Obrazy na stronie
PDF
ePub

lycratico.

CAP. XI. Quid ars, et de speciebus ingeniorum: et quod artibus excolenda sunt.

eloquentiæ quantum excrescit comparatio, tantum A minari debent. Sed de his latius dictum est in Podecrescit sapientia, et eloquii fluvius invalescit. Sic enim nonnullis grammaticis placuit. Sed licet aliquæ artium contingentium et docentium virtutem, eloquii naturam attingant, illa tamen quæ ad placitum fere est, naturaliter sciri non potest, quia nec naturalis est; non est enim eadem apud omnes. Quocirca id quod est homini præcipue debitum, imprudenter sine hominis beneficio a natura exigitur: at hæc domus, non eloquentiam criminatur, quæ omnibus necessaria est, et commendatur ab omnibus, sed artes eam pollicentium, arguit esse inutiles. Eo itaque opinionis vergit intentio, ut non omnes mutos faciat, quod nec fieri potest, nec expedit, sed ut de medio logicam tollat. Est enim fallax, et ut ait, professio verbosorum, et quæ mul- B torum consumpsit ingenia, et non modo philosophiæ studiis præclusit viam, sed gerendis omnibus rationem et exitum interclusit.

CAP. X. Quid significet nomen logicæ, et quod omnes artes colendæ, nisi reprobatæ sint.

Ecce propositi planior est intentio, et logicam aggreditur expugnare, quæ omnis philosophiæ semitas pari furore persequitur. Verumtamen ab aliqua fuerat inchoandum. Illam itaque præferri placuit, quæ cæteris notior, et huic hæresi familiarior videbatur. Congrediamur ergo, et quid censeatur nomine logicæ, proferatur in medium. Est itaque logica, (ut nominis significatio latissime pateat), loquendi vel disserendi ratio. Contrahitur enim interdum, et duntaxat circa disserendi rationes, vis C nominis coarctatur. Sive itaque ratiocinandi vias doceat, sive oninium sermonum regulam præbeat, profecto disipiunt, qui eam dicunt esse inutilem: cum utrumque ratione clarissima doceatur esse pernecessarium. Duplicitatem vero hujus significa tionis, nomen a Græca quidem origine contrahit, quoniam ibi λóyos, nunc sermonem, nunc rationem significat. Sed ut quam latissime protendatur significatio, ei, ad præsens, sermonum omnium magisterium tribuatur; ut nusquam convincatur esse inutilis, cum etiam secundum generaliorem modum, tota perutilis esse et necessaria apparuerit. Si enim, ut sæpe dictum est, necessarius (quod nemo negat) est usus verbi, quanto compendiosius docetur, tanto est doctrina utilior et certe fidelior. Stultum enim est in eo diutius cum labore et difficultate versari, quod aliter expediri facile et cito potest. Solet hoc negligentibus evenire, et qui jacturam temporis nullius putant esse momenti. Omnium itaque gerendorum artes amplectendæ sunt, et colendæ, eo quidem studiosius, quo ab optima parente natura originem ducunt, et nobilitatem generis, facili et felici gerendorum protestantur effectu. Gerendorum idcirco dixerim artes colendas, ad discretionem artium, quæ versantur in maleficiis; ut sunt sortilegorum, et cæteræ reprobatæ matheseos. Quæ quoniam ab officiis alienæ sunt, a toto hominum cœtu, recte philosophantium decreto, eli

