Obrazy na stronie
PDF
ePub

EUCHARISTIA.-1. Cultus. Curent Parochi ut fideles Christura sub speciebus Eucharisticis delitescentem frequenter invisant, pronique adorent, 78; proinde Ecclesiarum suarum fores patentes relinquant, ubi et quando commode id fieri potest, 79; Sacerdotes diligenter se disponant SS. Sacrificii celebrationi, et debitas postea gratias agant, 79.

2. Asservatio. Magna cura et sub fideli custodia, clavibus adhibitis, conservanda, 78; particulae octavo quolibet die renovandae, 78; sacra ciboria eadem occasione purificanda, 78; novae hostiae cum veteribus non miscendae, 78; ubinam servanda Eucharistia? 78; Lampas ante tabernaculum in Ecclesiis semper collucere debet, 78.

3. Communio prima. Normae praescribendae a Synodo ut juvenes Sacramentum Eucharistiae maturo tempore suscipiant, 10. Parochi tempore aestivo cujuslibet anni ad primam Communionem accedere volentes de SS. Sacramento instruant, 79. Missa in qua prima vice pueri Eucharistiam suscipiunt maxima solemnitate celebranda est, 79.

4. Communio Paschalis. Tempus Paschale pro tota Hibernia ex indulto Pauli V. extendebatur a die Cinerum usque ad diem Ascensionis Domini, 79. Idem tempus a Pio IX. usque ad octavam Festi SS. Apostolorum Petri et Pauli extendebatur, 79. Rescriptum de Tempore Paschali, 227.

5. Viaticum. Parochi saepius sacro Viatico aegrotos reficiant, 79. In delatione Sanctissimi ad infirmos Sacerdotes aliis negotiis sese non immisceant, 79. Abstinere debent Sacerdotes ab abusu deferendi SS. Eucharistiam a mane usque ad vesperam ea de causa quod in aliquem forte aegrotum incidere possint, 79. Instructio S. Cong. de Prop. Fide de delatione Sanctissimi ad infirmos, 228-231.

6. Benedictio. Benedictio Solemnis cum SS. Sacramento dari potest singulis Dominicis et diebus festis nisi aliter ab Episcopo statuatur, 79. Vid. praeterea, Caeremonia, Ecclesiae (Templa), Matrimonium, Missa, Sacerdos.

EXAMEN.-Vid. Educatio, Episcopus, Regulares, Sacerdos.
EXPOSITI. Vid. Baptismus.

FAMULI.-Famuli acatholicorum precibus acatholicis a suis heris

recitari solitis non assistant, 71; et nisi jus habeant libere catholicam religionem exercendi servitium dimittere debent, 71. FENIANI.-Vid. Societates Proscriptae. FESTA.-Curent Parochi ut diebus festivis de praecepto populus ad Missam audiendam confluat, 109: hisce diebus in Ecclesiis fiant Missae publicae hora fixa, 109. Hortentur parochi fideles ut hisce diebus ob operibus servilibus abstineant, 109; et quia nundinae iisdem diebus fieri solitae impediunt ne missa audiatur, et occasionem dant ebrietati ideo transferendae sunt in alios dies, quantum fieri potest, 109. Festis diebus suppressis Parochi tenentur Missam in suis Ecclesiis celebrare eamque pro populo offerre, 109; a qua tamen obligatione possunt à proprio Episcopo dispensari, 109, 300.

FIDES.-1. Necessitas Fidei. Augustini de Fide sermo, 61; sine fide nihil sanctum, nihil castum, nihil vivum, 61; sine fide impossibile est placere Deo, 190; fides omnibus thesauris, rebusque humanis longe antehabenda est, 69; nemini sine fide unquam contigit justificatio, 190; fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, 61.

2. Definitio Fidei. Est virtus supernaturalis qua Dei aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus propter auctoritatem ipsius Dei revelantis qui nec falli nec fallere potest, 61, 189.

3. Revelationis argumenta. Voluit Deus dari revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, 189; hinc Moyses, Prophetae et ipse Dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt, 189.

