Obrazy na stronie
PDF
ePub

tollendum est, etiam inconsulta et reclamante Apostolica Sede.

Alloc. Acerbissimum, 27 Septembris 1852.

Alloc. Nunquam fore, 15 Decembris 1856.

32. Absque ulla naturalis juris et aequitatis violatione potest abrogari personalis immunitas, qua clerici ab onere subeundae exercendaeque militiae eximuntur; hanc vero abrogationem postulat civilis progressus, maxime in societate ad formam liberioris regiminis constituta.

Epist. ad Episc. Montisregal. Singularis Nobisque, 29 Septembris 1864.

33. Non pertinet unice ad ecclesiasticam jurisdictionis potestatem proprio ac nativo jure dirigere theologicarum rerum doctrinam.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 Decembris

1863.

34. Doctrina comparantium Romanum Pontificem Principi libero, et agenti in universa Ecclesia, doctrina est quae medio aevo praevaluit.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

35. Nihil vetat, alicujus Concilii generalis sententia aut universorum populorum facto, summum Pontificatum ab Romano Episcopo atque urbe ad alium Episcopum aliamque civitatem transferri.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

36. Nationalis Concilii definitio nullam aliam admittit disputationem, civilisque administratio rem ad hosce terminos exigere potest.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

37. Institui possunt nationales Ecclesiae ab auctoritate Romani Pontificis subductae planeque divisae.

Alloc. Multis gravibusque, 17 Decembris 1860.

Alloc. Jamdudum cernimus, 18 Martii 1861.

38. Divisioni Ecclesiae in orientalem atque occidentalem nimia Romanorum Pontificum arbitria contulerunt.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

§ VI.

ERRORES DE SOCIETATE CIVILI TUM IN SE, TUM IN SUIS AD ECCLESIAM RELATIONIBUS SPECTATA.

39. Reipublicae status, utpote omnium jurium origo et fons, jure quodam pollet nullis circumscripto limitibus. Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

40. Catholicae Ecclesiae doctrina humanae societatis bono et commodis adversatur.

Epist. Encycl. Qui pluribus, 9 Novembris, 1846.

Alloc. Quibus quantisque, 20 Aprilis 1849.

41. Civili potestati, vel ab infideli imperante exercitae, competit potestas indirecta negativa in sacra; eidem proinde competit nedum jus quod vocant Exequatur, sed etiam jus appellationis, quam nuncupant, ab abusu.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

42. In conflictu legum utriusque potestatis, jus civile praevalet.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

43. Laica potestas auctoritatem habet rescindendi, declarandi ac faciendi irritas solemnes conventiones (vulgo Concordata) super usu jurium ad ecclesiasticam immunitatem pertinentium cum Sede Apostolica initas, sine hujus consensu, immo et ea reclamante.

Alloc. In Concistoriali, 1 Novembris 1850.

Alloc. Multis gravibusque, 17 Decembris 1860.

44. Civilis auctoritas potest se immiscere rebus quae ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent. Hinc potest de instructionibus judicare, quas Ecclesiae

pastores ad conscientiarum normam pro suo

munere

'edunt, quin etiam potest de divinorum sacramentorum administratione et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernere.

Alloc. In Concistoriali, 1 Novembris 1850.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

45. Totum scholarum publicarum regimen, in quibus juventus christianae alicujus Reipublicae instituitur, episcopalibus dumtaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui, ut nullum alii cuicumque auctoritati recognoscatur jus immiscendi se in disciplina scholarum, in regimine studiorum, in graduum collatione, in delectu aut approbatione magistrorum.

Alloc. In Concistoriali, 1 Novembris 1850.

Alloc. Quibus luctuosissimis, 5 Septembris 1851.

46. Immo in ipsis clericorum seminariis methodus studiorum adhibenda civili auctoritati subjicitur.

Alloc. Numquam fore, 15 Decembris 1856.

