Obrazy na stronie
PDF
ePub

libertatem, librorum copiam, quibus fecunda erat, A reversus dedocuit. An melius, judicent qui eum

non

evomuisse describitur. Est autem cuique opifici facillimum de arte sua loqui; sed ex arte, quod artis est facere, difficillimum est. Quis est enim medicus, qui non de elementis, et humoribus, et complexionibus, et morbis, et cæteris pertinentibus ad physicam, sæpe loquatur, et multum ? Sed qui ad hoc convalescit, magis poterat ægrotare. Quis ethicus morum regulis, dum in lingua versatur, abundat? Sed plane longe difficilius est ut exprimantur in vita. Mechanici opifices, facile singuli loquuntur de artibus suis, sed nemo eorum tam levi opera architectum exercet, aut pugilem. Idem est in reliquis. Sic de definitione, aut argumentis, aut genere, et similibus loqui, facillimum est ; sed eadem, ad artis explendum officium, in singulis facultatibus invenire, longe difficilius. Ergo qui disciplinarum inopia premitur, copiam quam dialectica pollicetur et præstat, non habebit. CAP. X. Quorum auctoritate præcedentia et sequentia, constent.

Cum primum, adolescens admodum, studiorum causa migrassem in Gallias, anno altero postquam illustris rex Anglorum Henricus, leo justitiæ, rebus excessit humanis, contuli me ad peripateticum palatinum, qui tunc in Monte Sanctæ Genovefæ clarus doctor, et admirabilis omnibus præsidebat. Ibi, ad pedes ejus, prima artis hujus rudimenta accepi, et pro modulo ingenioli mei, quidquid excidebat ab ore ejus, tota mentis aviditate excipiebam. Deinde, post discessum ejus, qui mihi præproperus visus est, adhæsi magistro Alberico, qui inter cæteros opinatissimus dialecticus enitebat, et erat revera nominalis sectæ acerrimus impugnator. Sic ferme toto biennio conversatus in Monte, artis hujus præceptoribus usus sum Alberico, et magistro Roberto Meludensi; ut cognomine designetur, quod meruit in scholarum regimine (natione siquidem Angligena est); quorum alter ad omnia scrupulosus, locum quæstionis inveniebat ubique; ut, quamvis polita planities, offendiculo non careret, et, ut aiunt, scirpus ei non esset enodis. Nam et ibi monstrabat quid oporteat enodari. Alter autem, in responsione promptissimus, subterfugii causa propositum nunquam declinavit articulum, quin alteram contradictionis partem eligeret, aut determinata multiplicitate sermonis doceret unam non esse responsionem. Ille ergo in quæstionibus subtilis, et multus; iste in responsionibus perspicax, brevis et commodus. Quæ duo, pariter eis, si alicui omnium contigissent, parem utique disputatorem nostra ælale non esset invenire. Ambo enim acuti erant ingenii et studii pervicacis; et, ut reor, magni præclarique viri in physicis studiis enituissent, si de magno litterarum niterentur fundamento, si tanium institissent vestigiis majorum, quantum suis applaudebant inventis. Hæc pro tempore, quo illis adhesi. Nam postea unus eorum profectus Bonor jam, dedidicit, quod docuerat: siquidem et

