Obrazy na stronie
PDF
ePub

Die 15 Septembris, Feria IV.

Hora decima cum dimidio ante meridiem habiti sunt Deputationum Conventus.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMASECUNDA.

Eodem die hora secunda cum dimidio post meridiem convenerunt Patres cum officialibus.

Perlecto a Secretario capite de cura Defunctorum, ut judicio Patrum subjiceretur, exorta est controversia de articulo secundo. Voluit Episcopus Midensis ut Missa solemnis et officium pro Defunctis, in domibus privatis celebrari permitteretur saltem in casu quo domus longe ab Ecclesia distaret. Quod tamen, cum post brevem disceptationem ad suffragium perventum esset, Patribus minime placuit; annuentibus tantum tribus, contradicentibus autem viginti quinque. Itaque recepto hoc articulo ut in schemate propositus erat, caeteri ejusdem capitis articuli ad trutinam revocati sunt atque voce unanimi probati.

Post hoc, schemate de Catholica juventute instituenda in medium prolato, iterum examini Patrum revocata est lex pridie sancita qua districte prohibitum est ne juvenes Collegia Reginae aut Collegium Protestanticum SSmae Trinitatis frequentarent, et ne parentes aut tutores juvenes sibi commissos ad ea mitterent. Re diutius excussa Patribus magis expedire visum est ut, Synodi Thurlesianae vestigiis inhaerentes, omissa districta prohibitione, denuntiarent tantum pericula graviora quibus exponuntur qui haec frequentant collegia.

His constitutis, et deletis quibusdam aliis hujus schematis articulis, cum perveniretur ad caput de Universitate Catholica, hora jam sera dilata est in alium diem deliberatio. Dicta proinde oratione finem cepit Congregatio.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMATERTIA.

Die 16 Septembris, Feria V.

Hora decima cum dimidio convenerunt Patres cum officialibus Synodi.

Caput de Censuris, a Secretario perlectum, et Patrum examini de more subjectum, post brevem disceptationem omnibus placuit.

Inde lecta sunt de Parochis eorumque Vicariis capita duo: quorum singuli articuli discussi et post plures emendationes probati sunt.

Quibus absolutis Congregationi finis impositus est.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMAQUARTA. Eodem die hora secunda cum dimidio post meridiem convenerunt Patres cum officialibus.

Nonnulli delati sunt articuli ad capita de Parochis et Vicariis spectantes qui longius agitati et magis minusve immutati, demum probati sunt.

Post hoc schemate de Sacramentis iterum prolato de Poenitentia agi coeptum est. Exorta super articulo secundo controversia de Stationibus quae in quibusdam Hiberniae regionibus solent domibus in privatis haberi ad confessiones excipiendas missamque celebrandam, gravissimis verbis plures testati sunt Episcopi eas prorsus aboleri non posse, spectatis quarumdam regionum circumstantiis, absque magno religionis detrimento. Alii vero contra affirmarunt praxim istam in suis dioecesibus, post Synodum Thurlesianam fuisse abrogatam, neque tamen religionem exinde quid detrimenti cepisse. Quibus ex altera parte responderunt haud pauci populum in quibusdam locis post sublatas stationes omnino a Sacramentis frequentandis se abstinuisse, atque ideo coactos esse pastores ad pristinam redire consuetudinem stationes habendi. Multis hinc inde dis

D

ceptatis in medium prolatum est Decretum a Sacra Congregatione de Fide Propaganda insertum inter Decreta Synodi Provincialis Casseliensis anno 1853 habitae. Quod cum lectum esset convenerunt Patres, annuente Emo Praeside, ut Decretum Synodi Plenariae Thurlesianae retinentes, ei adjicerent hoc Decretum ex Synodo Provinciali Casseliensi excerptum.

Dein caeteris hujus capitis articulis breviter discussis, atque ab omnibus probatis, per orationem Congregatio absoluta est.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMAQUINTA.

Die 17 Septembris, Feria VI.

Hora decima cum dimidio habita est Congregatio Privata decimaquinta.

Illmus et Revmus D. Episcopus Ardacadensis et Cluanensis, Synodi Secretarius, Epistolam pastoralem quam nomine Synodi edendam ipse, jussu Praesidis Emi, confecerat, in medium protulit ut ea judicio Patrum subjiceretur. Quam perlectam Patres magno cum plausu exceperunt. Conventum est Patrum animadversiones, si quae essent super ea proferendae, in posterum diem rejiciendas esse.

