Obrazy na stronie
PDF
ePub

accepta, litteris datis die secunda Julii proxime elapsi, convocavimus, in diem 17 Augusti, et postea in hunc diem prorogavimus; quae concilii inchoatio felix sit ac fausta et in religionis incrementum et majorem Dei gloriam benevertat.

II.

DE MODO VIVENDI.

Cum omne datum optimum et omne donum perfectum desursum sit descendens a Patre luminum, cumque, nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilet qui custodit eam, Synodus haec plenaria fideles omnes praecipue vero Episcopos et Sacerdotes monet et hortatur ut assidue divinam implorent opem, et sine intermissione preces Deo effundant, rogantes ut sapientiam assistricem sedium suarum de coelo mittat, ut Patribus hujus concilii adsit, et cum ipsis laboret. Omnes porro qui concilio intersunt in meditationem divinarum rerum sedulo incumbant; Missae sacrificium vel quotidie celebrent vel eidem devote assistant; Preces Horarias Divini Officii digne attente ac devote studeant recitare; et iisdem si in Ecclesia solemniter celebrentur, intersint: ea demum omnia, quae de ratione vivendi jam a Sacrosancta Tridentina Synodo tam plene sunt tradita, et prae mente habeant et executioni mandare curent. Cum autem in eum finem haec Synodus sit congregata ut promoveatur Dei honor atque gloria, Ecclesiae decus augeatur, atque concordia sacerdotalis firmetur, omnia sedulo sunt evitanda quae ad animos concitandos, aut ad charitatis vinculum violandum tendant. In sententiis itaque dicendis, magna verborum moderatio adhibenda

est, et ab omni violentia et perturbatione abstinendum. Magna tamen libertas in iis quae sentiunt proferendis, est omnibus in Domino concedenda.

III.

DE PRAEJUDICIO NON AFFERENDO.

Quod si cui contigerit in hanc plenariam Synodum non jure admissum fuisse, vel suo proprio loco non sedere, sententiamve dicere, aut aliud quidpiam agere ; vel si forte aliqua ratione, propria alicui privilegia non concedantur, declaramus ac decernimus nullum ipsi jus novum esse ideo acquirendum vel praejudicium inferendum; omnium enim jura sarta tectaque esse volumus.

IV.

DE OFFICIALIBUS.

Cum autem ad hujus plenarii Concilii actiones et tractationes ministri nonnulli requirantur, ideo sequentes eliguntur, nempe :

Promotores: Illmus et Revñus Dñus Episcopus Elphinensis et Illmus et Revñus Dñus Episcopus Rapotensis.

Secretarii: Illmus et Rmus Episcopus Ardacadensis et qui illi assistant Revdus. Dñus Geraldus Molloy, S.T. Doctor, et Revdus. Dñus Guillelmus Walsh, S.T. Doctor.

Caeremoniarii: R. Dñus Josephus M'Swiggan et qui illi assistant R. Dñus Patritius Tynan, S.T. Doct., et Rev.

Dñus Michael Higgins, qui etiam Scriptorum Officio fungentur in Synodo.

Cancellarius: Reverendus Dominus Gualterus Lee, S.T. Doct., Canonicus et parochus.

V.

DE JUDICIBUS CAUSARUM PERSONALIUM IN SYNODO

OCCURRENTIUM.

Ne vero singulorum causae, rerum graviorum quae a Nobis in hoc plenario Concilio agi debent, cursum impedire possint, ideo, Revõi et Illmi Domini Episcopi Corcagiensis, Derriensis, Fernensis, Clonfertensis, huic muneri praeficiuntur, ut absentium excusationes, causasque ante dimissam Synodum abeundi, si quae a quopiam allegentur, cognoscant, easque ad nos deferant. Duo ex praedictis episcopis ad causam quamlibet dirimendam sufficient.

VI.

DE NON DISCEDENDO ET DE SECRETO SERVANDO.

Demum, universis qui ad hanc Synodum plenariam convenerunt, in virtute sanctae obedientiae et sub poenis in jure statutis, praecipimus, ne antequam Synodus ad exitum perducta fuerit, et ejus acta subscripta, discedant, nisi ob justas et rationabiles causas facultatem recedendi aliquis a Patribus obtinuerit, et ne secreta ad Synodum spectantia publici juris faciant.

