Obrazy na stronie
PDF
ePub

Bucheriique editionibus, apud quos doctrinam temporum accurate edisserentes, illustratam Paschasini epistolam reperies.

Benigne igitur interpretamur hæc verba, per idem A epistola, partim ex mss. codd., partim ex Petavil tempus.Etsi enim integri oclenii sit intervallum ab anno 443, quo data est Paschasini epistola, ad concilium Chalcedonense, non est tamen insolens loquendi modus homini post centum fere annos ista scribenti, et S. Leonis tempora hoc loquendi modo indicanti.

Emendandi igitur Annales ecclesiastici (Baron.ad an. 453, num. 34), qui inter utramque de Paschate controversiam non discernentes, hanc epistolam ad posteriorem referunt ; quod ex ipsis Paschasini verbis refellitur.Scribit enim annum de cujus Paschate contentio nata erat fuisse sexagesimum tertium supputationis Romanæ, quæ a consulatu Antonii et Syagrii cœpit.Horum porro consulatus incurrit in annum Christi 382,a quo si tres et sexaginta numerentur,calculus desinet in annum 444. Ex quo priores hujus epistolæ editiones corrigendæ, et pro sexagesimus quartus, legendum sexagesimus tertius, uti emendarunt Petavius ex Sirmondiano codice,et Bucherius ex suo, et in suis quoque Marianus Scotus legerat. Ex quo corrigas eumdem Marianum, qui post hæc verba, A consulatu Antonii et Syagrii, addit, anno quarto Gratiani. Legendum enim Theodosii, cujus revera quartus annus erat, Gratiani vero decimus sextus; vel illud omnino expungendum.

Præterea dicit Paschasinus vii kalend. Aprilis hujus anni Dominicam fuisse diem et lunam 21, et iterum Iv kalend.Maias Dominicam diem et lunam 19,quod alteri anno quam 444 quadrare non potest. Addit etiam ogdoadem quæ coss. Aetio et Sigesvulto cœperat, illo ipso anno terminatam de quo quæsitum fuerat. Anno Christi 437, quo consulatum isti gesserunt, cyclus fuit lunæ 1, atque adeo ogdoadis initium,cujus ultimus annus incidit in annum 444, Theodosio xvi et Albino coss.Hæc ex Petavio delibavimus.

Baronius errandi occasionem forsitan ex Jordane sumpsit,qui pariter circa utriusque Paschatis negotium hallucinatus est in Annalibus,cum ait de anni 444 Paschate ad Leonem papam scripsisse Proterium et Paschasinum. De Paschasino quidem verum est, at de Proterio falsissimum ; qui anno solum 452 ordinatus Alexandrinorum episcopus, 1291 Cyrillum dicere debuit Jordanis ; qui Cyrillus anno eodem, mense Junio obiit, et ante scripserat ad Leonem litteras de Paschate, quas Paschasinus ipse commemorat. Baronio et Jordani etsi errasse commune est, unius tamen error alteri contrarius est enim epistolarum Paschasini et Proterii altera ad annum 444,altera ad ann. 455 pertineat, utriusque epistolam priori anno ascripsit Jordanis, utramque posteriori Baronius attribuit.

cum

Ex quo errore in alium ruit idem auctor (Ad ann. 454, num. 22), dum Siciliæ populationem, quam Paschasinus in sua epistola recenset, ad annum 455 revocat; arguitque Adonem Viennensem, quasi captivitati Carthaginensi male conjungat Siciliæ cladem his verbis: Wandali, Garthagine capta, Siciliam quoque deleverunt ; cujus captivitatis Paschasinus Lilybætanus antistes in epistola quam de Ratione Paschatis papa Leoni scripsit, meminit. Hæc optime, et Prospero concinunt, qui in auctiori Chronico sub consulatu Valentiniani Aug. v et Anatolii, hoc est an.Chr. 440,Siciliam a Genserico graviter afflictam narrat,cum superiori anno Carthaginem dolo pacis captam dixisset. Recte igitur Ado alteram alteri connexuit; nec Baronius Siciliæ cladem, de qua Paschasinus, ad an. 454 referre potuit, nisi tredecim aut quatuordecim annorum metachronismo. Plurima porro emendavimus addidimusque in hac

B

C

D

Miraculum quod idem narrat,de baptisterio aqua divinitus immissa repleri ac vacuari solito, qui aliis non absimilibus confirmari voluerit,adeat Pratum spirituale (cujus Sophronius auctor prædicatur) cap. 214 et 215, et Gregorium Turonensem, de Gloria mart. lib. 1, cap. 24.

