Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. Locus. Matrimonia fidelium, extra casum necessitatis vel gravem aliam causam ab Episcopo definiendam, fiant semper in Ecclesia, 91.

4. Oblationes. Damnatur agendi ratio quorumdam Parochorum qui plus aequo exigunt occasione matrimonii, 11. Sacerdos recusans matrimonium celebrare, nisi obtenta prius aut saltem promissa certa quadam pecuniae summa, vel alia re pretio aestimabili, suspensionem Ordinario reservatam ipso facto incurrit, 92. Nihil pro litteris testimonialibus liberi status exigatur, praeter id quod ab unoquoque Episcopo in sua Synodo Dioecesana solvendum statuatur, 92.

5. Mixta. Matrimonia Catholicorum cum Acatholicis vetan

tur, 91. Si rerum adjuncta suadeant ea esse permittenda, curandum erit ut libero religionis exercitio a catholica parte consulatur, sicut et prolis utriusque sexus in fide catholica educationi, 91; nullus tamen ritus sacer fiat, nulla vestis sacra adhibeatur, dum ista foedera ineantur, quae nec intra Ecclesiam ineunda sunt, 92.

6. Errores de Matrimonio Christiano damnati in Syllabo, 218—

220. MEDICI.-Instruendi de Baptismo in certis casibus conferendo, 74. METROPOLITANI.-Tenentur Metropolitani singulis trienniis provinciale

Concilium cogere, 100. Si quis injuriam ab ecclesiasticis judicibus passum se esse autumet, appellet ad Archiepiscopum vel ad Summum Pontificem, 124. Officia Metropolitani in electione Episcoporum Hiberniae, 273, sqq. MILITES.-Curandum ne militibus aut nautis catholicis quid impedimenti in officiis religionis exequendis ponatur, 71. Cavendum ne eorum filii, praesertim si orphani sint, in aliena religione educentur, et ne scholas frequentare cogantur in quibus libri religioni catholicae infensi adhibentur, 72. Capellani militares super hac re invigilare debent, et Ordinarium loci de abusibus commonere, 72.

MISSA.—1. Ritus. Ritus illi adhibendi qui in Missali Romano praescribuntur, 80. Debita praeparatio et gratiarum actio facienda, 79.

2. Supellex et Materia. Sacra supellex sit pretiosa vel saltem munda, nitida, convenientis materiae et praescriptorum colorum, 80. Sacerdotes hac in re delinquentes denunciandi, 80. Vestis talaris semper adhibenda, 79. Calices sint aurei vel argentei, vel saltem cuppa sit argentea intus deaurata, 80. Lapides sacri sint justae magnitudinis, 80. Colluceant duae saltem candelae cereae, 80. Panis consecrandus sit recens, purus, albus; hostiae rotundae et non nimis parvae; vinum sincerum, 80.

3. Tempus, locus. Ubi adest copia sacerdotum, Missa sit quotidiana et hora fixa, 80. Missae post meridiem non celebrentur, 80; nec in aedibus privatis sine licentia Episcopi, 80. Diebus Dominicis et festivis fiant Missae publicae hora fixa quam sine Ordinarii licentia non licet mutare, 109. Si Missa publica in die Dominica vel festo de praecepto omissa fuerit, Episcopus statim a Parocho vel Vicario Foraneo monendus, 109.

4. Fundationes et Stipendia. Onera perpetua Missarum a nullo sacerdote saeculari suscipiantur sine Ordinarii licentia, 80. Parochi secundam Missam celebrantes non possunt eleemosynam aut stipendium pro ea accipere, 81. Episcopi tamen Hiberniae possunt in hac lege dispensare, 81.

5. Facultas bis in die celebrandi. Missa bis in Dominica vel die festo non celebretur nisi Episcopus id necessarium existimaverit, 81. Necessitas est unica causa ob quam possunt Sacerdotes hac facultate uti, 233. Plures casus assignantur in quibus non licet bis in die celebrare, 233-237. Qualis esse debet necessitas quae requiritur ad licitum usum facultatis? 237-244. Instructio S. Rituum Cong. de modo celebrandi cum quis bis eadem die celebret, 245-247.