4. Fides et Ratio. Duplex est ordo cognitionis principio et objecto distinctus, 191. Divina mysteria suapte natura intellectum creatum excedunt, 192. Etsi fides sit supra rationem, nulla tamen unquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest, 192; imo fides et ratio opem sibi mutuam ferunt, 192. Fidei doctrina non tanquam philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tanquam divinum depositum ab Ecclesia custodienda, 193. Ratio ita independens non est ut fides ei a Deo imperari non possit, 195.

5. Objectum Fid Fide divina et catholica ea nia credenda sunt quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia tanquam divinitus revelata credenda proponuntur, 61, 189, 190; et quae ita proponuntur a Romano Pontifice cum ex cathedra loquitur, 62. Speciali modo commemoranda sunt ea quae a Concilio Vaticano definita sunt, 62; praesertim infallibilitas Romani Pontificis, 63; quo fidei articulo mutata non est Ecclesiae fides, 63. Gaudium testatur synodus ob definitionem Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, 65.

6. Officia circa Fidem. Catholici debent fidem integre et confidenter tenere et profiteri, 63; evitare exemplum liberalium catholicorum, 63; errores perniciosos evitare qui in Syllabo notantur, 64.

7. Fidei professio. Fidei professio juxta formam Pii IV., 66, 69; a quibusnam facienda ? 66.

8. Fidei pericula. Perditi quidam homines in quibusdam hujus regni regionibus, pecunia et omni corruptelarum genere, conantur ut pauperiores et afflictos catholicos ab avita fide seducant, 69; eorum conatibus resistant Episcopi et Parochi, 70; ope praesertim missionum, institutione piarum sodalitatum, 70, disseminatione libellorum piorum, et institutione Bibliothecarum parochialium, 71. Catholici laici non agant cum acatholicis de rebus religiosis, 71; Disputationes publicae non ineantur cum acatholicis absque Ordinarii licentia, 71. Cavendum ne famuli acatholicorum a fide seducantur, 71; ne nautae aut milites impediantur quominus religionis officia exequi possint, 71; ne emigrantes in loca se conferant ubi copiam exercendi religionem

A A

non habeant, 72; ne catholici cultui vel concionibus haereticorum assistant, 72. Morum corruptionem, cordis duritiam et animi superbiam fidei fundamenta convellere experientia docet, 65.

Vide praeterea, Ecclesia, Educatio, Episcopus, Hibernia, Libri, Matrimonium, Pontifex SS, Revelatio, Sacerdos. FORUM ECCLESIASTICUM.-Forum ecclesiasticum agnoscendum esse verba Christi et S. Pauli demonstrant, 123; hinc damnandi qui Ecclesiae denegant potestatem jubendi per leges, et contumaces exteriore judicio ac salutaribus poenis coercendi atque cogendi, 123. Romanus Pontifex per universum orbem causas dirimere et ad se vocare potest, 123; ad eum pertinet formulas observandas in judiciis ecclesiasticis exercendis praescribere, 123. Episcopi habent potestatem judiciariam sibi propriam qua neque spoliari neque sese abdicare possunt, 123. In Hibernia omnes formae in jure canonico praescriptae nequeunt observari, 124; cavendum tamen ut saltem ea omnia fiant quae ad veritatem inveniendam et ad justam rei defensionem necessaria sunt, 124; in quem finem proponitur Modus procedendi in prima Synodo Provinciali Angliae statutus et a Sancta Sede adprobatus, 248. Appellatio quaelibet ad tribunal laicale a sententia Episcopi in causis ecclesiasticis est omnino reprobanda, 124; ecclesiasticus sic appellans, incidit ipso facto in excommunicationem majorem speciali modo Romano Pontifici reservatam, et fit obnoxius poenis inde descendentibus, 124; eamdem excommunicationem incurrunt laici eodem modo appellantes, 124. Si quis injuriam ab ecclesiasticis judicibus passum se esse autumet, appellet ad Archiepiscopum vel ad Summum Pontificem, 124. FRATRES QUI SCHOLIS PRAESUNT.-Vid. Educatio.

FRATRES SCHOLARUM CHRISTIANARUM.-Eorum regulae seu constitutiones exhibentur, 316-321. Vid. Educatio.

HIBERNIA.-1. Fides et constantia. Aedificata super sedem Apostolicam domus fidei in Hibernia nunquam cecidit, 16. Gloriari possumus Hiberniam nunquam foedatam inventa nova aliqua haeresi fuisse, 61. Fides Hiberniae praedicatur in universo mundo, 155. Laudes fidei Hiberniae, 155, 156.

2. Persecutiones. Fideles olim ludibria et verbera experti sunt; insuper et vincula et carceres, egentes, angustiati, afflicti; sacerdotes in solitudinibus errabant, in montibus et speluncis et in cavernis terrae, 16. Inter maximas angustias et diuturnas persecutiones Deus fidei domum in Hibernia sartum tectumque servavit, 65.

3. Pax reddita. Deo agendae sunt gratiae pro sedata procella, et salute concessa, 16, 153. Deus hisce nostris temporibus pacem et libertatem non mediocrem religioni in Hibernia tribuit dum res catholicae alibi turbentur et fideles opprimantur, 65.

4. Pietas et Caritas. Tota Hibernia, Dominica Passionis, 1873, solemniter dedicata est SS. Cordi Jesu, 96. Innumeri fideles quotidie ad Sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae accedunt, 156;

In qualibet fere paroecia piae sodalitates Sacrae Familiae, SSmi. Cordis, Beatissimae Virginis vel S. Vincentii quamplurimos ad perfectionem adducunt, 156. Ubique conspicere licet Ecclesias pulcherrimas, Collegia, Scholas, Monasteria, Hospitalia et Asyla, 156. In longinquas terras Missionarii Hiberni exeunt ad praedicandum evangelium, 157. INDIFFERENTISMUS.-Damnatur in Syllabo, 210. INFALLIBILITAS.—Vide Ecclesia. Pontifex, SS. JEJUNIUM.-Sanctae Sedi supplicandum ut benigne dignaretur concedere dispensationes quasdam in lege jejunii, et abstinentiae, 54. JOSEPH, S.-S. Joseph Patronus Ecclesiae Universalis nuper declaratus est, 96; singulare obsequium erga eum Sacerdotibus commendatur, 96.

LATITUDINARISMUS.-Damnatur in Syllabo, 210.
LIBERALISMUS.-Errores qui ad liberalismum hodiernum referuntur,

damnantur in Syllabo, 220.

LIBERI MURATORES.-Vide Societates Proscriptae.

LIBRI. Synodus serio tractare debet de pravorum librorum et publicarum ephemeridum abusibus, 10. Libri pii quamplurimum disseminentur, libri damnati rejiciendi, 71. Libri qui noxium aliquid in rebus fidei et morum continent in scholis nullomodo tollerentur, 129. Nullus liber de religione vel moribus tractans in scholas admittatur nisi sit ab Episcopo saltem toleratus, 130. Libri in bibliothecis scholarum Monialium caute seligendi, 133. Inter innumera mala quae hac actate grassantur, vix ullum magis plorandum est quam teterrima librorum pravorum contagio, 144. Existit hoc malum quoque in Hibernia, 144. Sacerdotes hortantur hos libros a fidelibus arcere, 145. Corripiendi parentes qui hos libros in suis domibus permittunt, 145. Qui libellis et ephemeridibus perversis diffundendis operam navant, monendi sunt quantum sit ipsis flagitium fidem et bonos mores quaestui habere, 145. Libri boni commendandi, 145. Libri de religione ex professo tractantes, vel precum formulas continentes, nec praelo mandentur nec venales a Catholicis exponantur sine Episcopi licentia, 145. Epistola, mandatum, et monita S. Cong. Indicis de libris pravis, 343, 347.