(a) Hebræorum seu legalem supputationem, de qua Lilybætanus episcopus mentionem facit,et cujus ignorantia Romanos in errorem dicit inductos, si quem videre curiositas incessit,apud Bucherium inveniet, ejusque insuper locupletem de hujusmodi Judæorum cyclo disquisitionem. Illum sine castigatione ulla primis Christianis usui fuisse, saltem usque ad annum Christi 222, idem probat cap. 6 Commentarii in Victorii Aquitani Canonem Paschalem, circa quem annum ab Hippolyto Portuensi episcopo prolatus est non felici successu, Canon Paschalis. Qui cum Judaico deterior facile deprehensus esset, ea causa fuit ut legalis de novo interpolatus in usum reductus 1292 fuerit (b) circa annum Christi vulgarem 381, isque cyclus est qui a Paschasino ROMANA SUPPUTATIO appellatur, de qua etiam et Prosper Aquitanus in prolixiore Chronico ad annum mundi Eusebianum 5583, Christi 382, et Leo noster (Epist. 104, nunc 130, et 105, nunc 134): quo vivente perseverabat illius usus in Romana et in tota etiam Occidentali Ecclesia. De hujusmodi cyclo, qui 84 annorum erat, vide cumdem Bucherium in tractatu de Paschali Judæorum cyclo cap. 9, et toto passim opere. AD EPISTOLAM IV.

APUD QUESNELLUM III.

Episcopis per Campaniam, Picenum, Tusciam et universas provincias constitutis.

1. Per dissimilationem compago non congruat. Ita corrigendum putavimus ex editione Epistolarum S. Leonis, quæ prodiit Parisiis ann. 1568, cum operibus S. Clementis Romani et aliorum pontificum Romanorum epistolis, quæ ad Victorinorum codicum fidem emendatæ dicuntur. Ita etiam habent Conciliorum editiones Petri Crabbe, Nicolini, Merliniana Isidori, in textu, et aliquæ recentiores ad marginem. Omnes porro codices mss. hujus epis tolæ quibus usi sumus, Thuanei sex, Victorinus, Corbeiensis, Bellovacus, Trecopithæanus, Cantabrigensis, Herovallianus Isidori, collectiones Donysii, Cresconii et aliorum constanter habent dissimulationem. Romana editio ad marg., dissimilitudinem, ex conjectura, ut opinor.

2. Qui aut origini,aut alicui conditioni obligati sunt. (c) Sic legendum exhibent mss. Thuan. duo, Corb. et Trecopith., quod constructioni magis congruit et sensui quam alia hæc lectio, ORIGINALI, quæ Dionysii et Cresconii est, et editorum passim exemplarium. Gratianus distinct. 54, cap. 21: Admittuntur passim; ita legit : Sed etiam ab aliis originariis, vel qui alicui conditio obligati sunt; quod a jure civili mutuatus esse videtur collector. Dicebatur porro origini obligatus, seu colonus originarius, qui coloni conditionalis, filius erat: ex eo quod originaliter conditioni colonariæ erat subjectus. Colonus autem conditionalis, seu, ut Leo, conditioni obligatus, is erat qui ex conditione sua prædia seu agros colendos accipiebat a suo domino quod et ipse dum viveret, et ejus post ipsum filii præstare tenebantur. Potest et S. Leo intelligi de servis cuivis conditioni ascriptis ; de qui

BALLERINIORUM ANNOTATIONES.

(a) Confer annot. 10 (Col. 607, n. d) in epist. 3. (b) Hic Latinorum cyclus annorum 84 ante annum 382 erat in usu, uti ex antiquis Fastis consularibus probavit noster card.Norisius dissert. 1.

(c) Aliam lectionem ex præstantioribus mss. inductam constituimus annot. 16 (Col. 661, n. f) in hanc epistolam.

bus Tertullianus lib. de Idololatria cap. 12 1393 A
varias persequens causationes eorum Christianorum
qui victitandi gratia iis vacabant artibus quæ idolola-
triæ inserviebant, hæc habet: Sed conditionaliseram
inquit artifex. Nemo, reponit Tertullianus, duobus
dominis servire potest, etc. Porro, si conditionari
iidem sunt quiet ascriptitii, quod jurisperitis reser-
vamus diligentius excutiendum, dicendum est eos
quos ordinari vetant S. Leo hic, et Gelasius pap,
epist. 9. ad episcopos per Lucaniam, et Brutios, et
Siciliam constitutos, postmodum in ipsis possessioni-
bus clericos etiam præter voluntatem dominorum fieri
permisisse Justinianum imperatorem relatum a Gra-
tiano dist. 54, cap. 20. Ita tamen ut clerici facti im-
positam sibi agriculturam implerent. Observandum
insuper hanc S. Leonis legem de servis a clero remo-
vendis primam omnium ecclesiasticarum constitu-
tionum esse, nisi me fallit memoria, sed tamentid
apostolicæ constitutionis instar esse conditam. Vide
de iisdem concilium Aurelianense 1. cap. 8.

3. Qualis vero cum unicuique constiterit natalium honestas et morum, esse debeut sacri altaris ministerio sociandus, etc. Locus in prioribus editionibus adeo mendosus, ut a nemine intellectum putem. Ita legebatur: Qualis vero unicuique natalium honestus et morum esse debeat qui sacri altaris ministerio est sociandus, et Apostolo nos docente, et devina præceptione didicimus et canonum regulis.

