Obrazy na stronie
PDF
ePub

155. An Parochi suae curae commissas ecclesias, maxime diebus festis, deserant.

156. An Dei verbum praedicent: et pueros rudimenta fidei doceant.

157. An libros quos in hac Synodo habendos praescripsimus, habeant.

158. Dispiciant an in populo sint aliqui flagitiosi homines qui scandalum praebeant: an sint usurarii aut concubinarii. 159. An sint qui legata pia non exequantur. Episcoporum enim est providere ut omnia legata in pios usus relicta juxta intentionem testatorum debito tempore executioni mandentur. In hisce vero rebus, sacerdotes si legatarii vel testamentorum executores sint, tenentur Episcopum consulere et consilio ipsius dirigi.

160. An domestica disciplina patrumfamilias in educandis liberis, diligens, pia et honesta sit.

161. An scholae recte gerantur: an piis et Catholicis disciplinis pueri erudiantur, an juxta hujus Synodi praescriptum parochus vel vicarius scholas omnes parochiales invisat.

162. His exquisitis, cognoscere studeant quinam ex regularibus sive praedicandi munere fungantur, sive fidelium confessiones audiant; an eorum probata sit doctrina, et probatae doctrinae vita respondeat: an Hospitalia et alia pia loca recte administrentur; eorumque bona prudenter fideliterque in eum usum, cui addicta sunt distribuantur.

163. An qui in Hospitalibus sunt pie vivant. De scholis sciant, quos libros discipulis magistri interpretentur: et an illi officio suo satisfaciant.

164. An magistri idonei sint. De Bibliothecis diligenter quaerant, an in iis sint libri pii atque utiles; et an excludantur periculosi: si quid in his omnibus tollendum corrigendumve fuerit, tollent et corrigent: et ad puniendos delinquentes, censuras et alia juris remedia, adhibebunt.

165. Omnes vero summo studio monebunt et hortabuntur ut officii sibi commissi munus fideliter ac diligenter

exerceant.

166. Neque solum haec, sed quaecunque a Concilio Tridentino, a Summis Pontificibus, vel a nobis in Synodis praecipiuntur, et alia multa, quae pro eorum prudentia ac pietate, ad utilitatem, ac salutem populorum eis in mentem venire poterunt, exquirent et exequentur.

167. Caveant vero, ne legem de victu, procuratione et muneribus, a Sacro Concilio Tridentino definitam transcendant.

168. Muneris etiam Episcopi erit invigilare ut statuta hujus Synodi accurate serventur, et nulla praxis his contraria introducatur, in quo graviter conscientia Episcopi oneratur.

169. Quoniam nihil plus confert in Ecclesiae bonum quam recta educatio ecclesiasticae juventutis; institutioni et gubernationi seminariorum sedulo invigilent Episcopi. Curent ut nonnisi docti et pii superiores et professores eis praeficiantur. Alumni seligantur bonae indolis, firmae valetudinis, nati ex parentibus nulla labe insaniae infectis et quorum avita fides et pietas spem praebeat quod eorum proles sit statui clericali apta.

170. Nisi aliunde Episcopo de eorum dotibus constet examini subjiciendi sunt omnes sive regulares sive saeculares qui ordinationem petunt, et omnes sacerdotes sive regulares sive saeculares antequam pro sacris confessionibus excipiendis approbentur.

171. De Sacerdotibus ignotis et vagis Concilium Tridentinum, sess. xxii. mandat Episcopis "ut irreverentia "vitetur singuli in suis dioecesibus interdicant ne cui vago "et ignoto sacerdoti missas celebrare liceat" (Dec. de observandis et evit.), et iterum (sess. xxiii. cap. 16, de Reform.) "Nullus praeterea clericus peregrinus sine "commendatitiis sui Ordinarii litteris ab ullo Episcopo ad

"divina celebranda et sacramenta administranda admittatur." Hisce decretis inhaerentes vetamus ne Parochi aut eorum Vicarii, vel regularium vel monialium ecclesiarum rectores, vagos et nulli dioecesi addictos aut ignotos sacerdotes ad sacra peragenda admittant. Si agatur vero de sacerdote qui alii dioecesi adscriptus est, ipse tenetur litteras proprii Ordinarii exhibere antequam ad celebrandum admittatur. Attamen si ecclesiarum rectores bene noverint sacerdotem alienum dignum esse qui ad celebrandum admittatur, illi licentiam missam dicendi per aliquot dies dare possunt, donec adiri potest ordinarius dioeceseos. Hinc ad evitanda incommoda et ne ab altari arceantur, singuli sacerdotes in exteras dioeceses profecturi se munire debent litteris commendatitiis proprii Ordinarii quae eos sacerdotes esse testentur et immunes a censuris et dignos qui sacra mysteria celebrare permittantur.

