Obrazy na stronie
PDF
ePub

bilia teneris auditorum humeris imponunt. Deinde, A stione, perspicit singulatim. Hoc autem naturæ requod docendi ordine prætermisso, diligentissime

cavent ne

Singula quæque locum teneant, sortita decenter, (HORAT. De Art. poet. 92.)

finem enim artis, ut sic dixerim, legunt in titulo, et non modo Topicorum, sed Analyticorum et Elenchorum vim Porphyrius prædocet. Postremo quod quasi ab adverso petentes, veniunt contra mentem auctoris, et ut Aristoteles planior sit, Platonis sententiam docent, aut erroneam opinionem, quæ æquo errore deviat a sententia Aristotelis et Platonis. Siquidem omnes Aristotelem profitentur.

rum non adversatur, quæ ad sui investigationem hanc potestatem contulit intellectui, ut possit conjuncta disjungere, et disjuncta conjungere.

Cæterum componens, qui disjuncta conjungit, inanis est; abstrahens vero fidelis, et quasi quædam officina omnium artium. Et quidem rebus existendi unus est modus, quem scilicet natura contulit, sed easdem intelligendi aut significandi, non unus est modus. Licet enim esse nequeat homo, qui non sit iste, vel alius homo, intelligi tamen potest et significari ita quod nec intelligatur, nec significetur iste, vel alius. Ergo ad significationem incomplexorum, per abstrahentem intellectum genera concipiantur, et species; quæ tamen, si quis in

CAP. XX. Sententia Aristotelis de generibus et speciebus circumvallata rationibus multis, et mul- B rerum natura, diligentius a sensibilibus remota, tarum testimonio scripturarum.

Porro hic, genera et species non esse, sed intelligi tantum asseruit. Quid ergo ad rem attinet quærere, quid genus sit, si illud omnino non esse constiterit? In eo enim, quod non est, inepte quæritur, quid, quantum, aut quale est si enim substantiam tuleris cuique, nihil ei relinquitur aliorum. Ergo si Aristoteles verus est, qui eis esse tollit, inanis est opera præcedentis investigationis, in inquisitione substantiæ, quantitatis, aut qualitatis, aut causæ; cum illius quod non est substantia, aut quantitas, aut qualitas nequeat assignari; aut causa propter quam, quod non est, hoc aut illud sit, aut tantum aut tale. Quare ab Aristotele

C

recedendum est, concedendo ut universalia sint, aut refragandum opinionibus, quæ eadem vocibus, sermonibus, sensibilibus rebus, ideis, formis, naturis, collectionibus aggregant, cum singula horum esse non dubitentur. Qui autem ea esse statuit, Aristoteli adversatur. Nec verendum ut cassus sit intellectus, qui ea perceperit seorsum a singularibus, cum tamen a singularibus seorsum esse non possint. Intellectus enim quandoque rem simpliciter intuetur, velut si hominem per se intueatur, aut lapidem, et ob hoc simplex est: quandoque gradatim suis incedit passibus, ut si hominem albere, vel equum currere contempletur. Et hic quidem dicitur esse compositus. Porro simplex rem interdum inspicit ut est, ut si Platonem attendat : interdum alio modo; nunc enim componendo, quæ D non sunt composita, nunc abstrahendo, quæ non possunt esse disjuncta. Qui enim hircocervum cogitat, aut centaurum, ignotam, naturæ hominis ad bestiam, aut bestiae ad bestiam, compositionem opinatur. At qui lineam, aut superficiem attendit sine corpore, formam utique contemplationis oculo a materia disjungit, cum tamen sine materia forma esse non possit. Non tamen forma sine materia esse abstrahens hic concipit intellectus (compositus enim esset,) sed simpliciter alterum sine altero, cum tamen sine altero esse non possit, intuetur. Nec hoc quidem simplicitati ejus præjudicat, sed eo simplicior est, quo simpliciora, sine aliorum admi

