Obrazy na stronie
PDF
ePub

testis est mihi scrutator cordium, quem inutilis et A commissi sunt fidei domini Cantuariensis, a cujus perniciosa vita mea tota semper et nimis offendit, quia alterius culpæ, quod ad dominum regem, conscientiam nescio. Ipsum, ut audistis, adire disposueram, meam innocentiam purgaturus, sed per familiares suos didici, me nullomodo admittendum in absentia domini Cantuariensis et eo mediante mihi posse gratiam reformari. Præterea domini regis reditus nobis in dies singulos promittebatur. Quid ergo facerem? Insulam egredi imaginem videbatur habere diffugii calumniatorum declinare congressum, esset ream conscientiam profiteri : principis non exspectare conspectum, caput meum læsæ majestatis obnoxium legibus faceret; ad summam, testimonium innocentis conscientiæ, auctoritas Romani pontificis, prudentum consilia familia- B rium preces tandem persuaserunt, ut examen causæ, si fieri potest, domi exspectem, ubi finis poterit esse, et sumptu facilior, et copia amicorum fertilior. Sed hæc, ut scribitis, renuntiasse debueram : has equidem partes fidelibus vestris amicis meis, venerabilibus viris, Joanni thesaurario Eboracensi, et magistro Willelmo commiseram procurandas. Proprium nuntium idcirco destinare distuli, quia naufragii brevis, ut videbatur, licet magni, adhuc dubius erat eventus, et quia mallem læta quam tristia nuntiare. Unde et cursorem vestrum mecum retinui per dies aliquot in adventum illustris reginæ Anglorum, et clarissimi viri cancellarii regis, qui, per misericordiam Domini, procellam mihi detumuisse dixerunt. Potens est autem Dominus ve- c stris, et Ecclesiæ suæ, pro qua patior, precibus, eam, quantacunque sit, in auram commutare, et innocentiam meam perducere ad portum quietis optatæ. Hæc hactenus.

Ex quo fidelem nuntium inveneritis, mihi, si pla. cet, epistolas beati Bernardi transmittite. Precor etiam, ut flores aliquos verborum ejus, et vestrorum, et cantoris Trecensis, et si qui sunt similes, colligi faciatis: ita tamen ut florum lætitia non perimat aut minuat fructus utilitatem. Ego procul dubio, auctore Domino, vos in mea, aut proprii nuntii persona, antequam autumnus exeat, visitabo. De liberalitate, quam in fratrem meum exercuistis, quas possum vobis gratias refero. Charissimum autem nostrum, T., præpositum vestrum, nomine meo persalutate; his quoque salutatis qui vos diligunt, et me noverunt, quos etsi non chartæ brevitas, mentis tamen complectitur latitudo.

EPISTOLA XCVII.

AD EUMDEM. [A. D. 1157.]

In adventu nuntii vestri ad nos serenissimi domini nostri regis Anglorum, qui ad Alpinos et subAlpinos Britones profectus est expugnandos, expeditio nos tenebat occupatos, quidem totius regni negotiis, sed præcipue sollicitos in custodia illustris eginæ Anglorum et liberorum domini regis, qui (10) In cod. N. nota marginalis est: Sti Aigulfi.

D

ego latere non recedo: inde utique ut eminen-
tiam vestram nec per nuntium meum tam cito
potuerim visitare. Cæterum quid doloris et mœ-
roris animæ meæ nuntius vester attulerit, pru-
dens et sciens taceo, ne, si super dolorem vulnerum
vestrorum, meum quoque addidero, ampliori tristi-
tia absorbeamini, cum saucia mens recordatione,
nedum inundatione tristium exulcerari soleat po-
tius, quam foveri. Malorum quidem meminisse
juvat, sed cum præterierint, tunc demum placet
fuisse prostratum, cum fortior prævalueris. Mise-
rum quoque fuisse jucundum est, sed jam de felici-
tate gaudenti. Sie, sic infortunii grata est recorda-
tio, sed cum de fortunæ injuria triumpharis. Quis
ædium suarum ruinam lætis oculis aspicit ? quis
domus suæ flagrantis aut fumantis incendia libens
intuetur? Proinde, mi charissime, a tanti mæroris
memoria animum pariter paululum avertamus, con-
versi ad eum qui fideles suos tentari non patitur
supra id quod possunt, faciens quidem de tenta-
tione proventum, ut omnia cooperentur in bonum.
In sorte namque justorum peccatorum virga non
permanet, et quidquid ab iniquitate recedit, seu
prosperi, seu adversi faciem induat, nihilominus
proficit ad salutem, et conatur ad gloriam. Ex re-
rum namque difficultate crescit meritum fidei, et
gloriosior est triumphus, quem assiduitas laborum,
et periculorum susceptio, et jugis patientia præces-
serunt. Si de se præsumit aliquis in quo deficit, si
de Domino, in quo non proficit: Sine me, inquit,
nihil potestis facere (Joan. xiv); et in eo cujus spi.
ritu agitur apostolus, omnia potest. Quis virorum
fortium et sublimium illud non libenter ample-
ctitur?

