Obrazy na stronie
PDF
ePub

[ocr errors]

utpote subjectum accidente. Nec erubesco confiteri quod res de re prædicetur in propositione, etsi res in propositione non sit; cum hoc in mente mihi versetur, quod res significetur prædicato termino veræ affirmationis, cujus subjecto aliqua de re agitur, aut res aliqua significatur. Itaque non adversandum litteræ arbitror, sed amicandum, eique mos gerendus est, in admittenda licentioris verbi indifferentia, nec ad omnem translationem, aut usurpationem dyscolæ, ut creditur, dictionis, lectorem, vel auditorem decet dentem exercere caninum, Quod male fers, assuesce, feres.

pervenire. Quid obest si, quemadmodum genus de A Plato homo; interdum quoniam hoc participat hoc, specie verum est, ita et Plato iste sensibilis de filio Aristidis verus sit, si ei solus Plato est filius ? Sicut enim homo animal, et ille est Plato. Hoc enim, ex opinione quorumdam, sensisse visus est, Aristoteles in Analyticis, dicens : « Omnium quæ sunt, hæc quidem sunt talia, ut de nullo alio prædicentur vere universaliter, ut Cleon et Callias, et quod singulare et sensibile, de his autem alia; nam et homo et animal uterque eorum est. Illa vero, ipsa quidem, de aliis prædicantur, de his »> autem, alia priora non prædicantur. « Alia autem et ipsa de aliis, et de his alia: ut homo de Callia, et de homine animal.» Quoniam ergo quædam eorum quæ sunt, de nullo nata sunt dici palam, (nam sensibilium pene unumquodque est hujus- B modi, ut de nullo prædicetur, nisi secundum accidens; dicimus enim quandoque album illud Socratem esse, et veniens, Calliam) sane inepta videtur hæc distributio, nisi sensibile contingat prædicari, non tamen de alio, nisi secundum accidens. Si enim nec de se, nec de alio, ut secundum accidens, prædicatur, nec dicti veritas, nec ratio constat exempli. Quod si nec subjici res sensibilis potest, Aristotelem nullus esse mentitum ambigit aut nugatum. Itaque hic, sicut et alibi, exsecutus est, quod decet liberalium artium præceptorem, agens, ut dici solet, Minerva pinguiori, ut intelligeretur ; nec in generibus et speciebus hanc statuit difficultatem, quam ipsi doctores nequeunt intelligere, nedum sufficiant aliis explanare. Ex hac Minervæ pinguedine, dictum est illud in Topicis : Differentiæ omnes, aut species, aut individua erunt, siquidem sunt animalia; nam unumquodque animalium, aut specics est, aut individuum. Similiter et illud Boetii: «Omnis species est suum genus. Nam omnis homo animal, omnis albedo color. Quid ergo prohibet, juxta hanc licentiæ rationem, ea quæ sunt sensibilia, vel prædicari vel subjici? Nec opinor auctores hanc vim imposuisse sermoni, ut alligatus sit ad unam, in juncturis omnibus, significationem, sed doctrinaliter sic esse locutos, ut ubique serviant intellectui, qui commodissimus est, et quem ibi haberi præ cæteris ratio exigit. Hoc ipsum ergo quod dicitur prædicari, ab adjunctis, plures significandi contrahit modos. Poterit tamen forte ubique aliquam quodammodo convenientiam vel inhærentiam designare.

Nam, cum sermo de sermone jungibilitatem quamdam terminorum veræ affirmationis innuit, cum de re sermo dicitur prædicari, ostenditur, quod ei talis nuncupatio aptatur. Rem vero de re prædicari interdum notat, quoniam hoc est hoc, puta