quærat, nibil aget et frustra laborabit; nihil enim tale natura peperit. Ratio autem ea deprehendit, substantialem similitudinem rerum differentium pertractans apud se, desinitque, sicut Boetius ait, generale conceptum suum, quod de hominum conformitate perpendit, sic : « Animal rationale mortale. »> Quod utique, nisi in singularibus, esse non potest. Sunt itaque genera et species non quidem res a singularibus actu et naturaliter alienæ, sed quædam naturalium et actualium phantasiæ renitentes intellectui, de similitudine actualium, tanquam in speculo nativæ puritatis ipsius animæ, quas Græci ἐννοίας sive εικονόφανας appellant, hoc est rerum imagines in mente apparentes. Anima enim quasi reverberata acie contemplationis suæ, in se ipsa reperit, quod definit; nam et ejus exemplar in ipsa est, exemplum vero in actualibus. Sicut enim cum in grammatica dicitur : « Nomina quæ sic desinunt, feminina vel neutra sunt, » generalis quædam præscribitur ratio, quæ quasi multorum declinabilium exemplar est, exempla vero in omnibus illius terminationis dictionibus manifesta sunt; sic quædam exemplaria concipiuntur in mente, quorum exempla natura formavit, et sensibus objecit. Illa itaque exemplaria, cogitabilia quidem sunt, et sunt quasi phantasiæ et umbræ existentium, secundum Aristotelem; quas si quis apprehendere nititur per existentiam, quam habent a singularibus separatam, velut somnia elabuntur. Monstra enim sunt, et soli esse substantialia singularibus, ad causam cogniintellectui patent. Quod autem universalia dicuntur tionis referendum est, singulariumque naturam : hoc enim in singulis patet, siquidem inferiora, sine superioribus, nec esse, nec intelligi possunt. Homo namque non est, nisi sit animal. Sed nec intelligitur homo, quin cointelligatur animal, quoniam homo est animal tale. Sic in Platone, homo quoniam Plato et est, et intelligitur talis, aut iste homo. Ad hoc autem ut sit homo, exigitur esse animal, nec convertitur, ut animal esse non possit, aut intelligi, si non sit, aut non intelligatur homo; nam in ratione hominis, est animal, sed non in animalis ratione est homo. Quia ergo tale exigit

"

tale, et non exigitur a tali, tam ad essentiam quam A arctantur. Necesse tamen est aliquem unum dictioad notitiam ideo hoc illi substantiale dicitur esse. Idem est in individuis, quæ exigunt species, et genera, sed nequaquam exiguntur ab eis. Hoc enim nec substantiam habebit, nec in notitiam veniet, nisi sit species aut genus, id est nisi quid sit, aut innotescat tale vel tale. Universalia tamen et res dicuntur esse, et plerumque simpliciter esse, sed non ob hoc, aut moles corporum, aut subtilitas spirituum, aut singularium discreta essentia in eis attendenda est. Nam et ea, quæ jacent sub affirmatione et negatione, res dicuntur, et vera sæpissime dicuntur esse; nec tamen substantiis vel accidentibus aggregantur, aut nomen suscipiunt Creatoris aut creaturæ. Siquidem, ut ait Ulgerius venerabilis Andegavorum episcopus in Venalitio disciplinarum, ♬ gratiosum ad invicem debet esse verbi commercium, » nam in philosophantium foro exuberat bonitas, et verba distrahuntur ad gratiam. Itaque detur ut sint universalia, aut etiam ut res sint, si hoc pertinacibus placet, non tamen ob hoc verum erit, rerum numerum augeri vel minui pro eo quod ista non sunt in numero rerum. Si quis autem universalia seorsim recenseat, numero quidem inveniet esse subjecta, sed cui singularium numerus non aggregatur. Sicut enim collegiis aut corporibus non connumerantur capita, aut capitibus corpora, sic nec universalia singularibus, nec singularia numeri accessione universalibus accrescunt; numerus enim duntaxat illa complectitur, quæ ejusdem rationis sunt, et quæ in singulis rerum generibus natura discrevit. Nihil autem universale est, nisi quod in singularibus invenitur. Seorsum tamen a multis quæsitum est, sed tandem nihil invenerunt omnes in manibus suis; quoniam seorsum a singularibus, nihil est, nisi forte qualia sunt vera, aut similia complexorum significata sermonum. Nec moveat quod singularia et corporea, exempla sunt universalium et incorporalium, cum omnis ratio gerendi, ut ait Augustinus, incorporea sit et insensibilis, illud tamen quod geritur, et actus, quo geritur, plerumque sensibilis sit. Ergo quod mens communiter intelligit, et ad singularia multa æque pertinet: quod vox communiter significat, et æque de multis verum est, indubitanter universale est. Sed et hoc ipsum, scilicet quod intelligitur, quod significatur, benignius interpretandum est, ut nequaquam ad D disputandi decurratur angustias, et artis grammaticæ subtilitatem, quæ ex sui natura, nisi venia li centiæ impetrata, demonstrativas dictiones, infinitas esse non patitur; sed nec relativas, vagas esse permittit, quin earum significatio, aut determinatione personæ, aut actus, aut activis alterius coarctetur. Siquidem relativa dictio est, quæ significat rem, ut de qua præcessit sermo, vel cogitatio. Itaque cum dicitur sapiens est et felix, qui bona novit, et ea fideliter exercet, relativæ dictiones, scilicet qui et ca, etiamsi personam non exprimant, actus cognoscendi determinatione, a sua quodammodo infinitate

