Obrazy na stronie
PDF
ePub

1480

De diversitate hospitiorum et hospitum.

Nam paribus studiis conciliatur amor; A Conciliatus amor animos ligat, imperat, [urget,

Ut duo non duo sint, quos pius unit amor. Sic amor ad quævis sanctus bona cogit aman[tes,

Nam facit hic votis, quod facit ille manu, 1485 Sed vereor, frustra ne cancellarius instet, Ut mutet mores aula superba suos. Mundus enim lucris inhiat, juvenesque senes[que

[blocks in formation]

Falsus philosophus, ganeo, scurra
Quos agitat cachethes scribendi, quosve lo-
[quendi,

Qui vitiis sordent, quos levis aura fovet.
Horum tendiculæ dicendi vera parantur,
Et nisi præcaveas, publicus hostis eris.
1505 Assertor veri personam nescit amici,

1510

Decernit meritis præmia nulla viris, Personis parcit, judex in crimina sævus, Et vitii labem semper ubique notat. Aut taceas prorsus aut pauca loquaris in aula, Aut quæras, in quo rure latere queas, Nam si non parcis verbis, nemo tibi parcet, Prævenietque dies impia turba tuos. Sub duce præfato si forte recedis ab aula, Sospes et ut tutus quolibet ire queas, 1515 Pauca tui tandem stillabis in aure patroni, Quæ recolens nequeat immemor esse sui. Lex divina bonis vivendi sola magistra, Non veterum ritus, qui ratione carent. Pervigil hanc studeas cura servare perenni, Nam servatores servat et ipsa suos. Lex humana, Dei si sit contraria legi, Auctorem damnat, quo pereunte perit.

1520

[blocks in formation]

His dictis abeas jubeasque valere patronum,
Natalique solo te revocante, redi.
Quanta fides sit in hospitiis, inquire, viator;

Nam res in pretio est, vilis ubique fides. 1535 Hospes in insidiis sedet hospitibus peregrinis, Et malus auditor singula verba notat, Linguaque si profert verbum leve sive jocosum,

Mantica si paucis rebus onusta jacet, Involat aut rebus aut verba recenset iniquus 1540 Hospes, et interpres perniciosus erit,

Et testes adhibet Bavium vanumque Dolonem,
Ut pereas rebus, aut tua cuncta tibi.
Si sit vera fides et honestas pura domorum,
Est vultus hilaris, officiosa manus,

B 1545 Defectum rerum verbis vultuque faceto
Hospitis instaurat cura cliensque bonus.
Non quæcunque domus titulum prætendit
[honoris,

C

D

1550

Rem tenet, aut meritis est veneranda suis; Sed quemcunque vides in Christi laude sa[cratum, Quisque eum teneat, dignus honore locus, Et quoniam capiti respondent consona mem[bra,

Et domus est domino concolor ipsa suo.
Si veneranda domus te duxerit accipiendum
Hospitio, vel si forte ministrat opem,

1555 Quis bona dispenset, prudens adverte, sub illo
Stat fortuna domus et color ipse loci ;
Nam bona fama perit, si rusticus est vel avarus,
Frontis ab urbanæ munere fama viget.

[blocks in formation]

Quos pariter fallit utilitatis amor? Pane, mero, pannis vulgato more fruuntur, Et placet, ut nobis, lauta culina sibi. Divitias captant, juvat absque labore voluptas, Et capit interdum blanda latensque Venus. Seria nunc agitant, modo cedunt seria nugis, Et stomachum placat hostia grata gulæ ; 1575 Escas dat commune forum, potumque taberna Communis, vestes una ministrat ovis, Sed de communi vestes alimenta que sumunt, Dummodo communis cerdo sit atque coquus; Nam sibi formari vestes victumque parari Lautius exposcit nomen honorque domus.

1580

De Bavianis et Mævianis. Consonat erranti Bavius, benedicta remordet Mævius, oblatrant; error utrimque gravis. Quilibet istorum dat sectæ nomen, et auctor Exstat eis, quos tu sæpe videre soles. 1585 Mævius et Bavius semper caveantur ut hostes, Et fugias Catium cum Corydonc suo. De Carinianis.

1590

Quem vitare nequis, studeas placare Carinum, Cujus ab arbitrio sors tua sæpe venit. Illi paucorum satis est meruisse favorem, In quorum ventres lauta culina ruit, Quorum cura penum solet evacuare bibendo, Et bona marsupiis publica tecta latent. Hi metuunt sumptus faciemque viantis amici, Nam meretrix illis plus peregrina placet. 1595 Ergo quid exspectas, ut sit tibi commodus [hospes,

1600

Cui, nisi colludat, nulla puella placet?
Qualiter versandum apud hospites.
Sed quia turpe nimis peregrini lite moveri,
Hospitium, quidquid dicat, habeto modum;
Et ne suspectum quis possit habere rigoris,
Sit tua jucundis lingua referta jocis,
Sintque sales sine dente tui, sit lingua mo-
[desta,

Compositus gestus, vita pudica tibi.
Sit bonus auditor patiens et tardus ad iram,
Sitque cliens humilis, qui volet esse tuus.

