Obrazy na stronie
PDF
ePub

miles sibi a nobili viro Willelmo fratre regis, do- A negotiorum, variis curiæ occupationibus, et rei mino suo, dixit esse prohibitum, ne, eo absente, super decimis de quibus agebatur, causam ingrederetur. Præmemoratus quoque presbyter, cum cedere videret militem, cujus patrocinio nitebatur, se non litigaturum respondit. Cum ergo actor, productis idoneis testibus, quibus abundabat, summa instantia, ut ipsius probatio reciperetur, a nobis impetrasset, et ea recepta consilio synodi cum pro eo daturi essemus sententiam, sæpedictus presbyter ad vestram audientiam appellavit, diem præfigens: Quasi modo geniti. Vos itaque prout Deus vobis. inspiraverit, causæ debitum finem imponetis. EPISTOLA CX.

AD EUMDEM.

Domino papæ ALEXANDRO. Magnam, dulcissime Pater, conceperamus lætitiam, sperantes, ut fama erat, nos citra Alpes posse præsentiæ vestræ solatio recreari. Versa est tamen in luctum cithara nostra, et gaudium transiit in mærorem, ex quo pro certo nobis innotuit, quod urbs beatitudinem vestram invidens Cisalpinis, noninis vestri gloria maluit illustrari. Cum ergo apostolatus vestri culmen nequeamus pro voto visitare, quod possumus, iterum per nuntios, celeritate adhibita, consuetæ visitationis supplebimus obsequium. Placeat itaque dignationi vestræ,usque ad illorum adventum causam monachorum Sancti Bertini, et Osberti Eborac., archid. et si qua nos et regnum Angliæ negotia contingunt, suspendere, quoniam illi super his omnibus discretionem vestram facient certiorem, et auditis eis ad singula, Domino propitio, tutius et utilius procedetis.

EPISTOLA CXI.

AD EUMDEM

Domino papæ ALEXANDRO.

B

familiaris necessitatibus impeditum, amicorum
petitionibus promovendis, nisi alio incitante, va-
care non posse. De vestra itaque familiaritate
præsumens, precor ut, inspectis litteris quas ei
mitto, ipsum ad reformandam mihi domini regis
gratiam animetis, et recurrente scripto vestrum
mihi consilium significetis. Quomodo vero dominus
rex, domini papæ, Cantuariensis episcopi, et can-
cellarii sui preces accipiat, diligenter litteris ve-
stris, si placet, rescribite. Amicum siquidem longe
honestius est veraciter præmuniri, quam fallaciter
decipi. Jacula quoque minus lædunt quæ prævidentur.
EPISTOLA CXIII.

AD REGIS CANCELLARIUM. [A. D. 1159.]
Cancellario regis.

Inter multiplices et graves in me sævientis fortunæ injurias, nihil eo molestius fero, quod amicorum solatio destitutus neminem curarum socium, aut participem mororis invenio. In quo calculo sors mea versetur, citra meæ conquestionis judicium, ex his quæ videtis et auditis, et quæ longo didicistis experimento facile poteritis intelligere. Ut tamen quæ sit, paucis aperiam. Ex quo socii nostri a vobis redierunt, communem Dominum, me fere excluso, nisi cum onera fuerint subeunda, suum promissis et rumoribus effecerunt.

Non equidem invideo, miror magis.

(VIRG., Ecl. 1, 11).

Si quid ergo potest apud excellentiam vestram parvitatis meæ devotio, si qua est antiquæ familiaCritatis memoria, si spectatæ amicitiæ fidem, fortunæ impetus non subvertit, id agite, quo serenissimi domini nostri regis gratis in me concepta indignatio mitigetur, ut pro arbitro ejus excusem innocentiam meam, aut si in aliquo gratiam ejus demerui, satisfactione congrua eamdem mihi liceat dromereri, et exinde honestius et liberius, vel gratia litterarum, vel occupatione alterius studii, tantæ sollicitudini, laboribus, suspicionibus et periculis me ipsum subtrahere potero. Nunc enim, si quid recte fiat, alii; si quid male, mihi ascribitur. Non est malum in civitate quod ego non faciam, me forte excusabit commodissime absentia mea, ut ejus animum facilius possitis inclinare. Litteras domini papæ pro me facientes dilectioni