nibus subesse, qui et bona noverit, et exerceat, et ex eo sit felix.

Nam, ut nihil certum et finitum sit, in quod cadat relatio, non contingit, sine vitio aut figura. Unde si equus promittatur in genere, et dicat stipulator, equus qui mihi promissus est, sanus aut ææger est, cum omnis equus sit aut sanus aut æger, arguitur nugari, eo quod non est equus, qui sit ei promissus. Non dico, non est, eo quod non existat, nam et illud quod non existit, ut partus Arethusæ, in certissimam deducitur obligationem, sed quia species, id est res discreta, obligationem generis non attingit. Cum enim dico, quod promittitur, quod significatur, quod intelligitur, et similia, discretum aliquid promissioni, aut significationi subjectum est si tamen propria est ipsa relatio, fiunt tamen relationes in genere quæ, salvo intellectu veri, nequeunt revocari ad speciem. Ut cum dicitur : « Mulier quæ salvavit, damnavit. Lignum quod mortis et vitæ causam dedit, et quas boreas aufert, revehit mitis zephyrus frondes. » Sic et in iis, quæ prædixi, relativas dictiones accipiendas arbitror, ut non decurrant ad speciem, id est ad definitum aliquod, quod discernant, sed subsistant in genere. Puta quod significatur hoc nomine homo, species est, quoniam et homo significatur, et homo animalium species est. Quod significatur hoc nomine animal, est genus, nam et animal significatur, et animal genus rerum est est enim significatum vocis, C in quod descendit, aut quod animus rationabiliter concipit ex voce audita. Itaque qui audit hanc vocem homo, nec omnes percurrit homines (quoniam hoc infinitum, et vires excedit) nec tenetur in uno, quoniam hoc imperfectum, et ad doctrinam parum. Sic et qui definit animal esse substantiam animatam atque sensibilem, non unum aliquid, nec imperfectum, nec omne definit, ne laboret in infinitum. Singulum enim horum non simpliciter quid significat, aut definit, sed potius quale quid, non enim simpliciter hoc, sed potius quid tale. Simile est quod Galenus in tέ medicinam dicit « scientiam sanorum, ægrorum, et neutrorum. » Non inquit, omnium, quoniam hoc infinitum; non quorumdam, quoniam hoc ad artem imperfectum, sed potius quorum qualium.

Item Aristoteles circa substantiam, qualitatem determinant: non enim simpliciter quid, sed quodam modo quale quid determinant. Item in Elenchis: Homo et omne commune, non hoc aliquid, sed quale quid, vel ad aliquid aliquo modo, vel hujusmodi quid significat. Et post pauca: Manifestum quoniam non dandum hoc aliquid esse, quod communiter prædicatur de omnibus, sed aut quale, aut ad aliquid, aut quantum, aut talium quid, significare. Profecto quod non est hoc aliquid, significatione expressa non potest explanari quid sit. Existentium enim a natura certus est finis, et singula suis ab invicem pro

Genera, inquit, et species,

prietatibus discreta sunt, sed eorumdem est ple- A tivum aut relativum est, proprii nominis expleat

rumque minus finita cognitio et quodammodo conceptio vaga. Nec istis præjudicat, quod fere in omnium ore celebre est, aliud scilicet esse quod appellativa significant, et aliud esse quod nominant. Nominantur singularia, sed universalia significantur. Plane si relationem simplicem, quæ fit in genere, quis attendat, præcedentibus nihil obest; si vero discretionem quærit, forte non palam est; quod discernat.

