Obrazy na stronie
PDF
ePub

Londoniensi ubi divortium celebratum, et adversus A rore novis gaudentium omnes provocarentur ad

omnia, matrem suam Adelitiam nullo jure a conjuge separatam asseruit, sed violenter a domo mariti exclusam pariter et ejectam, et hoc machinatione Gaufridi Londonien sis archidiaconi, qui accepto pretio eam indefensam, inauditam, sed nec inde citatam studuit condemnare, fretus auctoritate domini Wintoniensis, qui et ipse, ut asserit, per sordes corruptus erat, nondum tamen legationis officio fungebatur. Hoc autem ea ratione nitebatur ostendere, quod Adelicia sanctum virum Albericum apostolicæ sedis in Anglia legatum, cum a marito excluderetur, adiit, petens sibi super injuria a marito et archidiacono illata justitiam exhiberi: cum ex ratione temporum constet, quod dominus

matrem Mabiliæ a domino Wintoniensi tunc legato, et Londoniensis Ecclesiæ vicario latam esse dicebat. Produxit etiam testes quos eidem synodo et divortio interfuisse asseruit. Quia ergo liberi qui ex damnato et illicito coitu, seu ex effusa concupiscentia geniti sunt ab omnis prorsus hæreditatis bene. ficio excluduntur, eosque nec jura civilia, nec leges agnoscunt, canonumque adeo improbat vigor, ut nec alimenta decernat, sed quodammodo juri quod illa subtrahit, acquiescat, ipsam tanquam paterni criminis argumentum, a totius hæreditatis spe contendebatesse arcendam. Ad hæc Mabilia, ad cognati sui calumniam depellendam, parentes suos Willelmum et Adeliciam legitime conjunctos asserebat, et nuptias non clandestinas, sed solemnes in facie B Wintoniensis primum legationis officium nactus sit Ecclesiæ contraxisse. Non multum tamen inficiabatur, quin pater suus Willelmus, pactum sponsalitiorum de Albreda ducenda, cum pater ipsius antequam duceret Adeliciam Mabiliæ matrem, inierit, sed illud usque ad matrimonium pervenisse negabat, sed quia matrimonium in contrahendo et distrahendo liberum esse debet de consensu partium pactum sponsalitiorum, utrumque dixit esse remissum, quod ex eo probare nitebatur, quod testes apparebant parati probare, patri Albredæ pecuniam, quam Willelmus ab eo receperat esse refusam : adjiciebant etiam Albredam, et patrem ejus omnem obligationem, quæ intercesserat, ex causa matrimonii, ut sperabatur, copulandi, remisisse Willelmo, et patri ejus, eo quod nuptiarum Willelmi et Adelicia pater Albrede conviva fuerit, et matrimonii hujus promptissimus approbator. Sponsam vero non esse conjugem, tam leges principum, quam decreta pontificum ostendunt, cum desponsata puella possit monasterium præeligere, viro dissentiente, sicut Eusebius auctor est: et leges, teste Gregorio, nullam infligunt pœnam sponsæ, si ad collegium evolarevit puellare. Præterea conjugium non esse perfectum, quod non confirmat et perficit commistio corporalis, licet a prima desponsationis fide initium sortiatur. Si ergo initiatis perfecta præjudicant, omnino iniquum est ut sponsalitiorum pactio vero dicatur præjudicasse conju. gio. Nam Evaristus papa, cum formam matrimonii contrahendi, et sacrum ritum, qui in Ecclesia est, permiserit nuptiarum, ita subjecit: Ita peracta D legitima scitote esse connubia, aliter vero præsumpta, non conjugia, sed adulteria, stupra, vel contubernia, aut fornicationes potius quam legitima conjugia esse, non dubitatur, nisi voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrunt legitima. At Willelmus, dissoluto pacto priore, sicut licet, licitas. contraxit nuptias, nec unquam consensum adhibuit ut ab illa diverteret cui fuerat legitime copulatus. Divortium vero quod pars adversa objicit, aut omnino non fuisse, aut non recte fuisse celebratum. Siquidem cum justitia, defuncto rege pacis amatore, a regni finibus exsularet, et invalescente fu