B

C

D

ante et postea audierunt. Porro alter in divinis proficiens litteris, etiam eminentioris philosophiæ, et celebrioris nominis assecutus est gloriam. Apud hos, toto exercitatus biennio, sic locis assignandis assuevi, et regulis, et aliis rudimentorum elementis, quibus pueriles animi imbuuntur, et in quibus præfati doctores potentissimi erant, et expeditissimi, ut hæc omnia mihi viderer nosse tanquam ungues digitosque meos. Hoc enim plane didiceram, ut juvenili levitate pluris facerem scientiam meam, quam esset. Videbar mihi sciolus, eo quod in iis quæ audieram, promptus eram. Deinde reversus in me, et metiens vires meas, bona præceptorum meorum gratia, consulto me ad grammaticum de Conchis transtuli, ipsumque triennio docentem audivi. Interim legi plura, nec me unquam pœnitebit temporis ejus. Postmodum vero Ricardum, cognomento episcopum, hominem fere nullius disciplinæ expertem, et qui plus pectoris habet quam oris, plus scientiæ quam facundiæ, veritatis quam vanitatis, virtutis quam ostentationis, secutus sum, et quæ ab aliis audieram, ab eo cuncta relegi, et inaudita quædam, ad quadrivium pertinentia, in quo aliquatenus Teutonicum præaudieram Hardewinum, didici. Relegi quoque rhetoricam, quam prius cum quibusdam aliis a magistro Theodorico tenuiter auditam, paululum intelligebam. Sed eam postea a Petro Helia plenius accepi. Et quia nobilium liberos, qui mihi, amicorum et cognatorum alimenta præstabant, instruendos susceperam, ex auxiliis destituto, paupertati meæ solatiante Deo, necessitate officii et instantia juvenum urgebar quod audieram, ad memoriam crebrius revocare. Unde ad magistrum Adam, acutissimi virum ingenii, et quidquid alii sentiant, multarum litterarum, qui Aristoteli præ cæteris incumbebat, familiaritalem contraxi ulteriorem ; ut, licet eum doctorem non habuerim, mihi sua benigne communicaret, et se, quod aut nulli faciebat, aut paucis alienis, mihi patentius exponebat. Putabatur enim invidia laborare. Interim Willermum Suessionensem, qui ad expugnandam, ut aiunt sui, logicæ vetustatem, et consequentias inopinabiles construendas, et antiquorum sententias diruendas, machinam postmodum fecit, prima logices docui elementa, et tandem jam dicto præceptori opposui. Ibi forte didicit idem esse ex contradictione cum Aristoteles obloquatur, quia idem cum sit, et non sit, non necesse est idem esse. Et item cum aliquid sit, non necesse est idem esse, et non esse. Nihil enim ex contradictione evenit, et contradictionem impossibile est ex aliquo evenire. Unde nec amici machina impellente urgeri potui, ut credam ex uno impossibili omnia impossibilia provenire. Extraxerunt me hinc rei familiaris angustia, sociorum petitio, et consilium amicorum, ut officium docentis aggrederer. Parui. Reversus itaque in fine triennii, reperi magistrum Gilbertum, ipsumque audivi in

logicis et divinis; sed nimis cito subtractus est. A fruitur alienis. Porro instrumentum quo alterutra Successit Robertus Pulius, quem vita pariter et scientia commendabant. Deinde me excepit Simon Pexiacensis, fidus lector, sed obtusior disputator. Sed hos duos in solis theologicis habui præceptores. Sic fere duodecennium mihi elapsum est, diversis studiis occupato. Jucundum itaque visum est, veteres quos reliqueram, et quos adhuc dialectica detinebat in Monte, revisere socios, conferre cum eis super ambiguitatibus pristinis; ut nostrum invicem, ex collatione mutua, commetiremur profectum. Inventi sunt qui fuerant, et ubi: neque enim ad palmam visi sunt processisse ad quæstiones pristinas dirimendas, neque propositiunculam unam adjecerant. Quibus urgebant stimulis, eisdem et ipsi urgebantur, profecerant in uno duntaxat, dedicerant modum, modestiam nesciebant; adeo quidem ut de reparatione eorum posset desperari. Expertus itaque sum quod liquido colligi potest, quia sicut dialectica alias expedit disciplinas, sic, si sola fuerit, jacet exsanguis et sterilis, nec ad fructum philosophiæ fecundat animam, si aliunde non concipit.

CAP. XI. Quid sola dialectica possit.

B

Est tamen quod solitaria pollicetur et præstat, solius grammaticæ subnixa præsidio ; propositas enim de se expedit quæstiones, sed ad alia non consurgit, quale est : an affirmare sit enuntiare, et an simul exstare possit contradictio. Hoc autem quid ad usum vitæ conferat, si non est adminiculans alii, quisque dijudicet. Cæterum an voluptas C bona sit, an præeligenda virtus, an in summo bo næ habitudines, an sit in indigentia laborandum, purus et simplex dialecticus raro examinat; at in iis vivendi, vel ad beatitudinem, vel ad incolumitatem, versatur utilitas; licet enim logica se ipsam expediat, propter alia tamen magis inventa est. Fere ergo, ut spiritus animalium ea disponit, et vegetat, et humores regit, et fovet ad vitam animalem, ab ipsis tamen humoribus nascitur, et subtilitate sua, et vigore, magnam molem agitat, et ad se disponit, quantum non noxia tardant corpora; sic logica ab aliis ducit originem, easque disponit, et movet quantum inertia et ignorantiæ nocumento non retardatur. Quod planum est iis, qui et artem disserendi noverunt,et alias disciplinas. CAP. XII. In quibus constet exercitium ejus, et quo utatur instrumento.