172. Omni zelo et paterno affectu foveant Episcopi religiosas monialium familias, eosdemque hortamur ut Conventus earum quae non sunt exemptae quotannis per seipsos aut per sacerdotes idoneos visitent. Curent ut moniales de idoneis confessariis, et bis vel ter in anno de confessariis extraordinariis provideantur ad sensum Constit. Bened. XIV. Pastoralis curae die 5 Aug. 1748. Si exemptae sint, deputatio confessarii pertinet ad superiorem regularem, cum approbatione tamen Episcopi, qui ex rationabili causa potest illum amovere.

173. Episcopi habeant apud se formulas litterarum, proprio stemmate signatas, excorporationis, licentiae abeundi, ordinationis, dispensationum et aliarum quae de more requiruntur, quarum exemplaria in Appendice hujus voluminis inserentur.1

' Vide Append. XVI. pag. 286.

H

XX.

DE VICARIIS GENERALIBUS ET FORANEIS.

174. Cum plerumque contingat Episcopos variis curis laboribusque distentos per se ipsos non sufficere ad omnes sui muneris partes perficiendas, ideo mos invaluit, quem Sacri Canones e Concilio Lateranensi IV° deinceps probarunt, ut Episcopus viros quosdam idoneos sibi assumat qui assistant in iis exequendis quae ad jurisdictionem Episcopalem spectant.

175. Vicarii Generalis nomine intelligitur ille qui cum potestate generali tum quoad loca tum quoad causas ab Episcopo constituitur atque ejusdem vices gerit ita ut in jurisdictione exercenda eadem moraliter censeatur esse utriusque persona, idemque sit utriusque tribunal, eousque quod non detur a Vicario ad Episcopum appellatio. (Cap. Roman. 3, tit. 15, lib. 2 in Sexto: Cap. 2, tit. 4, lib. 1 in Sexto.)

176. Ejus jurisdictio ordinaria est, utpote lege ejus officio annexa, vi cujus semel constitutus ea omnia efficere valet quae jurisdictione sua ordinaria potest ipse Episcopus, exceptis duntaxat iis quae Episcopus in Vicario constituendo specialiter sibi reservat, atque iis quae ex juris canonici praescripto mandatum speciale exigunt ut a Vicario tractentur: qualia sunt Synodum congregare, beneficia conferre aut auferre, dioecesim visitare aut indulgentias concedere. (Vid. Ben. XIV. de Syn. Dioec. lib. 2, cap. 8, n. 2).

177. Vicarii Generalis jurisdictio expirat 1° per Renuntiationem, 2o per Revocationem, 3° per Episcopi mortem, ac generaliter per ea omnia quibus ipsa cessat jurisdictio illius Episcopi, cujus Vicarius est.

178. Quo melius insuper provideatur tum ovium saluti tum ecclesiasticae disciplinae observationi, præter Vicarium

Generalem, qui toti praeest dioecesi, alios solent Episcopi determinatis quibusdam dioecesis regionibus Vicarios praeficere ut sui quisque territorii paroeciis diligenter invigilet. Hi Vicarii Foranei nuncupantur, seu Decani Rurales.

179. Inter caetera, pro jurisdictione diversa ipsis collata, quae ab arbitrio Episcopi omnino pendet, quaeque extendi vel restringi pro ejus lubitu potest, Vicariorum Foraneorum erit, quasdam dispensationes concedere: a casibus reservatis absolvere; invigilare moribus et actibus pastorum aliorumque sacerdotum, necnon illorum juvenum qui ad sacros ordines suscipiendos adspirant; Episcopi mandata ad territorii sui sacerdotes transmittere, enixe navare operam ut statuta tum dioecesana tum Synodorum provincialium et plenariarum ab omnibus accurate serventur, et ut sacra munia presbyterorum erga greges sibi creditos digne et fideliter impleantur; sedulo et frequenter inquirere num absentia negligentiave sacerdotum religio aliquid detrimenti capiat.

180. Quandocunque aliquis sui territorii sacerdos in morbum inciderit, praesertim vero cum mortis periculum imminere videatur, Vicarius Foraneus eum visitet atque omnem in spiritualibus opem infirmo in Domino fratri ferat. Neque inquirere omittat num aegrotus testamentum condiderit, et ubi reponatur. Summam insuper diligentiam adhibeat ne vasa sacra, libri statutorum aut ii in quibus nomina baptizatorum et matrimonio junctorum consignantur, aliaque hujusmodi in manus alicujus laici deveniant.

181. Vicarii Foranei insuper erit Ordinario saltem semel in anno aut saepius, si opus fuerit, relationem mittere de statu religionis et de moribus clericorum in suo decanatu.

182. Si vero quis Sacerdos auctoritatem Vicarii sui Foranei contempserit ejusve spreverit monita, res ad Episcopum vel Vicarium Generalem deferenda est, ut hujusmodi sacerdos condigne secundum canones puniatur.

« PoprzedniaDalej »