post exitum a nobis jam dicti episcopi Ostiensis. Exinde vero cum jam dictus Wintoniensis in synodo Londoniensi, ut sedis vacantis impleret officium, præsideret, sæpedicta Adelicia palam prolato legati mandato, quod obtinuerat, petiit super his quibus ab archidiacono et a marito injuriata fuerat, justitiæ supplementum, licet iniquitatis et acceptarum sordium pondus sic judicantis animum depressisset, ut nec domino, nec legato mandante posset erigi ad justitiam exhibendam. Matrimonium vero prius inter Willelmum et Albredam vel ex eo non contractum esse constabat, quod tunc primum inter eos, etiam sponsalitiorum solemnitas in Ecclesia et nuptiarum ritus in populi audientia solemniter celebratus est, quando per fraudem jam dicti archiC diaconi et episcopi Wintoniensis, uxor a marito projecta est, et hujus quidem rei testes præsentialiter apparebant. Fuit ergo, ut dicebat, aut de facto, aut de jure nulla sententia, qua absens condemnata est, non contumax, sed indecitata, cum constet sententiam nihil habere fortitudinis, quæ contra solemnem ordinem judiciorum lata est. Replicabat et multa de privilegio personarum et ignorantia juris cum parentibus aut propter militiæ cingulum, aut sexus infirmitatem liceret ignorare, illud habere vim conjugii quod conjugii præcedit initium, quod ex auctoritate legum et canonum, non ad matrimonii nexum convaluit, quod prisca consuetudo apud nos hactenus in consummatione matrimonii non agnovit : patrem quoque, dum ageret in extremis, sicut Gillebertus, venerabilis abbas Colecestriæ, litteris suis, non signatis tamen, sed testibus munitis, et alii religiosi qui adfuerant, testabantur,palam poenituisse dicebatur,quod fraudulentiæ jam dicti archidiaconi in ejicienda uxore acquieverat. Sed quidquid inter parentes actum fuerit, sibiaut liberis non debere obesse asserebat, eo quod archi. diaconus aut episcopus Wintoniensis nihil contra liberos pronuntiassent, sed hoc quoties conveniebantur expresserint, sicut plures testabantur, se nihil pronuntiasse adversus liberos illius matrimonii, quod tamen infirmare moliebantur. Unde, ut asserebat, et illustris Blesensium comes Theobaldus, princeps