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
Qua tua te fortuna sinat.

(VIRG. Eneid. vi, 95.) Quid ergo [ille] quem Verbum Patris invitat ad fortia, et animat in tribulatione malorum, et dolore? dicens: Confidite in me, ego vici mundum (Joan. xvi).

Dilatare voluit Dominus nomen suum, et martyris sui (10) gloriam transferre ad externas nationes, ut qui quasi sub modio Senonensis Ecclesiæ latebat, respondeat in medio nationum, et multitudine populorum. In ædes suas tantum forte permisit incendium, utquasi beneficio ignis examinatæ, auctore Domino, cum reædificatæ fuerint, sicut mundiores, ita appareant pulchriores. Cum vero Ecclesiam Anglorum sollicitare placuerit, diligenti sollicitudine prudentes et honestos viros in hoc opus eligere studeatis, quorum peccata minime ruborem incu tiant innocentiæ vestræ veniant quidem muniti commendatitiis precibus principum vestrorum, nɔn quo res aliter expediri non possit, sed quia facilius et felicius promovetur negotium, quod magnorum virorum est auctoritate subnixum. Affectum spon

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

det dominus Cantuariensis, effectus autem Dominus A quid auxilii vel consilii poterimus, libenti animo procurabit. Quid de me dicam, qui totus vester sum, et illorum ?

De cætero liberalitati vestræ pro epistolis beati Bernardi gratias ago, antiquis insistens precibus, ut flores verborum ejus quos conquirere poteritis mihi transcribi faciatis, et si quid hujusmodi apud vos paratum est, per nostros nuntios afferatur. Præterea beati Aigulfi mihi pignora promisistis, cui satis gratulari non possum ; sed licet mihi sufficiat gratia vestra, precor, si fieri potest, ut de reliquiis beatæ Savinæ, Memorii, Frodoberti, et aliorum, quorum pane nutritus sum, per eosdem mihi mittatis. Quod autem hujusmodi mitti placuerit, manu vestra signatum tradatur nuntiis, et litterarum vestrarum prosecutione fiat authenticum. EPISTOLA XCVIII.

AD HENRICUM EPISC. WINTONIENSEM. [A. D. 1157.]
HENRICO episcopo Wintoniensi (11).

conferemus. Vale.

EPISTOLA XCIX.

AD EUMDEM. [A. D. 1157.]

Amicis nostris, urgente tentationis articulo, illam consilii viam credidimus ostendendam, quæ honestatis specie, aut utilitatis fructu, videtur præ cæteris eligenda. Et licet ambigentis animus recte consulenti obtemperare detrectet, charitatis tamen instantia non quiescit, donec reluctantem amicum ad bona pertrahat, vel invitum. Sic nos, reverende et amantissime frater in Domino, fraternitatem vestram ad propria redire monuimus, omnino non credentes honestati vestræ, aut ecclesiæ utilitati magis aliquid expedire. Ut enim cætera taceamus, B quæ longum est enarrare, profecto morum ruina longe miserabilior est, quam nummorum. Nec est de temporalium amissione dolendum, ubi dispendium incurritur æternorum. Duorum namque dolorum circa eumdem animum major denigrat alterum. Absit autem! ut aliquis de vestra prudentia audeat suspicari, quod vilissima rerum, opes scilicet, animum vestrum moveant ubi periculum imminét animarum. Absit! ut invidia antiquo suo vobis possit insultare proverbio dicens :

[ocr errors]