Ex duarum vocularum omissione, cum constiterit, et prava interpunctione, sensus et a Leonis menté alienus, et omnino falsus exsurgit: nimirum de servis non ordinandis, deque natalium honestate ad clericatum necessaria edictum esse divino, apostolico canonicoque præcepto, quod nec usquam, ni fallor, invenias, nec intendit auctor noster; sed solum docere qualem præterea velint esse Scripturæ et Canones virum ecclesiasticum,de cujus natalibus morumque honestate jam constat. Mss. Bellovacensis Ecclesiæ codex sic habet ut restituimus, Cresconius et Isidorus excusus (non item ms.), si commatum vitia excipias ad quos plerique alii codices mss. accedunt.

4. Viduarum maritos. Canonem apostolicum 18 non commemorat, quod argumento est nondum tunc eos canones plene 1294 auctoratos fuisse. Non meminit quoque epistola Siricli ad Himerium Tarrac. cap. 8, nec epist. Innocentiiad Victricium, ad Felicem Nucerianum, ad episcopos Macedoniæ, etc., nec Coelestini ad episcopos provinciarum Viennens. et Narbonens., ubi viduæ maritos et digamos a clero

B

arcent. Sed eosdem in fine epistolæ indicat. Hujus constitutionis rationem vide supra in epist. 1 (nunc 12). cap. 2, et apud Innocentium III, epist. ad Metensem episcopum. Haud pœnitebit libellum quoque Gallicum D. Leschasserii de Digarnis legisse, tametsi a communi sententia recedat.

5. Nec sibi poterunt vindicare. Editi codices habent pro arbitrio vindicare: ex recentiori procul dubio consuetudine adjectum, qua plerumque non pro arbitrio digami, sed tamen cum dispensatione ac venia pontificis clero se addicunt. At aurea illa ætate nulli ministerium ecclesiasticum vel capessere licuit, vel servare, qui si transisset prius ad nuptias, non esset unus unius, vel cujus uxor non unica unici, ut loquitur Innocentius III. Quod ita religiose observari voluit S. Leo, ut nec in summa ministrorum ecclesiaslicorum penuria, qua Mauritaniæ Cæsariensis Ecclesiæ laborabant, bigamos ordinatos gradu suo gaudere passus sit, ut ex epist. 1 (nunc 12) manifestum est. Immo duodecimo jam exeunte sæculo, Lucius III pontifex Romanus dispensari posse non censuit cum bigamo ordinato, ut in presbyterali gradu permaneret: si quidem germana est ejusdem epistola, quæ refertur c. super eo, de Bigamis. Recte igitur verba illa in omnibus codicibus mss. omittuntur, necnon et apud Dionysium Exig. et Cresconium. Leguntur in excusa Isidori collectione; non tamen in ejusdem mss. codice Herovalliano, aliisque.

6. Hujus discussionis curam nobis specialiter (a)vindicantes. Nec mirum, cum Ecclesiæ ad quas in primis scribebat, ad Romanam synodum pertinerent, utpote quæ ex urbicariis provinciis essent. Hæc porro decreta non a solo Leone, sed a synodo etiam Romana profecta crediderim, ex qua et cujus decreto tres episcopi Innocentius, Legitimus et Segetius directi. qui Leonis episcopi litteras perferrent. Tempus synodi et litterarum congruit: sexto enim 1295 idus Octobris hæ datæ sunt, et ex epistola 16 constat ad III kalendas Octobris synodum Romæ solitam esse convenire.

7.Usurariam exercere pecuniam. (b)Ante Leoninam hanc sententiam, vix ecclesiasticam legem invenias quæ laicis usura interdicat; si canonem 20 Eliberitani consilii excipias, quod tamen nec lucrum fenore contractum reddi jubet, nec usuræ reos ulla pœna afficit, sed tantum deinceps exerceri prohibet. Non quod primis seculis approbarit Ecclesia improbum usuræ quæstum; absit: sed quia usuras etiam ipsæ leges et judices reddi jubent, inquit Augustinus (Epist BALLERINIORUM ANNOTATIONES.

(a) Si reservationem discussionis,ubi aliqua dubi- C tatio incideret, S. Leo non solum ad suburbicarias, sed ad universas etiam provincias his litteris extendisset, nihil esset mirum, cum Romanus pontifex pro ea potestate qua toti Ecclesiæ omnibusque provinciis ex primatu præsidet, non modo suburbicariis, sed aliarum quoque provinciarum episcopis præcipere possit, ut alia multa Leo præcepit Gallis, Hispanis, Afris, etc., nisi forte reservationem discussionis ejusmodi in quæstionibus facti ad remotiora loca extendere ob nonnulla incommoda et difficultates non expedire credatur. Non improbabilis tamen est conjectura P. Coustantii in præfat. ad tom. I. Epist. Roman. pontif., n. 47, hanc epistolam Leonis primo directam fuisse ad solos episcopos per Campaniam Picenum et Tusciam, ad quas provincias pertinere videntur verba c. 2: Hæc ergo ad provincias vestras per Innocentium, Legit mum et Segetium fratres et coepiscopos nostros scripta direximus, sed aliis subinde aliarum provinciarum episcopis communicatam fuis-D se ut aliis Romanorum pontificum decretalibus ad certas provincias missis contigit,et hac ratione communem epistolam evasisse, atque ideo in ejus inscriptione adjectas fuisse voces et universas provincias; quod aliis exemplis confirmat.