quidem justitiæ amator, et juris Cismontani peritis- A tes testabantur, sæpedictus archidiaconus inaudi simus, ad quem ipse Wintoniensis liberorum causam transiniserat, eo quod ad ipsum res ipsa jure feodi pertinebat,accitis potioribus episcopis Galliæ, ex consilio eorum aliorumque sapientum, causa cognita, patre defuncto, eos legitimos agnovit hæredes, eisque obesse non debere censuit, quidquid in fraudem eorum dolus artifex procuravit. In his au. tem omnibus se dicebat copia testium abundare, eosque in plurimis producebat articulis, sed Ricardus, insistens rei judicatæ, ab articulo illo avelli non poterat, quin oporteat tenere sententiam, quæ non modo elapsis decem legum diebus, sed toto vicennio juris nullo remedio attentata est. Produ cebat et testes quibus nitebatur ostendere, se ab avunculo suo Willelmo institutum hæredem,et alios в tanquam spurios abdicatos; sed nec privilegium obesse personarum dicebat, cum factum proprium nulli liceat ignorare. Licet enim Willelmus pater Mabiliæ miles fuerit, tamen ignorare non debuit quid egerit cum Albredam receperit in uxorem, non spe quidem futuri, sed præsentis contractu conjugii, et cum matrimonium consensus efficiat, quidquid in injuriam legitime præcedentis consensus præsumptum est, nexum inseparabilem prioris matrimonii non dissolvit. Quod si carnale co..mercium, et ex eo concepta soboles exinde contra fidem conjugii processerunt, non ex eo inficiatur primum, sed sequentis contubernii reatus arguitur. Patet ergo, quidquid egerit, aut scivit, aut scire debuit, sed nec liberis ejus prodesse debet, si ex privilegio militari sibi licitum esse crediderit, ut recte agentium fidei impune illuderet forte si materna peteretur hæreditas, liberis prospici poterat in hac parte, eo quod mater potuerat in contrahendo conjugio sinistram conscientiam non habere. At quia de paterna successione agitur, patris fallacia nequaquam liberis suffragatur, parcit interdum mansuetudo legum his, abignorantia convictis, qui ratione cognationis ab invicem separantur, liberosque eorum ab infamia, et hæreditatis damno liberat, quas ecclesiæ per ignorantiam detentæ conjungit auctoritas. Sed in eos rigor legum et canonum exercetur, qui incestuose, aut illicite coeunt, scienter, jure divino et humano pariter prohibente. Contra hæc pars Mabiliæ multa proposuit in suffragium rationum et legum, multis utebatur exemplis dicens, impossibile, aut difficillimum, ut liberi regis Francorum, aliorumque, quos nominabant, exhæreditarentur, ob hoc quod inter parentes eorum sit divortium legitime celebratum : nec tamen inter parentes suos divortium legitime celebratum pars Mabilia fatebatur, jura quoque dicebat proniora ad absolutionem, præsertim innocentium, quos iniquum est alieno delicto condemnari: separationem vero in synodo Londoniensi a domino Wintoniensi non factam eo nitebatur ostendere, quod antequam synodus illa, quam solam jam dictus episcopus Londonio convocavit, celebraretur, Adeliciani, sicut multi præsen

tam et indefensam in capitulo Colecestrensi, nullo præcedente judicio, præceperat amoveri, et quod gravius est,uxorem totius hujus quæstionis ignaram a domo mariti præsens ejecit. Cum autem in jam dicta synoda Londoniensi memoratum Wintoniensem Adelicia convenisset, non hoc quidem egit, nisi ut illatam sibi ab archidiacono deploraret injuriam, et juxta mandatum quod dominus Albericus legatus Wintoniensis fecerat, justitiam consequeretur. Nullum autem aliud verbum, sicut probare nitebatur, ibi habitum est cum ipsa, nisi quod querelam suam apud judicem surdum deposuit. Querebatur etiam quod idem Wintoniensis ad dispendium ejus, consilium domini Innocentii trahere disponebat, cum in supradictis litteris domini Innocentii nihil de parentibus ejus expressum fuerit, sed nescio de quibus male conjunctis: parentes enim ejus nequaquam sic convenerant;quod si eos convenisse sæpedictus episcopus domino papæ suggessit, et falsæ suggestionis culpa,et alieni mendacii crimen obesse non debet. In summa sicut Ricardus præcipue insistebat institutioni avunculi, petitionem hæreditatis instituens, et ad damnatum, ut dicebat, adulterium convincendum sententiæ Wintonensis episcopi ; sic econtra Mabilia maxime patris novissimæ voluntati innitebatur, et judicio comitis Theobaldi. Nam utrumque docere testibus promittebat: ad hæc si non usquequaque pars aberraret auctoris, sibi et diuturnitate temporis et juris ignorantia, numero liberorum, et auctoritate Ecclesiæ, qui matrimonium illud conjunxerat, subveniendum esse protestabatur. Nam in causa duriori divus Marcus et Lucius benignius responderunt, ita Flaviæ Tertullæ per mensorem libertum rescribentes : « Movemur et temporis diuturnitate quo ignorantia juris in matrimonio avunculi tui fuisti, et quod ab avia tua collocata es, et numero liberorum. Idcircoque cum hæc omnia in unum concurrant, confirmamus statum liberorum vestrorum in eo matrimonio quæsitorum, quod ante annos XL contractum est, perinde ac si legitime concepti essent. » Si ergo tanta est clementia sæcularium principum ut favore liberorum, etiam incestui parcant, quænam erit audacia Christianorum pontificum, ut eos, quos Ecclesiæ sinus legitime conceptos edidit, inaudita severitate conD demnent? Cum itaque hæc hinc inde proponerentur,et ad probationes partium producendas, tandem fere in fine biennii, dies peremptorius eis præfixus esset, post dilationes, quas partes emeruerant, rea tamen frequentius, utpote quæ interveniente puerperio aliave infirmitate, aut ex justa, ut ducebatur, mariti absentia se excusabat, et ipsa missis excusatoribus,suam ab infirmitate absentiam excusaret, Ricardus ad vestram audientiam appellavit, præfigens Dominicam qua cantabitur : Lætare Jerusalem, in eo se gravatum asserens quod dilationibus jam fere biennio vexatus erat, et tergiversatione mulieris delusus ne justitiam consequi posset.