1605 Hospitibus gratus sumptus moderare suboptans,
Ut dignam valeas cuique referre vicem.
Et benefactorum reddatur gratia plena,
Quæ bonus interpres singula magna facit.
Vir bonus et prudens modo res conservat ad

1610

[usum, Et modo dispensat, et docet esse suas, Quærit ut expendat, cum causa locusque [requirunt,

Servatasque diu tempore spargit opes, Et sumptus gaudet fecisse locoque modoque : Stultus in expensis nescit habere modum, 1615 In proprio parcus et prodigus ex alieno,

Quam solam captat, Charea, laude caret. Hospitio non est oneri, quicunque modestus Contentus modicis sumptibus esse potest. In summa videas, cum quo tibi res sit agenda, 1620 Et quantum poteris, moriger esse stude. Hoc, quantum poteris, dictum sic accipe [semper,

Ut sit honestatis regula salva tibi.
Quod mendaces et bibuli fugiendi.
Mendaces itidem fugies, bibulosque cavebis,
Et quibus est venter sive Laverna deus.
Qualem oporteat habere comitem.

1625 Sit suspecta Venus, sit sobrius atque pudicus,
Quem comitem longæ quæris habere viæ.
Commodius nihil est servo socioque fideli,
Nullus in obsequio commodus absque fide.

A

B

C

D

1630

1000

Quæ expensa ubique necessaria.
Est expensa viæ quærenda tibi, dabit illam
Morum fama, gravis actio, sermo placens.
Quo magis hæc abeunt in sumptus, et mage
[crescunt;

Nummus in expensam non rediturus abit, Hi, quocunque voles, poterunt perducere [sumptus,

Usu nam crescit ista moneta suo. 1635 Ergo via, quocunque placet, securus abibis, Sed tamen ad patriam dulcius ire tuam. Quod Cantia caput regni, et qui ibi cavendi, qui non. Pontificum regumque parens te Cantia fovit, Hospitiumque tibi præparat immo domum, Hæc petit, ut redeas et in illa sede quiescas, Quæ caput est regni justitiæque domus. Parebis matri præsertim recta monenti

1640

Quæque tuos tendit perpetuare dies. Intrabis claustrum, sed, si potes, absque cu

[blocks in formation]

Et solet æternam perpetuare famem Gratia rore suo nocuum restringit amorem, Sed cupidam mentem non facit absque [fame. Omnia posse Deum notum satis est, sed ava[rum, Sit licet omnipotens, non satiare potest. Nequius hoc nihil est, quia nulli parcit agitque, Ut sit cum reliquis semper et ipse miser Nequior est aliis, qui verbis Gi!lia, rebus Demea, Flaminium vivit, agitque Numam. 1665 Tantalus est auctor cupidis, est auctor avaris Perpetuaque siti deperit atque fame. De Britone.

[blocks in formation]

Non amat hunc Balathro, non Davus, Pamphi- A

[lus odit, Cuique nihil gravius, quam residere domi.

De Odone.

1675 Odo libris totus incumbit, sed tamen illis Qui Christum redolent, gratia major inest, Hic gravis Eumolpis; Encolpius hunc et Ado[nis

1680

Dum Gittone cavent, et Venus ipsa timet. Cauta manus Britonis, Odonis et aurea lingua, Cum Christum loquitur: plenus uterque [fide.

Hi tibi sint comites, illis tua cuncta revela, Nam Brito, quod ludis, quod sapis, Odo [probat.

De Querolo. Plautinum Querolum miraris ubique videri, Mancipio tali non caret ulla domus ; 1685 Non illum placare potest fortuna, Deusve, Quin forti semper detrahat atque Deo. Divitibus cunctis videas adstare volones, Ut modo nec Gnatho possit habere locum. Si doleat dives cupidus spoliante volone,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

B 1730

[num. Quos schola, quos claustrum, quos fovet [aula nocens.

Hos humilis cautela fugit virtusque probata,
Sed tamen interdum livor utramque ferit.
De Euphorbianis.

Non est apta loqui, sed sordes lingere nata
Lingua loquax, semper ad maledicta pro-
[cax.

Euphorbi rabies hac peste laborat agitque,
Gratia ne vigeat sive fidelis amor,
Ne qua domus pacem teneat, ne claustra quie-
[tem :

Curia ne quævis tuta manere queat. 1735 Lingua nocens planos incrustat, sancta pro

[blocks in formation]

[phanat

Semper, et in cunctos toxica sæva jacit.