(b) Hic nonnulla animadversione digna sunt. Præ

ter Illiberitanam synodum,usuras in laicis reprehendit etiam concilium Carthaginense sub Grato can. 13, et Basilius in epistola canonica ad Amphilochium can. 14, injustum lucrum etiam in laicis appellat. Quod si canones non ita multi hac in re suppetunt, certum tamen est Ecclesiæ Patres in concionibus et catechesibus contra idem vitium antiquissimis, quoque temporibus disseruisse; iidemque cum ejus injustitiam notarunt (ut inter cæteros legimus apud Clementem Alexandrinum lib. II Stromatum c. 18. Lactantium lib vi Instit. c. 18, S. Hilarium in psal. XIV, n. 15, Gregorium Nyssenum hom. 4. in Ezechielem, S. Ambrosium de Bono mortis num. 57, et alios), restitutionis debitum satis docuere. Quis enim nescit restituendum quod fuit injuste perceptum? Hinc porro falsum est episcopos istorum temporum non ausos fuisse palam et publice damnare hoc scelus, quod Scriptura manifeste condemnat: eadem semper traditio et doctrina viguit. Quod si non ita multa ac expressiora eorum temporum testimonia suppetunt, id non ex doctrinæ, sed ex librorum vel occasionum quæ hanc scriptionem postularent, defectu evenit, ut alia non pauca iisdem de causis desunt testimonia in aliis certissimis doctrinæ capitibus, quæ nihilominus prioribus quoque sæculis tradita fuisse nihil ambigimus.

54, sub finem). Tum temporis non audebant episcopi A
palam et publice damnare quod sæculi leges et prin-
cipes auctoritate sua sanciebant: et eamobrem cir-
cumpecte loquuntur. Audet tamen Augustinus Mace-
donium Cesareum judicem alloquens in epistola
citata ita scribere: Hæc et hujusmodi, inquit, male
utique possidentur,et velle mut restituerentur sed non
est quo judice repetantur. Ita S. Leo hoc non solum
in eos qui sunt in clericali officio constituti, sed_in
laicos cadere qui Christiani se dici cupiunt, condolet.
Sed neque hic quamvis majori utens fiducia, usura-
rios laicos condemnat, neque ulli fere ante ipsum.
poenam ullam laicis infligere ausi sunt: soloscleri-
cos, ut suæ jurisdictioni magnis subjectos, pœna in-
dicta deterrere a turpi hujusmodi lucro aggressi sunt
sancti Patres Arelatensis concilii 1, can. 12. Nicæni
can. 17, Laodiceni can. 4, Carthaginensis 1, sub Au-
relio, can. 5, Leo, Gelasius et alii. Primus imperato-
rum Leo, inquit Grotius in sextum caput S. Lucæ, ut
idem Hermenopulus notat, exstimans omne fenus B
Christiano interdictum, lege id ipsum communi san-
xit; cum ante ipsæ Ecclesiæ solerent pecunias sumere
sub trientalibus usuris.

8. Omnia decretalia constituta, tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum; quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum (a) promulgata sunt disciplinis. 1296 Ita scribitur in Thuaneis codicibus inss. quinque, III Herovalliano Isidori, in Bellovacensi, Corbeiensi, Victorino et Cantabrig. apud Dionysium Exig. Nicolaum I PP., utrumque Hinemarum Remensem et Laudunensem, et in edit. Canisii ad marginem, Nicolini, etc. Aliquæ edit. pro ordinationibus, et pro promulgata leg. ordinata. Prior lectio procul dubio præferenda Codicem decretalium constitutorum a pontificibus Romanis promulgatorum indicare mihi videntur verba ista, ut fusius annotavimus in dissertatione de Codice Romano. Hæc eadem Hincmarus Laudunensis episcopus inseruit collectioni ex antiquis pontificum Romanorum epistolis ad Hincmarum Remensem missæ, ut probaret iisdem epistolis neminem obedientiam sine temeritatis nota detrectare posse. His dum respondet Hincmarus Remensis in opusculo capitulorum 55pluribus prosequitur verba illa capitulo 10 et sequentibus, fusius etiam de vocis etymol. dissereus. Itaque Promulgo ita dictum putat, quasi promo vulgo, sive primum in vulgus edo. Unde, inquit, Paulus in Glossis suis dicit hoc modo: Promulgari leges dicuntur, cnm in vulgus eduntur.....

BALLERINIORUM

(a) Duo in sequentem Quesnelli notam observanda sunt. Primum quod aitidcirco promulgata tradi decretalia constituta prædecessorum Leonis, quiaCodici canonum, quem Romanæ Ecclesiæ codicem publico editum putat, inserta leguntur, falsa hypothesi innititur, cujus falsitatem ostendemus in observationibus ad dissert. 12 Quesnelli de Codice canonum Romanæ Ecclesiæ, quæ tom. III inseretur.Promulgata autem eatenus dicta sunt, quia ad episcopos per provincias missa publice prodierunt; et licet non pauca constituta ad certas tantum provincias directa fuerint, exinde tamen communicata fuerunt eorum exemplaria aliis atque aliis provinciis vicinioribus, ita ut universiminnotuerint; quemadmodum probe statuit P. Coustantius in præfatione ad t. I Epist. Roman pontif. n. 47. Alterum est quod obtrudit quasi ex Leonis atque Hincmari sententia, nullum robur obtinere decretalia constituta, quæ contra canonum disciplinam fuerint promulgata. At in laudatis S. Leonis locis de Romanorum pontificum decretalibus sermo non est, sed de canone Chcedonensi pro statuenda prærogativa Constantinopolitanæ se lis edito, qui cum adversaretur canonibus Nicænis, cum S. Pontifex noluit confirmare, sed potius cassum et irritum declaravit. Hlincmarus quoque nihil pronuntiat dedecretalibus