D

Est autem ars, ratio, quæ compendio sui naturaliter possibilium expedit facultatem. Neque enim impossibilium ratio præstat, aut pollicetur effectum; sed eorum, quæ fieri possunt, quasi quodam dispendioso naturæ circuitu compendiosum iter præbet et parit, ut ita dixerim, difficilium facultatem. Unde et Græci eam uébodov dicunt, quasi compendiariam rationem, quæ naturæ vitet dispendium, et anfractuosum ejus circuitum dirigat, ut quod fieri expedit, rectius et facilius fiat. Natura enim, quamvis vivida, nisi erudiatur, ad artis facilitatem non pervenit: artium tamen omnium parens est, eisque, quo proficiant et perficiantur, dat nutriculam rationem. Excitat enim primo ingenium ad res aliquas percipiendas: et cum eas perceperit, deponit quasi in custodia et thesauro memoriæ; ratio vero quæ præcepta et commendanda vel commendata sunt, studio diligenti examinat, et ex natura singulorum, de singulis (nisi forte labatur in aliquo,) verum profert incorruptumque judicium. Hæc tria quidem, quasi omnium artium fundamenta et instrumenta, natura præmittit. Est autem ingenium, ut Isidoro placet, vis quædam animo naturaliter insita, per se valens.

Hoc autem exprimere videtur ista descriptio, quod natura animo vim quamdam indidit, quæ aut primitivus motus animæ est, aut motum excitat primitivum, quem anima exercet in rerum investigatione. Unde et per se dicitur: Valens, eo quo! nullius præcedentis opem exspectat, et omnes prævenit, et juvat subsequentes; præcedit enim investigatio comprehensionem, examinationem et custodiam omnium sciendorum. Itaque proficiscitur a natura, studio juvatur et exercitio: ut quod difficile fuerat in prima agitatione, ab assiduitate usus reddatur facilius; et cum regulas hoc faciendi deprehenderit, fiat, nisi desuetudinis et negligentiæ torpor obsistat, facillimum. Et hæc quidem est omnium origo artium, ut cum natura perjacens, usum et exercitium studii peperit, usus et exercitatio artem; ars autem, eam, de qua nunc agitur, facultatem. Valet itaque per se ingenium, exercitatio, ex usu ab utroque memoria; et ab his etiam ipsa ratio convalescit, artesque producit, et hoc quidem pro capacitate ingeniorum. Horum autem tria sunt genera, sicut Carnotensis senex Bernardus, frequenti colloquio, suis auditoribus tradere consuevit. Aliud enim advolans, aliud iufimum, aliud mediocre est. Advolans quidem eadem facilitate, qua percipit, recedit a perceptis, nec in aliqua sede invenit requiem. Infimum autem sublimari non potest, ideoque perfectum nescit; at mediocre, et quia habet in quo sedeat, et quia sublimari potest, nec de profectu desperat, et philosophantis exercitio accommodissimum est. Et in hac quidem specie naturam, opinor, artium fundamenta fecisse; usu

B

enim hujus studio invalescit. Est autem, ut Cice- A
roni placet, studium, assidua, et vehemens animi
applicatio, ad aliquid agendum magna cum volun-
tate. Memoria vero quasi mentis arca, firmaque et
fidelis custodia perceptorum. Ratio, eorum quæ
sensibus, aut animo occurrunt, examinatrix animi
vis est, et fidelis arbitra potiorum, quæ rerum si-
militudines dissimilitudinesque perpendens, tan-
dem artem statuit, quasi quamdam infinitorum
finitam esse scientiam. Cum enim in ea desinant
nomina infinita, ea omnia feminino definiuntur ar-
ticulo, iis exclusis, quæ certa suæ proprietatis as-
signatione distinxit. Species infinitæ sunt; sed hæc
in eis finitum tradidit, ut cuicunque adest species,
adsit et genus. Numeri infiniti; omnem tamen pa-
rem vel imparem esse definivit; et ut quod dicitur,
liquido comprobetur exemplo, disceptationem pri-
mam casus intulit: usum disceptandi exercitatio
auxit. Disceptandi formam, quæ ars ejus operis est,
ratio deprehendit; ars culta contulit facultatem :
et quia artium natura mater est, merito in injuriam
parentis redundat contemptus earum. Sedulo igitur
ingenium, tam studii quam remissionis modera-
tione, excolendum est, ut ab altero convalescat, ab
altero confortetur. Unde egregie sapiens quidam
(cui dicti habeo gratiam) ait: ingenium a natura
proficiscitur, juvatur usu, immoderato labore re-
tunditur, et temperato acuitur exercitio. Si enim
compositum fuerit, et legitime exerceatur, non
modo ad artium capacitatem sufficiet, sed ad res
quodammodo naturaliter inaccessibiles, rectam et
expeditam inveniet viam; et ad cito discendum,
aut docendum quidquid oportet expedire, fidelissi-
mum erit.