[ocr errors]

[merged small][ocr errors]

D

utitur, proposito suo deserviens, oratio est. Illa enim quæ judicem movet alium a confligentibus, continua utitur oratione, et inductione frequentius ; eo quod ad plures est, et plerumque populum captat : hæc autem intercisa oratione, et crebrius utitur syllogismis, quia de adversarii pendet judicio, et ad unum est, cui si fidem fecerit, finem propositi apprehendit. Neque enim sermonem habet ad populum, nec arbitrium legis exspectat. Ipsa quoque ratio, quam oratio vestit, et adminiculo sermonis, ad animam, per aurem, ingrediens, ipsam movet, itidem instrumentum est. Imo hæc est, quæ facit ut oratio sit instrumentum. Virtus enim orationis est mens atque sententia, sine qua nec vigere, nec movere potest oratio. Cum itaque quæstio sit materia, ratio vel oratio instrumentum, artis opera singulariter in eo versatur, ut instrumenti copiam faciat, et doceat usum ejus; materiam enim præstant communiter et aliæ disciplina: siquidem undique emergunt quæstiones, sed non undique absolvuntur. CAP. XIII. Quantæ utilitatis sit scientia probabilium, et quæ simpliciter necessaria non facile innotescant.

Tres itaque facultates, naturalis, moralis, et rationalis, materiam præstant, quia singulæ suas exponunt quæstiones. Quærit enim ethica, parentibus magis, an legibus oporteat obedire, si forte dissentiant. Physica, an mundus æternus sit,aut perpetuus aut initium habuerit, et sit finem habiturus in tempore, aut sit nihil horum. Logica, an contrariorum sit eadem disciplina, quoniam eorum idem sensus. Quærunt ergo singula, et licet suis muniantur principiis, eis tamen logica methodos suas, compendii scilicet rationes, communiter subministrat, unde non modo ad exercitationem, sed ad obviationes, et ad, secundum philosophiam, disciplinas utilissima est. Nam et de proposito methodum habens, facile argumentatur, et qui multorum opiniones sciens, non ab extraneis, sed a propriis loquitur documentis, commode obviat, immutans quidquid non bene dictum videtur; et qui circumstantes attendit rationes, in singulis verum facilius discernit a falso, et habilior redditur ad intelligendum et docendum, quod philosophantis propositum expetit, et officium exigit. Cum autem dialectica inquisitiva sit, ad omnium methodorum principia viam habet; siquidem ars quælibet suas habet methodos, quas nos figuraliter adviationes vel aditus possumus interpretari, et inquisitioni succedit inventio, nec apprehendit scientiæ fructum, cui quærendi displicet studium. Sed demonstrativa necessarias metho los quærit, et quæ illam rerum inhærentiam docent, quam impossibile est dissolvi: hoc enim duntaxat necessarium est, quod aliter esse impossibile est. Cæterum quia vires naturæ, aut nullus pene scrutatur, aut rarus, et numerum possibilium solus Deus novit de necessariis plerumque non modo incertum, sed et temerarium judicium est. Quis enim novit penitus, quid

esse possit aut non possit ? Si peperit, cum aliquo A judicium certum aspirat. Si autem adhuc ejus vehe

mentia invalescat, ut aut non protendi, aut parum possit, licet infra scientiam sit, tamen scientiæ, quod ad certitudinem judicii, coæquatur. Quod quidem palam est, auctore Aristotele, in his, quæ sensu solo cognoscuntur, et aliter esse possunt. Ignotum enim erit, cum occiderit sol, si adhuc feratur super terram, an in nostrum sit hemisphærium reversurus eo quod tunc cesset sensus, per quem lationis ejus habebatur scientia. Fides tamen lationis et reditus tanta est, ut aliquatenus videatur æquis cum scientia passibus ambulare. Si vero sensus scientiam parit ejus, quod aliter esse non potest, ut si quis lineam, visu docente, longam sciat, aut superficiem coloratam, cessante visu