Isidorus quoque, ut ipse dicit, auctore Tullio, exposuit dicens: promulgatum est foras prolatum; ut lex dicitur promulgata: promulgatum autem ad omnium notitiam et totius vulgi intimatum.

Postea quid voluerit his verbis Leo, discutit Hincmarus: Primum, inquit, nobis sciendum est aliud esse promulgare sacros ordines et canonum disciplinas, aliud promulgare de sacris ordinibus et canonum disciplinis; sicut aliud est promulgare leges, et aliud promulgare de legibus. Promulgare autem leges, est leges condere; promulgare vero de legibus, est de illis judicia sumere et secundum illas judicare, earumque observationem et judicia omnibus intimare. Sic sacros ordines promulgare, est a Domino constituere episcopos, presbyteros, etc., eorum ministerio qui a Domino ad hoc constituti sunt, 1297 Domino quod suum est exsequente. De sacris autem ordinibus promulgare est, qui et quot sint et quales ac qualiter, et a quibus vel quando sint ordinandi, et quomodo ac quantum in singulis gradibus debeant ministrare, etc..... Similiter, subjungit Hincmarus post pauca, aliud est sacros canones promulgare, et aliud est de sucrorum canonum disciplinis constituta decretalia promulgare. Qui namque sint canones, de quorum disciplinis promulgata adeo conservari a S. Leone papa jubentur, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit dene· gari, memoratus ab eo beatus Innocentius in disciplina ex iisdem sacris canonibus decreta ad Victricium Rotomagensem episcopum patenter ostendit : « Si quæ inquiens, causæ vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortæ, ut secundum synodum Nicænam congregatis ejusdem provinciæ episcopis,jurgium terminetur, »> et reliqua.

Denique longe pluribus sanctorum Patrum pontificumque testimoniis in medium adductis, ex his concludit Hincmarus Leonem nihil nisi sacrorum canonum observationem præcipere; immo præcipuorum Leonis prædecessorum successorumque auctoritate Costendit nullum robur obtinere decretalia constituta, quæ contra canonum disciplinam fuerint promulgata, Leone ita scribente: Si quid usquam aliter quam illi (Nicæni Patres) statuerunt, præsumitur, sine cunctatione cessatur (Leo ep. 80, nunc 106, cap. 4). Et alibi: Omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum (Ibid., c. 27). Hæc ex prolixiore Hincmari tractatione delibata et Leonis mentem aperiunt, et Hincmari circa decretalia pontificum decreta. ANNOTATIONES.

D

pontificiis. Solum urget testimonia quibus Leo et alii pontifices custodiam sacrorum canonum præcipientes,eos crimine notarunt, qui ab eorum observantiatemere discederent. Inter plura autem testimonia Leonis verba recitat, quibus indicatum Chalcedonense decretum respiciens, quidquid Nicænis constitutis repugnat, nihil auctoritatis habere voluit. Quod si idem Hincmarus Innocentii decretum de causis vel contentionibus clericorum in provincia terminandis laudavit, reservationem tamen majorum causarum ab eodem pontifice confirmatam statim subjecit inquiens: Et ibi post aliquanta: Si quæ autem majoris causæ in medio fuerin: devolutæ, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit (scilicet Sardicensis) et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. Cur priorem tantum Hincmari partem Quesnellus descripsit? Nec Leo igitur, nec Hincmarus ullibi indicant. nullum robur obtinere decretalia constituta quæ contra canonum disciplinam fuerint promulgata. Hac in sententia numquam mutari posset disciplina quam canones semel statuissent; nec ulla cujusque auctoritate ferri possent decreta, quæ pro varietate temporum atque circumstantiarum aliter constituerent. Confer quæ in hanc rem animadvertimus in observ. ad serm. 4 S. Leonis, tom. I. col. 465, ubi alium Quesnelli locum excussimus.

1298 AD EPISTOLAM V. Metropolitanis per Illyricum episcopis.

Hanc pariter epistolam cum superiore(nunc sequenti)publicijuris fecit Holstenius. Cui manum medicam necesse fuit alicubi adhibere; in quo ne propriis conjecturis plus æquo indulsisse videamur, emendationum hic reddenda ratio.

1. Fidei suæ remuneratione. Apud Holstenium legebatur sui; quod in constructione textus sensum vix aliquem habere potest.