CAP. XII. Unde artes dicantur liberales.
Sed cum artium multa sint genera, ingenio phi-
losophantis animi primæ omnium liberales occur-
runt. Hæ quidem omnes, aut Trivii, aut Quadrivii
ratione clauduntur: et tantam dicuntur obtinuisse
efficaciam apud majores, qui eis diligenter instite-
rant, ut omnem aperirent lectionem, ad omnia in-
tellectum erigerent, et omnium quæstionum, qu'e
probari possunt, difficultatem sufficerent enodare.
Neque enim doctore egebant in aperiendis libris,
aut quæstionibus dissolvendis hi quibus aut ratio
Trivii omnium sermonum, aut Quadrivii lex totius
naturæ secreta exponebat. Unde sicut artes dictæ
sunt, eo quod arctant regulis et præceptis, vel a
virtute, quæ Græce apet dicitur, et animos robo-
rat ad percipiendas vias sapientiæ, aut a ratione,
cui alimenta et incrementa parant, quæ a Græcis
arses nominantur: sic et liberales dicta sunt, vel
ex eo, quod antiqui liberos suos iis procurabant
institui; vel ab hoc quod quærunt hominis liberta-
tem, ut curis liber sapientiæ vacet, et sæpissime ab
iis liberent curis, quarum principium sapientia non
admittit. Necessarias quoque sæpe excludunt, ut
agitationi mentis ad philosophiam sit expeditior
yia.

CAP. XIII. Unde dicatur grammatica. Harum autem omnium prima est logica; ab ea tamen sui parte, quæ in prima sermonum institutione versatur, ut nomen logices, sicut jam dictum est, quam latissime pateat, et non modo ad disserendi scientiam contrahatur. Est enim grammatica, scientia recte loquendi, scribendique, et origo omnium liberalium disciplinarum. Eadem quoque est totius philosophiæ cunabulum, et, ut ita dixerim, totius litteratorii studii altrix prima; quæ omnium nascentium de sinu naturæ teneritudinem excipit, nutrit infantiam, cujusque gradus incrementa in philosophia provehit, et sedulitate materna, omnem philosophantis producit et custodit ætatem unde a primis, tam scribendi quam loquendi principiis, grammatica appellatur. Grammatica enim, littera vel linea est, et inde litteralis, eo quod litteras doceat; quo nomine, tam simplicium vocum figuræ, quam elementa, id est voces figurarum intelliguntur; aut etiam linearis est, eo quod sicut in magnitudinis incremento, dimensio lineæ prima occurrit, et quasi quædam materia est superficiei aut corporis; sic aspirantibus ad profectum sapientiæ, disciplina hæc prima succurrit, quæ linguam erudit; et tam per aures, quam per oculos, ut sic procedat oratio, sapientiam introducit; verba enim per aurem intromissa, pulsant et excitant intellectum, qui, ut ait Augustinus, quædam animæ manus est, rerum capax et perceptibilis objectorum. Litteræ autem, id est figuræ primo vocum indices sunt, deinde rerum, quas aniC mæ per oculorum fenestras opponunt, et frequenter absentium dicta sine voce loquuntur. Tradit ergo prima elementa sermonis ars ista, oculorum et aurium judicium instruit, ut non facilius queat aliquis præter eam philosophari, quam inter philosophos eminere, qui semper cæcus et surdus fuit. CAP. XIV. Quod ipsa, etsi naturalis non sit, naturam imitatur.