Quot et quanta mala Ecclesiis Christi procuret pastoris absentia, etsi antea nobis fuisset incognitum, ex solo peregrinationis vestræ dispendio potuimus didicisse. Biennium enim est ex quo fames cœpit in terra vestra, non equidem fames victualium, quorum satietate a cultu Domini avertitur, et plerumque recalcitrat populus incrassatus, impinguatus, dilatatus,sed fames audiendi verbum Domini. Parvuli siquidem petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Si ergo ad aliquem vicinorum solos Evangelii tres panes, domui vestræ mutuaturi accedimus,creditorum continuo sustinemus difficultates, ea se copia excusationum opponit, ut filiis quiescentibus in cubili, ad importunitatem nostram vix surgat aliquis et aperiat vel nobis pro reverentia nostra. Si autem ad extraneum vel peregrinum urgente necessitate confugimus, timemus, ne propisce serpentem, aut ne pro ovo porrigat scorpionem. Præterea oves vestræ aut non audiunt, aut minus audiunt vocem alienorum. Quid multa? jacturam Domini, quæ quotidie fit in rebus et moribus, non sufficiunt enarrare. Audite ergo, dilectissime frater in Domino, planctum esurientium, audite voces vagientium parvulorum,audite vocem sponsæ quæ amore languet, et vestro desiderio intabescit. Audite denique vocem sponsi, qui vos constituit super familiam suam, ut ei cibum detis in tempore. Redite itaque ad ecclesiam vestram, et totam insulam sapientiæ et virtutis vestræ radiis illustrate. Nec vos moveant damna rerum, quem respiciunt pericula animarum. Procul dubio satius est et æquius, ut sollicitudinis vestræ vigilantiam commissis vobis ecclesiis impendatis, quam alienis. Dominus rex de securitate vestra nos fecit securos, et duobus, quos nominatim excludit, exceptis, quos volueritis, ad gratiam ejus poteritis introducere. Nosautem reditui vestro congratulabimur, et quid(11) In nomine Theobaldi Cantuariensis archiepiscop.

D

Quod defles, illud amasti.

Unum e duobus eligite, aut litis discrimen vultis, aut pacem. Si litis incertum præfertis, advertite quia nihil turpius est quam suis armis expugnari, et quasi mucrone proprio jugulari. Si pacem, redite, et pax est :sed timetis, et quidem ubi non est timendum. Nunquam enim venit in mentem serenissimi domini nostri regis ut innocentiam vitæ, integritatem famæ, gloriam regni, tanto deturparet opprobrio, ut manum suam et quacunque causa extenderet in Christum Domini, vel aliquam contumeliam a quocunque pateretur inferri. In eo siquidem plurimum motus est, quod conductum petere necessarium credidisti, cum neminem eorum unquam læserit, quantæcunque processerint inimicitiæ, quiad se veniebat. Quid ergo timebatis, cum vos sua, et omnium nostrum voce et litteris revocaret? Sed vos mandatum domini papæ, et Cluniacensium vestrorum necessitas detinet. Porro et ipse dominus papa reditui vestro congratulabitur, nolens mandatum illud utilitati vestræ præjudicium facere, et personam vestram Wintoniensi et Glastoniensi ecclesiis, plus quam Cluniacensi non ambigitis obligatam. Illarum quippe regimen suscepistis a Cluniacensibus absoluti. Qua ergo ratione ab istis ad illos divertistis? Nunquid æquum est, istis esurientibus, eorum pane illos satiari? Hæc non modo domini regis, sed fere omnium querela est. Certe an justa sit, vos videritis. Præterea ex absentia vestra se in necessitatibus regni a consilio vestro et auxilio quæritur destitutum, cum, Domino præcipiente, Cæsari reddi debeant quæ sunt Cæsaris. Unde plu

rimi suaserunt, ut in omnes vestros durius ageret, A desideret, et pacem, et securitatem omnimodam

et in bona ecclesiæ, usque ad thesauros intimos, manum extenderet. Ipse tamen, incitante se turba, continet manus suas, et adventum vestrum utcunque exspectat. Quod si ecclesiam, et omnes vestros hac provocatione regiæ indignationi exposueritis, timendum est ne veniant majora metu, et vos, quos declinare non vultis prævisos, sentiatis aculeos postmodum duriores. Precamur ergo, et in virtute cha ritatis consulimus ut redeatis, et ex quo vos audierimus esse Boloniæ, vobis in ipso littore nostro occurremus, procuraturi quomodo ad dominum regem cum honore perveniatis, et finis jucundus tantis laboribus imponatur.

EPISTOLA C.

AD PAPAM ALEXANDRUM.

Domino papæ ALEXANDRO.