C

EPISTOLA XC.

AD BARTHOLOMÆUM ARCHIDIACONUM EXONIENSEM.

A spes relinqueretur incolumis, sed, sive tu epuleris sive non, moriaris aut vivas, ille nunquam rege nostro auctore erit episcopus. Profecto, ut creditur,sed nec Domino,quia semper nisus est contra Dominum, et pro viribus suis, aut suorum, omnes turbavit ecclesias. Consuluit me magister W. archid. per Bosonem socium suum, et dispositioni divinæ, adhibitis sociis, quos poterit, sedulus acquiescet. Sic et R. de Limesheia, sane si electionem tuam, quod tamen, auctore Domino, non poterunt, aliquo modo possent æmuli impedire, nihil eorum quæ volent, facerent, sed jam provisus est qui cervicosis imponeretur, et quæ ferre non possent. Verbm quod de te motum est, Ecclesiæ Romanæ, domino regi, metropolitano, coepiscopis, sed et omnibus qui illud audierunt, placet, exceptis his quos aut ambitio, aut avaritia, aut immunditia, aut invidia, excæcavit. Quod si forte apparuerint in conspectu bonorum,in sua malitia persistentes, confundet eos Deus, ne ipse dispositione frustrata confundatur ab eis. Silueram quidem, et dissimulaveram gaudium meum, quia te, si fieri posset, vellem ignarum vocari a Domino. Nunc autem, quia ei aliter visum est, et puerum suum Bartholomæum consilii sui per multa indicia conscium fecerunt, consulo quod consulueram ante, scilicet ne prævenias invitaturum, ne despicias invitantem. Si dixerit, ascende superius, obtempera jubenti sin autem, dum ei placuerit, permane in ea vocatione in qua vocatus es. Nam jubenti descendere obtemperabis. Unum est quod ad redimendum favorem, si deest, consulo scilicet te facias, non ut simules, meliorem. Quod si virtutis odio displices, non multi facias placere, quibus ipsa displicet, nisi facias ut ipsa complaceat. Opportune tamen omnia, memor ejus, qui ut omnes lucriface. ret, omnibus omnia factus est. Non est enim a præcipiti et abrupto initianda correctio: dehortari autem, ne aliqua ex causa promotionis tuae pactio. nem ineas, superfluum scio,quoniam mihi totus es, nec de archidiaconatu in filium Hardingi conferendo, movearis quoniam rumor vanus est,qui multos plerumque sollicitat. Si quidem antequam episcopus sis, nullius auctoritate alii dabitur, cum episcopus fueris, tuum erit ipsum dare cui volueris. Preces forte interim, aut postea audies, sed ut exaudias, ex tuo, non ex alieno pendebit arbitrio. Quod si trepidaveris ubi non est timor, increpabit te is, cujus, auctore Domino, minister futurus es, quibus increpatus est verbis: Modicæ fidei, quare dubitasti ? (Matth. xiv.) In summa consilium tuum ex magna parte in domino archiepiscopo est, ut tibi possit consulere. Sine eo super hoc nihil facies, quidquid faciant filii Belial, tu et filii pacis ad diem vocationis, sicut vobis præscriptum est, venietis. Veniant autem cum cæteris, aut præ cæteris magister B. filius Reinfredi peccator, fraterculus meus, et quicunque nostrorum sunt, imo Dei. Prior quoque Plinton, et abbas Tavistoch, si tamen sapiunt pacem. Et tu si potes sine turpitudine consciencia et famæ declinare