D

Cæterum cum hæc ad placitum sit, non a natura videtur esse profecta; siquidem naturalia eadem sunt apud omnes, hæc autem apud omnes non eadem est. Artium vero matrem superius collectum est, esse naturam; sed, licet hæc aliquatenus, imo ex maxima parte ab hominum institutione processerit, naturam tamen imitatur, et pro parte ab ipsa originem ducit, eique in omnibus, quantum potest, studet esse conformis: unde et ad ejus nutum, vocalium numerum, apud omnes gentes, quantum ad elementa spectat, quinario inclusit; nam apud plerosque, figurarum numerus multiplicior est. Teuredus tamen noster, grammaticus scientia quam opinione potentior, etiam in sonis elementariis ampliorem numerum convincebat. Si enim attendantur vocum, ut ait, differentiæ, septem sunt. In ipsis quoque consonantibus, diversas species semivocalium et mutarum, item simplicium dupliciumque, natura formavit; quarum differentiam patenter advertit, si quis attendat ora, mirabili lege

substantivis primæ non apte copulantur, ut equus patronymicus.

Procedat ratio ad secundæ impositionis originem, ubi, etsi non tam liquido, dominantis tamen naturæ claret auctoritas. Rebus itaque, ut dictum est, cum nomina primitus essent imposita, reversus ad se animus imponentis, ipsis nominibus vocabula indidit, per quæ sermonum doctrina procederet; dum eorum adminiculo, alter, in mentem alterius suum trajiceret intellectum. Ergo quod casualiter flectitur, et temporis expers est, dictum est nomen substantivum quidem, si substantiam significat, aut substantive. Adjectivum, id quod formaliter, ut sic dici liceat, inest substantiæ, vel aliquid ad

naturæ, modulantia voces, et potestatem earum A CAP. XV. Quod adjectiva secundæ impositionis, subtili examinatione perpendat. Ipsa quoque nominum impositio, aliarumque dictionum, etsi arbitrio. humano processerit, naturæ quodammodo obnoxia est, quam pro modulo suo probabiliter imitatur. Homo enim ad exsequendum divinæ dispensationis effectum, et ad instituendum inter homines verbi commercium, rebus eis primo vocabula indidit, quæ præjacebant, naturæ manu formatæ, et quas illa, vel ex quatuor elementis, vel ex materia et forma, compegerat et distinxerat, ut rationalis creaturæ possent sensibus objici, earumque diversitas, sicut proprietatibus, sic et vocabulis insigniri. Inde ergo (sicut Boetius auctor est) contigit, ut hoc vocetur homo, illud lignum, aliud vero lapis; >> et sic substantiis omnibus, sua quasi im- B imaginem ejus. Quod autem motum ejus significat pressa sunt nomina. Sed quoniam ipsarum multæ sunt differentiæ; aliæ quidem a quantitate, aliæ a qualitate, aliæ a variis accidentium formis : item aliæ ab his, quæ familiariora sunt, et ad esse conducunt idcirco quibus hoc designaretur, nomina sunt inventa quæ possent adjici substantivis, et eorum vim et naturam quodammodo depingerent, sicut præmissæ sabs antiarum differentiæ suis proprietatibus exprimentur. Sicut enim accidentia substantiam vestiunt et informant; sic quadam proportione rationis, ab adjectivis substantiva informantur. Et ut familiarius rationis institutio naturæ cohæreat, sicut substantia cujusque rei, intentionis et remissionis ignara est; sic substantiva ad comparationis gradus non veniunt, ut nec nomina differentiarum substantialium, licet adjectiva sint, eo quod substantiæ quamdam indicent qualitatem. Item nec illa comparantur, quæ adjiciuntur substantiis a quantitate, eo quod ipsa quantitas, non suscipit magis et minus. Et in summa, sicul solum accidens comparabile est, nec id tamen omne: sic sola adjectiva accidentiam, nec ea tamen omnia, comparantur. Nec in solis nominibus conspicua est hæc naturæ imitatio, sed in aliis omnibus orationis partibus, si diligentius attendatur. Pro eo quod substantia, quæ sensui aut rationi objicitur, sine motu, quo agendo vel patiendo aliquid temporaliter movetur, esse non potest, ideo ad designandos motus corporales agentis aut patientis, excogitata sunt verba. Unde quia motus non est sine tempore, nec verbum esse potuit sine temporis consignificatione; et sicut motus is non semper uniformis est, sed, ut sic dicam, multicolor, alio aliter, vel alias agente vel patiente, ad exprimendas differentias ejus, ad modum nominum adjectivorum, adverbia processerunt. Quinetiam quod verba quædam, aliquibus temporibus carent, sicut meditativa et inchoativa, præterito eo quod gerendorum deliberatio non statim completur, nec initia rerum, ad sui perfectionem accedunt, hoc nonne est expressum naturæ, apud humanam rationem, vestigium?