2. In fundamenti ipsius soliditate. Suspicor legendum istius, nempe fidei, cujus ante mentionem fecit; ita enim (a) alibi idem pontifex interpretatur petram illam super quam Christus Ecclesiam suam ædificavit, ut epist. 92 (nunc 419) ad Maximum Antiochenum cap. 2, epist. 132 (nunc 162) cap. 4, epist. 10, cap. 4, et serm. 3 (nunc 4) in annivers. assumptionis suæ cap. 2. In quo a cæterorum Patrum traditione non recessit, qui verba Christi ex cap. 16 S. Matthæi, quæ explicat S. Leo, eodem ut plurimum modo interpretantur. Consule, si placet, Joannis Launoii theofogi Parisiensis epistolas, parte 1 epist. ad Adr. Vallantium, et parte iv, epist. 1, ubi abunde SS. Patrum de hac re testimonia congerit.

3. Acceperint. Holstenius legit Accipiant; sed tum ex sequentibus verbis tum ex superiori epistola, in qua eadem fere in hunc modum leguntur: Ut unius uxoris vir sit, et hanc virginem, ut auctoritas divinæ legis cavet, acceperit; inde constat, inquam, ita corrigi debuisse. Sensus enim quem præ se 1299 fert necessario mendosa illa lectio, auctoritate antiquorum canonum, ecclesiasticæque numquam interruptæ consuetudinis proscribitur, cujus discutienda focus opportunior infra occurret.

B

A 10. Aliter olim intellexit Hincmarus Remensis epist. 9, cap. 12, et duo priora capita ad synodum Nicænam pertinere, postremum vero ad Sardicensem existlmavit. Diversam ab utroque sententiam inire me cogunt rationes inferius exponendæ, et totum illud Sardicensi concilio tribuere, cujus canones sub Nicænæ synodi nomine priscis illis temporibus a Romanis episcopis laudatos fuisse, testes sunt Innocentius ipse, Zosimus, et noster Leo epist. 40 (nunc 44). In quem errorem qua ratione inciderint, Codex Romanus,quo publicum beamus, manifestum facit Non, inquam, Nicæno, sed sub Nicæni concilii nomine Sardicenses adducere mihi videtur Innocentius I 1300 quia agit de clericis tam superioris quam inferioris ordinis inter se litigantibus, de quibus synodus Nicæna sermonem non habet can. 5, quem ab Innocentio notatum putant; sed tantum de iis qui a proprio episcopo sunt excommunicati, sive sint ex laico ordine, sive ex clero : quod ad clericos superioris ordinis, qui depositioni, non excommunicationi, subjacebant,minime pertinet, nec cum jurgiis eorumdem inter se, de quibus loquitur Innocentius, ullatenus convenit.Conveniunt vero quam maxime ejusdem pontificis verba cum canone 3 Sardicensi, cujus hic titulus apud Dionysium Exiguum: Ut inter discordes episcopos comprovinciales antistites audiant: quod si damnatus appellaverit Romanum pontificem, id observandum quod ipse censuerit. Deinde de his qui, relictis provinciæ suæ sacerdotibus, ad alias judicandi convolant. ne verbum quidem in Nicæno; in Sardicensi autem plura reperiuntur. Denique de relatione ad apostolicam sedem post episcopale judicium facienda in causis majoribus, prorsus tacent Nicæni Patres; ex professo autem Sardicenses agunt can. 3, 4 et 7 Quare argumentum illustrissimi Petri de Marca assumens, sententiam oppositam sic confirmo. De eadem synodo hic intelligendus est Innocentii textus quantuscumque est; at in posteriori loco Sardicensis intelligenda, non Nicæna: in prioribus ergo pariter ad Sardicenses animum advertebat Innocentius.

4. Ipsum vero secundum definita canonum, etc. Totus hic locus subobscurus est. Hoc tamen videtur asserere, (b) jus illud relationis, quod sedi apostolicæ competebat, sanctorum conciliorum auctoritate proc reverentia principis apostolorum illi esse collatum. Quod diserte Innocentius asserit epist ad Victricium Rotomagensem cap. 3, quijus illud ex veteri quoque consuetudine repetit. Si quæ autem causæ, inquit vel contentiones inter clericos tum superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortæ, ut secundum synodum Nicænam congregatis ejusdem provinciæ episcopis jurgium terminetur,nec alicui liceat(sine præjudicio tamen Romanæ Ecclesiæ, cui debet in omnibus causis reverentia custodiri) relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Si vero majores causæ in medio fuerint devolutæ, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. Gelasius item papa Coinmonitorio ad Faustum : Ipsi sunt, inquit, canones qui appellationes totius Ecclesiæ ad hujus sedis examen deferri voluere. Quin eamdem synodum eosdemque canones, Gelasius, Leo et Innocentius pontifices Romani in mente habuerint, dubitari vix posse existimo. Sed (c) quinam canones illi fuerint, disceptatur ab eruditis. Totus ille papæ Innocentii textus mox transcriptus ad Nicænos referendus videtur illustrissimo Petro de Marca lib. 1 Concordiæ sacerd. et imp. cap.

D

AD EPISTOLAM VI.

APUD QUESNELLUM IV.

Anastasio episcopo Thessalonicensi.

Hanc epistolam acceptam referimus doctissimo viro, deque ecclesiastica antiquitate bene merito Luca Holstenio Vaticanæ et Basilica canonico et bibliothecæ præfecto. Eam in collectione Romana inter acta synodi Romanæ sub Bonifacio papa II habitæ insertam publicavit Romæ an. 1662, editionem ab illo cœptam procurante post ejus obitum eminentissimo doctissimoque cardinale Francisco Barberino. Ejusdem fragmenta anno 1648 jam emiserat in lucem in opere de Eccles. Orient. et Occid. consensione, in addendis p. 1368 Leo Allatius; sed plurimis mendis scatentia.

1301 1. Cum nostra vice, etc. Ne erudite jam tractata retractemus, consule clarissimum virum Stephanum Baluzium in appendice libri v illustriss. Petri de Marca de Concord. sacerdot. et imperii, cap. 22, ubi ex hac epistola et aliis arguit vicariatumThessalonicensem huic Ecclesiæ fuisse tributum,

BALLERINIORUM ANNOTATIONES.

(a) Quo sensu S. Leo petram super quam Ecclesia ædificata est, explicaverit de fide, non excluso Petro, nec apostolicæ sedis auctoritate ullatenus imminuta, fusius ostendimus in observat. ad serm. 2.

(b) Etsi relationis jus, præsertim in majoribus. causis, quod sedi apostolice competit, in sacris canonibus asseratur, ex altiori tamen primatus jure, quod divinam originem agnoscit, provenit. Hinc ante omnes canones, qui de hac relatione decernerent, aliquot ejusmodi relationes ad Romanos pontifices delatæ inveniuntur inter ea pauca documenta quæ ex

prioribus sæculis supersunt. Appellationum quidem jus in causis majoribus ex primatu divini juris proficisci ostendimus in observationibus ad dissert. 5 Quesnelli part. 1, c. 7.

(c) Cum in canonibus Sardicensibus de causis clericorum inferioris ordinis nihil constituatur, nisi canone 16, ubi finitimos episcopos interpellare permittitur, probabilior est linemari sententia, quam P. Coustantius propugnat in Innocentii epist, 1, tom. I Epist. Rom. pontif. pag. 749, not. a (Patrol. XX, col. 463).

(u) nec personale tantum privilegium fuisse. Vide A num [Leg. Barberinum], quod habet, si tamen haetiam, si lubet, Franciscum Florentem tract. 6, ad tit. de Electione et Electi potestate; Petrum Franciscum Chiffletium in notis ad Vigilium Tapsensem, ubi contra Lucæ Holstenii sententiam disputat.

2. Propter custodiam regularum. Sicut partes hæ sunt potissimæ Romani pontificis tamquam in Ecclesia universa capitis, divinæ legis esse vindicem, propugnatorem traditionis, canonum custodem, paternarumque constitutionum exsecutorem assiduum ita his quos per varias partes orbis Christiani vice sua delegat, hæc maxime (b) et unice cura incumbit, regularum seu canonum custodiæ invigilare, et in speculis esse: Ne quid illicitum, ut Leo loquitur epistola sequenti (nunc antecedenti) a quoquam præsumatur adversus canones. Qui si ubique et ab omnibus rite serventur, jam pene otiosa est delegata vicariorum in aliis Ecclesiis potestas. De propria quid sentiret sanctissimus papa Gregorius I aperit ipse lib. vii, epist. 65, ad Joannem Syracusanump episcopum.

3. Certa tum primum ratione commisit. Quo sensu vicariatus Thessalonicensis initia sua Siricio debeat (quæ Damaso tribuuntur ab Innocentio, I, Nicolao I, et Joanne III, Romanis pontificibus, quod et manifestum est ex epistola Damasi ad Acholium Thessalonicensem ab Holstenio edita in Romana collectione) vide in appendice lib. v Petri de Marca cap. 23, ubi supra laudatus Baluzius primum hujus dignitatis velut crepusculum,quod sub Damaso cœpit illucescere, a majoribus ejusdem incrementis certa quadam ratione a Siricio primum 1302 firm atis, recte distinguit, ut facile sit utramque opi nionem conciliare.

4. Sicut enim peccata, et quæ, etc. Has duas voces, sicut enim, supplevimus; et abolentur pro abolebuntur reposuimus ex conjectura, non teemeraria, ut puto, sed quam complendi sensus nec essitas confirmat. Cæterum hæc verba de bigamiaanstiam post baptismum remanente a Leone Rufo, ripta videntur ex cap. 3 epist. Innocentii I,cujus te Eusebio, etc. Episcopis Macedoniæ circa ymus smpora contrariam sententiam tenebat Hierontinus cribens ad Oceanum epist, 83, quem S.Augusono tacito nomine reprehendere videtur lib. 1 de opioconjugali cap. 18 ubi veram opinionem tuetur: Baonem dico, quia nullum ea de re canonem seu cons titutum videtur ob oculos habuisse.