De Baccara.

Quidquid habet, quæcunque potest, exponit
[et offert
Baccara, teque suis rebus egere vetat,
Grandia promittit, nec parva daturus, amicos
Sic beat, ut nullam sumat egenus opem.
Si petis auxilium, negat hoc, si consulis,
[hæret,

Ergo quid exspectas ? Baccara semper erit.
De Davo.

Garrulitate, dolis conturbans omnia Davus
Omnibus illudit, risus et ipse domus.
1745 Sergiolum cernis gestu promittere Scævam,
Exspecta modicum, Sardanapalus erit.

1730

De schola Thersite.

Thersitæ similes producit curia multos,
Quos schola, quos urbes, quos fora vana
[ferunt,
Quos aluit pagus, quos mittit barbara tellus,
Quos Venus in thalamis, castraque Martis
[habent,
Quos etiam mittunt vivaria rupta virorum,
Cum Venus impellit, cumve Laverna trahit.
Quod mores attendendi.

Depinxi mores hominum, quo cautior esses, Nam pro persona quisque colendus erit. 1755 Moribus est tribuendus honor cultusque probatis,

1760

Et merito fidei conciliatur amor. Nam solet interdum vis extorquere timorem, Sternit et invitos atque subesse facit, Serviat ut nolens aliis captiva voluntas. Territa verberibus et stimulata minis,

[blocks in formation]

1780

[rum,

Nam paries claustri pervius exstat iis, Irrumpunt arces, nullamque resistere posse, Si semel insurgant grandia, scito seram. Non adamas obstat vitiis, non ferreus agger, Non aqua, non fossæ, sed nec iniqua palus.

De triplici obstaculo vitiorum.

Ergo tam sævi qua possunt arte repelli

Hostes? aut quid eos cogit inire fugam? Si timor ante fores, et si pudor atria servet, Et si castus amor interiora tenet,

1785 Devitat poenam timor officiosus et omne

Quod, nisi præcaveat, posse nocere putat. Nominis ingenuus maculam pudor arcet odo

[blocks in formation]

B

1810

Contemnes, meritum et nomen mochantis [abhorret :

Sic omnem culpam sanctus abhorret amor. De gratia et libero arbitrio. Gratia sola pium parit et confirmat amorem, Cui timor inservit ingenuusque pudor. Illud sola nihil meritum non asserit esse, Nam bona quæ facimus, spiritus intus alit, Istud sola docet, quoniam, si gratia desit, Ad bona naturæ nisus inanis erit, 1815 Istud sola docet, quod causa sit una salutis Gratia, quæ meritum provehit atque parit. Arbitrium carnis est gratia, mentis imago, Mente caro vivit arbitriumque Deo. In cineres caro lapsa redit, si spiritus absit, Hoc abit in terram destituente Deo. Vermibus esca datur foetens caro mente re[mota,

1820

[blocks in formation]

C

1830

[blocks in formation]

Nec convivarum turba beare potest : Non caput attonsum, non vestis pulla vel

[alba

Te trahit ad vitam, gratia sola trahit ;
Nam stulti possunt in quavis veste perire,
Redduntur vitæ præmia nulla togæ.
Oderunt verum, quod honestas sanxit abhor-
[rent

Unde fit, ut cæci præcipitesque ruant.
Excipit infernus pereuntes veste remota,
Nec minuit pœnam tetra vel alba suam.
Benedictio viatoris.
1835 Sæpe diu multum monui, nunc accipe pauca,
Quæ bene dum servas, res tibi nulla nocet;
Flecte genu, submitte caput, benedictus abito,
Sæpe maturis profuit ista manus.

1840

Verba Dei forment animum, linguamque re

[frænent,

Sint eadem vitæ formula certa tuæ ;
Diriget affectus, linguam componet et actus
Gratia, si tribus his causa sit una Deus.

Quid liber auctori debeat.

Cuilibet auctori debentur jure perenni
Obsequium, cultus, officiosus amor.

1845 Cum tenearis ad hæc, animum lectoris amici Auctori studeas conciliare tuo,

[blocks in formation]

10 05

CARMEN DE MEMBRIS CONSPIRANTIBUS.