Præter opinionem, et contra spem, litteræ vestræ, quarum jucunda solet esse conceptio, nobis mæstitiam attulerunt. Cum enim ad Galliam cum summo desiderio præstolaremur adventum vestrum, accepimus vos ad urbem, utinam salubriter! esse reversos, et spei nostræ sic evacuatam esse lætitiam. Præterea petitiones nostræ caruerunt effectu, quia scriniarii vestri, ut scripsistis, nostras forte litteras amiserunt. Nos autem quo modo possumus, acerbitatem utriusque infortunii relevantes, nuntios qui vos vice nostra visitent, et litterarum damna re- D vestræ transmitto, quas, si placet, mihi restitui staurent, sub omni celeritate ad sedem apostolicam destinamus: rogantes ut causam monachorum Sancti Bertini, et Osberti Eboracensis archidiaconi, et si qua ad nos, vel regnum Angliæ negotia spectant, usque ad illorum adventum protrahi faciatis. Illis enim auditis, auctore Domino, singula salubrius statuetis.

EPISTOLA CXII.

AD ARNULFUM.

Amico suo charissimo ARNULFO, suus JOANNES, sa
lutem et veræ dilectionis obsequium.
Dominum cancellarium scio emergentium tumultu
PATROL. CXCIX.

faciatis eas mihi sine rescripto non rogatus attulit nuntius domini Eliensis. Hanc domini papæ petitionem dominus Cantuariensis litteris suis pro. sequitur.

De cætero rerum vestrarum me curam habere præcepistis libens pareo, etiam ubi non proficit cura mea. Dominus noster propriarum ecclesiarum vobis subtrahi præcepit auxilium. Resistentibus mihi aliis, frustra contra torrentem direxi brachia mea. Vos autem super hæc ei rescribite. De statu insulæ, et curiæ familiaribus vobis plura scribere vereor, cum per invidiam fortunæ, litterarum

4

mearum aliæ, incidant in latrones, aliæ naufragium A cum apud nos viderem hominem, quem ad vos patiantur, aliæ meo dispendio se impudenter principum oculis ingerant. In his tamen, et aliis, quid me oporteat facere, rescribetis.

EPISTOLA CXIV.

AD MATTHÆUM PRÆCENTOREM SEN. [A. D. 1159.] MATTHEO præcentori Senonensi.

Miror, amice, et doleo, si dominus papa indulgentiæ suæ beneficium revocavit, et te illorum præcepit subire judicium qui tibi merito possunt esse suspecti, et absque suprema et fere invincibili difficultate non poterunt conveniri. Mihi quidem, licet paulisper hæream, persuaderi non potest, quod partis adversæ sinistra adversus dexteram Romani pontificis prævaluerit. Levi tamen gestamine integritatem virginis oppressam majestatis verbis, frau- c dulenta Senonum irruptione fere subversam memini. Debuerat Roma Senones [et dona ferentes] habere suspectos. Sed cubicularii et assessores principis, et sacri palatii quæstores diligentissimi, sub imagine juris præsidentis forte religionem circumvenerunt, et Gallos, dum emungerentur censuerunt admitti. Non equidem invideo successibus eorum, sed tuæ et domini præcentoris læsioni compatior, tanto magis, quanto minus his malis mederi possum. Facies namque rerum quæ apud vos sunt mihi ignota est, negotii vires ex absentia mea plena non possum inquisitione discutere, incidentes articulos citra partium assertiones examinare non valeo, et ob hoc in re incerta tibi non possum certi consilii facere copiam : hoc tibi, auctore Domino, innata et exquisita prudentia, amicorum fida sedulitas, sapientum affectata instructio longe commodius præstabit, verumtamen sine consilii præjudicio, interventu domini Altissiodorensis episcopi, ut preces domini papæ pro te porrectas admittat, studiosius sollicitabis, et per eumdem, et alios mysterium consilii partis adversæ diligenter inquires, ut ex eo causam tuam facilius et felicius possis instruere. Si preces contempserit, eum quasi invitus trahes ad judices, maxime si litteris apostolicis aliorum judicio stare non cogeris. Neque enim in hac parte adversariorum vocibus credes, nisi principis apices præsentaverint. Si judicibus tuis exsecutionem mandati apostolici consequi potueris, acquiesces: sin autem, honestam itineris causam, si ad dominum papam proficisci disponis, amici tui formabunt, quos rerum qualitas et causæ calculus visibili specie plenius edocebunt. Ego quoque in quo possum tibi non deero, litteras quas ex parte mea domino papæ trades, accipies a latore præsentium, tibi et fratribus domini præcentoris bonum optantes, et utinam obtinentes! Si affectum effectus non sequitur, animum veteris amici non argues, sed for

tunam.

EPISTOLA CXV.

AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. [A. D. 1159.]
Cellensi abbati.

Occasionem scribendi vobis gratanter arripui,

B

D

credebam reversurum. Nuntio igitur salutationis vestræ benigne suscepto, cum eo de referenda vobis salutatione contraxi, sub accepta cautione, quia persona mihi erat incognita. Quæ itaque circa me sunt, ex parte describo, et possem utinam scribere lætiora! Postquam ab Ecclesia Romana reversus sum, tot acerbitatis suæ molestias in me fortuna congessit, ut fere nihil adversitati existimem me antea prætulisse. Miramini forsitan, et obstupesci tis, quid me tantopere potuerit perturbare. Hæc in aure vestra paucis aperiam. Serenissimi domini, potentissimi domini regis, invictissimi principis nostri tota in me incanduit indignatio. Si causam quæritis, ei forte plus justo favi, promotioni suæ ultra quam oportuerit institi, ad hoc toto desiderio cordis suspirans, ut quem fortunæ invidia credebam exsultantem, miseratione divina regnantem cernerem in patrum solio, et jura dictantem in populis et nationibus. Sic forte decrevit Dominus punire impatientiam desiderii mei. Quidquid enim impatienter appetitur, vel fuga vel accessu doloris importat aculeos. Hujus tamen culpæ non arguor, sed quod vires meas omnino transcendit, et parvitatem meam magnitudine sui poterit excusare, in innocentiam meam impingitur. Solus in regno regiam dicor minuere majestatem. Cum admissi mei factum diligentius exprimunt, hæc in caput meum intorquent. Quod quis nomen Romanum apud nos invocat, mihi imponunt. Quod in electionibus celebrandis, in causis ecclesiasticis examinandis, vel umbram libertatis audet sibi Anglorum Ecclesia vindicare, mihi imputatur; ac si dominum Cantuariensem, et alios episcopos, quid facere oporteat solus instruam. His de causis totus concutior, quibus etiam urgentibus mihi creditur exsilium imminere. Ego illud propter justitiam, si oportuerit, non modo æquanimiter, sed etiam cum gaudio tolerabo. Unde infra Kalendas Januarias me opinor ab Anglia exiturum, et quidem habito consilio vestro et moraturum in Galliis, et inde ad Romanam Ecclesiam transiturum. Interim quantas possum bonitati vestræ gratias ago pro honore et liberalitate, quam in fratrem meum exercuistis, et ut vice mea abbati Bullecurtensi de visitatione fratris mei gratias re. feratis exoro. Post quam prior de Cantumerulæ litteras istas secreto inspexerit, ne ad oculos et aures plurium transeant providete.

EPISTOLA CXVI.

AD THOMAM PRÆPOSITUM CELLENSEM.

THOME præposito Cellensi.

Inspectis litteris quas domino Cellensi transmitto, statum meum pro parte conjicere poterit prudentia vestra. Quod autem specialiter ad vos spectat, amicum vestrum P. sanum esse sciatis, et incolumem et in magna prosperitate versari. Illum vero quem vestris precibus domino cancellario regis commisimus, ego, et thesaurarius Eboracensis, nuper sa

num in bono statu vidimus, licet ab exactionibus A dictum archidiaconum audierant, offerente episcopo regis non omnino possit esse immunis.

EPISTOLA CXVII.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ ALEXANDRO.

remissionem omnium restitutionum quas reposcebat, et insuper de proprio LX marcas argenti, ea conditione ut ei absolutionem criminum suorum idem episcopus impetraret, et episcopum repudiasse, parCausa, quæ vertitur inter Suanum et Baldewi- tim quia non poterat, partim ne videri posset pro num, sacerdotes, super ecclesia de Chiltedic. ab tantorum criminum redemptione marcas recepisse. auditorio venerabilis fratris nostri Ricardi Lon- In quibus cum universi, tam clerici quam laici, sudoniensis episcopi, appellationis auxilio ad nostram pra modum scandalizarentur, dissimulare non potracta est audientiam. Agebat itaque memoratus tuit nec voluit dominus Lond. prædictas probationes Suanus ut jam dicta sibi restitueretur ecclesia, qua tunc tertio productas fuisse, sed Wachel. nulla se querebatur esse injuste et sine judicio destitutum, trium citationum peremptoriarum apparuisse : et qui vicarium suum ut dicebat violenter expulerat. adjecit quod sine Wigornensi episcopo, cui conde. Baldewinus ad hæc dilatoria exceptione opposita, legata erat causæ cognitio, et non apparebat, die se super memorata ecclesia de jure conveniri non condicto nihil decernere poterat, vel debebat. Sit posse dicebat, citra restitutionem bonorum ejus- В itaque vestræ discretionis in brevi, si placet, sædem ecclesiæ, quæ sibi vi et fraude præfati Suani dicebat ablata: paratus tamen de principali negotio respondere si Suanus innocentiam suam delato sibi juramento purgaret. Suanus vero nec subire voluit juramenti discrimen, nec referre, asserens judicio domini Londoniensis intentionem suam non posse alicujus exceptionis obstaculo submoveri quod cum pars fateretur adversa, dicens se ideo appellasse, quia una die ab eodem Londoniensi cum isto alia duo perversa judicia reportavit, Suanus ad præsentiam appellavit vestram, præfigens Octavas apostolorum, cum tamen utrique parati essemus omnem justitiam exhibere.

EPISTOLA CXVIII.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papa Alexandro.

B

C

pedicti archidiaconi subterfugiis, in quibus confidit, obviare, et vexationibus tandiu afflicti episcopi, pacis remedio subvenire.

EPISTOLA CXIX.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ ALEXANDRO.

Adversus Osbertum presbyterum super ecclesia de Trichestana, Jordanus prior Acrensis instituit controversiam, dicens eum prefatam ecclesiam possidere, quam sine prioris assensu, et alterius advocati, citra solemnem ordinem juris, et regni consuetudinem, invitis, et reclamantibus parochianis ingressus fuerat. Ad hæc Osbertus se in eamdem ecclesiam canonicum ingressum habuisse respondit, advocato comite Waren. ipsum præsentante, et Willelmo archidiacono Norwicensi vice Ebrardi bonæ memoriæ Norwicensis episcopi,introducente, et ei cum omni jure suo jam dictam ecclesiam concedente. Adjecit etiam hoc legitimorum testium assertione in præsentia venerabilis fratris nostri Willelmi Norwicensis episcopi se probasse, quod et episcopus destinatis ad nos litteris testabatur. Se tamen minime cogendum esse dicebat, ut possessionis suæ laudaret auctorem, aut titulum diceret, cum reus, et si nihil præstet, obtineat, auctore non probante, quod intendit. Cum ergo venerabilis frater noster episcopus Cicestrensis instaret, ut prior, si in causa vellet procedere, suam fundaret intentionem, præfatus presbyter ad vestram audien

Charitatis fraternæ compassio nos admonet, pro venerabili fratræ nostro Willelmo Norwicensi episcopo vestræ majestati supplicare, ut vexationibus et injuriis quas ei Wachelinus archidiaconus incessanter continuat, finem debitum imponi præcipiatis. Quod quam necesse sit, vestræ sinceritati innotescere procuravimus, iniquitatis odio et abominatione scandali potius, quam aliquo personarum intuitu. Factum est siquidem Londoniis nuper cum conventum celebraremus, exigentibus quibusdam necessitatibus, jam dictus episcopus venerabilem fratrem nostrum Londoniensem episcopum, cui videlicet, et Wigorniensi episcopo cognitionem accusationis, qua Wachelinus impetitur, delegastis, D tiam appellavit, diem præfiniens Dominicam qua

miserabili admodum supplicatione convenit, ut saltem ea die, quæ ei tunc tertia fuerat peremptoria constituta, post multas, et multorum bonorum virorum vexationes ejus admitteret probationes, quod jam dicto archidiacono juxta mandati vestri formam ablata restituisset, vel justitiam exhibuisset, nisi in omnibus per ipsum Wachelinum stetisset. Produxitque in medium copiam virorum religiosorum, abbatum, archidiaconorum, priorum et clericorum, eorum testimonio,quod allegaverat, probaturus. Processerunt et alii quamplures illæsæ opinionis viri, qui amore justitiæ, et ad confusionem iniquitatis dicebant se paratos esse probare, quod sæpe

cantabitur: Lætare, Jerusalem.

EPISTOLA CXX.

AD ALEXANDRUM PAPAM

Domino papæ ALEXANDRO.

Venerabilis frater noster Robertus Bathoniensis. episcopus dilecto filio nostro, fideli vestro Willelmo Cumin ecclesiam de Cerda restituit, juxta mandatum misericordiæ vestræ, quo præceperatis eamdem sibi, appellatione remota, restitui, si ipsum Dunelmensi ecclesiæ plene satisfecisse constaret. Dicitur autem clericus quidam nomine A. ut hoc beneficium clementiæ vestræ infirmet ad sedem apostolicam proficisci. Nos itaque quas possumus

majestati vestræ pro W. preces porrigimus suppli- A cum summa difficultate, in manu valida, et cum

cantes, ut quod ei misericorditer conferre dignata est bonitas vestra, fideliter conservare dignetur, et ut ipsum in petitionibus justis clementer audiatis.

EPISTOLA CXXI.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ ALEXANDRO.

In omnibus quæ gessit bonitas vostra, nihil domino regi Anglorum gratius est beneficio quod Willelmo Cumin fideli vestro misericorditer impendistis. Hoc autem nititur evacuare frater quidam nomine A. de Cerda, utinam melioris vitæ et integrioris famæ ! et majestatem vestram levitati et inconstantiæ, quod absit! submitti desiderat. Rectius, Pater, fuerat, omnino non audire clamantem, quam gratis destituere restitutum, et absque culpa deji- B cere legitime possidentem. Placeat ergo dignationi vestræ juste conservare quod misericorditer contulistis, et ipsum in petitionibus justis clementer audite. De cætero episcopus Lexoviensis malleus iniquitatis est ad conterendam Ecclesiam Dei; hic in me pauperem tantam regis coacervavit indignationem, ut domino Cantuariensi et cancellario suo rex ipse denuntiaverit, me majestatem regiam minuisse, et ob hoc ab amicorum et fidelium numero excludendum. Auditis etiam litteris, quibus innocentiam meam vestra benignitas excusavit, mendosus ille et mendax dicere ausus est : «< Dominus papa scripsit quod voluit, ergo domino regi refero, quod verum novi. » Provideat igitur mihi pietas vestra, et regis gratiam studeat refor- C

mare.

Domino papæ.

EPISTOLA CXXII.

AD EUMDEM.

Clericus quidam de familia Willelmi bonæ memoriæ Eboracensis archiepiscopi,nomine Symphorianus, in præsentia regis Stephani et episcoporum, et baronum Angliæ, in quodam conventu celebri Osbertum Eboracensem archidiaconum impetivit super crimine veneficii, quo prædictum archiepiscopum dicebat exstinctum, veneno sibi per archidiaconum in mensa Domini propinato, promittens constanter se hoc ferri candentis, aut aquæ ferventis, aut monomachiæ, aut alio judicio probaturum. Osbertus vero constantissime crimen inficiatus, D privilegio dignitatis et ordinis se non laicorum, sed ecclesiastico tantum judicio subjacere, et se illi per omnia paratum stare respondit. Datis ergo ab utrisque fidejussoribus de lite exsequenda juxta consuetudinem gentis nostræ in manu regis qui, nobis et fratribus nostris reclamantibus et renitentibus, causam hanc propter atrocitatem criminis, quia eo præsente initiata erat, ad forum suum pertinere dicebat, usque in Octavas Epiphaniæ dilata est controversia.

Interea regi Stephano serenissimus dominus noster rex Henricus successit, de cujus manibus, vix

indignatione regis, et omnium procerum, jam dictam causam ad examen ecclesiasticum revocavimus. Cum ergo intervenientibus multis dilationibus quæstio ex necessitate protracta esset, et actor, S. scilicet, secundum subtilitatem legum et canonum accusationem non posset implere, inspectis sacris canonibus de consilio venerabilium fratrum nostrorum Ricardi Londoniensis, Hilarii Cicestrensis, Jocel. Saresberiensis, Roberti Exoniensis episcoporum, et aliorum sapientum qui aderant, quia verbum istud per totam insulam divulgabatur, jam dicto archidiacono purgationem indiximus trium manu archidiaconorum, adhibitis secum aliis quatuor diaconis, diem præstandæ purgationis præfinientes, qua imminente accessit ad nos memoratus archidiaconus, dicens se malle innocentiam suam demonstrare in facie Ecclesiæ Romanæ, ad quam verbum forte pervenerat, se et omnia sua vestræ protectioni subjiciens, et auctoritate apostolica inhibens, ne in læsionem ejus quidpiam ab aliquo statueretur. Adjecit etiam quod in Octavis Epiphaniæ se vestro conspectui præsentabit. Nos ergo, ut oportuit, apostolicæ majestati deferentes definitionem negotii vestræ reservavimus sanctitati. EPISTOLA CXXIII.

AD EUMDEM.

Domino papæ ALEXANDRO.

Ad hoc excellentiam vestram capiti omnium Ecclesiarum dispositio divina præfecit, ut, exterminatis vitiis de domo Domini, virtus jucundum capiat incrementum et ut imperfectum totius humanitatis, vestræ majestatis suppleat consummata perfectio. Causa quæ vertitur inter dilectos fratres nostros Rad. Dunelmensem et monachos Cantuariensis Eccelsiæ, appellationis auxilio nuper ad examen apostolicum a nostris manibus evolavit; ea est hujusmodi. Memoratus Rad. redditus LXX librarum, quos in ecclesia Dovurensi habuerat, officio nostro sibi restitui postulabat,aut aliorum reddituum æquam recompensationem sibi reponderari; dicens eos ad hoc teneri exjuramento, quod Auricus Camerarius nomine ex mandato conventus præstitit, quando Rad. cessit ut in ecclesiam Dovuræ monachi ingrederentur. Hoc quoque se legitimis testibus promisit probaturum. Prior vero et monachi hanc ejus petitionem inanem esse dicebant, eo quod sibi semper prædicta pactione in assignato redditu fuerit satisfactum; adjicientes se paratos esse ad calculi rationem accedere, ut suppleant pro arbitrio boni viri, si quid ei ulterius competierit. Ad hæc Rad. se citra audientiam vestram minime super hæc litigaturum respondit, invitans priorem et monachos super præstito juramento ad vestrum examen, et priorem specialiter, et Hug. fratrem ejus super contemptu vestro, eo quod in parochia illius protectionis vestræ præsidio gaudentes, me invito contra juris reverentiam capellam construxerint, præ

fixit ita que terminum Dominicam in Ramis pal- A alii instructi ad similia nequaquam audeant as

marum.

EPISTOLA CXXIV.

AD EUMDEM.

Domino papæ ALEXANDRO.

In se ipsum, teste Anania, provocat sententiam mortis, qui Spiritum sanctum, merito virtutum successionis gratia, prærogativa sedis habitantem in vobis, aliquo mendacii fuco circumvinere præsumit, præsertim cum in dispendium juris, et alterius læsionem mendax precator invigilet. Porro lator præsentium Nicolaus a venerabili fratre nostro David Menevensi episcopo, archidiaconatu, quem canonice habebat, contra omnem reverentiam juris absens spoliatus,inauditus, non conventus, occasione litterarum quas quidam, Jordanus, B forte vobis incognitus, falcis precibus, non sine admiratione totius Anglicanæ Ecclesiæ a vestra clementia impetravit. Hic est, Pater optime, hic est ille publice perjurus, homicidii ex præcedenti insimulatione publica respersus infamia, quem, ob crimen falsi in apostolicis apicibus commissi, sanctus decessor vester Eugenius officio et beneficio ecclesiastico condemnavit, qua ille prostratus sententia, exquisitis ignotarum gentium angulis latuit, donec prædictum patrem rebus humanis cognovit exemptum. Supplicamus itaque majestati vestræ,quatenus latoris præsentium inspecta justitia et mise. rabili paupertate, quod in eum enormiter factum est, misericorditer corrigatis, et eo restituto causam jubeatis per legitimos tramites suo marte discutere, si tamen decessoris vestri sententiam evacuandam esse decernitis, et homini jam damnato actionem potius deberi quam pœnam.