C

D

Et plane ingratus est, tam impudentis quam imprudentis ingenii, qui ad omnia, se docentis, verba movetur, et in aliquo obtemperare detrectat. Sequamur ergo figuras auctorum, et « singula dicta pensemus ex causis dicendi; » inde enim fidelis sumenda est intelligentia. Sed et rei nomen latius pateat, ut possit universalibus convenire, quæ sic, auctore Aristotele, intelliguntur abstracta a singularibus, ut tamen esee non habeant, deductis singularibus : hoc enim, sicut ait, illa asserunt, qui genus unum numero esse dicunt. Id autem faciunt, qui formas solas ponunt; ideas scilicet, quas cum auctore suo Platone, quoties datur occasio, vehementer impugnat. Unde, licet Plato cœtum philosophorum grandem, et tam Augustinum quam alios plures nostrorum, in statuendis ideis habeat assertores; ipsius tamen dogma in scrutinio universaliuin nequaquam sequimur eo quod hic Peripateticorum principem Aristotelem, dogmatis hujus principem profitemur. Magnum quidem est, et quod Boetius in secundo commento super Porphyrium, minus arduum fatetur, tantorum virorum dijudicare sententias; sed ei qui Peripateticorum libros aggreditur, magis Aristotelis sententia sequenda est; forte non quia verior, sed plane quia his disciplinis magis accommoda est. Ab hac autem longissime videntur abscedere, tam illi, qui genera et species, voces esse constituunt, aut sermones, quam alii, qui præmissis de rerum investigatione opinionibus, distrahuntur. Et quidem omnes ab Aristotele puerilius aut stolidius evagantur, quam Platonici, cujus sententiam agnoscere dedignantur.

Hæc opinor debere sufficere, quod nec fideliter cum Porphyrio, nec utiliter cum introducendis versentur, qui omnium, de generibus et speciebus, recensent opiniones, omnibus obviant ut tandem suæ inventionis erigant titulum: cum hoc a proposito auctoris omnino dissideat, et « retundat ingenia auditorum, et aliis articulis, æque necessarius scitu, locum inquisitionis esse non sinat.

LIBER TERTIUS.

ter utor. Non enim, more coætaneorum nostrorum, domestica negligo instrumenta; sed ea tanto familiarius apprehendo, quanto ea certius novi esse fidelium munera amicorum. Rerum enim veritas permanet incorrupta, nec unquam, quod in se verum est, attestatione novi auctoris evanescit. Quis autem, nisi insulsus, aut ingratus, propositum habebit authenticum, eo quod illud Coriscus Brisso protulit, aut Melissus, æque omnes ignoti, nisi quatenus ab Aristotele exempli gratia, nominati sunt? Et illud idem reprobabit, eo quod a Gilleberto, Abælardo, et Adam nostro, sit prolatum? Utique non sum ex eis, quia bona temporis sui oderunt, et coætaneos suos invideant commendare posteritati. Nemo nostrorum, quem noverim, asseruit quoniam non est contradicere, aut quod moveri non contingit, aut stadium pertransire, aut quia terra movetur, quoniam omnia secundum Heraclitum moveri contingit; qui, sicut ait Martianus :

Anni fere viginti elapsi sunt, ex quo me ab offi- A non abundo, amicorum omnium jaculis indifferencinis et palæstra eorum qui logicam profitentur, rei familiaris avulsit angustia, et consilium amicorum quibus non obtemperare non potui. Exinde, ut ex animi mei sententia verum fatear, nec in transitu, vel semel dialecticorum attigi scripta, quæ, vel in artibus, vel in commentariis, aut glossematibus scientiam pariunt, aut retinent, aut reformant. Aliis namque, et non modo diversis, sed adversis fere occupationibus interim distractus sum; ut vix vel ad horam, et hoc quodammodo furtim, philosophari licuerit. Siquidem Alpium juga transcendi decies, egressus Angliam ; Apuliam secundo peragravi; dominorum et amicorum negotia in Ecclesia Romana sæpius gessi, et emergentibus variis causis non modo Angliam, sed et Gallias multoties circumivi. Ad hæc, cura rei familiaris, sollicitudinum concursus gerendorum instantia, litteris dare operam non sinebant. Unde me excursationem habendum puto in his, quæ obtusius et incultius a me dicta lector inveniet. Ariditas enim linguæ, torpor sensuum partim præmissis, partim curialibus nugis ascribenda sunt, partim adversarii dolo et impudentiæ, qui instantia pervicaci provocavit incautum, et utcunque respondere coegit invitum. Mihi itaque illud ethicum facit.

Omnia fert ælas, animum quoque; sæpe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Mærim
Jam fugit ipsa.

(VIRG. Ecl. IX, 51.)

