Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATROLOGIÆ

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD ÆTATEM INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS

| ET AD CONCILII FLORENTINI TEMPORA (ANNO 1480) PRO GRÆCIS FLORUERU.VT : |

RECUSIO CHR0N0L0GICA OMNIUM QU.E EXSTITERE MONUMENTORUM CATIIOLIC.E TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA

ECCLESIÆ SAECULA ET AMPLIUS.

SERIES LATINA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATIN.E
A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.

[ocr errors][ocr errors]

PATR0L0GIÆ LATINÆ TOMUS CXCIX. JOANNES SARESBERIENSIS CARNOT. EPISC. PETRUS S. R. E. CARI). GUICHARI)US LUGI)UN. ARCHIEP. GUALTERUS PRIOR. S. VICT. PARIS. ROGERUS ABBAS S. EVURT. AUREL. JOANNES CORNUBIENSIS.

[ocr errors][merged small]

APUD GARNIER FRATRES EDITORES, ET J.-P. MIGNE, SUCCESSORES
IN VIA DICTA : A VENUE DU MAINE, 208.

1900

[ocr errors][ocr errors][graphic]
[merged small][ocr errors]

S A R E S B E R I E N S I S

[merged small][ocr errors]

jUxTA EDITIONEM oxoNIENSEM QUAM NUPER AD FIDEM coDICUM Mss. ExEGIT D* J. A. GILES.

[ocr errors]

PETRI S. R. E. CARDINALIS TITULI S. CHRYSOGONI, GUICHARDI LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPI, GUALTERI PRIORIS S. VICTORIS PARISIENSIS, ROGERI ABBATIS S. EVURTII AURELIANENSIS, JOANNIS CORNUBIENSIS.

OPUSCULA, DIPLOMATA, EPISTOLAE

ACCURANTE ET DENUO RECOGNOSCENTE J.-P. MIGNE,

Bibliotheeae Cleri Universæ,
SIVE
CURSUUM COMPLETORUM IN SINGUL0S SCIENTIÆ ECCLESIASTICAE RAMOS EDITORE.

[ocr errors][merged small][merged small]

APUD GARNIER FRATRES EDITORES, ET J.-P. MIGNE, SUCCESSORES
IN VIA DICTA : A VENUE DU MAINE, 208.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Apo' ria de Verbo incarnato.
Eulogium ad Alexandrum III papam, quod Christus sit aliquis homo.
I,ibellus de canone mystici libaminis.

(}UICHARI)US LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPUS. Statuta Ecclesiæ Lugdunensis.

PETRUS S. R. E. CARDINALIS TITULI S. CHRYSOGONI.

Epistolae.
ROGERUS ABBAS S. EVURTII AURELIANENSIS.
Revelatio de inventione S. Pontificis Evurtii.

GUALTERUS PRIOR S. VICTORIS PARISIENSIS. Liber contra quatuor labyrinthos Franciæ.

[ocr errors]

Col.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

PROLEGOMENA

NOTITIA IN JOANNEM SARESBERIENSEM

(Gall. Christ. nov., t. VIII, col. 1146)

Natione Anglus Joannes, a patria Sarisberiensis A baldi. » Clericus quoque fuerat Petri Cellensis, ut