Magistro B. archidiacono Exoniensi, salutem et gratiam Spiritus, qui ad bonum universa disponit. Dominus tecum sit, dilectissime amicorum, et te in soliditate virtutum stabiliat, ut nequaquam arundinea infirmitate frangaris, nec omnem ejusdem levitate agiteris ad aurem. Fortis et potens est Dominus exercituum,idemque suaviter disponit omnia, et eos, qui dispositioni ejus reluctantur, potenter conteret sub pedibus suis. Utique quod statuit de te, sine te deliberat ipse, et in Actibus apostolorum ex sententia Gamelielis, arbitrio Dei commissa estnascens Ecclesia, nutu cujus omnia infirmantur aut convalescunt.Ei itaque committas causam tuam, quoniam eo patrocinante periclitari non potest. Noli pusillanimis esse in illo, quoniam corpori par- B vulorum dictum est: Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Si quidem adulti jam non nutricis alimento, sed conservationis egent præsidio. Ergo sit desiderium, sit oratio tua, ut non modo de te, sed etiam a te voluntas Domini implea. tur. Quod si ipse pro nobis, quis contra nos? Non erit irritum verbum ejus, et si plerumque ad gloriam disponentis, malis repugnantibus, implea'ur. Steterunt contra eum ab initio viri fortes, potentes, habentes prudentiam hujus sæculi,et gratiæ collocatione famosi,cientes bellum, sed præcipitavit eos Dominus, et divisit linguas eorum, quoniam vidit ab iniquitate manare contradictionem in civitate, quæ præfigurabat Ecclesiam. Non itaque verearis, si sit in parte adversa Dei, cui te militare confido, os lam- C padis, quoniam in parte orientis et loquentis ex alto æternitatis consilio, sermo lucidior, copiosior et efficaciorest. Nec movearis,si gratiam Dei aliquando umbratilis impugnet gratia, quoniam illa, quæ quærit quæ sua sunt, evanescet. Licet enim exsultet ad horam in lumine alieno, deficiet plane, et obscurabitur, cum justitia in judicium convertetur. Quod si quis de solo nititur Ulpiano, imo de opinione Ulpiani Domino propitio erudietur, nec de spiritu proprio, nequam sit adversus eum, qui superbos humiliat, et exaltat humiles. Singulis pro suo loquuntur arbitrio, sed penes unum est generalis et necessaria interpretatio legum et canonum totius divini et humani juris, et omnium quæ statuta sunt ab initio. Ipsum invoco testem, quem velim nolim D habiturus sum judicem,quia ex animi mei conscientia, tum nec actor hujus verbi fuisti, nec procurator, imo nec conscius, et ut vocationi divinæ securius acquiescas, sive archiepiscopus pro verbo hoc domino regi scripserit, sive non scripserit, scio quia ille litteras hujus non suscepit. Sollicitabatur quidem pro filio Hardingi, qui utinam vir episcopalis esset, sed nec Simone impellente, nec inducentibus Giezitis potuit inclinari, ut in alieno compendio dispendium faceret animæ suæ ! Sic repulsam passus est filius Hardingi modo quidem dicendo potius quam scribendo ; ita tamen ut alterius ei beneficii

indignationem æmulorum, id facias. Nam quæ cura A apostolicum restituatis, adivinis, secundum statuta

de mobilibus? Ego te non curo, nisi præcipue mores curaveris. Valete cum fratribus meis, et aliis, de quibus optare debemus ut valeant. Hoc tibi impertiuntur domestici nostri, quos valere desideras.

EPISTOLA XCI.

AD...