concubuit, aut corrupta est, necessarium esse duxerunt sæcula multa. Sed tandem in fine temporum non necessarium esse, docuit integerrimæ virginis partus. Quod enim simpliciter necesse est, nullo modo aliter esse potest; mutari vero potest, quod a determinatione necesse est. Victorinus in Rhetoricis in explanatione necessarii hoc ipsum docet, et quod ad partum corruptio, non quidem necessario, sed probabiliter consequatur; Augustinus quoque rationes, quæ necessariæ sunt, esse asserit sempiternas, et nullo modo evacuari posse. Probabilium vero rationes mutari posse palam est, nisi necessariæ fuerint. Unde constat quam arduum sit demonstratoris propositum, qui semper necessitatem sequitur, et a veritatis quam profitetur, principiis non rece- B non evanescit quidem scientia, eo quod rem ita dit. Si enim veritatem deprehendere, quæ, ut aiunt academici nostri, tanquam in profundo putei latet, magnum est: quantæ vivacitatis est, non modo veritatem, sed ipsius necessitatis penetrare arcana, siquidem existentium, quam possibilium, facilior est assignatio? Vacillat itaque in naturalibus plerumque (corporalibus et mutabilibus dico) ratio demonstrandi, sed in mathematicis efficacissime convalescit. Quidquid enim in numeris, proportionibus, figuris, similibusque ab ea colligitur, indubitanter verum est, et aliter esse non potest. Itaque ad demonstrandi scientiam non aspiret, cui probabilia nota non fuerint. Demonstrative ergo principia necessaria sunt, dialectice probabilia. Unde et dialecticus ab illis abstinebit, quæ nulli videntur, ne habeatur insanus; et a manifestis, ne palpare videatur in tenebris; et iis duntaxat insistet, quæ aut omnibus, aut pluribus, aut præcipuis, in unoquoque generum

nota erunt.

CAP. XIV. Item de eodem.

C

Principia itaque dialecticæ probabilia sunt, sicut demonstrativæ necessaria. Quod si quid probabile, et necessarium est, ad utraque poterit pertinere, sed aliunde ad alteram. Sola enim probabilitas dialectico sufficit. Unde Cicero in secundo Tusculanarum : « Nos qui sequimur probabilia, nec ultra quam quod verisimile occurrit, progredi possumus et refellere sine iracundia, et refelli sine pertinacia parati sumus. » Idem quoque alibi: «Hanc nobis dat Academia nostra licentiam, ut quidquid proba- D bile occurrit, nostro jure liceat defendere. » Est autem probabile, quod habenti judicium, etiam a superficie innotescit, sic quidem in omnibus, et semper, aut in paucissimis, et admodum raro, aliter existens. Quod enim semper sic, aut frequentissime, aut probabile est, aut videtur probabile, etsi aliter esse possit. Tanto autem probabilius, quanto habenti judicium facilius et certius innotescit. Sunt enim quædam tanta probabilitatis luce conspicua, ut etiam necessaria reputentur. Quædam autem, eo quod opinioni minus familiaria sint, vix ascribuntur probabilibus. Siquidem si opinio tenuis, judicio vacillat incerto; si vehemens, transit in fidem et ad

esse necesse est. Ergo quod divisim in omnibus, vel in pluribus alicujus generis, invenitur, et universaliter in omnibus statuendum est, aut ferenda instantia in quo non sic. Est autem instantia alicujus, talis obvia positio, collectæ universitati præjudicans. Scientia itaque probabilium copiosa, expeditissimam ad omnia viam parat.

CAP. XV. Quæ propositio sit dialectica et quid problema.

Est autem dialectica propositio, contra quam sic in pluribus se habentem, non est instantia, id est argumentum ad positionem. Qui vero tales propositiones præ mente habet, et si quæ sunt positionum instantiæ, in omni genere controversandi, ad

alteram quidem copiosus erit, et etiam, si philoso

phice secum exerceatur, non modice felix. Potens enim est de omni problemate, ethico scilicet, physico et logico probabiliter disputare. Est autem problema dialecticum, speculatio contendens vel ad electionem et fugam, vel ad veritatem et scientiam, aut ipsum, aut ut adminiculans ad aliquid aliud hujusmodi, de quo aut neutro modo opinantur, aut contrarie, plurimi sapientibus, aut sapientes plurimis, aut utrique iidem eisdem. Auctorem definitionis indicat stylus, et Aristotelem faciunt verba manifestum. Sed et sensus verborum. Neque enim problema dialecticum censuit, quidquid inter affirmationem negationemque deducitur, nec artis suæ opificem, in illius ventilatione credidit exercendum, quod nec per se, nec per aliud prædictarum disciplinarum alicui prodest. « Nam quod, ait, contendens ad electionem vel fugam, » etsi sint quid ad ethicas duntaxat quæstiones referendum putant, ego etiam ad physicas arbitror pertinere. Sed ad logicas, aut nihil, aut minimum. Siquidem et ibi virtus, et vitium, et similia electioni vel fugæ materiam præstant: hic autem sanitas, ægritudo, causæ, signa, et circumstantiæ singulorum. Porro ad scientiam et veritatem trium disciplinarum quæstiones æque contendunt. Utrum voluptas eligenda sit, vel non, ethica speculatio, propter se utilis. Utrum mundus æternus, vel non, speculatio quidem physica est, ad scientiam et veritatem, et forte ad aliud