C

temporalem (ita tamen ut temporaliter) verbum est appellatum. Activum quidem, si eum, ut in agente; passivum, si ut in patiente significat. Ad similitudinem itaque dictionum primæ impositionis, carum, quæ secundario processerunt, facta est institutio; ut quemadmodum in illis, tam substantivis quam adjectivis, dicuntur quædam propria singulorum, alia plurium sunt sua ratione communia ; ita quædam singulariter dicta, quædam accepta communiter inveniantur in istis. Quod enim nomen dicitur, aut enuntiatio, ad substantivorum accedit rationem quod appellativum, aut categorica præmissis adnectuntur, adjectivæ virtutis explet officium, quæ substantivorum determinat qualitatem. Verumtamen, sicut in operibus naturæ subtilior est speculatio eorum quæ insunt, utpote simplicium, quam eorum quæ compositio sensui ingerit, aut intellectui; sic in adjectivis secundæ impositionis, si non adjiciantur his, quibus naturaliter addicta sunt quid significent, difficil us est intelligere; solidior est enim natura substantie quam verborum ; et accidentia ejus, quam eorum, quæ sensui aut intellectui familiarius occurrunt. Adeo quidem, ut qui secundæ impositionis adjectiva, primæ institutionis substantivis applicant, aut nihil omnino dicant, aut nugiloqui sint. Si enim equus dicatur patronymicus, au: hypothetici sæculares, junctura incompetens est, præpediente quidem rationem intelligendi principali significatione verborum, non aliqua discohærentia accidentium. Nam quod ad D genus, numerum et casum attinet, substantivo satis cohæret adjectivum. Sed principalia significata conjungere, non modo mentiri, sed etiam nugari est. Reus acyrologiæ Virgilius criminatur, dicens gramineo in campo, eo quod graminoso in campo dici oportuit et plane magis reus esset, et procul dubio longe nugacior, si dixisset in campo categorico, vel patronymico. Dissolvit autem instantiam eorum, qui ex solis nituntur accidentibus, in similitudine cohærentibus sibi, probare quod non omnis consonans, vocali subjuncta, syllabam facit. Siquidem I et V consonantes subjunctæ, non magis proficiunt ad syllabam, quam adjectiva secunde

:

Primus ergo hujus sententiæ aut opinionis articulus est, quem præmisi: quod adjectivorum secundæ impositionis, et substantivorum primæ conjunctio, etiam secundum grammaticæ rationes, inconsequens est. Habet autem nescio quid latentis ápovías, id est inconsonantiæ; vel, ut Quintiliani verbo utar, cacozugiæ, id est malæ conjunctionis, hæc appositio, quam etsi nequeamus tam facile perspicuis rationibus condemnare, per se tamen displicet grammatico auditori. Talia quidem multa sunt, quæ statim offendunt, licet eorum improbatio longius absit. Quod forte in his evenit, quorum virtus, aut vitium perspicuum est. Ut multum parcat hic grammatica, áxupoλoyíxv deprehendit. Illa enim non modo accidentium dissidentiam in dictionum

