Obrazy na stronie
PDF
ePub

vilegium fidelibus commendare, ut una nobiscum in verbis concilii profiteantur "Romanum Pontificem cum ex cathedra "loquitur, id est cum omnium Christianorum pastoris et "doctoris munere fungens pro suprema sua apostolica auc"toritate doctrinam de fide vel moribus ab universa ecclesia "tenendam definit, per assistentiam divinam ipsi in Beato "Petro promissam ea infallibilitate pollere, qua Divinus "Redemptor ecclesiam suam in definienda doctrina de fide "vel moribus instructam esse voluit, ideoque ejusmodi "Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex con"sensu ecclesiae, irreformabiles esse."

[ocr errors]

8. Cui dogmatico decreto subjungit Concilium :— -" Si quis autem huic nostrae definitioni contradicere, quod Deus "avertat, praesumpserit, anathema sit." Vi quorum verborum sectam novam illam quae dum Vaticani Concilii auctoritatem et Summi Pontificis infallibilitatem impugnat, ut fucum imperitis faciat eosque decipiat, nomine veterum Catholicorum se jactat, et infallibili Concilii Ecumenici judicio vanae scientiae figmenta superbe opponit, damnatam et inter haereticas amandandam esse exploratum est.

9. Quoniam vero istius sectae asseclae praetendunt hoc articulo fidei condendo immutatam esse Ecclesiae fidem, abs re non erit animadvertere in hujusmodi definitionibus proponendis nihil in ipso fidei deposito a Christo Domino nostro Ecclesiae Suae concredito innovari. Veritas ipsa definita

semper in deposito fidei continebatur, et nihil aliud agit Ecclesia quam ut, graves ob rationes, doctrinam ab initio revelatam et a Christifidelibus saltem implicite creditam, solemniter declaret et explicite in posterum credendam proponat.

10. Catholicorum veri nominis est fidem integre et confidenter tenere et cum opus est profiteri, adeoque eorum exemplum evitare qui ut acatholicis et incredulis placeant, liberales catholicos se vocant. Hi nimirum magisterium

Ecclesiae parvi pendunt, et inter arctissimos limites circumscribunt, Summi Pontificis et Episcoporum hortamenta et consilia fere spernunt, de religione parum caute loquuntur, atque sectas quaslibet in omnibus Ecclesiae Christi aequiparant, quae eorum agendi ratio fidem infirmat, et recta via ad haeresim aut indifferentismum ducit. Catholici veri nominis diversam prorsus viam tenere debent, ante omnia quaerere regnum Dei et justitiam ejus, Ecclesiam diligere, et in ejus prosperitate gaudere, res spirituales rebus temporalibus anteponere et debitum obsequium et obedientiam Ecclesiae ministris et praecipue Romano Pontifici ejusque decretis praestare. Hiberniae nostrae maximo est decori quod, Deo adjuvante, hac sincera et firma fide suffulta, religionem hactenus integram et immaculatam servaverit: Deum precamur ut haec fidei constantia semper retineatur, atque longe a litoribus nostris pseudo-liberalitas ista arceatur, quae ea quae sunt mundi, religioni et animarum saluti anteponit, atque errorem et veritatem pari loco habet.

11. Innumeros fere errores perniciosos et periculi plenos recentioribus temporibus sparsos fuisse scriptis publice editis omnes norunt, quorum plurimos encyclicis aliisque apostolicis litteris proscripsit Summus Pontifex Pius IX. et eorum syllabum quem conficiendum curavit publici juris fecit. Hunc syllabum cum synodi nostrae Actis et Decretis edendum volumus, ut fideles, errorum scopulos agnoscentes, facilius eos evitent, et rectae veritatis semitae insistant.

12. Cum gravissimis vexationibus Episcopi, sacerdotes et populus Catholicus in pluribus regionibus opprimantur, non possumus quin cum eis doleamus, nec omittemus preces omnipotenti Deo fundere, ut eis pacem et libertatem benigne tribuat. Quoniam vero fortiter et constanter pastores et populi istarum regionum proelia Domini proeliantur,

! Vide Append. III. pag. 207.

et fides eorum laudibus in universo mundo extollitur, ex corde illis gratulamur, et fore speramus ut tantae et tam praeclarae virtutis spectaculum alios Catholicos in fide confirmet, et hostes ipsos ad agnitionem veritatis perducat.

