilitas, dilectissimi,in ecclesiasticis præcipue est constituta jejuniis, quæ ex doctrina sancti Spiritus ita per totius anni C circulum distributa sunt, ut lex abstinentiæ omnibus sit ascripta temporibus. Siquidem jejunium vernum in Quadragesima,æstivum in Pentecoste, autumnale in mense septimo, hiemale autem in hoc qui est decimus celcbramus, intelligentes divinis nihil vacuum esse præceptis, et verbo Dei ad eruditionem nostram omnia elementa servire; dum per ipsius mundi car dines, quasi per quatuor Evangelia, (n) incessabiliter discimus quod et prædicemus et agamus. Dicente enim propheta: Cæli enorrant gloriam Dei,et opera

(b) Vulgati ante Quesnellum cum ms. Gandiival. aliisque nostris recentiorum collectionum codd.inserunt vocem fructu, quam a nostris præstantissi- D mis Lectionariis et ab exemplari Pauli Diaconi abesse deprehendimus. Solum quidam ex his habent, invenitur, pro invenietur.

(c) Exemplar Pauli Diaconi, divitiis.

(d) Ita ex nostris Lectionariis Vat., S. Petri et Veron., et melius quam in Vulg., profectum, ut liquet ex sequenti relativo, quorum.

(e) Sic ex iisdem Lectionariis. Al., nitescunt.

Mss. duo S. Petri, duo Vat., collect. 4 et 5, et exemplar Pauli Diaconi, sexta sabbati.

(g) In Vat.3836 desunt sequentia usque ad finem. In duobus vero S. Petri, post vocem celebremus, legitur, Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre, etc.

(h) Prætulimus vetustiora et præstantiora Lectiona

ria Vat. 3836, duo basilicæ S. Petri, et Veronense 74.Alias, et de mundi fine ac temporum.

(i) Aliquot codd. Vat., ms. Veron. cum Homil. Pauli Diac, nec non prima edit., ne quemquam.

(j) Sic Lectionaria vetustissimum Vaticanum, S. Petri, et Veronen., nec non Homil. Pauli Diac.‚Ál., potus satietate. Paulo post ms. Veronen., pro corporum, habet, corporis.

(k) In aliquibus mss. Vat. deest, animæ. Et infra, pro ab inconvenientibus, duo mss. S. Petri et duo Vat., ab introeuntibus, et pro frenare, in codd. S. Petri, refrenare.

(1) Melius etsi pro si,quod erat in editis, scripsimus ex antiquissimo Vatic. duobus S. Petri, et Homil.Pauli Diac.Post puca in ms. Veron.et in Bomil, Pauli Diac. omittitur adverbium potius.

(m) Unus codex Vat.et alins Veron.. in incorruptibiles.Mox transeunt in duobus Vaticanis et prima editione.

(n) Codex Veron., Homil. Pauli Diac. et prima editio, incessabili tuba.

purificabitur veri sanctificatione jejunii, et incorruptibilium deliciarum voluptate pascetur, ut per usum spiritalem etiam terrenas copias in cœlestem noverit transferre substantiam,non sibi condendo quæ acceperit, sed magis magisque multiplicando quod dederit. Unde paternæ charitatis affectu dilectionem vestram 61 monemus, ut jejunium decimi mensis fructuosum vobis eleemosynarum largitate faciatis, gaudentes quod per vos Dominus pauperes suos pascit et vestit;quibus utique posset eas quas vobis contulit tribuere facultates, nisi pro ineffabili misericordia sua et illos (k) justificare vellet de patientia laboris,et vos de opere charitatis. Quarta igitur et (1) sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum apostolum Petrum vigilias celebremus, (m) qui et orationes,et jejunia, ct eleemosynas nostras precibus suis dignabitur adjuvare, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen. SERMO XX [AL. XIX].

manuum ejus annuntiat firmamentum dies diei eru- ▲ a perturbatione iracundiæ, a cupiditate vindicta, ctat verbum,et nox nocti indicat scientiam (Ps. XVIII, 1,2);quid est per quod veritas nobis (a) non loquitur? Ipsius voces in die,ipsius audiuntur in nocte,et pulchritudo rerum unius Dei opificio conditarum, non desinit cordis auribus magistram insinuare rationem,ut invisibilia Dei per ea quæ facta sunt (b) intellecta conspiciantur (Rom. 1, 20),et non creaturis,sed Creatori omnium serviatur.Cum ergo universa vitia per continentiam destruantur, et quidquid avaritia sitit, quidquid superbia ambit, quidquid luxuria concupiscit,hujus virtutis soliditate 60 superetur; quis non intelligat quantum nobis (c) præsidii per jejunia conferatur? in quibus indicitur, ut non solum a cibis,sed etiam ab omnibus carnalibus desideriis temperetur. Alioqui superfluum est suscipere esuriem,et iniquam non deponere voluntatem; reciso affligi cibo, et a concepto (d) non resilire peccato. Carnale est, non spiritale jejunium, ubi soli corpori non parcitur,et in iis quæ omnibus deliciis nocentiora sunt, permanetur. Quid prodest animæ foris agere (e) quasi dominam,et intus servire captivam, membris propriis imperare; et jus propriæ libertatis amittere? (f) Et merito plerumque patitur famulam rebellantem, quæ non reddit Domino debitam servitutem.(g) Jejunante ergo corpore ab escis,mens jejunet a vitiis, et curas cupiditatesque terrenas regis sui lege dijudicet.