Ex mandato sanctitatis vestræ in præsentiam nostram citavimus venerabilem virum G. abbatem Westmonasteriensem monachis de Malvernia responsurum super his quæ in audientia vestra adversus eum proposuerant. In ipsa autem ventilatione causæ nobis ex testimonio venerabilium virorum Gilberti Hereford. episcopi, Hamelini abbatis Gloucestr., Raginaldi Persor. abb. evidenter apparuit, quod monachi Malverniæ graviora quam passi sunt promeruerant, vitio contumaciæ suæ, et inobedientiæ culpa, quam beatus Benedictus in monasteriis docet cæteris acrius puniendam ; et quam tota fides Catholica, et omnis ecclesiastica disciplina, quasi scelus idololatriæ detestatur. Tandem conversi ad cor ab abbate suo, quem multis injuriis et vexationibus graviter læserant, saniori consilio usi, prostrati ad pedes ejus, veniam petierunt, et satisfactionem promittentes, restituto privilegio, quod a majestate vitiosa suggestione obtinuerant, intervenientibus nobis, et venerabilibus viris qui aderant, G. Roffensi episcopo, Silvestro abbate S. Augustini, in ipsius gratiam recepti sunt, et sic concordia reformata. Et quia cellulam Malverniæ Ecclesiæ Westmonast. pleno jure ab initio constat esse subjectam, excellentiæ vestræ preces porrigimus, rogantes ne contra consuetudinem omnium monasteriorum, eam patiamini jure suo privari, et justas petitiones abbatis, de quo meliora speramus, misericorditer audiatis.

EPISTOLA CI.

AD HENRICUM EPISCOP. WINTONIENSEM. [A. D. 1157.] THEOBALDI episcopo Wintoniensi. Super incolumitate vestra, quam a nuntiis vestris accepimus, lætamur plurimum, sed de ea mentis integritate, quæ rerum damna non sentit, congratulamur Altissimo, bonorum omnium largitori. Gravis quidem fuerat de rerum jactura tentatio, si non in fortem animum incidisset; verum fortitudo clarius elucescet, si tribulationis igne probata redierit ad ovile, quod ex pastoris absentia insidiantium morsibus patet. Nec est, dilecte frater, quod vos amodo vereri oporteat, cum ipse rex adventum vestrum

B

repromittat, et ne de ea possitis aliqua ratione dubitare, eam in manu nostra cepimus, ducatum vobis dantes, a mari usque ad regem, moram vobis, et reditum, si expedierit, præparaturi. Si ergo diligitis ecclesiam vestram, si animam vestram, imo quia utramque diligitis, accepta opportunitate redire non differatis, ne, quod absit! quod sæpe diximus, fiant conditionis vestræ novissima semper deteriora prioribus. Potestatis enim a Domino constitutæ geminabitur indignatio, si porrectam gratiam contemni præsenserit.

EPISTOLA CII.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ ALEXANDRO.

Sanctitatis vestræ mandatum debita veneratione suscipientes, creditoribus vestris satisfecimus, parati semper apostolicis opedire mandatis, sed apostolatus vestri tempore paratissimi. Nos etenim per misericordiam Domini a tide Romanæ Ecclesiæ, ab obedientiæ famulatu, non carcer, non gladius, non, si qua gravior est persecutio, separabit: præsertim cum illum videamus in throno Petri regnantem, a quo doloribus nostris solatium exspectamus Multa siquidem sunt, et fere importabilia, quæ pro domo Domini libenter, cum ita oporteat fieri, sustinemus, et certe majora quam quæ scripto committi expediat. Speramus autem quod ea in brevi, auctore Domino, in auribus vestris commodius præsentes exponemus, eo quod vos ad Galliarun partes descendere, fama fere omnium consona voce C concelebrat. Supplicamus ergo majestati vestræ, ut nos de adventu vestro, si placet, dignemini præmunire, quo paternitati vestræ, ut decet, promptius occurramus, et desideratissimo beatitudinis vestræ visu et alloquio citius gaudeamus. Interim, Pater dulcissime, nos scriptorum vestrorum solatio,et apostolicæ salutationis beneficio petimus sæpius visitari, ne pii desiderii nostri dilatio, aut servitutis nostræ contemptum, aut defectum gratiæ vestræ, aut veteris amicitiæ oblivionem, si non nobis, aliis tamen significare videatur. Et quia indefessa sollicitudine super afflictione matris nostræ sanctæ Romanæ Ecclesiæ jugiter concitantur viscera nostra, et ora filiorum infidelium dilatantur, qui laborem capitis pro languore nobis improperant, expedit ut vestrum, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ statum, et si tempestas adhuc cessat a sæculo et serenum futuræ pacis alicunde resplendeat, litteris quas in gente nostra ad confirmationem fide. lium possimus ostendere, nobis significari præcipia. tis. Me gravis languor, exigentibus culpis meis, æstate præterita adduxit ad portas mortis, cui me ad modicum facto jam testamento, rebusque omnibus usque ad victum tenuem erogatis,clemens Omnipotentis manus, ut hac urbe morula liceat commissa deflere, subduxit. De reliquo namque breves sunt dies mei. Verum ut anima de carnis ergastulo lætior exeat, ad conspectum Altissimi gratias pro