vicem; si tamen primæ inventionis causæ recte respondeat, nam interdum ex indulgentia latius evagatur. Itaque cum dicitur, « si aliquid est homo, illud est animal, » non tam hypotheticæ dictionis consequentia est, quam, in hypothetice dicendis, consequentiæ forma. Illud enim quod dicitur, nec refertur ad hominem ex angustia disputandi, nec alio patet certum quid, quo referatur. Unde et importunitates multæ, ab his qui rerum ignaros, aut benignioris ingenii homines vexant, cum ipsi inquieti objurgatores, et pervicaci instantiæ insistentes, aut ex ignorantia, aut ex protervitate laborent, aut aviditate comproficiendi. Ergo sicut cognitio certitudinem quærit, sic demonstrativa, et relativa, B quæ aut primam, aut alteram faciunt cognitionem, certo et definito innituntur subjecto, et illud si proprie fuerint posita, animo singulariter ostendunt. Sed esto, ut statum aliquem generalem, appellativa significent (non enim contentionibus delector, qui me in his, quæ sunt dubitabilia sapienti, academicum esse pridem professus sum,) status ille qui sit, in quo singula uniuntur, et nihil singulorum est, et si aliquo modo somniare possim; tamen quomodo sententiæ Aristotelis coaptetur, qui universalia non esse contendit, non perspicuum habeo. Sed et nomina, quæ præmisi, incorporeum, et insensibile, universalibus convenire, privativa in eis duntaxat sunt, nec proprietates aliquas, quibus natura universalium, discernatur, illis attribuunt : siquidem nihil incorporeum, aut insensibile, universale est. Nam quidquid incorporeum est, aut spiritus est, aut proprietas corporis, aut spiritus. Quod si in rem universalem non cadit, utique non recte incorporei suscipit nomen. Quid est autem incorporeum, quod non sit substantia creata a Deo, vel ipsi concretum? Ita, si universalia incorporea sunt, aut sunt substantiæ, corpora scilicet, aut spiritus, aut concreta his, et ex causa suæ existentiæ, et quodam substantiæ contactu, sunt obnoxia Creatori. Valeant autem, imo dispereant universalia, si ei obnoxia non sunt. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1) Utique tam subjecta formarum, quam formæ subjectorum ; » ut sint, quod a suis qualitatibus, vel a suis affectibus dicuntur. Ut substantia ab eo substantia sit, sit quanta, sit qualis, sit ad aliquid, sit alicubi, sit aliquando, et aliquid habeat, aut faciat, aut patiatur, illo auctore, per quem est omnis substantia, omnis proprietas substantiæ, et omnis pars, omnis quoque compago partium. Formæ quoque tam substantiales quam accidentales, habent ab ipso ut sint et suos in subjectis operentur effectus. Quod itaque ei obnoxium non est, omnino nihil est. Licet enim Stoici Deo ponant materiam coæternam, et formæ dicant nullum exstitisse principium, tria ponentes principia, materiam, formam, et Deum, non Creatorem quidem, sed prædictorum conciliatorem et alii quidam professione, et affectu philosophi, sed nequa

C

Regulariter proditum est, quia demonstratio, primam, relatio, secundam facit cognitionem. Porro cognitio rem, quatenus novit, sibi, quadam mentis capacitate definiens circumscribit. Ut nec prima, nec secunda possit procedere cognitio, si res usquequaque occurrat animo infinita. Omnis enim scientia, sive notitia creaturæ finita est, solius autem Dei, quoniam infinitus est, scientia infinita; suo tamen fine scilicet infinito, quamlibet infinita, certissime definit, et immensitatis suæ scientia, et sapientia, cujus numerus aut finis non est, circumscribit. Sed nos modulum humanum prosequimur, qui non primam, non secundam, non tertiam, sed nec aliquam rei infinitæ, nisi quatenus ignota aut infinita est, sibi scientiæ gloriam vindicat. Omnis itaque dicto, quæ demonstrative aut relative significat, aut non satis proprie ponitur, aut certo, et sua ratione definito, innititur subjecto, alioquin suo privabuntur officio, cum ratio cognitionis certitudinis finem quærat aut teneat. Frequens tamen est usurpatio, et illicitorum ex causa commoditatis, plerumque multus est usus. Admittitur itaque non modo ad cavillationem eorum, quibus de quavis materia satis est oggarrire, sed etiam ad statuendam in auditoribus bonæ fidei, veri intelligentiam, « quia omnis homo diligit se. » Quod si ex relativæ dictionis proprietate discutias, incongrue dictum forte causaberis, et falsum : siquidem nec omnis omnem diligit, >> nec aliquis est qui diligatur ab omni, ut sive collective, sive distributive accipiatur, quod dictum est, omnis, pronomen relativum se, quod subjungitur, nec universitati singulorum, nec alicui omnium veraciter aptetur. Est itaque licentiosa relatio, et quasi legis suæ venia impetrata, fidem universalis de singularium veritate convincit. Quoniam enim in singulis verum est, quia quisque diligat se, et dis- D tributiva ratione quadam, de universis in commune affirmatur, « quod omnis homo diligit se, »> benignius quidem accepta relatione intelligitur, quam ut, ex angustia grammaticæ, vel universitatem colligat, vel aliquod singulorum, ab universitate singulatim excerpat. Unde ex sententia eorum, qui angustiis et subtilitatibus semper insistunt, bonæ fidei rationem in colloquiis aut lectionibus curant, hæc potius enuntiationis forma est, quam regularis formæ enuntiatio. Idem quoque asserunt, quoties pronominis fit ad nomen appellativum relatio, eo quod pronomen, quod semper demonstra