impositionis, primis substantivis apposita, ad re- A clam et æquimodam locutionem. Constat equidem duo esse peccata loquentium; alterum mentientis, alterum transgredientis positam locutionem quod ad minus isti committunt. Primæ et secundæ personæ pronomina, verbis inepte conjunguntur, nisi causa discretionis aut significantia, licet sibi satis congruant accidentia dictionum. Nugatoriæ autem dictionis rationem, non hic ita coarcto, ut idem frequenter dicere, intelligatur ut si in substantivo, adjectivum, quod in eo intelligitur, quis forte adjiciat, quale est, homo rationalis ambulat; sed ad omnem dicendi formam extenditur, ubi dictionum junctura inutilis, et quodammodo suæ legis implendæ inefficax est. Sed nec inutilis est junctura, licet falsi nota sit, et quod nunc explicat, B junctura causatur; sed etiam secundariæ inven

nunc involvit. Lex enim grammatices mentiri non prohibet, etsi ea socientur, ex quibus nullus, linguæ peritiam habenti, provenit intellectus. Ex eo autem liquidius est, quia primis secundariorum competens non fit adjectio: quod si adjectiva æquipollenter in alia resolvantur (ut si forte reddatur pro nominibus definitio) appositionem æquipollentis termini nequaquam horrebit animus, et ipsius adjectivi secundæ impositionis formidabit auditum. Verbi gratia, propositio prædicativa est, hoc æquipollenter videtur asserere, quod simpliciter, id est sine conditione aliqua enuntiat, aut quod terminum habeat prædicatum. Dicatur ergo, tunica est categorica, hærebit intellectus, ob adjectionis incompetentiam, et forte citius de inepta dictionum junctura causabitur, quam mendacii reum arguat proponentem. Sin autem dicat, tunica simpliciter, id est sine conditione, aliquid enuntiat, aut terminum habet prædicatum, statim falsum arguet auditor, nec tamen cito prosiliet ad causandas juncturæ ineptias. Utique cum dicitur propositio categorica, intelligitur habens prædicatum terminum, et subjectum cum vero, syllogismus categoricus, significatur, quoniam ex categoricis constat. Equus categoricus, quidquid significet, ignotum habeo; sed interim credo, quod nihil significat. Quod enim non invenitur usquam, puto nusquam. Similis quoque abusio est, si quis dicat, equus desinit in S: et similia. Item: Cato sedens inter Janiculam, et Kalendas Martias, vestes populi Romani quaternario, aut senione resarcit, aut sermo non est, aut quovis sermone nugatorio corruptior. Hujusmodi sermo quidem, stichiologus dicitur, id est sermo inversus: eo quod adversus loquendi leges coeunt verba. Nam otios versus; unde distichum, duorum versuum carmen. Cum super hoc articulo multos conferentes, et varia sentientes audierim, non pigebit referre, nec forte audire displicebit, quod a Græco interprete, et qui Latinam linguam commode noverat, dum in Apulia morarer, accepi; nam et ipsi volo referre gratiam, etsi non utilitatis (quæ tamen in his aliqua est) saltem bonæ voluntatis, qua auditoribus prodesse cupiebat.

esse

tionis adjectionem, in substantivis primæ, ducit absurdam. Et quidem ea ratione absurda est, quod ad juncturam hujusmodi animus obsurdescit. Sed quis auditus recte examinat ea, ad quæ surdus est? Nonne vox lassa est, quæ in aurem surdam effunditur? Quia ergo intellectus, sicut animæ manus, ita quodammodo auris est; nihil omnino ad vocem concepit, cujus rei intelligentiam absurditas præclusit. Attamen absurdum interdum ducitur, cujus est, pro tempore, insolens et infrequens usus, nec tamen usquequaque absurdum est: sicut mulier informis male quidem formata, non tamen omnino carens forma; et sicut in litteris, quædam mulæ, non quod omnino nihil, sed quod aliarum respectu C minimum sonent. Hæc autem adjectio, penitus quidem absurda est, non solum falso, aut male sonans in aure audientis (falsa enim non omnia absurda sunt) etsi ea veri examinator reprobet, et repellat.

Absurda quoque dicuntur singula pro judicio facultatum, quæ dictorum factorumve qualitatem examinant. Grammatica enim absurdam habet incompetentem juncturam dictionum; sed ad examinandi veri judicium non aspirat. Cæsar, in libro De analogia, grammaticus quidem est, et evitandum esse denuntiat, quidquid auditori perito potest esse absurdum : « Ut nautæ, inquit, scopulum fugiunt, sic fugiendum est infrequens atque insolens verbum. » Dialectica autem, id duntaxat acceptat, quod verum est, aut verisimile, et quidquid ab his lonD gius dissidet, ducit absurdum. Neque enim utilis aut honesti finem attendit : civilis autem scientia utilia ista metitur, versaturque in fine justi, aut honesti et quæ a jure bono et æquo longius absunt (vera aut falsa sint) æque abhorret : palam erit hoc et in cæteris disciplinis. Sed nunc Græci interpretis nostri procedat explanatio. Homo est rationalis, rebus existentibus ut nune sunt, hæc quodammodo necessaria est, homo est risibilis, hæc probabilis est; homo est albus, hæc quidem possibilis, dubis tamen, eo quod æque vera potest esse et falsa; homo est rudibilis, hæc quidem impossibilis est, ut omnino vera esse non possit.

Nullam istarum grammaticus abborret, quia A absurditate rerum nominibus adjectivis conjungi. ubique invenit legem suam. Nihil istorum corrigit, nihil immutat: gratanter accipit omnia. Quartam corripit et redarguit logicus: eo quod sibi veri falsique commissa est examinatio. Et ob hoc quidem, ei præbere aurem, ducit absurdum. Modo præmissis, quintam adjice, homo categoricus est; hanc utique absurditatis damnat grammaticus ; qui non modo dubiam, non modo falsam, sed etiam impossibilem admittebat. Quare? inquit, nisi quia non sequitur leges suas; perpetuo enim dicebat inhibitum, hæc adjectiva illis copulari subjects. CAP. XVI. Quod adjectiva primæ impositionis, substantivis primis junguntur.

Non autem vice versa, adjectiva primæ impositionis, secundæ institutionis nominibus adjici, im- B possibile aut inconsequens est. Natura enim copiosa est, et ubertatis suæ gratiam humanæ indigentiæ facit. Inde ergo est, quod proprietas rerum redundat in voces, dum ratio affectat sermones rebus, de quibus loquitur, esse cognatos. Dicitur ergo durus sermo aut mollis; verbum asperum, aut leve; nomen dulce, aut amarum: cum hæc tamen proprie corporum sint, non sermonum. Inveniuntur et plurima in hunc modum, quorum nihil absonum est, aut falsi arguitur apud judicem bonæ fidei, vel auditorem; licet enim fides rationalis creaturæ duntaxat virtus sit, sermo tamen fidelis dicitur, itemque fraudulentus, etsi non in ipso, sed in homine esse fraudulentiam convincatur. Solent enim natu

:

C

ralia, ut sic dixerim, transferri nomina ad explen-
dam indigentiam rationalium, cum econtra, trans-
sumptio rationalium ad naturalia, in tam frequenti
usu nequaquam versetur. Sit, autem translatio, nunc
quidem necessitatis causa, nunc ornatus; sed ut ce-
lebre est apud eruditos, quæ ornatus causa non
fit, ab æquivocatione non est aliena. Quorum ergo
necessaria est translatio, multis commode appli-
cantur, et pro modo eorum, quæ dicuntur acciden-
taliter prædicari, sensum plerumque mutant ad
singula nemo tamen conjunctionis incompeten-
tiam reprehendit. Et licet improprius, id est transla-
tionis sensus, suæ dictionis primæ significationi, id
est quam a prima institutione habebat, sic obti-
nente usu sæpe prævaleat, si forte ad domesticum
redeant sensum, utique aut nulla absurditas est, D
aut non tanta, quantam arguimus, cum adjectiva
verborum eo trahuntur, ut rerum significent quali-
tatem. Ecce convertibile in his ex usu obtinet, quæ
se prædicatione mutua circumscribunt: ut in spe-
cie, et definitione, aut proprio. Item finitum et in-
finitum, ad designandas eorum qualitates, nomini
adjiciuntur, et verbo; sed quoniam hæc a rebus
sumpta sunt, nequaquam absonum est, si velut a
peregrinatione domum redeant, ut res aliqua con-
vertibilis, aut finita dicatur, aut infinita. Similiter
universale et particulare, licet in verbis eorum vi-
geat appellatio, quam a rebus mutuata sunt (se-
cundæ enim impositionis non sunt) possunt sine