[ocr errors]

JOANNIS SARESBERIENSIS

CARMEN DE MEMBRIS CONSPIRANTIBUS

Concilium celebrant humani corporis artus
Inter se, de se plurima verba serunt.
Incidit in ventrem sermo, de ventre queruntur.
Quod gravis is dominus et nimis urget eos.
Tandem rhetorico pingens sua verba colore,

Aggreditur fratres lingua superba suos :

Quis furor, o cives, quæ tanta licentia ventris,
Audeat ut nobis ponere turpe jugum?
Turpe jugum certe, quando servis dominatur.
Et dominus servit : hic jubet, ille facit.
Certe nos servi turpes, digni cruce, cunctis
Ludibrium, miseri, degeneresque sumus.
Nam ventrem dominum nobis elegimus, ipsi
Omnia colligimus quæ sibi grata putat ?
Nulla quies nobis, movet hunc, jubet huic, vocat
[illum;

Surge, piger, somnos excute, tolle moras;
Quære cibos, epulasque para, vinumque propina.
Mensam pone, dies præterit, hora fugit.
Ecce duo veniunt hostes mortemque minantur,
Imminet inde fames, imminet inde sitis.
Ergo deficiam, nisi subvenias mihi velox,
Præveniasque famem, præveniasque sitim.
Sic me, sic alios pulsat lascivia ventris,

Et me plus aliis turgidus ille premit.
Me quasi præconem causarum, jurgia sæpe
Exercere jubet, parvaque dona sequi.

Et modo patronus, modo judex, et modo testis
Clamo, jura Patrum contero, falsa loquor.
Sub specie veri curans inducere falsum
Fallo, perjuro, prætereoque fidem.
Fasque nefasque simul æquali pondere librans,
Per licitum pariter illicitumque vagor.
Si lateri vel pontificis vel principis adsto,
Tunc unguenta paro blanda, placere volens.
Ungo blanditiis, ut delicias sibi venter

Accumulet, ac me distrahit ille nocens.
Nonne manus nostræ ventri servire laborant?
Nonne minas ejus imperiumque timent?
Furantur, rapiunt, operantur, et omnia venter
Suscipit, et sorbet omnia Scylla vorax.
Iluic oculus servit venator, currit ubique,

Nuntiat hic domino, quæ meliora putat.
IIeu pedibus quautos induxit sæpe labores,

Quos nimis affligit, quos sine lege premit. Inde dolor nostri consumit corporis ossa,

Membra quatit, vires haurit, aratque cutem. Est ad servitium nobis studiosa voluntas,

Gratia nulla tamen conqueror inde magis. Nam cum servitio respondet gratia, multum Temperat, imo facit dulce laboris onus.

A lluic vero cum multa damus, cum multa paramus
Non cessat querulus dicere: Pauca datis.

B

C

Si dederis hodie, nisi cras dederis, nisi rursum
Et rursum dederis, perdere prima potes.
Et si forte suis dicit: Satis est, satis illud,
Post modicum tempus incipit esse parum.
Dicite, quid tantam possit satiare Charybdin?
Dicite, quanta cupit, quis dare tanta potest?
Hic etiam nostros auget cumulatque labores,
Et gula nos nimium pessima sæpe premit.
Illi gustus adest, hic portam servat, et ille
Vilis leno, procax garcio, scurra vagus.
Ili duo per mundi currunt elementa; quid aer,
Quid pariat tellus, quid freta, scire volunt.
Non volucris penna, non evadit fera cursu,
Non cetus toto gurgite tutus erit.
Noverunt varios hi dispensare sapores,

Ut magis alliciant, illiciantque cibis.
Gustus discernit quod transmittit gula, venter
Abscondit; probat hic, hæc rapit, ille capit.
O venter, quanto deturpas crimine mundum,
Immundumque facis, turpia quæque movens !
Propter te fiunt homicidia, furta, rapinæ,

Insidiæ, strages, jurgia, bella, doli,
Currit ad ecclesiam monachus, miles gerit arma,
Navita sectatur lucra, colonus arat.

Ex te virtutum casus, animæque ruina,
Membrorum pestes, luxuriæque lues.

Tu Nabusaradan princeps, dominusque cocorum,
Namque tibi sero et mane coquina strepit.
Tu follis tumidus, vas plenum sordibus; imo
Plenus fæce locus, non locus, imo lacus.
Vos ergo, fratres, mecum discernite qualis
Hic dominus, mecum cernite quale jugum.
Turpe jugum credo, quando servus dominatur,
Et dominus servit; hic jubet, ille facit.
Turpe jugum vere, quando ratione sepulta
In nobis venter imperat, illa silet.
Vivere debemus, non ventri, sed rationi;

Vir bonus hanc, non hunc, optat habere ducem.
Paulus ait: Venter escæ datur, escaque ventri,

Sunt duo juncta sibi, perdet utrumque Deus.
Nos ergo pudeat tali servire patrono,

Gloria nostra per hunc nobilitasque perit.
Surgite, state, precor, animo pugnate virili :

Magna parat nobis præmia pugna brevis.
D Eternum pereat, qui ventri serviat ultra;

Sit procul a nobis qui sua regna feret.
Sit sine fine labor, sit naufragium sine portu,
Continuus sit ei perpetuusque labor.
Ilis socios animat verbis facundia linguæ,

« PoprzedniaDalej »