[ocr errors]

66

[ocr errors]

VII.

DE FIDE CATHOLICA.

1. "Nullae sunt majores divitiae," inquit sapienter Augustinus, "nulli thesauri, nulli honores, nulla mundi hujus "major substantia, quam est Fides Catholica, quae pecca66 tores homines salvat-infirmos curat-catechumenos baptizat-fideles justificat-poenitentes reparat-justos augmentat-martyres coronat-virgines et viduas et conjuges casto pudore conservat-clericos ordinat"sacerdotes consecrat, regnis coelestibus praeparat, in "aeterna haereditate cum angelis sanctis communicat."— (Serm. 1 de Verbo Dei.) Quae quidem verba, tanquam in compendio ea omnia exprimere videntur, quae in Sacris Litteris de fide traduntur, et clarissime ostendunt quanto in pretio praeclara illa virtus sit habenda.

[ocr errors]

2. Itaque constitutiones nostrae initium sumant a fide oportet, sine qua impossibile est placere Deo, et sine qua nihil sanctum, nihil castum, nihil vivum.—(S. Leo Serm. 4, in Nat. Domini.) Licet enim in Domino gloriari possimus regionem hanc nostram, divino beneficio, nunquam foedatam inventa nova aliqua haeresi fuisse, tamen, in re tanti momenti vigilare nos oportet, et contendere ut depositum tam pretiosum omni cura et quam accuratissime custodiatur.

3. Imprimis igitur cum Concilio Vaticano1 dicimus fidem, quae est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, virtutem esse supernaturalem, qua Dei aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, propter auctoritatem ipsius Dei revelantis qui nec falli nec fallere potest.

4. Porro fide Divina et Catholica ea omnia credenda sunt quae in Verbo Dei Scripto vel Tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni judicio sive ordinario et universali

1 Sess. iii., cap. 3.

magisterio,1 aut a Romano Pontifice cum ex cathedra loquitur tanquam divinitus revelata credenda proponuntur. Ecclesiae enim Catholicae, regno scilicet Christi spirituali, extra quam nec vera fides nec salus aeterna inveniri potest, omnem veritatem suam revelatam, tanquam depositum maxime pretiosum, in aevum commisit ipse Dominus ab Apostolis et eorum successoribus, praesertim vero a Romano Pontifice, Beati Petri successore, custodiendum atque fidelibus pro vitae aeternae alimonia tradendum. Haec igitur Ecclesia, revelationis custos et magistra veritatis, pro nata occasione, ex thesauro suo divitias coelestis doctrinae fidelibus depromit. Speciali autem modo commemorare licet quae in Concilio Vaticano Ecumenico, tam fauste incoepto tam infeliciter interrupto, nuper definita sunt et promulgata.

5. Haec omnia firmissime credimus et profitemur, atque ab omnibus nostrae jurisdictioni subjectis teneri volumus : errores vero contrarios, sive ab Ecclesia sive a Romano Pontifice proscriptos, nos quoque proscribimus et damnamus; atque pro virili parte conabimur ut eorum nullum vestigium in nostris dioecesibus inveniatur.

6. Ut autem Vaticani Concilii decreta ad omnium notitiam perveniant, atque manibus omnium terantur, volumus ut una cum hujus Synodi Actis et Decretis integre edantur,2 atque a sacerdotibus privatim et in collationibus theologicis perlegantur et explanentur. Hac ratione omnes plane intelligent nihil in iis decretis inveniri, quod ad religionem firmandam non tendat, nihilque quod ulla ratione cum bono reipublicae et juribus civilis societatis non conveniat.

7. Cum vero Romani Pontificis infallibilitas quae a concilio jam memorato definita est ab Ecclesiae hostibus et quibusdam praetensis Catholicis impugnetur, muneris nostri esse existimamus praeclarum hoc successorum Petri pri1 Conc. Vatic. sess. iii. cap. 3. 2 Vide Append. II. pag. 183.

« PoprzedniaDalej »