Et quidem quæ a rebus sumpta sunt, ad res redire possunt; sed quæ inventa sunt ut verborum indicent qualitatem, non ea commoditate vel usu devocantur, ut rerum indicent qualitatem. Videntur cnim aliquid habere simile cum his generibus verborum, quæ Græce syncategoremata appellantur, eo quod, sicut illorum, ab adjunctis, aut est, aut perpenditur significatio, sic ista, originis suæ sociata sermonibus, suum commode excitant intellectum, alio vero traducta, velut naturali vigore destituta, evanescunt, vel absona sunt. Si enim dicatur equus patronymicus, illico grammaticus auditor vel dicenti conviciabitur, ut verbi vitium purget, aut ut multum loquenti deferat, servi comici utetur prover

[ocr errors]

bio: « Bona verba quæso. » Hæc itaque supplicatio,
nonne vitii quædam exprobratio est ? Qui enim pro
istis bona quærit, hæc bona esse procul dubio non
consentit. Alioquin elegantius diceret, Meliora
verba quæso. Profecto si modum, aut tempus quis
quærat in nomine, causam et comparationem in
verbo, eum quasi nugacem grammaticus castiga-
bit: unde non opinor quod patientiam accommodet
discipulo, equum patronymicum appellanti. Adeo
autem naturæ suæ limitibus secundæ impositionis
adjectiva coarcta sunt, ut non modo non queant
ad rerum vocabula evagari, sed nec a quibus indita
sunt, longe recedere. Siquidem propositio recte
dicitur hypothetica, nomen patronymicum. Si vi-
cissim vertas, ut dicatur hypotheticum nomen,
gram-
propositio patrynomica, aut nihil utique dices,
matico judice, aut inepte loqueris. Præterea penes
usum est summa examinandi sermonis auctoritas,
neque eo non restituente convalescet, quod ipse
condemnat: hinc est illud,

Multa renascentur, quæ jam cecidere, cadentque,
Quæ nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est et jus, et norma loquendi.

(HORAT. Ars poet., 70.)

Sicut enim in jure dicitur, quod consuetudo optima legum interpres est; sic et usus recte loquentium est potentissimus interpres regularum. Unde consequens arbitror, quia id quod nusquam scriptum legitur, nec alicubi a recte loquentibus auditur, sed nec aliquid generis ejus, pridem damnatum esse, aut certe nondum a grammaticis approbatum. Sed nec primæ inventionis nomina universa, credo ad omnia commode posse transferri, etsi ad usum transsumptionis sicut generaliora, ita commodiora sint. Sed quia frequens est, aliquid extra regulam inveniri, erit fortasse aliter, quam dictum sit, alicubi inveniri, seu quod propositum est, usus obtinet. Nam et ea vicissitudo, quæ rerum est ad sermones, sermonumque ad res, quæ sibi invicem, quasi collatione mutua, suas proprietates attribuunt, translativis sermonibus, quam his, quos institutio secundaria promulgavit, frequentius explicatur. Regulæ enim universitati fortasse casus derogat. Sed nos usum loquimur. Hæc itaque transla

« PoprzedniaDalej »