B

CAP. III. Meminerit primam dilectionem Deo, secundam (h) deberi proximo, omnesque affectus suos hac regula dirigendos, ut nec a cultu recedat Domini, nec ab utilitate conservi. Quomodo autem C Deus colitur,nisi ut quod ipsi placet, placcat et nobis; nec abejus imperio noster unquam resultet affectus? Quoniam si hoc quod ille vult volumus, ab illo sumet infirmitas nostra virtutem, a quo ipsam accepimus voluntatem: Deus est enim,sicut ait Apostolus, qui operatur in nobis et velle et perficere (i) pro bona voluntale (Philip. 11, 13). Nec superbia (j) itaque homo inflabitur,nec desperatione frangetur,si bonis divinitus datis in gloriam dantis utatur, et ab iis desideria sua revocet quæ sibi nocitura cognoscit. Abstinens enim ab invidiæ malignitate, a luxuriæ dissolutione,

(a) Unus ms. S. Petri, alius Vat. ac prima editio, non loquatur.

(b) Homil. Pauli Diac., intellectu conspiciantur. (c) Vocem præsidii supplevimus ex quatuor Lec- D tionariis, nimirum antiquissimo Vat. duobus S. Petri et Veron. Mox idem Vat.et Veron.,atque Homil. Pauli Diac., discitur, perperam pro indicitur.

(d) Secuti sumus primam editionem et Homil. Pauli Diaconi.Cæteræ editiones, non desinere, quod nullis nostris codicibus probatur: habent enim omnes corrupte, non silere; silere autem facile quidem ex resilire amanuensium lapsu irrepere potuit, non vero ex desinere.

(e) In Homil. Pauli Diaconi desunt quasi, et infra, propriis.

Cod. Veronensis, Ut merito plerumque patiatur. (0) (g) Prima editio, jejunet ergo corpus ab escis. Sequentes editiones.Jejunans ergo corpus ab escis. Quesnelli emendationem nostri codices confirmant.Solus

(n) De decimi mensis Jejunio IX. SYNOPSIS. - I.Alia in lege pro tempore instituta,alia etiam in nova lege permansura. Quale jejunium; et omnia præcepta moralia. II. Jejunium decimi mensis ecclesiasticis regulis præscriptum pro agendis Deo de perceptis terræ fructibus gratiis. Terræ fecunditatem ubertas animorum æmuletur, ut Dei homo sit imitator. III. Omnia præcepta continet charitas,qua homo a bestiis discernitur. Sic diligendus proximus a nobis, quomodo nos a Deo. A misericordiæ operibus ne pauper quidem excluditur. CAP. I. Dispensationes misericordiæ Dei, quas Salvator noster pro humani generis reparatione suscepit, ita sunt, dilectissimi, divinitus ordinatæ, ut Evangelium gratiæ velamen legis tolleret, non instituta destrueret. Unde custodienda nobis est Dominica illa sententia, qua dixit se non venire legem solvere, sed implere, ut nos quoque huic regulæ, quantum donante Deo possumus, serviamus: scientes nihil esse de veteris Testamenti constitutionibus negligendum,si vigilanter studeamus agnoscere quid ibi transitura obumbratione velatum, quid permansura actione sit conditum.Nam (0) discretio cibo

codex Veron., Jejunans ergo corpore ab escis; sed in hanc lectionem subjiciendum erat mente, non mens. (h) Codex Veron., debere se.

(i) Codd. Vatic. collect. 4 et 5,per bonam volunta

tem.

(j) Itaque pro denique libentius scripsimus ob auctoritatem plurium et præstantiorum nostrorum codicum nec non Homiliarii Pauli Diaconi.

(k) Vetustissimus Cod. Vat. et duo alii, justifearet de patientia.

(1) Idem antiquissimus ms. Vat. et Veron., sexta sabbati.

(m) In Homiliario Pauli Diaconi,quoniam et orationes; et post adjuvare subjicitur, Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc.

(n) Editus ex ms. hujus sermonis unico Nicolai Fabri, de quo vide quæ diximus in præfat.ad Sermones, n. 10.