B

C

Nonne ergo mecum inique agitur, si illa juvenilis
exigatur agilitas, si alacritas ferventis ingenii, si
memoriæ fides in tanto tumultu rerum, et ætate,
circa seria duntaxat occupata, nisi quatenus aut
infirmitas carnis, aut negligentia spiritus ex his
suborta, per fomitem peccati, malitia serietatem
minuit aut exstinguit? Utique sicut virtus, quæ
annos prævenit, sic et illa, quæ deficientes non de-
serit, acceptatur. Insignem fecit Ascanium leo im-
manis prostratus a puero, et accessit Entelli titulis,
emerito seni cedens triumphis inclytus Dares:
« Gloriosissimum enim est, si virtuti natura cedere
videatur.» Ego autem jam emeritus et tam ætatis
quam professionis, aut ordinis privilegio, si jura
procederent, tutus, quodammodo protrahor ad are- D
nam, et deserta et desueta cogor instaurare cer-
tamina. Conditio dura et dira mihi proponitur, ut
aut conflictum ineam, quod non expedit; aut, quod
omnino perniciosum est, victus confessione, turpi
mendacio acquiescam. Turpitudinem itaque malui
declinare; cui aut soli, aut præ cæteris, philoso-
phantis propositum adversatur. Et quia propriis

... Ardet dum totus in igne est, Ex quo omnia primordialiter composita esse contendit. Et hæ quidem acceptæ sunt opiniones veterum, eo ipso quod veteres : et nostrorum longe probabiliores et fideliores, eo quod nostrorum sunt, reprobantur. Dicat unusquisque quod sentit.Ego hoc ab invidia plerumque arbitror provenire, cum unusquisque in eo suæ reputet derogatum, in quo aliquid laudi collatum est alienæ. Ast ego propriam gloriam non affecto, sed illius a quo est quidquid in me, vel in aliis bonum est. Et illorum honorem desidero, qui mihi contulerunt modicum illud quod scio vel opinor, quoniam academicus sum, idemque mei profectus non erubesco laudare auctores. Ut enim ait Plinius: « Boni ingenii laudabilis indoles est, per quos profeceris, confiteri. » Illi quoque qui hoc ipsum nunc in me carpunt, quandoque, auctore Deo, bonorum laudabuntur auctores, quia eos virtutis manet gloria, et beneficio temporis, coævorum invidia evanescet. Ergo procedat oratio, et quæ antiquatæ occurrent memoriæ de adolescentiæ studiis, quoniam jucunda ætas ad mentem reducitur, compendiose percurrat qui præ cæteris, et qualiter legendi sunt alacri commemoratione revolvens. Quæ vero prætermissa, aut vitiose dicta fuerint, oblivioni, tempori et occupationibus imputentur. CAP. I. Quomodo Porphyrium legi oporteat, et alios auctores.

Equidem ex animi mei sententia, sic omnem librum legi oportet, ut quam facillime potest, eorum, quæ scribuntur, habeatur cognitio. Non enim occasio quærenda est ingerendæ difficultatis, sed ubique facilitas generanda. Quem morem secutum

>>

recolo Peripateticum palatinum. Inde est, ut opi- A et prudens interim veneretur ut sacrosanctum, donor, quod se ad puerilem de generibus et speciebus, ut pace suorum loquar, inclinavit opinionem : malens instruere et promovere suos in puerilibus, quam in gravitate philosophorum esse obscurior. Faciebat enim studiosissime, quod in omnibus præcipit fieri Augustinus, id est «< rerum intellectui serviebat. Itaque sic Porphyrius legendus est, ut sermonum, de quibus agitur, significatio teneatur, et ex ipsa superficie habeatur sensus verborum ; sic enim satis introductorius erit, et facili brevitate conspicuus. Sufficiat ergo introducendo nosse, quia nomen generis multiplex est, et a prima institutione significat generationis principium, id est parentem a quo, vel locum in quo quis genitus est. Unde Polynices ab Adrasto genus interrogatus, ait utrumque complectens,

Cadmus origo patrum, tellus Mavortia Theba.

(STAT. Theb. 1.)