D

benefactoribus actura, ad pedes clementiæ vestræ A
tota mentis intentione jaceo provolutus, ut profes-
sionem abbatis Sancti Augustini, quam omnes præ-
decessores mei habuerunt, et mihi novissimo, et
omnium minimo nunc pro bene placito vestro sub-
trahitur, ecclesiæ meæ restituatis. Hic est enim
dolor ille unicus, qui corpus meum depascitur, la-
cerat animum imum et invalescit tantum hoc sub
pectore vulnus, ut me patienter audiat clementia
vestra mæror et doleo, quod præterita hieme, nec
in una petitiuncula potui exaudiri, cum monachi
S. Augustini contra me multitudinem obtinuerint
litterarum. Litteras illas, quas solas pro nobis, de
negotio illo nostri vobis nuntii attulerunt, Domino
teste, pro reverentia et honore vestro, quem con-
servari desidero semper illæsum, nulli adhuc credi- B
di ostendendas. Ego, cum illis placet, ex mandato
vestro, ad suffraganeorum meorum tribunal pro-
trahor et invitus.

EPISTOLA CIII.

AD R. CANCELLARIUM.

R. cancellario.

Gratias quantas possum,quias quantas debeo,reddere non sufficio, refero paternitati vestræ, pro honore et beneficiis mihi et meis a vobis semper exhibitis, et maxime eo quod solus inter multos, quibus devotio mea quandoque innotuit, me litteris vestris in manu nuntiorum meorum, adhibita consolatione curastis instruere. Vestro itaque consilio acquiescens, con vocatis iis, quos oportuit, in verbo, sicut me docuistis, processi, a mandatis C apostolicis, nec pro temporali vita et in minimo recessurus. Videat Ecclesia Romana quid præcipue velit, aut quid expediat, pro ipsa, si necesse est, paratus sum, et carcerem, et in mortem ire : quisquis in Ecclesiæ auribus Romanæ de me aliud dicit, de suo loquitur, quia mendacium loquitur. Exhibitio præteritorum probatio futurorum est. Me jam tertio, pro mandatis apostolicis, periculis, imo et morti exposui. Nunquid in fine viæ et vitæ senex æternum longilaboris et jugis obedientiæ præmium pro quacunque temporis fallaci promissione immutabo? Ante mihi pereat totus mundus, quam ego pro ipso peream Deo meo. Hæc ideo quia quosdam dominorum meorum cardinalium aliter quam mihi et ecclesiæ meæ expediat, aut quam ego de conscientia D mea meruerim, in me audio animadversos: quibus si deliqui, quod tamen non recolo, tanquam dominis et patribus debita humilitate libentissime satisfaciam. Si non deliqui, obsecro per misericordiam Domini et justum judicium ejus, ut amoveant conceptæ indignationis aculeos, et antequam mihi bene promerenti amodo restituant gratiam. Et quia nuntii mei a quibusdam minus bene recipiuntur, pelitionem hanc, si hoc tamen auderem postulare, dominis meis eardinalibus per manum vestram desi. dero præsentari, et responsa eorum per litteras vestras recipere.

(12) Celebris fama est dominum papam ad Galliarum fines accedere. Ut ergo promptius illi et vobis occurramus, me per latorem præsentium, si placet, adhibita celeritate præmonete. Vivat et valeat paternitas vestra, memor mei in orationibus suis. EPISTOLA CIV.

AD CARDINALES.

JOANNI Scor. et JOAN. PAUL. card.