6. Missa pro populo. Quae de applicatione Missae pro populo in lege canonica, aut statutis provincialibus aut dioecesanis definita sunt, accurate observanda, 108. Parochus Missam in Ecclesia parochiali diebus Dominicis et festivis de praecepto ordinarie celebrare tenetur, 109; legitime tamen absens a sua paroecia suae obligationi satisfacit applicando Missam pro populo in loco ubi degit, dummodo alius sacerdos in ecclesia parochiali celebret, 299; impeditus ne celebret Parochus tenetur Missam die festo per alium celebrari et applicari facere pro populo in ecclesia parochiali, 299; quod si factum non fuerit, quamprimum poterit, missam pro populo applicare debet, 299. Omnes animarum curam actu gerentes Missam pro populo sibi commisso celebrare et applicare debent, etiam festis diebus suppressis, nisi ex Sanctae Sedis indulgentia a proprio Episcopo dispensati fuerint, 109. Episcopi postulant ut Parochos ab onere celebrandi in suis Ecclesiis et applicandi Missam pro populo in festis diebus suppressis dispensare possint, 81. Sanctitas Sua benigne annuit juxta petita ad decennium, 300.

7. Missae de Requiem. Quandonam permittitur Missa privata Defunctorum? 81. In Missis de Requiem communicari possunt fideles ex particulis in praevia Missa consecratis; potest etiam celebrans in vestimentis nigris, ex sufficienti causa Tabernaculum aperire et communionem distribuere immediate ante vel post Missam, 81; sed in neutro casu, danda est benedictio, 81.

8. Cantus, caeremoniae. Nullus cantus nisi gravis et ecclesiasticus adhibeatur, 82. Libri chorales a Pustet editi quamprimum adhibeantur, 82. Nil nisi latine cantetur, 82. Alumni Seminariorum sacras caeremonias probe ediscant, 82.

9. Obligatio audiendi. Curent Parochi ut populus non tantum diebus Dominicis sed etiam festivis de praecepto Missam audiat, 109. Nundinae in festis diebus fieri solitae saepe impediunt ne Missa audiatur, proinde transferendae in alios dies, 109. Vide praeterea, Defuncti, Eucharistia, Sacerdos.

MISSIONES.-Divini verbi praecones mittendi sunt in loca ubi adest periculum fidei, 70. Plures sunt in Hibernia ordines religiosi et congregationes qui in missiones tradendas magno zelu et fructu incumbunt, 70; eorum opera utantur Episcopi

et Parochi, 70. Nullae fiant collectae occasione Missionum nisi pro expensis necessariis Missionis, 71. Si quid pecuniae super expensas remaneat, juxta Episcopi judicium est applicandum, 71.

MONIALES. Moniales ab Episcopo fovendae, 105; habeant confessarium idoneum, et bis vel ter in anno confessarium extraordinarium, 105. Quot et quanta beneficia in Ecclesiam et societatem contulerint? 117. Visitandae ab Episcopo vel Sacerdote ad id deputato quotannis, 117; qui diligenter inquiret an constitutiones rite observentur, 117. E septis Monasterii non exeant nisi juxta regulas aut de licentia Episcopi, 117; Monasteria non erigenda sine congruis redditibus, 118. Non mendicent moniales de domo ad domum sine licentia Episcopi in scriptis, 118; non permittant mulieres saeculares pernoctare in conventu, 118; non permittant visitationes otiosas, 118. Non recipiant puellas nisi hae scripto se obligent ad non exigendam mercedem servitii praestandi tempore quo fuerint in monasterio, 118. Moniales quae scholis praesunt specialem ad hoc munus institutionem accipiant, 118. Confessarius Ordinarius munere suo non fungatur ultra tres annos nisi cum debita licentia, 118. Manifestatio conscientiae facienda superioribus non respiciat materiam confessionis propriam, 119. Pactum ineundum est inter superiores, cum Moniales ab aliquo Monasterio ad aliud transferuntur, 119. Magistrae in scholis Monialium in arte docendi sunt instituendae, 135. Vide praeterea Educatio, Episcopus, Libri, Choreae.

MULIER. Purificatio mulieris post partum non perficienda extra Ecclesiam, vel locum in quo sacrum fit, nisi in periculo mortis, 76; ad benedictionem post partum jus tantummodo habent mulieres quae ex legitimo matrimonio pepererunt, 76. Mulieres quae sacerdotibus ministrant sint aetate provectiores, &c., 95. Stricte servanda Instructio S. Cong. de Prop. Fide de non admittendis Tertiariis ad habitum nisi servatis servandis et de licentia Episcopi, 116; quae instructio in Appendice insertur, 304. Mulieres saeculares non permittantur pernoctare in conventu sine licentia Episcopi, 118. Quid exigendum a puellis Ordinem seu Congregationem ingressuris? 118.

MONASTERIUM.-Novum Monasterium nullibi erigatur sine congruis redditibus, 117. Ubi monasteria aedificanda sunt, res ad Episcopum deferatur, ejusque consensus obtineatur, 111. Vide praeterea Moniales, Regulares.

MIRACULA. Sunt revelationis argumenta, 189; multa et manifestissima edita a Moyse, Prophetis, Christo et Apostolis, 189. NAUTAE. Videant Episcopi ne nautis quid impedimenti ponatur in

religionis officiis exequendis, 71. Vide Milites.

NUNDINAE.-Nundinae quae fiunt diebus festivis occasionem dant

ebrietati et saepe impediunt ne Missa audiatur, 109; ideo transferendae sunt in alios dies, 109. NATURALISMUS. Ejus origo et propagatio, 184; damnatur in Syllabo, 207, 208.

OBLATIONES.-In oblationibus occasione administrationis Sacramentorum fieri solitis, caveant Parochi ne aliquid fiat quod simoniam vel avaritiam sapiat, 74. Nunquam denegentur Sacramenta ea de causa quod oblationes non tribuantur, 74. Quid de oblationibus occasione Baptismi fieri solitis? 77. Nulla oblatio petenda occasione Extremae Unctionis, 90. Sacerdos recusans matrimonium celebrare, nisi prius obtenta vel promissa pecunia aut alia re pretio aestimabili, suspensionem ipso facto incurrit, 92. Oblationes pro litteris testimonialibus liberi status fiant juxta normam statutam ab Episcopo, 92.

OBSTETRICES. Instruendae et admonendae de Baptismo in certis

casibus conferendo, 75.

OLEUM S.-Oleum infirmorum, Oleum Catechumenorum et Sanctum Chrisma in vasculis argenteis contenta in loco proprio, honesto et mundo sub clavi asservari debent, 90; nunquam a loco in locum a laico deferantur, 90. PANTHEISMUS.-Damnatur in Syllabo, 207. PARENTES.-Vide Educatio. PAROCHUS.-1. Institutio. Idonei esse debent aetate, moribus, doctrina, prudentia, 108. Concursus, quamvis optandus, vix introduci potest, 108. Paroeciae non conferantur nisi iis qui a Synodalibus Examinatoribus approbati fuerint, quique moribus ac scientia caeteris praestant, 108. Nemo jus ad paroeciam habet ea tantum de causa quod sit ordinatione antiquior, 108. Formulae litterarum institutionis, 286.

2. Officia in genere. Observanda quae de residentia, de administratione Sacramentorum, de applicatione Missae pro populo et aliis parochorum muneribus in lege canonica aut statutis provincialibus aut dioecesanis definita sunt, 108. Regulae de absentia Parochorum a suis paroeciis, 108. Curam gerant pauperum, 110; et aegrotantium, 110. Diebus Dominicis et festivis praedicent, 110. Ecclesiae non sunt aedificandae, vel diruendae vel immutandae sine licentia Episcopi, 110, 111. Tituli Ecclesiarum quomodo conficiendi? 111. Domus parochiales aedificandae, 111. Impedienda institutio societatum secretarum, 111. Pueri et puellae instituantur in rudimentis fidei, 112. Habeant Parochi regesta baptizatorum, confirmatorum, eorum qui matrimonio conjunguntur, et defunctorum, 113; habeant librum status animarum, 113; habeant librum in quo omnes paroeciae sacerdotes inscribant pecunias a se perceptas, 113. Instruant coadjutores singulis hebdomadis de rebus in paroecia agendis, 114. Ubi plures sunt Sacerdotes, dividatur paroecia in plures partes ut unicuique parti praeficiatur unus Sacerdos, 114.