gratia debuerant hæc prædoceri. Unde quoniam ad alia introductorius est, nomine Isagogarum inscribitur. Itaque inscriptioni derogant, qui sic versantur in hoc, ut locum principalibus non relinquant, quibus ignotis, non est quod introducentis operæ gratia debeatur.

CAP. XVII. Quam perniciose doceatur, et quæ fuerint de generibus et speciebus opiniones moder

norum.

prodest ut scilicet cum creatus innotuerit, tanti A ut ei desit spatium procedendi ad illa, quorum operis veneremur auctorem, cum transitoriis, vilescat moribus piis, eo quod vanitati subjectus est totus. An contradictoriarum sit semper altera vera, vel non, logica speculatur, et ad aliud confert veritatis hujus habere scientiam. Qui igitur de lana caprina contendunt jugiter, dialectica quidem problemata non exercent, et tam ab artificis materia, quam ab officio remoti sunt siquidem materia ejus thesis, vel positio est. Est autem positio, opinio extranea alicujus notorum secundum philosophiam, ut quoniam omnia moventur, quod Heraclitus, aut unum est ens, quod Melissus statuit. Nullus enim qui mentem habeat, deducet in quæstionem, quod nulli videatur, nec quod omnibus manifestum est, aut his, quorum judicium obtinet. Nam hæc non habent dubitationem, illa autem nemo ponet. Quocirca nullam liberalium disciplinarum utiliorem esse crediderim, quam istam, a qua in omnes philosophiæ partes facilis et felix est processus; ad nullam enim scientiam invenitur infirmus, cui probabilia innotescunt.

CAP. XVI. Quod omnes alii professores hujus
Aristoteli cedunt.

B

Unde quidem manifestæ videtur insaniæ, illi detrahere disciplinæ, quæ omnes alias instruit, et sine cujus beneficio nullus recte investigationibus physicis procedit. Scripserunt de ea quamplures, et hi quidem sicut aeutissimi, ita et diligentissimi philosophorum, quos omnes reprehendi palam est ab his, qui artem hanc criminantur. Studii namque detractio, auctoris indubita criminatio est. Unum scio C quod Cornificium posteritas illis nequaquam præferet, nam Aristoteles, Apuleius, Cicero, Porphyrius, Boetius, Augustinus, ut Eudemum, Alexandrum, Theophrastum, et alios expositores taceam (quorum tamen celebris gloria est) omnes artis hujus, velut triumphatricis, inter alias grandi præconio erexere vexillum. Sed cum singuli suis meritis splendeant, omnes se Aristotelis adorare vestigia gloriantur, adeo quidem ut commune omnium philosophorum nomen præeminentia quadam sibi proprium fecerit. Nam et antenomatice, id est excellenter, philosophus appellatur.

Hic ergo probabilium rationes redegit in artem, et quasi ab elementis incipiens, usque ad propositi