EPISTOLA CXXV.

AD EUMDEM.

Domino papæ ALEXANDRO.

C

Cum omnes fideles sanctæ Romanæ Ecclesiæ præsidio gaudeant, ad sinum misericordiæ ejus fiducialius in necessitate confugiunt, quorum desideriis justitia suffragatur, qui sanctæ conversationis incitamento virtutes promovent proximorum. Tales esse fratres qui apnd Theochesberiam Domino devotissime famulantur, publico præconantis famæ D testimonio didicimus. Pro eis ergo tam sinceras quam securas preces vestræ porrigimus majestati, quanta possumus devotione supplicantes, ut eorum justa desideria compleatis, ut exitu negotiorum facili et felici exhilarati, utriusque vitæ successus vobis præcordialius studeant ab Altissimo promereri. Inter cætera miles quidam ecclesiam, quam XL annis inconcusse tenuerunt, eis molitur auferre sub prætextu advocationis quam adversus Ecclesiam Dei laici apud nos perniciosissime vindicant. Trahuntur ob hoc ad sedem apostolicam, ac si possent inde injuriarum reportare molestiam, ubi jura nascuntur. Sed, auctore Domino, sanctorum decessorum vestrorum vestigiis inhærendo, ita unius temeritatem retundetis, ut ejus exemplo

pirare.

EPISTOLA CXXVI.

AD EUMDEM.

Domino papæ ALEXANDRO.

Juxta sanctitatis vestræ mandatum, nobilem virum Hugonem de Dovera diligenter commonuimus, ut monachis Sancti Bertini ecclesiam de Chilleham, quam ad jus monasterii sui, ut dicebant, pertinentem, sibi violenter, et absque judicio querebantur ablatam, restitueret. Ille autem se mandatis apostolicis et juri promisit devotissime per omnia pariturum verum falsitatem precum, quas vobis monachi porrexerant, in multis arguebat. Primo quidem jam dictam ecclesiam ad jus monasterii non pertinere asseruit, quam nunquam ipsius, vel alicujus prædecessorum suorum assensu habuerant, præsertim cum, non assentiente, nedum reluctante fundatore, status ecclesiæ mutari non possit, aut subjici servituti. Deinde monachos nunquam suo nomine possedisse dicebat, sed cujusdam Odonis, quem famosissimus ille tyrannus et ecclesiæ nostræ gravissimus persecutor, Willelmus de Ypra, exhæredato domino fundi, utcunque in possessionem admitti impetraverat. Fraude vero collusionis intervenientis, ut eis præfatam ecclesiam cederent, monachos præfato Odoni certos redditus assignasse, et hoc etiam publice notum esse asserebat, et ita mediante Simonia detentionem ecclesiæ qualemcunque habuisse, venerabili fratre nostro Rogero Eboracensi qui nunc est, tunc Cantuariensi archidiacono. Hoc ipsum apostolica auctoritate inhibente, postremo abbatem et monachos Sancti Bertini, qui adfuerant, cum supradictus tyrannus a regno Angliæ exterminaretur, liti et detentioni quam habuerant, in perpetuum renuntiasse dicebat, ut fructus supradictæ ecclesiæ, permittente Domino, liceret asportare. Hæc quidem omnia promisit se sufficientissime probaturum. Præterea se ad majestatem vestram, ut ibi fraudem et malitiam monachorum detegeret, jam nuntios destinasse dicebat nihilominus in nostra audientia suam paratus innocentiam et justitiam demonstrare.Cum ergo de veritate precum, ut oportebat, cognoscere volentes, monachis præfigeremus diem, ipsi se non subituros causam, nisi citra cognitionem restituerentur, responderunt. Nos ergo in præjudicium rei, et subversionem juris procedere nolentes, mandatum exspectamus, vobis in omnibus, et per omnia parituri.

EPISTOLA CXXVII
AD EUMDEM.

Domino papæ ALEXANDRO.

Licet in ore nuntiorum nostrorum, quibus merito honestatis et fidei fidem haberi oportet, posuerimus verba nostra, litterarum tamen indicio paternitati vestræ significare curavimus, qualiter in præsentia nostra processum sit in causa monachorum Sancti Bertini super ecclesia de Chilleham. Nobilis vir Hugo

« PoprzedniaDalej »