(0) Editi ante Quesnellum ex eodem codice,distri

rum et hostiarum, circumcisio carnis, differentia A nullo sunt erudita mandato, nec acceperunt legem, baptismatum, et observatio baptismorum, non adhuc sub figuratis significationibus sunt agenda, quæ etiam sunt rebus ipsis quæ significabantur impleta; mandata vero et præcepta moralia sicut sunt edita perseverant, quia non aliud insinuant quam loquuntur et apud 62 Christianam devotionem augmento crescunt, non cessatione deficiunt. Diligere itaque Deum et proximum, honorare patrem et matrem, non adorare deos alienos, et cætera, quæ aut terribiliter sunt prohibita, aut salubriter imperata, non aliter ex legalibus institutis quam ex evangelicis veneramuredictis,ut quamvis multa accessserint ex novitate gratiæ, nihil tamen imminutum sit de antiquitate justitiæ. Unde merito disposuerunt apostolicæ sanctiones ut veterum jejuniorum utilitas permaneret, et licet Ecclesiæ consuetudo prolixioribus se castigationibus exercere didicisset, amplecteretur tamen continentiæ sanctificationem ex lege venientem: quibus enim donatum erat posse quod majus est, indecens fuit non celebrare quod minus est.

[ocr errors]

B

CAP. II. Hac ergo ratione, dilectissimi, evidenter instructi, ecclesiasticis regulis jejunium de cimi mensis adjungimus, idque devotioni vestræ, sicut est moris, indicimus: quoniam plenum pietatis plenumque justitiæ est ut terrenorum fructuum perceptione eonclusa agantur Deo gratiæ, et sacrificium ei misericordiæ cum jejunii immolatione solvatur. Gaudeat quisque de copia sua, et multa se horreis suis intulisse lætetur, sed ita ut de abundantia ejus etiam a pauperibus gaudeatur. Fecunditatem segetum, fluenta vitium, partus arborum, ubertas imite- C tur animorum: quod dedit terra, dent corda: ut possimus dicere cum propheta: Terra nostra dedit fructum sum (Ps. LXVI, 7;. Deus namque verus et summus agricola non solum corporalium, sed etiam spiritualum auctor est fructuum, et utraque semina, utraque plantaria duplici novit exercere cultura: dans agris profectus germinum, dans animis incrementa virtutum, quæ sicut ab una providentia sumpsere principium, ita ad unius operis vocant effectum. Homo enim, ad imaginem et simlitudinem Dei factus, nihil habet in naturæ suæ honore tam proprium quam ut bonitatem sui imitetur auctoris, qui donorum suorum, sicut misericors largitor est, ita est et justus exactor, volens nos operum suorum esse consortes; ut quamvis nullam nos valeamus creare naturam, possimus tamen acceptam per Dei gratiam exercere materiam : quia non ita usui nostro bona terrena collata sunt, ut carnalium tantum sensuum voluptati satietatique (a) servirent; alioquin nihil a pecudibus, nihil distaremus a bestiis, quæ alienis necessitatibus consulere nesciunt, et solam sui ac suorum fetuum curam habere noverunt.

CAP. III. Animalia igitur, carentia intellectu, ctio. Hanc lectionem Quesnellus indicavit in margine; utrum vero excodice an ex ingenio correxerit ignoramus.

(a) Alias, serviant.

D

63 quæ non accepere rationem; ubi autem est illuminatio rationis, ibi est et disciplina pietatis, quæ dilectionem et Deo debet et proximo. Non enim aliter probatur homo amator esse sui, nisi appareat eum et supra se naturæ suæ auctorem, et secundum se naturæ suæ amare consortem. Merito in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetæ ; merito disputationum omnium latitudo sub paucorum brevi. tate verborum plenissimo est explicata compendio. Diligatur Deus, diligatur et proximus, ita nt formam diligendi proximi ab ea qua nos Deus diligit dilectione sumanus, qui etiam malis bonus est, et benignitatis suæ donis non solum cultores suos confovet, sed etiam negatores. Amentur propinqui, amentur extranei; et quod debetur amicis, supererogetur inimicis. Quamvis enim quorumdam malignitas nulla humanitate mitescat, non sunt tamen infructuosa opera pietatis, nec umquam perdit benevolentia quod præstat ingrato. Nemo se, dilectissimi, ab opere bono faciat aliennm, nemo de sua tenuitate causetur, tanquam qui sibi vix sufficit, et alium juvare non possit. Magnum est quod proferat ex parvo, et in divinæ lance justitiæ non quantitate munerum, sed pondere pensatur animorum. Evangelica vidua duos nummos in gazophylacium misit (Marc. x11, 42), et omnium divitum dona transcendit.NULLA apud Deum vilis est pietas, nulla infructuosa miseratio. Diversos quidem hominibus dedit census, sed non diversos quærit affectus. Estiment omnes substantias suas, et qui plus accepere, plus tribuant. Fiat abstinentia fidelium, cibus pauperum, et quod quisque subtrahit sibi, proficiat indigenti: quia licet multum et animis et corporibus conferant remedia parcitatis, parum tamen utilia sunt ipsa jejunia, nisi misericordiæ sanctificentur effectu. In eleemosynis enim virtus quædam est instituta baptismatis, quia sicut aqua exstinguit igem, sic eleemosyna peccatum; et pereumdem (b) Christum dicitur, Lavamini, mundi estote (Isai. 1, 16), per quem dicitur, Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis (Luc. x1,41); ut nemo ambigat, nemo diffidat regenerationis sibi nitorem etiam post muta peccata restitui, qui eleemosynarum studuerit purificatione mundari.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »