Obrazy na stronie
PDF
ePub

tractare, semperque erga ea quam maximam reverentiam atque devotionem in mentibus fidelium omni conatu fovere. Ritus itaque istos ac caeremonias, antiquitate venerabiles, sacra significatione plenas, quas in Sacramentorum administratione Sancta Ecclesia Christi adhibendas praescribit, omni fidelitate colere atque servare tenetur, prae mente habens S. Tridentinae Synodi verba sess. 7, can. 13: "Si quis dixerit receptos atque approbatos Catholicae Ecclesiae ritus in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcunque Ecclesiarum Pastorem mutari posse, anathema sit."

27. Ritus omnes praescripti in Rituali Romano, Rubricis Missalis, et Pontificali Romano, pro Sacramentorum administratione, accurate observentur.

[ocr errors]

28. Volumus ut praxis administrandi Sacramenta in Ecclesiis, ubi existat servetur, et ubi non existat, in quantum fieri potest introducatur.

29. Cum magni momenti sit ut vis, efficacia, et dignitas Sacramentorum, rite a fidelibus intelligatur, ea quae habet S. Carolus in Sacramentali Ambrosiano, seu instructionibus generalibus pro administratione omnium Sacramentorum in mentem parochorum revocamus :-"Sacramenti quod ministrabit (Sacerdos) vim, rationem, usum, salutaresque "fructus, prout temporis ac personae ratio et praesentium "multitudo tulerit, diligenter explicabit, praesertim Cate"chismi Romani doctrinis inhaerendo. Cum vero caeremoniae quae ad Sacramenta adhibentur, mentes illorum qui eas intuentur accurateque observant ad sublimium rerum "cogitationem erigant, fidemque et charitatem in iis ipsis "excitent, earum etiam vim sanctioresque significationes, ut diligentissime poterit, idem populo exponet cum usu "venerit." (Acta Eccles. Mediolanensis, Patav. 1754. Fol. Tom. 1, pag. 420.)

66

66

F

30. In oblationibus quae ex veteri et recepto usu fieri solent occasione administrationis quorumdam Sacramentorum, caveant Parochi ne aliquid fiat quod simoniam aut avaritiam sapiat. Sacramenta vero nunquam denegentur eo sub praetextu quod oblationes istae non tribuantur; alioquin noverint delinquentes se ad arbitrium Ordinarii esse puniendos.

66

XI.

DE BAPTISMO.

31. Sacrum Baptisma, Christianae Religionis et aeternae vitae janua, quod inter alia Novae Legis sacramenta a Christo instituta ratione necessitatis primum tenet locum, cunctis ad salutem necessarium esse ipsa Veritas testatur illis verbis: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Dei." Cum ejus receptio itaque sit summe

66

necessaria clementissimus Dominus omnem hominem rationis compotem, ejus ministrum extraordinarium deputavit. Quam maxima diligentia ideo tenetur parochus providere, ne haec misericors Dei institutio malitia aut incuria hominis suo privetur effectu. Et quoniam plures sunt casus quibus nonnisi in extrema necessitate deceret Sacerdotes operam suam impendere, quales sunt partus praematuri, parturitiones difficiles, et abortus in omni periodo gestationis, in quibus nihilominus Baptisma conferri debet, gravissime onerantur conscientiae eorum qui curam animarum gerunt, instruere et admonere medicos,

obstetrices, aliosque quorum intersit, nullam praeterire occasionem animas a Christo redemptas Illi vindicandi per baptismum.

32. In casu parvulorum expositorum docendi sunt fideles necessitatem afferendi eos statim ac inveniuntur Sacerdoti vel Ecclesiae proximiori, ut sacro fonte abluantur; porro admonendi sunt omissionem hujusce officii paternae charitatis gravem esse culpam, pro qua in die Domini strictam rationem sunt reddituri.

33. Ob praeteritorum temporum calamitates usus in hanc regionem inductus est, Baptisma in domibus privatis conferendi. Cum sine magno incommodo haec consuetudo aboleri nunc possit, praecipimus ut hoc Sacramentum in Ecclesiis in posterum conferatur, nisi infantes ob magnam distantiam ab Ecclesiis vel ob gravem aëris intemperiem ad eas tuto ferri non possint. Si vero urgente mortis periculo, sive parvulus sive adultus, sacris precibus ac caeremoniis praetermissis, fuerit baptizatus, ubi convaluerit vel cessaverit periculum, et ad Ecclesiam delatus fuerit, omissa omnia suppleantur. (Rom. Rit.) Ex decreto vero Sac. Cong. Rituum Sept. 23, 1820, cum sacerdos in casu necessitatis infantem privatim baptizat, caeremoniae quae subsequuntur ablutionem, scilicet, chrismatio, traditio vestis candidae, atque lampadis ardentis, statim post ablutionem adhibendae sunt. Cum formula Baptismi adultorum praecipue in casu conversorum prouti datur in Rituali Romano, experientia parochorum atque missionariorum inveniatur multis difficultatibus et incommodis obnoxia, sentiunt hujus Synodi Episcopi Sanctitati Suae esse supplicandum pro alicujus formae brevioris atque magis accommodatae concessione.1