Ab ineunte ætate amplexus obedientiam, nihil exinde ei prætuli, pro qua ab initio universa omnia reliqui. Cum vero placuit ei qui me vocavit, ut puerum suum Cantuariensi Ecclesiæ præficeret, licet indignum, nihil postea potius credidi, quam ut me sanctæ Ecclesiæ Romanæ tota devotione submitterem, et ei famulatum pro viribus semper promptissimum exhiberem. Mihi voluptas erit et gloria, meam singulis annis, aut sæpius devotionem sedi apostolicæ præsentare. Miror autem et admodum doleo, quod quorumdam dominorum meorum car. dinalium citra meritum meum in me incanduit indignatio. Mihi siquidem in nullo conscius sum: verum si deliqui, humiliter satisfacientem admittant ad gratiam: si non deliqui, misericordia et justo Domini interveniente judicio, bene semper de cœtero promerentem fraterna charitate recipiant, et a persecutione cessantes, nostri non declinent famulatus obsequia. Nostra hæc petitio vestris manibus promoveatur,quia nuntiorum nostrorum præsentia minus bene recepta est a quibusdam. Sinceri amoris secura est petitio.

EPISTOLA CV.

AD BOSONEM CARDINALEM.

BOSONI Cancellario.

Pro honore et beneficiis a vobis mihi et meis sæpe collatis bonitati vestræ gratias ago, orans, ut in me non tepescat vestræ charitatis affectus, quia mei obsequii devotio non quiescit. Verum quia amicorum sibi invicem reseranda sunt pectora, quid animam meam maxime torqueat, paucis aperiam. Ex quo promotus sum in episcopum, sanctæ Romanæ Ecclesiæ studui totis viribus inservire, credens, amore et cultu justitiæ, et jugi devotionis exhibilione me posse ipsius gratiam comparare. Cæterum secus accidit. Nullo siquidem mali merito de conscienta mea procedente, me quidam dominorum meorum cardinalium, ut a quibusdam audio,admodum persequuntur. Quod ex eo verum esse maxime perpendo, quod detractoribus meis faventet adversarios fovent. Sit ergo sollicitudinis vestræ, ut si hoc culpa mea promerui, cum debitæ satisfactionis fructu non respuant pœnitentem. Si non, ut credo, promerui, contemplatione misericordiæ, et justi judicii Dei, molestias hujus acerbitatis amoveant, et a se non rejiciant nostræ devotionis obsequium. Præterea, quod mentem meam dolore gravioriexulcerat, dominus papa, qui præterita hieme petitiones meas non admisit, advesariis meis, et præsertim monachis Sancti Augustini, fasciculos, quibus

(12) Hunc paragraphum ad finem epistolæ sequentis adnectit codex Cantabrigiensis,

senectutem meam obruerent, contulit litterarum : A appendere : sub hac excusationis imagine, ne injus

traheretur juxta mandatum vestrum a domino Norwicensi sæpius impetravit, et causam quæ inter ipsum et magistrum Willelmum clericum domini Cantuariensis vertebatur super ecclesia de Alvestona, diutius distulit. Beneficio tamen litterarum vestrarum,dictante justitia,in facie ecclesiæ Norw.per præsentiam episcopi, cui causam commiseratis, absque remedio appellationis infra præscriptum terminum finiendam, in ea prostratus est, et a jam dicta ecclesia dejectus. Si ergo causam iniquam reparare tentaverit, non decet bonitatem vestram, ut ipsius preces, ne dicam fallacias admittatis, sed potius puniatis, quod se procuratorem vestrum, et gestorem negotiorum mentitus est, aut inepte gloriatus.

ad abbatem Sancti Augustini de facienda professione litteras mihi indulsit, quæ, ut pace ejus loquar, ei non essent honori, et mihi fuissent dedecori, et abbati essent future contemptui. Scripsit enim tenuiter, ut professio fieret. At diu cardinales econtra litteris instruxerunt abbatem ut appellaret. Quis non videt litteras hinc inde missas, nisi ad ancipitis pugnæ discrimen invitasse ? Præcepit item ut pro beneplacito monachorum ad tribunal Londonias litigaturus accederem. Quid multa? ego necin minimo, qui tot et tantos amicos in Ecclesia Romana habeo monachi illi sunt in omnibus exauditi. Hæc in oribus vestris corde et ore mesto depono, ut quandoque similibus obviare studeatis. De cætero creditoribus vestris satisfecimus, nihil accipientes B Male enim sonuit in auribus omnium gloriatio de pecunia sancti Bertini.