LIBRI PAROCHIALES.-Utilissimum foret librum aliquem in singulis paroeciis confici quo Sacerdotes cognoscere possint quinam in paroecia aegrotent et Sacramento Extremae Unctionis indigeant, 90. Parochi habeant libros in quibus baptizatorum, confirmatorum, eorum qui matrimonio conjunguntur, et defunctorum nomina et cognomina describantur, 102, 113. Libri in hunc finem adhibendi illi sint qui ab Episcopis approbati sunt, 102. Habeant quoque librum status animarum, 113. Habeant insuper Parochi inventarium omnium bonorum quae ad Ecclesias suas vel paroecias spectent, 126. Parochus et Vicarii jubentur librum communem bene compactum, et apud Parochum retinendum habere, in quo singuli accurate inscribant pecunias a se perceptas, 113: liber iste Episcopo, quotiescunque id visur fuerit opportunum, exhibendus est, 113.

LINGUA LATINA.-Hujus linguae studium regulari methodo inter clericos promoveatur, 10. Inter Missarum solemnia nihil nisi latine cantetur, 82. Instituendae scholae in oppidis majoribus ubi lingua Latina tradatur, 135. Lingua Latina adhibenda in litteris ad Sedem Apostolicam mittendis, 181; ex illius linguae neglectu gravissima per orbem Ecclesiis detrimenta obveniunt, 182.

LITTERAE.-Litterae testimoniales liberi status in ordine ad matrimonium non sunt habendae ut continentes sufficientem delegationem vi cujus quilibet sacerdos praesit latoris matrimonio, 91. Episcopi habeant apud se formulas litterarum quae in Appendice inseruntur, 105, 286-298.

LITES.-Norma aliqua proponenda et a Sancta Sede sancienda quae lites impediat a laicis instructos contra ecclesiasticos et a sacerdotibus intentatos contra clericos ipsosque Episcopos, 10, 11. Lites et jurgia inter se de rebus politicis in conventibus publicis vel ephemeridibus non ineant Sacerdotes, 120. Ne lites de bonis, quae ab Episcopis et a parochis tenentur, post eorum obitum oriantur, singuli Episcopi et Sacerdotes omnes bonorum ecclesiasticorum possessionem habentes, testamenta sua rite confecta et signata, in loco tuto ab Episcopo designato reposita habeant, 127. Judicia publica evitanda; lites componendae, 121, 122. Regulae ad lites evitandas traduntur, 122. LUDI.-Caute admodum adversus chartarum lusum se munire debet Districte pro

Sacerdos, praesertim ubi de pecunia agitur, 94.
hibentur Sacerdotes chartarum vel alios hujusmodi lusus ad
multam noctem protrahere, 94.

Vide praeterea, Sacerdos.

MARIA. Synodus Pio IX. grates exhibet propter definitionem Immaculatae B. V. Mariae Conceptionis, 18, 65. Maria sub titulo Immaculatae Conceptionis est Patrona Hiberniae, 18. Singulare obsequium erga Dei Matrem Immaculatam Sacerdotibus commendatur, 96.

MATRIMONIUM.-1. Praeparatio, Celebratio. Caveant Parochi ut uterque contrahentium sciat rudimenta fidei, 90; admoneant conjuges, ut antequam contrahant, sua peccata confiteantur et ad Sacramenta Eucharistiae et Matrimonii accipienda pie accedant, 90; eos diligenter instruant, 91. Ad probandum statum liberum eorum qui matrimonium contrahere volunt dantur duae instructiones, 26-272. Formulae petendi et concedendi dispensationem a bannorum publicatione, item petendi et concedendi dispensationes in impedimentis matrimonialibus, 291–294. Parochi moneantur ea servare quae in Rituali Romano de matrimonio contrahendo praescripta sunt, 90. Servanda sunt quae de vagis in Conc. Trid. praescripta sunt; curent Parochi ut certiores de eorum statu libero efficiantur, 91.

2. Assistentia Parochi. Litterae testimoniales de statu libero alicujus non sunt habendae ut continentes sufficientem delegationem, vi cujus quilibet sacerdos praesit ejusdem matrimonio, 91.

« PoprzedniaDalej »