Nostri vero ad ostentationem scientiæ suæ, sic suos instituunt auditores, ut non intelligantur ab eis; et apices singulos secretis Minervæ gravidos opinantur. Quidquid unquam ab aliquo dictum aut factum est, excutiunt et teneris ingerunt auribus ; ut vitio, quod a Cicerone arguitur,« sæpe minus intellecti sint ob rerum multitudinem, » quam ob difficultatem. Utile quidem est et obviantibus, sicut ait Aristoteles, nosse opiniones multorum; ut ex earum conflictu ad invicem, quidquid non bene dictum videtur, refelli valeat, aut mutari ; « sed nunc non erat his locus, »> cum oratio simplex, res brevis, et facilis quantum potest, debeatur introducendis. Adeo quidem, ut et multa in rebus difficilibus, facilius quam earum natura exigat, licentius proponantur: eo quod in puerilibus annis addiscuntur multa, quæ serior philosophiæ tractatus eliminat. Naturam tamen universalium hic omnes expediunt, et altissimum negotium, et majoris inquisitionis, contra mentem auctoris explicare nituntur. Alius ergo consistit in vocibus (licet hæc opinio cum Rocelino suo fere omnino jam evanuerit) alius sermones intuetur et ad illos detorquet, quidquid alicubi de universalibus meminit scriptum. In hac autem opinione deprehensus est peripatetiens palatinus Abælardus noster, qui multos reliquit, et adhuc quidem aliquos habet professionis hujus sectatores et testes. Amici mei sunt, licet ita plerumque captivatam detorqueant litteram, ut vel durior animus, miseratione illius movetur. Rem de re prædicari monstrum ducunt, licet Aristoteles monstruositatis hujus auctor sit, et rem de re sæpissime asserat prædicari: quod palam est, nisi dissimulent, familiaribus ejus. Alius versatur in intellectibus, et eos duntaxat genera dicit esse, et species. Sumunt enim occasionem a Cicerone et

perfectionem evexit. Hoc autem planum est his, D Boetio, qui Aristotelem laudant auctorem, quod

qui scrutantur et discutiunt opera ejus; voces enim primo significativas, id est sermones incomplexos, de grammatici manu accipiens, differentias et vires corum diligenter exposuit, ut ad complexionem enuntiationum, et inveniendi judicandique scientiam facilius accedant. Sed quia ad hunc elementarem librum, magis elementarem quodam modo scripsit Porphyrius, eum ante Aristotelem esse credidit antiquitas prælegendum. Recte quidem si recte doceatur, id est ut tenebras non inducat erudiendis, nec consumat ætatem. Indignum enim est, si in quinque voculis addiscendis quis vitam terat,

hæc credi et dici debeant notiones. Et autem, ut aiunt, notio ex ante percepta forma cujusque rei cognitio, enodatione indigens. Et alibi: Notio est quidam intellectus, et simplex animi conceptio. Eo ergo deflectitur quidquid scriptum est, ut intellectus aut notio, universalium universitatem claudat. Eorum vero, qui rebus inhærent, multæ sunt et diversæ opiniones, siquidem hic, ideo quod omne quod unum est, numero est, aut rem universalem, aut unam numero esse, aut omnino non esse concludit. Sed quia impossibile substantialia non esse, existentibus his quorum sunt substantialia,

denuo colligunt, universalia singularibus, quod ad A ret. Hæc Græco eloquio dicitur os, habens se ad essentiam, unienda. Partiuntur itaque status duce Gautero de Mauritania, et Platonem, in eo quod Plato est, dicunt individuum; in eo quod homo, speciem in eo quod animal, genus; sed subalternum in eo quod substantia, generalissimum.

Habuit hæc opinio aliquos assertores, sed pridem hanc nullus profitetur. Ille ideas ponit, Platonem æmulatus, et imitans Bernardum Carnotensem, et nihil præter eas, genus dicit esse vel speciem. Est autem idea, sicut Seneca definit, eorum, quæ natura funt exemplar æternum. Et quoniam universalia corruptioni non subjacent, nec motibus alterantur, quibus moventur singularia, et quasi ad momentum, aliis succedentibus, alia defluunt, proprie et vere dicuntur esse universalia. Siquidem res singulæ verbi substantivi nuncupatione creduntur indignæ, cum nequaquam stent et fugiant, nec exspectent appellationem; adeo namque variantur qualitatibus, temporibus, locis et multimodis proprietatibus, ut totum esse eorum non status stabilis, sed mutabilis quidem transitus videatur. Esse autem, inquit Boetius, ea dicimus quæ neque intensione crescunt, neque retractione minuuntur, sed semper suæ naturæ subnixa subsidiis sese custodiunt. Hæc autem sunt quantitates, qualitates, relationes, loca, tempora, habitudines, et quidquid quodammodo adunatum corporibus invenitur. Quæ quidem corporibus adjuncta mutari videntur, sed in natura sui immutabilia permanent. Sic et rerum species transeuntibus individuis permanent eædem ; quemadmodum præterfluentibus undis, « motus amnis manet in flumine ; » nam et idem dicitur. Unde illud apud Senecam, (alienum tamen) « ་ bis in idem flumen descendimus, et non descendimus.>> Hæ autem ideæ, id est exemplares formæ, rerum primævæ omnium rationes sunt, quæ nec diminutionem suscipiunt nec augmentum; stabiles et perpetuæ; ut, etsi mundus totus corporalis pereat, nequeant interire. Rerum omnium corporalium numerus consistit in his ; et, sicut in libro De libero arbitrio videtur astruere Augustinus, quia hæ semper sunt, etiamsi temporalia perire contingat, rerum numerus nec minuitur, nec augetur.