EPISTOLA CVI

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino papæ ALEXANDRO.

Nostrum, et ecclesiæ, quæ apud nos est, statum, vobis per Herebertum vestrum missis litteris significavimus, at ille aut per malitiam prodidit, aut perdidit per negligentiam, aut eas amissas esse fraudulenter simulavit. Cum enim dimissus a vobis apud cancellarium regis Anglorum per mensem et amplius contra prohibitionem vestram exspectasset, remisso in Angliam nuntio per litteras memorati cancellarii sollicitavit, ut ei litteras prioribus similes, quas sibi sublatas querebatur, remitteremus ad vos fidelius deferendas. Quia igitur parum fidelis in primis exstitit, malumus proprium nuntium destinare quam secundo decipi per alienum. Vos nuntium vestrum pro beneplacito vestro convenietis, et si placet, eum, ut cautius et fidelius negotia vestra exsequatur, instruite.

De cætero monachi Sancti Augustini ecclesias in fundis eorum sitas nobis subtrahere machinantur, et quia in oculis Ecclesiæ Romanæ gratiam invenerunt, si quis salutis nobis, aut ecclesiæ nostræ decernitis relinquendum, preces eorum ulterius in dispendia nostra non admittatis. Præterea noveritis liberum esse omnibus appellare. Quod ex eo vobis constare poterit, quod aliqui ad vos confugientes hoc solo remedio evaserunt. Vos qualiter agatis cum eis providete, et si quid in causis eorum nobis debetur honoris, prout placuerit, reservate. EPISTOLA CVII.

AD EUMDEM.

Domino papæ ALEXANDRO. Norwicensis archidiaconus, vir malitia, dolositate, et arte mentiendi conspicuus regnum nostrum præterita æstate rumoribus suis concussit, et optimates regni adversus fideles vestros, imo Ecclesiam Dei graviter concitavit, vulgo dicens, in episcopatu Norwicensi se a vobis in Angliam destinatum, ut a Willelmo comite Warennæ, filio regis Stephani, DCC marcas reciperet, quas pro audiendis petitionibus suis contra regem vobis præfatus comes debebat

C

D

ejus.

EPISTOLA CVIII.

AD ALEXANDRUM PAPAM. (A. D. 1159.)
Domino papæ ALEXANDRO.

Possem temeritatis et arrogantiæ argui, qui aures vestras toties pulsare præsumo, si timiditatem meam Patris benignitas non excitaret, et ausum non excusaret fraternæ charitatis officium. Suadente ergo pietatis vestræ dulcedine, et urgente pauperis honesti et litterati necessitate, majestatis vestræ pedibus toto animo provolutus, quas licet clementiæ vestræ preces offero, quatenus latoris præsentium personam benigne recipiatis et causam, et ei solatium vitæ Senonensis archiepiscopi violentia non permittatis auferri. Quid justitiam ejus impediat, ipso referente, si placet, audietis. Præterea præcentor Senonensis, et honestate morum, et litterarum eruditione, et speciali, qua vester est devotione, in quantum æquitas permiserit, dignus est exaudiri. Nunc ad me rcdeo. Episcopo Lexoviensi, cum excellentiæ vestræ visum fuerit, gratiam rependetis, pro eo quod in me servum vestrum, serenissimi domini regis tantam conflavit indignationem, ut morari in Anglia mihi tutum non sit, et exire aut impossibile sit, aut difficillimum. Senes nostri incolumes sunt ab abbate Radingensi, licet vos cum Thoma suo circumvenerit. Ad opus R. nostri vix aliquid extorquebimus. Osbertus Eboracensis archidiaconus in purgatione defecit. Quisquis vobis suggesserit alitea non credatis. EPISTOLA CIX.

AD EUMDEM.

Domino papæ ALEXANDRO.

Andreas clericus de Lenham, ecclesiam suam de Lenham quibusdam decimationibus injuste spoliatam esse, in præsentia nostra conquestus est, postulans sibi de G. presbytero de Wichelemera, qui eas occupavit, et quodam milite Ricardo, qui fundi dominus est. et occupanti patrocinatur, justitiam exhiberi. Partibus vero tandem peremptoria die præfixa, cum præfatus An. adesset, pars adversa tergiversando, ad frustratorias dilationes confugit, quas cum eis juris ratio denegasset, jam dictus

« PoprzedniaDalej »