B

Deinde hinc translatum est, ad significandum id quod de differentibus specie in quid prædicatur. Item et species multipliciter dicitur; nam ab institutione formam significat, quæ in lineamentis membrorum consistit; unde et speciosius, idem est formoso. Hinc autem sumptum est, ad significationem ejus, quod, inquit, de differentibus numero prædicatur. Unde constat nomina hæc, non esse secundæ impositionis, sed cum primæ sint, ex translatione devocari ad aliam significationem. Quod quia non ornatus, sed necessitatis causa, contingit, æquivocationi comparatur. Tertiam ejusdem C apponit Boetius significationem, dicens, formam substantialem speciei, puta humanitatem, hominis speciem appellari. Sed hanc subtilem speciem nominat, et ex industria asserit, a Porphyrio prætermissam, ne nimia gravitate introducentorum animos retardaret. Quid ergo sibi voluit qui non modo hanc contra consilium auctoris, sed quidquid aliud excogitari potest, adjiciunt? Hoc credo appetunt, ut videantur multa scire et benedixisse, cum id egerint, ut minus fuerint intellecti. Idem fiat in differentia, proprio et accidente. Vocabulo rum simpliciter aperiantur significationes, apprehendatur illa, quæ proposito congruit, per descriptiones certissimas, deinde singulorum sequantur divisiones. Postremo differentia singulorum ad singula, sicut occurrunt, in superficie assignentur: et Porphyrium perlegisti.

Littera enim suaviter excutienda est, et non more captivorum acerbe torquenda, donec restituat quod non accepit. Porro austerus nimis et durus magister est, tollens quod positum non est, et metens quod non est seminatum, qui Porphyrium cogit solvere, quod omnes philosophi acceperunt; cui satisfactum non est, nisi libellus doceat, quidquid alicubi scriptum invenitur. Plane veritas est amica simplicitati; et « qui indebitum exigit, quod debitum erat accipere, sæpissime demeretur. » Quidquid autem litteræ facies indicat, lector fidelis

D

nec ei alio docente, aut Domino revelante, veritas plenius et familiarius innotescat. Quod enim unus fileliter et utiliter docet, alter æque fideliter et utiliter dedocet. Siquidem recte docentis officium pro ratione temporis et personæ, quod cuique noverit expedire, dispensat. Nam Porphyrius, corpus asserit esse genus hominis, quoniam et animalis. Aristoteles autem hoc dedocet, et eorum purgat errorem, qui genus secundum quid opinantur de specic prædicari; non enim secundum quid de specie prædicatur. Ex quo palam est, visibile aut sensibile, non esse genus animalis, prædicantur enim secundum quid, id est secundum corpus, non animam: quare, inquit, corpus non erit genus animalis, eo quod pars est. Nullo enim modo pars de todo prædicatur: ita quidem, si locutio propria: nam in figuratis nihil prohibet. Tradunt utique grammatici, tropum locutionis esse, qui Synecdoche appellatur, et nomen totius, parti, et itidem partis nomen, toti attribuit; res enim, dignioris aut notioris partis, plerumque suscipit nomen. Unde homo, qui ex anima constat et corpore, et sicat Cicero, Apuleius, et quod majus est, Hieronymus, Augustinus et multi alii, tam nostrorum quam gentilium, testantur, non magis est corpus quam anima, sed quodammodo minus corporis censetur nomine secundum publicum usum, quoniam pars illa evidentior est, et sensibus notior; æque tamen verum est, sed a solis philosophis recipitur, ipsum esse animam. Nec tamen ob hoc, esse incorporeum sequitur; quoniam, ut aiebat Abælardus, negatio vehementior est. Figurativæ quoque locutionis progressum inhibebat; eo quod figuras non licet extendere, quæ ipsæ non recipiuntur, nisi cum expedit. Nullum autem genus figuraliter aut translative, de specie prædicatur, semper enim, et proprie verum est de omni eo, cujus est genus. Si quid autem, non modo in Porphyrio, sed in quavis scripturarum, intellectu difficilius occurrit, non statim deterreat legentem, aut audientem, sed præcedat; quia se invicem interpretantur auctores, et singulæ scripturæ, vicissim sunt indices aliarum, unde legentem, plurima, aut nulla, aut paucissima latent.

CAP. II. De categoriarum utilitate et instrumentis. Categoriarum liber Aristotelis, elementarius est, et accedentis ad logicam quodammodo infantiam excipit; tractat enim de sermonibus incomplexis, in eo quod rerum significativi sunt, quod nihil prius est apud dialecticum. Præmittit autem de æquivocis, univocis et denominativis, quoniam eorum notitia definienti, dividenti et colligenti plurimum necessaria est. Siquidem æquivocatio multos inducit errores, si lateat, et negotiantes impedit, si unus nesciat quo ferat alius intellectum. Manifestato autem, ut ait Aristoteles, quot modis dicatur, et ad quid ferens ponat, ridiculosus videbitur interrogans, si non ad hoc sermonem faciat. Utilis

autem et ad non paralogizari, et ad paralogizare. A judicandum, quæ ex circumstantia sermonis penScientes enim quoties dicitur, non paralogizabimur; sed sciemus si non ad idem sermonem faciat, qui interrogat, et ipsi interrogantes, poterimus paralogizare, semper quidem, si eorum quæ multipliciter dicuntur, alia fuerint vera, alia falsa : nisi et his qui respondet noverit quoties dicitur. Univocorum quoque et denominativorum, adeo necessaria est cognitio, ut hæc tria scilicet æquivoca, univoca et denominativa, asserat Isidorus categoriarum instrumenta; siquidem quæcunque prædicantur, aut æquivoce, aut univoce, aut denominative, suis applicantur subjectis. Equivoce qui dem, si non eodem sensu; univoce, si eodem ; denominative, si non prorsus eodem, nec prorsus

sanda est. Non enim omnis dictio semper eodem formatur schemate. Plane denominativa, non eumdem his a quibus denominantur, intellectum significant, nec in eamdem rem descendit animus his auditis, nec eorumdem appellativa sunt; a se enim invicem plerumque removentur, et ad ea sequitur contradictio. Interdum tamen se patienter admittunt, et de eodem simul, vel de se invicem prædicantur denominative conjugata. Nam et bonitas bona, una unitas dicitur. Regulare tamen est, ut ad ea sequatur contradictio, quod tamen ex causa consignificationis magis, quam significationis asserunt evenire. Et hoc quidem probabiliter : an satis vere, dijudicent periti. Nam ad ea, quæ idem signi

alio, sed adjacente sibi vicinitate quadam intellectu B ficant, ex causa significationis duntaxat, sequitur verborum, sicut manente conformitate vocum. Sic a bonitate bonus, a fortitudine fortis dicitur, ut ex ipsa verborum forma perpendatur quodammodo adjacens intellectus. Unde ex opinione plurium, idem principaliter significant denominativa, et ea, a quibus denominantur; sed consignificatione diversa aiebat Bernardus Carnotensis, quia albedo significat virginem incorruptam; albet, eamdem introeuntem thalamum aut cubantem in toro; album vero, eamdem, sed corruptam.

Hoc quidem quoniam albedo, ex assertione ejus, simpliciter, et sine omni participatione subjecti, ipsam significat qualitatem; videlicet coloris speciem, disgregativam visus. Albet autem, eamdem principaliter, etsi participationem personæ admit- C tat. Si enim illud excutias, quod verbum hoc, pro substantia significat, qualitas albedinis occurret, sed in accidentibus verbi, personam reperies. Album vero, eamdem significat qualitatem, sed infusam commistamque substantiæ, et jam quodammodo magis corruptam. Siquidem nomen ipsum pro substantia subjectum albedinis, pro qualitate, significat colorem albentis subjecti. Videbatur etiam sibi tam de Aristotele, quam de multorum auctoritatibus niti. Ait enim, album nihil aliud significat quam qualitatem. Multa quoque proferebat, undique conquisita, quibus persuadere nitebatur, res interdum pure, interdum adjacenter prædicari, et ad hoc denominativorum scientiam perutilem asserebat. Habet hæc opinio, sicut impugnatores, sic defensores suos. Mihi pro minimo est ad nomen in talibus disputare, cum intelligentiam dictorum sumendam noverim ex causis dicendi. Nec sic memoratas Aristotelis, aliorumve auctoritates interpretandas arbitror, ut trahatur istuc, quidquid alicubi dictum reperitur. Nam apud eumdem motus de animali, vigilatio de bipede, astruitur prædicari et sic plura. Alioquin analyticorum exempla, non recte procederent, et apud eumdem quod si cæcitas et cæcum esse, idem essent, de eodem prædicarentur. Nunc autem homo, cæcus dicitur; cæcitas vero, minime. Non est itaque ex levi occasione verbi, menti auctorum præ

:

D

contradictio. Singularis enim numerus positus ejusdem nominis pluralem tollit, ut si quid homo est. Illud homines non est. Nihil quidem refert, unde proveniat, cum eo tendat dialectices tota intentio, ut sermonum vim aperiat, et ex eorum prædicatione, examinandi veri et statuendi, scientiam assequatur. Hoc agit, sive dividat, sive definiat, sive colligat, sive ea, quæ fuerint collecta, resolvat. Ergo denominativa, significant quodam modo qualia ex aliquibus, illa vero, a quibus denominantur, notant a quibus qualia. Nam fortitudo significat, ex quo qui fortis; fortis autem, qualis qui ex fortitudine unde et fortitudinis dicitur nomen, non ut cujus, sed ut ex quo; indicat enim causam. Hinc est illud Gregorii: « Angelus nomen officii est, non naturæ, » siquidem ex officio est, sed personæ, significatque, ut dictum est, quodammodo quale quid illo ministret officio. Plura sunt ad hunc modum, ut consul, dignitatis; studiosus, virtutis: Platonicus, Socraticus, professionum sunt nomina; prædictas itaque res significant. Ex quo liquet quoniam significare, sicut et prædicare, multipliciter dicitur; sed quis modus familiarissimus sit, discernere palam est. Inde est quod justus, et similia, passim apud auctores, nec dicuntur justum, nunc justitiam significare, vel prædicare. Sed aut omnino non convertitur, aut rarissime invenitur; si tamen hoc alicubi, quod justitia justum significet, aut prædicet. Boetius autem in libro De Trinitate: Cum, inquit, dico Deus justus est, qualitatem videor prædicare; sed prædico substantiam, imo, eam quæ est supra substantiam. » Quare, inquam, qualitatem videbitur prædicare, si hoc nomen justus non prædicet qualitatem. Tale est illud Aristotelis, qualitatem significant, ut album; quantitatem, ut bicubitum. Sic utique quia dantur a qualitate vel quantitate, ita et qualitatem prædicant, quam apposita demonstrant inesse subjectis: interdum dicuntur significare qualia, quoniam appositione sua declarant qualia sint subjecta. Sed hæc a se, si sit benignus interpres, non multum distant, etsi audito albus intelligatur in quo albedo; cum autem albedo dicitur, non intelligatur

in quo talis color, sed potius color faciens tale. Illud A parte contradictionis adversarium pergit ex intenvero quod audita voce concipit intellectus, ipsius familiarissima significatio est.

CAP. III. Quæ sit prædicamentorum conceptio, et quibus contenta sit sobrietas philosophantium.

Quia ergo aut æquivoce, ut univoce, aut denominative, ut sequantur indifferentiæ rationem, singula prædicantur; ipsaque prædicatio quædam ratiocinandi materia est, prædicamentorum præmissa sunt instrumenta, quæ negotiantium ex arte operam impediunt, aut promovent, aut procurant; nam multivoca, et diversivoca, quæ Boetius adjicit, magis ad grammaticam pertinent. Multivoca autem sunt, cum in ejusdem rei intellectum et nominationem, plura verba concurrunt: ut ensis, mucro, gladius. Diversivoca, quæ sensu et voce diversa sunt: Is ut homo, lapis. Rationem vero indifferentia, quam semper approbamus, liber iste commendat præ cæteris, etsi ubique diligenter inspicienti, manifesta sit. Agit enim nunc de significantibus, nunc de significatis, aliorumque doctrinam facit nominibus aliorum. Sunt qui librum istum, quoniam elementarius est, inutilem fere dicunt, et satis esse putant ad persuadendum, se, in dialectica disciplina et apodictica, esse perfectos, si contempserint vel ignoraverint illa, quæ in primo commento super Porphyrium, antequam artis aliquid attingatur, docet Boetius prælegenda. Longe mihi alia mens est, nec video quomodo, sine isto, qui magis possit esse logicus, quam sine litteris litteratus. Hinc enim quid in rebus singulare, quid universale, quid sub- C stantia, quid accidens, quid in sermonibus æquivoce, qui univoce, quid denominative dicatur, conspicuum est. Hinc incomplexorum significatio innotescit, hinc rectissime investigationis docetur modus, hinc ad notitiæ perfectionem prima et dilucida patet via. Siquidem ad habendam perfectam cujusque rei notitiam, Peripateticæ disciplinæ, quæ in investigatione veri laborat, præ cæteris videntur ista sufficere. Primo quidem nosse de aliquo an sit; deinde, quid quale, quantum, ad aliquid, ubi,quando sit, quomodo situm, quid habeat, faciat, patiatur.

Novissima speculatio est in singulis quare sit; et quæ jam non modo ad angelicam perfectionem, sed ad divinæ majestatis prærogativam accedit; ei namque soli rerum omnium causa innotuit cujus voluntas omnium primæva causa est, et qui quatenus voluit, singulis, cur ita sit, voluit revelare; « Omnia namque ad plenum nosse, divina; in nullo labi, angelica; in plurimis bene sentire, humana perfectio est. » Cumulus itaque scientiæ, in hoc duodenario solidatur. Investigatio philosophica, undenarii sobrietate contenta est; et, si ultra progreditur profectum suum gratiæ ex magna parte ascribit. Nam pulsantibus aperit gratia, et voluntatem suam, quæ originalis omnium causa est, revelat Dominus his, qui ex toto corde quærunt eam. Porro logicus decem institutionis suæ elementa cognoscit, et cum in his plene fuerit educatus, in

D

tione plenius convincere. Hæ ergo, quæ dicuntur naturales, et quodammodo elementares sunt, præjacent quæstiones, scilicet, quid, quantum, quale,

etc.

Et exinde, cum in his gymnosophistæ fuerint instituti, contradictionem formant, eamque, ut dici solet, in arcto campo distrahentes, ad reprimendam partem oppositam, rationis suæ nituntur aculeis, tendit enim quisque evacuare, quod apud alium statutum est. Sed quia naturalium prima est inquisitio, in ipsa primo decem prædicamenta formata sunt, excogitatique sermones, quibus de his, quæ primo occurrunt sensui aut intellectui, qualia sint corpora aut spiritus, quid, quantum et quale esset, aut secundum cæteras quæstiones naturaliter procedentes, declaretur unumquidque eorum. Unde et prædicamenta dicta sunt, sive in sermonibus, sive in rebus, decem genera prædicabilium, quæ sic ad singulares individuasque substantias applicentur, quæ de ipsis judicent quid sint, quantum, quale, ad aliquid,ubi,quando,situm,quid habeant, faciant aut patiantur. Primum itaque prædicamentum est in his, quæ de aliqua substantiarum indicant quid sint. Secundum in his quæ quantum, tertium ad aliquid, quartum quale, quintum ubi, sextum quando, septimum situm esse, octavum habere, nonum facere, decimum pati. Et hæc quidem sic multiplicata sunt, quoniam apud philosophos maxime vigebat speculatio corporalium, cum ante Zenonem, aut nullus, aut pauci admodum, aliquid de anima, aut spiritibus incorporeis recte senserint. Hic enim est, sicut Hieronymus auctor est, qui immortalitatem tradidit animarum. Utique situm esse, et quædam alia, vix congrue poterunt spiritibus applicari, quoniam hæc prædicamenta, pro parte corporibus præcipue addicta sunt. Prima itaque contemplatio, et quodammodo naturaliter philosophantium, versatur in speculatione substantiarum, sequens autem, mathematica est, imitaturque naturam. Unde mathemathicus ab antiquis dictus est « simia naturalium philosophorum. >> Sicut enim naturæ scrutator, inquirit de Cleonte, aut Callia, quid sit, aut qualis, aut quantus, sic mathematicus, cum substantiam ejus abstraxerit, inquirit de ea quid sit, aut qualis, aut quanta, et deinceps, naturalium more philosophorum, ad ulteriora progreditur. Sed apud eos, qui purioris philosophiæ vigent acumine, pridem receptum est, secundæ mathesi locum non esse, ne philosophicus labor procedat in infinitum, et semper vagetur inquisito, quæ semper tendit ad finem. Utique jam spoliatus omnino amplius nudari non potest, et sive formam a materia abstraxeris, sive materiam subduxeris formæ, superfluus erit exinde labor, aut circumstantiis et proprietatibus, quas non admittit, vestire formam, aut quas illa non habet, spoliare materiam. Ergo quidquid ultra tentatur, non constitutio naturæ, sed figmentum animi est subtilitate mathematica laborautis. Cum enim

« PoprzedniaDalej »