vulgo cognominatus, Parisios profectus anno 1136, magistros habuit Petrum Abælardum, Albericum Remensem, Gilbertum Porretanum, Robertum PulIum, aliosque hujus ætatis doctrina insignes viros. In scholis Parisiensibus annos fere duodecim consumpsit instruendis ad paupertatem sublevandam nobilium liberis. Familiaris fuit Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi, ejusque successoris S. Thomæ: ad primum adhuc cancellarium Henrici II, Angliæ regis, insigne opus De nugis curialium misit, cum in obsidione Tolosæ regem comitaretur anno 1159. Regi quoque Angliæ acceptus, ab ipso publicis gerendis negotiis adhibitus est. Misit enim eum Romam ad Adrianum papam IV, ad impetrandum occupandæ Hiberniae privilegium, quod solemniter in synodo Guaterfordiensi recitavit, regique obtulit summi pontificis nomine annulum aureum in signum investituræ. Summis etiam pontificibus charus fuit et notissimus, Eugenio III et Adriano IV, ut liquet ex libertate et fiducia qua huic papæ ausus est exponere plurima curiæ Romanæ vitia. Alexandro quoque papæ a secretis et epistolis fuit; eo enim potissimum usus est ad scribendum adversus Octavianum antipapam ejusque fautores. Denique post peragratas Italiam et Galliam, quas nominis sui fama jam impleverat, promovente in primis Guillelmo Senonensi archiepiscopo simulque electo Carnotensi, et rege approbante eligitur episcopus Carnolensis, tum ob doctrinæ et vitæ meritu m tum maxime quod sancti Thomæ Cantuariensis archiepiscopi fuisset in exsilio ærumnis socius. Post hanc electionem, die 22 Julii anno M 176, Cantuariam accesserunt decanus, cantor et cancellarius Ecclesiæ Carnotensis, petentes Joannem sibi concedi, cui capitulum absente episcopo dimissorias dedit litteras. Joanni quoque ipse scripsit Ludovicus rex, ut electioni præberet assensum. Sicque apud Senonas consecratus fuit die Domimica, 8 Augusti, a Mauricio Parisiensi episcopo ; die vero Assumptionis beatæ Mariæ Ecclesiæ suæ solemnem iniit possessionem, quam per annos quatuor rexit. De eo sic in supplemento Sigeberti : « Successit in Carnotensi urbe Joannes Saresberiensis, vir honestus et sapiens qui prius fuerat clericus Theobaldi Cantuariensis episcopi et postea sancti Thomæ martyris, successoris ejusdem Theo

[merged small][ocr errors][ocr errors]

aliisque C.

constat ex epist. 6, lib. vii, ad Lundensem archiepiscopum : « Senonensis archiepiscopus factus est Remensis : magister Joannes Saresberiensis, quondam clericus noster, factus est episcopus Carnotensis. » Alumnum Joannem vocat lib. vii, epistolis 20 et 21, de ejus electione loquens ad Cantuariensem archipræsulem : « Sanctissimae, inquit, me— moriæ prædecessor vester archiepiscopus Theobaldus de gremio et sinu nostro magistrum Joannem Carnotensem episcopum inopem et pauperem suscepit, sed, Deo juvante, usque ad nomen magnorum qui sunt in terra fomentis suis provexit. » Apud eumdem Cellensem leguntur et septem epistolae scriptæ Joanni nondum episcopo, et complures e quibus innotescit arcta cum ipso amicitiæ necessitudine conjunctum fuisse, a quo exsul in abbatiam benigne exceptus, multisque postea beneficiis donatus fuit, quibus obnoxium se profitetur Joannes, in primis vero epistola 85, cujus exordium est : « Non est novum quod mihi vestra benignitas alimcntorum subsidia procuravit, quæ sic meam in terra aliena paupertatem excepit, ut nec patris munus, nec maternus mihi deesse videretur affectus. Magnum quidem erat sic exsuli providere, ut apud exteras nationes civium commoditatibus fruerer, sed multo majus est quod mihi diligentia vestra prospexit, ne a natalis soli dulcedine, qua totius generis universitas capitur, perpetuo exsularem. Vestrum namque munus est, quod reversus sum in terram nativitatis meæ. Westrum munus est, quod principum virorum assecutus sum nolitiam, familiaritatem, gratiamque multorum. Vestrum munus est, quod florere in patria videor, et auctore Domino multis præferri concivibus et coætaneis meis. Sed quid est quod liberalitatis et munificentiæ vestræ titulos membratim exsequor, cum illorum numerus et immensitas sic totum animum impleant, ut effluant, et totius mentis capacitatem exsuperent ! A Domino quidem ut et illa sola, quæ non sufficio recordari, debeam meruisse quidquid sum et possum. Obligatus itaque sum, ut nulla gratiarum actione valeam liberari, cum merita vestra omnes conatus meos absorbeant, præsertim cum devotio vestra me sibi continuis obliget beneficiis, » etc. Factus itaque episcopus Joannes B. abbati Sancti

a

« PoprzedniaDalej »