3. Officia circa Sacramenta. Vide singula Sacramenta.
4. Officia circa Missam. Vide Missa.

5. Officia circa Educationem. Vide Educatio.

6. Vitanda. Non conducat plus quam quindecim jugera terrae sine consensu Episcopi, 111; non praesumat aliquem nominatim declarare excommunicatum nisi de licentia Episcopi in scriptis,

112; non denunciet aliquem ex altari publice quacumque de causa inconsulto Episcopo, 112. Vide praeterea Bona ecclesiastica, Ecclesiae, Libri parochiales, Oblationes, Sacerdos. PASCHALIS COMMUNIO.-Vide Eucharistia. PATRINI.-Haeretici in hoc munus non admittendi, 75. Catholici hoc munus non suscipiant pro filiis haereticorum ab haeretico ministro baptizandis, 76.

PAUPERES.-Vide Episcopus, Parochus.

PETRUS, S.-Primatum jurisdictionis in universam Ecclesiam Christus Dominus immediate et directe Beato Petro Apostolo promisit et contulit, 198.

PIUS IX.-Invicta fortitudo, 17. Vita ultra dies Petri mirabili providentia servata, 17. Inimici ejus pessimi Dei et hominum hostes, 17. Litterae Pii IX, 3, 6, 21. Gloriae et persecutiones Pii IX. 174, 175. POENITENTIAE SACRAMENTUM, CONFESSIO-1. Locus, Modus. Habeantur in omnibus Ecclesiis Sedes confessionales cratibus informatae, 82. Confessiones audiantur in Ecclesiis, 83; et nullibi nisi in locis decentibus et januis patentibus, 83; mulierum confessiones semper audiantur in Ecclesiis et ad sedem confessionalem, 83. Regulae de stationibus, 83. Adhibeantur stola violacea et vestis talaris, 83.

2. Tempus. Audiantur confessiones statutis diebus et horis populo opportunis, praesertim sabbatis et vigiliis festorum, 84. Hortentur parochi fideles ut quam saepissime ad confessionem accedant, 84. Praeter consuetas stationes, habeant parochi alias aliquoties et saltem semel in anno ad quos presbyteros viciniores seu extraneos convocare expedit, 84.

3. Minister ejusque officium. Sacerdotes approbati et jurisdictionem habentes, possunt valide et licite quoslibet poenitentes ad se in locis jurisdictionis suae confluentes absolvere, dummodo in fraudem legis vel reservationis non adveniant, 83. Idem dicendum de confessione annua quae fit ad adimplendum praeceptum, 83. Observanda quae de solicitatione praescripta Officium Confessarii proponitur verbis Leonis XII.,

sunt, 83.

85, 86.

4. Reservatio. Casus reservati, si numerosiores, plus molestiam afferunt sacerdoti quam delinquenti, 84; coarctandi ad crimina atrociora, 84. Praeter naturam casuum reservatorum exhibeantur quoque circumstantiae ac conditiones in quibus non reservantur, 84. Casus reservatus in dioecesi confessarii non subtrahitur reservationi ea de causa quod non reservetur in dioecesi poenitentis, 84. Conficienda et singulis confessariis tradenda tabula casuum reservatorum, 89.

5. Confessio frequens. Parochi adhortentur fideles ad frequentem confessionem, 84; promoveant confraternitates quae praxim mensilis confessionis tanquam regulam habent, 84.

6. Confessio puerorum. Omni solicitudine praeparandi parvuli ad primas confessiones, 84. Diebus et horis statutis habeantur stationes ad confessiones puerorum audiendas, 85.

« PoprzedniaDalej »