13. Gratias porro debemus Deo agere eo quod, non solum nobis et genti nostrae pretiosum fidei donum misericorditer contulerit, verum etiam illud inter maximas angustias et diuturnas persecutiones sartum tectumque servaverit, atque hisce nostris temporibus pacem et libertatem non mediocrem religioni tribuerit, dum res Catholicae alibi turbentur, et fideles graviter opprimantur.

14. Faxit Deus ut peccatis et divinae legis oblivione iram Ipsius nunquam provocemus, sed semper bonis operibus abundemus ne forte apud nos religio detrimenti aliquid capiat: morum namque corruptionem et cordis duritiam et animi superbiam fidei fundamenta convellere experientia docet, dum e contra vita innocens et continens cum bonis operibus et humilitate eamdem firmat et auget.

15. Tandem non erit hic inexpediens ut gaudium testemur quod ex definitione Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae percepimus, et grati animi sensus Summo Pontifici Pio IX. exhibeamus, eo quod Patronae Hiberniae, Immaculatae scilicet Dei Matri, novos honores decreverit et praeclarum gloriae sertum ejus coronae addiderit. Beatissimam hanc nostram Patronam rogamus ut Pontificem tantum diu protegat, ut Hiberniae fidem perpetuo servet, utque labores quos in hac Synodo pro bono religionis, et animarum salute suscepimus suo potentissimo auxilio adjuvet et fructuosos ac felices efficiat.

VIII.

DE FIDEI PROFESSIONE EMITTENDA.

16. Cum iis, qui corde in fide firmi sunt, et stabiles ad justitiam, ore insuper confessio facienda sit ad salutem; Concilii Tridentini decreto et Constitutionibus Pontificiis adhaerentes, professionem fidei a Pio IV. praescriptam, quam nosmetipsi cum Synodus haec solemniter aperiretur, publice edidimus, et quam huic decreto, ut ad manum habeatur, subnecti curabimus, ab infrascriptis emittendam decernimus. Illam nempe emittant :

1o Episcopi aliique de clero, recens de beneficiis Ecclesiasticis provisi in Dioecesana Synodo primo celebranda.

2o Dignitates aut Canonicatus obtinentes, post possessionem obtentam, tum in manibus Episcopi vel ejus Vicarii Generalis seu Officialis, tum in Capitulo infra bimestre.

3o Beneficia cum animarum cura recipientes, post possessionem, infra idem tempus in manibus tantummodo Episcopi vel Vicarii Generalis.

4° Item novus Vicarius Generalis.

5° Docentes in Seminariis Theologiam, Philosophiam, jus Canonicum, vel litteras humaniores, omnesque qui ad confessiones audiendas deputantur et Vicarii Parochorum cum primum nominantur ab Episcopo.

Quodsi ii qui de jure tenentur (nam omnes hic recensere nobis necessarium non est), professionem fidei emittere negligant, sciant se subjacere poenis quae adversus contumaces a Concilio Tridentino sess. xxiv., de Reform., cap. i. et xii. et a Pio IV. in Bulla "In Sacrosancta," an. 1564, latae sunt, et aliis Episcoporum arbitrio ferendis.

PROFESSIO FIDEI, JUXTA FORMAM PII. IV. SUPRA MEMORATAM HUJUS TENORIS EST.

Ego, N., firma fide credo, et profiteor omnia et singula,

quae continentur in Symbolo fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur; videlicet:

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum; et ex Patre natum ante omnia saecula; Deum de Deo, Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine; et Homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem; qui ex Patre Filioque procedit: qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum : et vitam venturi saeculi. Amen.

Apostolicas et Ecclesiasticas traditiones reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto, et amplector.

Item sacram Scripturam, juxta eum sensum quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu, et interpretatione sacrarum Scripturarum admitto: nec eam unquam, nisi juxta unanimem consensum Patrum, accipiam et interpretabor.

Profiteor quoque septem esse vere et proprie Sacramenta novae Legis, a Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis, necessaria; scilicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam,

« PoprzedniaDalej »