5. Quisquis vero a metropolitanis episcopus, etc. Ita corrigendum censuimus Holstenii ex emplar Vatica

BALLERINIORUM

(a) Immo vero personale privilegium fuisse, quod morte cujusque pontificis expiraret, hinc colligi posse videtur, qui Anastasius licet a Xysto antea creatus apostolicæ sedis in Illyrico vicarius, ejusdem tamen prærogativæ confirmationem a Leone petiit, et S. pontifex ipsi annuens, idem privilegium ita concessit, ut encyclicam ea de re ad omnes Illy- D rici metropolitanos transmiserit: quæ novæ delegationis notitiam necessariam præsumunt.

(b) Non satis fuit Quesnello maxime; restringendam adhuc duxit vicariorum apostolicorum auctoritatem et unice, ac si præter id quod ad custodiam canonum pertinet, nihil aliud vicariis apostolicis tribui facultatis possit. At cum Romanus pontifex præter custodiam canonum, pro suo divini juris primatu multa alia potest in tota Ecclesia; tum alia potest quibusdam vice sua in provinciis committere, prout ex circumstantiarum ac temporum varietate crediderit expedire. Ita vel antiquis temporibus quædam demandata leguntur episcopo Thessalonicensi, aliisve in aliis provinciis, quæ ad custodiam canonum necessaria non erant. Num huic fini opus erat Thessalonicensi reservare metropolitarum ordinationes? Num causarum episcopalium cognitionem et

bet: Quisquis vero de metropolitanis episcopis; quod manifeste contra mentem Leonis est. Non enim hic agit de ordinatione metropolitanorum, quam post aliquot lineas attingit, sed de provincialibus tantum, qui inconsulto vicario Illyrici a metropolitanis ordinabantur episcopis; quod et ex epistola subsequente (nunc præcedente) comprobatur cap. 5, et ex 12 (nunc 14) ad eumdem Anastasium cap. 6. Latum revera inter utramque ordinationem discrimen ponit: omnes enim metropolitanos non modo consulto vicario Illyrici, sed ab ipso consecrari vult: alios provinciales episcopos, non a vicario, sed a propriis metropolitanis, qui de ordinatione ad vicarium Illyrici referant, ordinari præcipit. Contra istos pœnam non edicit, quoniam metuebat ne minis offensi metropolitani vicariatus a se (c) jugum abjicere tentarent, quod ab illis ægre susceptum ipse Leonis litteræ indicant; at episcopis, inconsulto Thessalonicensi ordinatis, denuntiat 1303 nullam ab eo status sui

habituros esse firmitatem.

6. Vocem appellationis. Ratio exceptionis est, (d) quod Illyricianæ provinciæ, ut Occidentalium partium quædam portio, ad Romanum pontificem jure peculiari pertinebant. Cæterum quod hic de appellationibus scribit S. Leo, id ex Sardicensibus canonibus asserit, ut veteris instituti et reverentiæ sedis apostolice mentio testatur: qui canones Orientalibus ignoti erant tunc temporis,

7. Circa quos par consecratio fieri debet. Procul abest ut sententiæ quæ S. Hieronymo tribuitur, obsecundet Leo noster, dum parem consecrationem presbytero, immo et diacono cum episcopo tribuit. In multis quidem tres hi gradus conveniunt,servata tamen ubique episcopis et presbyteris dignitatis suæ prærogativa. Id porro, in quo paritatem suggerit S. Leo inter triplicis illius ordinis viros, procul dubio impositio manuum est, qua tam diaconi quam sacerdotes consecrantur. Unde quod ait auctor CommenC tariorum in Epistolas Pauli (e), qui Damaso papæ æqualis fuit, et Ambrosius dicitur: Episcopi el presbyteri una ordinatio est; idem et de diacono potest asseri. Qua de causa non dubitavit Optatus lib. 1,diaconos sacerdotii nomine ornare, cum lapsos in persecutione recensens: Quid, inquit, commemorem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti? Quid ministros plurimos? Quid diaconos in tertio? Quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi, etc. Immo et subdiaconum Epiphanius sacerdotem esse

ANNOTATIONES.

definitionem ipsi tribuere? Num synodis cogendis ejus consensum aut præsidentiam requirere? Num formatorum jus eidem vindicare? quæ tamen in litteris Cœlestini, Xysti ac Leonis episcopis Thessaloni censibus tribuuntur.

(c) Jugum ne appellari potest vicariatus apostolicus, quo Romani pontifices jam inde a Damaso vel Siricio pro suo, quod postea vocarunt patriarchalem, in totum Occidentem jure, ob disciplinæ canonumque custodiam in Illyrico instituerunt?

(d) Si Illyricianarum provinciarum appellationes ad Romanum pontificem jure peculiari pertinebant, nimirum uti patriarchæ Occidentis, quia erant Occidentalium partium quædam portio, ad ipsum altiori jure spectabant ex tota Ecclesia, quia tota Ecclesia eidem uti primati a Christo subjecta fuit: unde canones Sardicenses non de solis Occidentalium, sed et de Orientalium appellationibus ad Romanam sedem statuerunt: quos quidem canones Orientalibus fuisse tunc tempore ignotos, quemadmodum hic Quesnellus repetit, falsum probavimus in observat. ad dissert. 5, part. 1, cap. 6, num. 16.

(e) Hilario diacono tribuitur Commentarius iste, cap. 3 in Epist. I ad Timotheum.

« PoprzedniaDalej »