34. In administratione Sacramenti Baptismi meminerint Parochi haereticos nullimode admittendos esse in munus patrini vel matrinae, atque fideles admoneant iis absolute

1 Vide Append. IV.

pag. 222.

prohibitum esse hoc munus suscipere pro filiis haereticorum ab haeretico ministro baptizandis, ut apparet ex Instructione Congregationis S. Off. diei 10 Maii, 1770.

35. Habita ratione naturae ritus purificationis mulieris post partum atque verborum in eo occurrentium, prorsus absona ac abolenda videtur consuetudo illum extra Ecclesiam vel locum ubi sacrum fit perficiendi, nisi periculum mortis imminere videatur.

36. Ad benedictionem post partum jus tantummodo habent mulieres, quae ex legitimo matrimonio pepererunt. (Sac. Cong. Concil, 18 Junii, 1859).

37. Meminerint Parochi Rituale Romanum et Ecclesiae consuetudinem exigere ut aqua in Baptismo adhibenda, infuso oleo et Chrismate benedicatur, vel Sabbato Sancto, vel Sabbato Pentecostis, vel, si necessitas exigat, alio tempore ante Baptismi administrationem. Caveant ut omnia quae ad hujus Sacramenti administrationem in Rituali Romano praescribuntur, accurate serventur.

38. Si quis acatholicus suos infantes Sacerdoti Catholico baptizandos offerat, et spes adsit eos Catholice esse educandos, omnino baptizentur, adhibitis tamen patrino vel matrina Catholica. Quod si infantes hujusmodi in proximo aut probabili mortis sint periculo, Sacerdotes, si occasio se obtulerit, eos baptizare absque ulla dubitatione debent.

39. Baptizantur sub conditione hi qui ad Religionem Catholicam in nostra regione convertuntur,1 eo quod constet plurimos esse inter Protestantes qui Baptismum nihili faciunt, aliosque esse qui illud haud servata propria materia aut forma administrent. Usum itaque istum retinendum esse volumus, nisi plane constet ex fide dignis testimoniis personam de qua agitur baptizatam valide fuisse.

40. Baptizari sub conditione volumus infantes expositos a parentibus, atque etiam eos qui a nutricibus aut obstetricibus in domibus privatis abluti sunt, nisi simiVide Append. V. pag. 223.

liter fide dignis testimoniis constet baptismum fuisse rite collatum.

41. Occasione Baptismi oblationes quaedam parocho fieri ex vetusta et recepta consuetudine solent. Hanc consuetudinem, secundum praxim dioecesium ab Episcopis probatam, retinendam esse arbitramur. Verum, ne ex alicujus avaritia, abusus hac in re introducantur, et ne Sacramentum ad salutem omnino necessarium alicui non conferatur, nullus Parochus aut ejus Vicarius pactiones de oblationibus praedictis ante Baptismi collationem ineat. Vetamus quoque, et sub poena suspensionis latae sententiae ne infantem baptizare recusent sub praetextu defectus aut subtractionis oblationum praedictarum.

42. Sedulam operam dent Sacerdotes ut quantum poterunt impediant nefandum illud scelus quo, adhibitis chirurgicis instrumentis, infans in utero interficitur. Omnis foetus quocunque tempore gestationis editus baptizetur, vel absolute, si constet de vita; vel sub conditione nisi evidenter pateat eum vita carere.

XII.

DE CONFIRMATIONE.

43. Parochis singulari industria curandum est ut pueri et puellae omnes ad Confirmationis sacramentum recipiendum accedant, quo gratiam ad fidem strenue profitendam accipiant.

44. Juxta praesentem Ecclesiae praxim non confertur sacramentum Confirmationis nisi post septennium aut saltem post adeptum usum rationis. Potest vero ante adeptum usum rationis pueris conferri: 1° si in periculo

« PoprzedniaDalej »