nec

quam ad plenum veri notitiam assequentes, plura A et in humanum intellectum demum ; nam hoc ipsum mentiantur principia rerum omnium unum principium est, a quo quidquid vero nomine censetur aliquid. Ut enim, ait Augustinus, formatam creavit Deus materiam siquidem, etsi alicubi dicatur informis, nunquam omnino exstitit sine formis. Investigationi ergo ratio, non actui servit, quoniam

v, quæ informis nec est, nec esse, sed nec plene intelligi potest, deductis quodammodo exuviis usque ad quamdan nuditatem sui propiumque defectum intellectus prosequitur. Vires enim rationis quodammodo circa rerum principia evanescunt.

quod aliquid cœlum, aut terra dicitur, formæ effectus est. Item produxit, inquit, terra herbam virentem, et lignum tale vel tale (Gen. 1); ut materiæ formas doceret esse concretas, et Deum, sicut herbæ, ita et viroris auctorem. Nam sine eo factum est nihil (Joan. 1); sed profecto quidquid ab uno principio est, unum numero est, ipsumque bonum, imo et valde bonum, quoniam ab optimo est. Voluit enim Deus cuncta similia sui effici, prout natura cujusque, ex divinæ dispositionis decreto, capax bonitatis esse poterat et sic facta sunt, approbante Deo, opifice rerum, cuncta quæ fecerat, valde bona (Gen. 1). Ergo si genera et species a Deo non sunt, omnino nihil sunt. Quod si unumquodque eorum ab ipso est, unum plane, et idem bonum est. Si autem quid unum numero est, protinus et singulare est. Nam quod quidam unum aliquid dicunt, non quod in se, sed quod multa vivat expressa plurium conformitate, articulo præsenti non derogant : illud enim nec statim nec satis unum est, aut utique singulare est. Quantumlibet conformia sint opera Dei, omnia singularia sunt vicissimque discreta, illo sic disponente, qui omnia creavit in numero, ad distinctionem, et pondere, ad generis dignitatem, » et mensura ad modum quantitatis certæ, infinitam sibi reservans in omnibus auctoritatem. Cætera enim omnia finita sunt. Omnis namque substantia, accidentium pluralitate, numero subest. Accidens autem omne, et forma quælibet, itidem numero subjacet; sed non accidentium aut C formarum partic patione, sed singularitate subjecti. Habet itidem pondus suum, vel pro veneratione formæ, si substantia est vel pro dignitate effectus, si sit forma. Hinc est quod hominem, in substantiis, ex formæ reverentia, brutis præferimus ; quoniam rationalis est et rationalitatem præponimus colori, eo quod facit rationale. Mensura vero in eo consistit, quod res omnis certa quantitatis lege finitur ut nec accidens sive forma, rem subjectam ; nec res subjecta, accidentis, aut formæ modum excedat. Nam et color in toto diffunditur corpore, ejusque termino limitatur; et corpus ad coloris disponitur quantitatem, nec excedit, nec infra subsistit. Sic et quodlibet accidens, in toto sui subjecto est totaliter, sed totius partialiter, si pro parte.