C

Magnum profecto est et notum philosophis, con. templantibus altiora, quod isti pollicentur ; sed, sicut Boetius, et alii multi testantur auctores, a D sententia Aristotelis penitus alienum est. Nam et ipse huic sententiæ, sicut, evidens est in libris ejus, sæpius adversatur. Egerunt operosius Bernardus Carnotensis, et ejus sectatores, ut componerent inter Aristotelem et Platonem, sed eos tarde venisse arbitror, et laborasse in vanum ut reconciliarent mortuos qui, quandiu in vita licuit, dissenserunt. Porro alius, ut Aristotelem exprimat, cum Gilberto episcopo Pictavensi, universalitatem formis nativis attribuit, et in earum conformitate laborat. Est autem forma nativa, originalis exemplum, et quæ non in mente Dei consistit, sed rebus creatis inhæ

ideam, ut exemplum ad exemplar; sensibilis quidem in re sensibili, sed mente concipitur insensibilis; singularis quoque in singulis, sed in omnibus universalis. Est et alius qui, cum Gausleno Suessicnensi episcopo, universalitatem rebus in unum collectis attribuit, et singulis eamdem demit. Exinde, cum ad interpretandas auctoritates ventum est, laborat præ dolore, quia in locis pluribus << rictum litteræ indignantis ferre non sustinet. » Est aliquis qui confugiat ad subsidium novæ linguæ, quia Latinæ peritiam non satis habet; nunc enim, cum genus audit, vel species, res quidem dicit intelligendas universales, nunc rerum materiem interpretatur. Hoc autem nomen in quo auctorum invenerit, vel hanc distinctionem, incertum habeo; nisi forte in glossematibus, aut modernorum linguis doctorum. Sed et ibi quid significet non video, nisi rerum collectionem cum Gausleno, aut rem universalem, quod tamen fugit materiem dici, nam ad utrumque potest ab interpretatione nomen referri : eo quod materies, rerum numerus aut status, dici potest, in quo talis permanet res. Nec deest qui rerum status attendat, et eos genera dicit esse, ct species.

CAP. XVIII. Quod posteriores semper priorum opiniones immutant.

Longum erit, et a proposito penitus alienum, si singulorum opiniones posuero, vel errores; cum, ut verbo comici utar: « Fere quot homines, tot sententiæ. Nam de magistris aut nullus, aut rarus est, qui doctoris sui velit inhærere vestigiis. Ut sibi faciat nomen, quisque proprium cudit errorem, sicque fit, ut dum se doctorem corrigere promittit, se ipsum corrigendum, aut reprehendendum, tam discipulis quam posteris præbeat. Ego ipse mihi legem hanc non ambigo imminere, ut dum ab aliis dissentio, et dissensum scripto profiteor, me objicio reprehensionibus plurimorum. Qui enim loquitur judicatur ab uno, vel a paucis, sed qui scribit, omnium sententias excipit, et totius orbis, et omnis ætatis se exponit judicio. Ut autem cum doctoribus mitius agam, sæpius ad nomen quam ad rem, videntur plurimi disputare. Nihil tamen est quod artis hujus minus deceat professorem, quoniam modus hic viro gravi inconvenientissimus est. Ut enim ait Aristoteles, omnino verendum dialecticis hujusmodi ad nomen disputare, nisi quis aliter non possit de proposito disputare. Sane in articulis, ubi plurimum dissidere videntur, alter alterius interpretationem admittit, etsi eam contendat esse ineptam. Itaque vicissim ducunt in crimine sermonem, non sensum alienum.

CAP. XIX. In quo non sit parcendum doctoribus hujusmodi.

Sit ergo quod sententiis parcam, in quibus nec ipsi, si interpretationes invicem supponere liceat, dissident, pauca tamen sunt in quibus eis non arbitror ignoscendum. Primum quod onera importa

« PoprzedniaDalej »