Dein ad trutinam iterum revocatum est decretum de residentia Vicariorum Parochorum; quod cum pluribus nimis molestum videretur aliquatenus illud Patres mitigarunt. Deleta est clausula qua prohibitum erat ne Vicarius, inconsulto Parocho, e paroecia exiret; et loco ejus alia subrogata est clausula prohibens ne, sine licentia Parochi Vicarius extra domum suam pernoctaret.

Prolato post haec schemate de Sacramentis, capita de Extrema Unctione et de Matrimonio mature perpensa et in pluribus emendata, demum probata sunt. Ultimum schematis articulum, qui erat de conditionibus ad acquirendum domicilium et quasi-domicilium in ordine ad matri

monium requisitis, delendum censuerunt Patres, ut de quaestione tantopere inter Theologos agitata judicium Sedis Apostolicae expeteretur.

Deinde judicio Patrum subjectus est libellus de oblationibus occasione matrimonii fieri solitis, confectus ab Episcopis Provinciae Casseliensis. Post brevem disceptationem statutum est hujus libelli exemplaria litographica singulis Patribus quamprimum distribuenda esse, ut re accurate perpensa, de ea in Congregatione futura sententiam ferrent.

Tum prolato iterum schemate de Catholica juventute instituenda, perlegit Secretarius quod restabat hujus schematis non ante Patrum examini submissum. Singuli articuli de more excussi sunt et, factis quibusdam emendationibus, probati.

Inter legendum, cum de collectis in Universitatis Catholicae subsidium faciendis ageretur protestatus est Illmus et Revñus Archiepiscopus Tuamensis aequum non esse ut in sua dioecesi fierent ejusmodi collectae quum in scholis Universitatis Catholicae litterae Hibernicae non traderentur. Animadvertit Emus Praeses D. Eugenium O'Curry, virum sane in lingua Hibernica peritissimum, olim in Universitate professorem istius linguae extitisse: nullos autem alumnos ejus scholam frequentasse. Respondit autem Tuamensis linguam Hibernicam quam tradebat O'Curry non eam fuisse qua nunc utuntur Hiberni sed antiquiorem ejusdem linguae formam jamdiu obsoletam.

Habita tamen Patrum sententia decretum de collectis faciendis placuit omnibus praeter Tuamensem, qui postulavit ut momenta a se allata in tabulas referrent Secretarii.

Post haec adjecto ad finem decretorum de scholis articulo de Schola Normali Catholica prope Dublinum erigenda, Caput de Monialibus perlectum est a Secretario atque a Patribus probatum. Huic schemati nexus erat articulus qui plura continebat proposita circa Congregationem Sororum quae vulgo de Misericordia nuncupantur, et circa

ejusdem Congregationis Sorores conversas. Quem tamen articulum cum non fuisset in Deputatione de Monialibus examini submissum sed ab aliena manu schemati adjectum, eum non esse in Congregatione Episcoporum excutiendum existimarunt Patres.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMASEXTA.

Die 18 Septembris, Sabbato.

Hora decima cum dimidio habita est Congregatio privata decimasexta et ultima.

Parvus Catechismus a Deputatione de fide redactus,coram Patribus delatus est a Secretario: quem proelo subjiciendum statuerunt Patres ut singulis Episcopis exemplaria mitterentur, quod tamen ob defectum temporis fieri non potuit.

Postulatum Illmi et Revmi D. Episcopi Ossoriensis de officiis propriis quorumdam Hiberniae Sanctorum perlectum et probatum est: et officia suo tempore Sanctae Sedi subjicientur.

Epistola Pastoralis pridie lecta, quibusdam factis animadversionibus, demandata est ad Illmos et Revños Episcopos Casseliensem, Dromorensem et Ardacadensem, qui ejusmodi animadversionum ratione habita, eam recenserent, atque in lucem ederent.

Inde perlectum est Caput de Viris Religiosis quod longius excussum et haud modice immutatum inter Decreta relatum est.

Articulum a Deputatione Episcoporum delatum de modo quo se gerere debeant Sacerdotes et Confessarii circa novum quoddam genus minus honeste saltandi, jam in Hibernia invalescens, breviter excussum probaverunt Patres.

His constitutis, quaestio ab Eño Praeside Patribus proposita est, quomodo melius provideri posset refugium pro Sacerdotibus aegrotantibus et quavis de causa infirmis,

« PoprzedniaDalej »