Inde est quod Boetius, in libro contra Nestorium et Eutychem, naturam definiens, ait illam esse carum rerum quæ, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. Exponens autem vim definitionis, quoquo modo, hoc verbum propter Deum et materiam dicit appositum quia in eorum scrutinio humanus deficit intellectus. Porro materiam Deus fecit ex nihilo ipsique materiæ concreta est forma, eo quod simul æque de nihilo creata; ita tamen, ut sicut discretionis formæ, ita privilegium existenti materiæ relinquatur. Quodam enim modo, per materiam existit forma, sicut discernitur materia ipsa per formam. Nam nec forma, res per se existens est; nec materia sine formæ benificio, discreta est. Chaos erit, aut potius mundus sensibilis nihil erit, nisi rerum effigies, formis adhibitis natura componat. Eo spectat illud Boetii in primo De Trinitate: « Omne esse ex forma est, »> quod et subjectis declarat exemplis. Statua enim, inquit, non habere, quod materia ejus est statua, dicitur; sed ab Hectorea vel Achillea forma, quæ æri impressæ sunt. Item æs, non a terra, quæ ejus materia est, æs dicitur, sed a formis quas a natura accepit. Terra quoque ipsa, noп àñò ts λns, quæ materia ejus est, dicitur terra, sed a siccitate et gravitate, quas formæ sunt. Cuilibet ergo, esse quod est, aut quale, aut quantum est, a forma est. Sed, sicut materia habet ut possit hoc esse, aut tantum, aut tale, sic et formæ habent a conditore ut possint vel hoc, vel aliquid facere, puta animal, aut lignum, aut tantum, aut tale. Cæterum, etsi mathesis, quæ doctrinaliter in abstractionibus versatur, et subtilitate sua, naturaliter conjuncta, disjungit, hæc vicissim separatimque discutiat, ut natura compositorum fidelius. et expressius teneatur; tamen alterum sine altero esse non potest, ut vel materia sit informis, vel D Et quodlibet subjectum accidentis sui limitibus forma sine subjecto sit majus.

[ocr errors][merged small][merged small]

:

coæquatur. Hoc idem de generibus et speciebus protestari non vereor. Quin mundo reclamante dicam, « quoniam a Deo sunt, »> aut omnino nihil sunt. Clamat mecum et Dionysius Areopagita, et numerum, quo discernuntur, pondus quo statuuntur, mensuram, qua diffiniuntur omnia, Dei dicit imaginem« Siquidem Deus sine numero numerus est, pondus sine pondere, sine quantitate mensura. In quo solo creata sunt omnia, quæ facta sunt, in numero, pondere et mensura. » Unde Augustinus:

Invisibiles differentias invisibilium, solus ille ponderare potuit, qui omnia in numero, pondere

et mensura disposuit, id est in se ipso, qui est A terint, antequam prodirent in corpora: sed quomensura, omni rei modum præfigens; et numerus, omni rei speciem præbens ; et pondus, omnem rem ad stabilitatem trahens,» id est terminans, et formans, et ordinans omnia. In operibus sex dierum in genere suo bona singula creata memorantur, nec tamen creationis universalium mentio aliqua facta est; nec oportuit quidem, si essentialiter singularibus unita sunt, aut si Platonicum dogma obtineat. Alioquin unde esse habeant aut quando coeperint, nusquam memini me legisse. Ergo duntaxat intelliguntur, secundum Aristotelem, universalia; sed in actu rerum nihil est quod sit universale. A modo enim intelligendi figuralia hæc, et licenter quidem, et doctrinaliter, nomina indita sunt. Nam omne quod homo est, iste vel ille est, id est res singularis est; sed quia intelligi potest homo, ita quod nec iste intelligatur, nec ille, nec aliquid singularitate essentiæ unum ; et secundum intellectum illud deliberari potest de re subjecta, id est actualiter exemplificari, ob intellectus communitatem, et tres quæ sic intelligi potest, etsi a nullo intelligatur, dicitur esse communis; res enim sibi conformes sunt, ipsamque conformitatem deducta rerum cogitatione, perpendit intellectus. Siquidem homo homini conformis est, in eo quod uterque est homo, etsi personalibus proprietatibus differant. Habet autem commune cum equo (a quo tota specie, id est universa naturæ suæ forma, et, ut sic dixerim, tota facie dissidet) quod vivunt et sentiunt, scilicet quod animalia sunt. Illud itaque in quo conveniunt homines, naturæ forma similes, et solo numero (quod hic scilicet unus, et ille alter) differentes, speciei censetur nomine. Quod autem diversarum formarum quasi communis imago est, generis suscepit nomen. Ergo, ex sententia Aristotelis, genera et species, non omnino quid sit, sed quale quid quodammodo concipiuntur ; et quasi quædam sunt figmenta rationis, se ipsam, in rerum inquisitione et doctrina, subtilius exercentis. Et hoc quidem fideliter quia, quoties opus est, agitationis suæ manifestum in rebus producit exemplum Sic et jus civile sua figmenta novit et disciplina quælibet ea, per quæ ipsius procedat usus, excogitare non erubescit, sed propriis quodammodo figmentis gaudet. Gaudeant, inquit Aristoteles, species; monstra enim sunt; vel, secundum novam D translationem, cicadationes enim sunt; aut si sunt, nihil ad rationem.