47. Postulat optima civilis societatis ratio, ut populares scholae, quae patent omnibus cujusque e populo classis pueris, ac publica universim Instituta, quae litteris severioribusque disciplinis tradendis et educationi juventutis curandae sunt destinata, eximantur ab omni Ecclesiae auctoritate, moderatrice vi et ingerentia, plenoque civilis ac politicae auctoritatis arbitrio subjiciantur ad imperantium placita et ad communium aetatis opinionum amussim.

Epist. ad Archiep. Friburg. Quam non sine, 14 Julii 1864. 48. Catholicis viris probari potest ea juventutis instituendae ratio, quae sit a catholica fide et ab Ecclesiae potestate sejuncta, quaeque rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis vitae fines tantummodo vel saltem primario spectet.

Epist. ad Archiep. Friburg, Quam non sine, 14 Julii 1864.

49. Civilis auctoritas potest impedire quominus sacrorum Antistites et fideles populi cum Romano Pontifice libere ac mutuo communicent.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

50. Laica auctoritas habet per se jus praesentandi Episcopos, et potest ab illis exigere ut ineant dioecesium procurationem antequam ipsi canonicam a S. Sede institutionem et Apostolicas Litteras accipiant.

Alloc. Nunquam fore, 15 Decembris 1856.

51. Immo laicum Gubernium habet jus deponendi ab exercitio pastoralis ministerii Episcopos, neque tenetur obedire Romano Pontifici in iis quae episcopatuum et Episcoporum respiciunt institutionem.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 Junii 1851.
Alloc. Acerbissimum 27 Septembris 1852.

52. Gubernium potest suo jure immutare aetatem ab Ecclesia praescriptam pro religiosa tam mulierum quam virorum professione, omnibusque religiosis familiis indicere ut neminem sine suo permissu ad solemnia vota nuncupanda admittant.

Alloc. Nunquam fore, 15 Decembris 1856.

53. Abrogandae sunt leges quae ad religiosarum familiarum statum tutandum, earumque jura et officia pertinent, immo potest civile Gubernium iis omnibus auxilium praestare, qui a suscepto religiosae vitae instituto deficere ac solemnia vota frangere velint; pariterque potest religiosas easdem familias perinde ac collegiatas ecclesias et beneficia simplicia, etiam juris patronatus, penitus extinguere, illorumque bona et reditus civilis potestatis administrationi et arbitrio subjicere et vindicare.

Alloc. Acerbissimum, 27 Septembris 1852.
Alloc. Probe memineritis, 22 Januarii 1855.
Alloc. Cum saepe, 26 Julii 1855.

54. Reges et Principes non solum ab Ecclesiae jurisdictione eximuntur, verum etiam in quaestionibus jurisdictionis dirimendis superiores sunt Ecclesiae.

Lit. Apost. Multiplices inter, 10 Junii 1851.

55. Ecclesia a Statu, Statusque ab Ecclesia sejungendus est.

Alloc. Acerbissimum, 27 Septembris 1852.

§ VII.

ERRORES DE ETHICA NATURALI ET CHRISTIANA.

56. Morum leges divina haud egent sanctione, minimeque opus est ut humanae leges ad naturae jus conformentur, aut obligandi vim a Deo accipant.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

57. Philosophicarum rerum morumque scientia, itemque civiles leges possunt et debent a divina et ecclesiastica auctoritate declinare.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

58. Aliae vires non sunt agnoscendae nisi illae quae in materia positae sunt, et omnis morum disciplina honestasque collocari debet in cumulandis et augendis quovis modo divitiis ac in voluptatibus explendis.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

Epist. Encycl. Quanto conficiamur, 10 Augusti 1863. 59. Jus in materiali facto consistit, et omnia hominum officia sunt nomen inane, et omnia humana facta juris vim habent.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

60. Auctoritas nihil aliud est nisi numeri et materialium virium summa.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

Р

« PoprzedniaDalej »