Quod etsi de Platonicis ideis possit intelligi, habita tamen ratione æquivocationis, qua ens, vel esse distinguitur, pro diversitate subjectorum, species et genera utrumque non sine ratione, esse dicuntur. Persuadet enim ratio, ut ea dicantur esse, quorum exempla conspiciuntur in singularibus, quæ nullus ambigit esse. Non autem sic dicuntur genera et species exemplaria singularium, ut, juxta Platonici dogmatis sensum, formæ sint exemplares, quæ in mente divina intelligibiliter consti

niam, si quis ejus, quod communiter concipitur, audito hoc nomine, homo, aut quod definitur, cum dicitur homo esse animal rationale mortale, quærat exemplum, statim ei Plato aliusve hominum singulorum ostenditur, ut communiter significantis aut definientis ratio solidetur. Possunt et monstra dici, quoniam invicem res singulas monstrant, et monstrantur ab eis, fit enim nunc per priora, nunc per posteriora rerum manifestatio. Quæ autem communiora sunt, et priora quidem simpliciter, nam et in aliis intelliguntur; quæ vero singularia, posteriora. Sed plerumque quæ naturaliter priora sunt, et notitia simpliciter ignotiora sunt nobis. Namque solida, magis familiariora sunt sensibus ; quæ vero subtiliora, longius absunt. Ut enim, ait Aristoteles, punctum prius est linea, et simpliciter evidentius, sic et linea superficie, superficies soliditate, unitas numero, quoniam ejus principium. est littera quoque, quam syllaba, et sic in aliis. Nobis tamen econtrario quandoque accidit; nam hæc quidem, id est posteriora, magis quolibet : illa autem priora, magis subtili, et abundanti intellectu comprehendere est. Unde licet per priora melius fiat assignatio posteriorum et disciplinabilius sit hoc ubique tentare; urgente tamen necessitate, ob impotentiam sensuum, priorum sæpe fit per posteriora explanatio; ut, cum dicitur punctum lineæ, linea superficiei, superficies soliditatis, terminus esse. Item unitas principium numeri, momentum temporis, orationis elementum. Sunt itaC que genera et species exemplaria singulorum; sed hoc quidem magis ad rationem doctrinæ (si Aristoteles verus est) quam ad causam essentiæ; procedit et hæc monstruosa (ut licentius loquar,) figmentorum speculatio usque ad ventilationem singularium. Et cum quælibet substantiarum ex proprietatibus constet, quarum collectio eadem non reperitur in alio abstrahentis intellectus opera, per se rem quamlibet contemplatur. Cum enim Plato esse non possit informis, et expers loci, aut temporis, eum ratio quasi nudum, deducto respectu quantitatis, et qualitatis, aliorumque accidentium, simpliciter intuetur, et individuum nominat. Sed et hoc utique doctrinalis instantiæ, et subtilioris agitationis figmentum est. Nihil enim tale in rebus occurrit, tale quid tamen fideliter intelligitur. Hinc forte est illud in analyticis: « Aristomenes intelligibilis semper est, Aristomenes autem non semper, quoniam corruptilis est. Et hoc quidem est singulariter individuum, quod solum quidam aiunt posse de aliquo prædicari. Plato enim Aristidis filius; nec quantitate ut atomus, nec soliditate ut adamas, sed nec prædicatione, ut dicunt, individuum est. Ego quidem opinionem hanc vehementer nec impugno, nec propugno; nec enim multum referre arbitror, ob hoc quod illam amplector indifferentiam in vicissitudine sermonum, sine qua non credo quempiam ad mentem auctorum fideliter

« PoprzedniaDalej »