Gratias quantas possum refero sublimitati et fidei vestræ, quæ me per tot terrarum et maris spatia dignata est scripti sui solatio recreare. Fortunæ quidem sævitiam, dum in utrumque nostrum sæviebat vehementer exhorrui, sed ex quo spiritus ejus, vobis reddita quiete detumuit, auram mihi,et si non sentire, vel certe, auctore Domino, et vestra faciente industria, prospicere videor mitiorem. Quod si exi- B gentibus peccatis meis, spem meam, quod absit! falli contigerit, forti et læto animo per misericordiam Domini corpus meum flagello dispensationis divinæ subjiciam, certus quod nulla nocebit adversitas, si iniquitatis jugo colla subtraxero. Porro mentis meæ angustias serenat testimonium conscientiæ innocentis, quæ illius solius veretur judicium, ante cujus tribunal convenient in brevi dives et pauper, et cogentur omnes filii hominum pro se reddere rationem. Cæterum innocentiam meam quid attinet excusare, cum eam sanctitas vestra plenius et planius noverit ? Sicut fuerit voluntas in cœlo, sic fiat. Bis exsulat, qui domi exsulat, et peregrinantes interdum, gratiam præordinatæ felicitatis non deserit.

[blocks in formation]

Omnem animam potestatibus superioribus subjicit Spiritus sancti per apostolum suum emissa præceptio, cui quisquis resistit, divinæ dispositioni convincitur contraire. Virtus si quidem obedientiæ est, qua divinis humana, terrena cælestibus sociantur. Cujus contemptores, quantum in se est, scindunt Ecclesiæ unitatem, et dirumpunt compagem spiritus, quæ consistit in vinculo pacis. Unde de vestra fraternitate, quæ per misericordiam Dei, arctioris vitæ professa est regulam, et eminentissimæ religionis assecuta est gradum ; satis admirari non possumus,quod mandatum domini papæ et nostrum hactenus contempsistis. Cum enim vos ex mandato apostolico sæpius, ut oportuit, et forte sæpius quam oportuerit paterna diligentia commonuissemus,quatenus decimas Roffensis ecclesiæ Paridi archidiacono ut justitia exigit restitueretis, iteratis præceptis non modo non profecimus, sed nec subjectionis, aut alicujus humilitatis verbi aut operis testimonio, nobis apparuere vestigia. Quia ergo, licet nostram æquanimiter interdum portare possimus injuriam,contemptum domini papæ dissimulare non possumus, nec debemus, vobis præcipiendo mandamus, ut omni occasione et dilatione remota, præfatas decimas memorato archidiacono juxta mandatum

C

Patrum,abstinentes,donec domini papæ mandatum, et nostrum impleveritis: ecclesiam quoque nullus vestrum præsumat ingredi, dum crimine inobedientiæ, scelus ariolandi et idololatriæ perpetretis. EPISTOLA XCIII.

AD EPISCOPUM NORWICENSEM.

Episcopo Norwicensi.

Dilecti filii nostri Ricardus] de Dractona, et A. frater ejus, sua nobis conquestione flebiliter suggesserunt, quod in injuriam sacrorum canonum et nostram a filio nostro R. archidiacono Norwicensiinjuste tractati sunt, nec eis potuerit apud eumdem archidiaconum interposita appellatio suffragari.Adjiciunt etiam, quod, postquam fuerat ad nos appellatum, fraternitas vestra sub regia jussionis obtentu quadam imagine judicii jam dictum A. advocatione ecclesiæ S. Andreæ de Ringet conata sit spoliare, ut in R[ad.] extraneum transferretur, unde et idem R[ad.] ausu sacrilego, assentiente sibi, sed et patrocinante R. archidiacono, prædictam ecclesiam memorato Ricardo qui eam judicio nostro, et fratrum qui aderant, legitime possidebat, præsumpsit auferre. Super his autem quia testibus et instrumentis nobis fidem facere parati erant non potuimus non moveri. Verumtamen, ut merita totius causæ partium assertione plenius agnoscamus,terminum quem vestra dilectio postulavit, partibus duximus indulgendum, omnibus tamen in irritum devocatis,quæ post appellationem præsumpta sunt. Licet enim interdum propriæ personæ æquanimiter injurias supportemus,injuriam tamen sanctæ Cantuar. ecclesiæ, et contemptum sedis apostolicæ, cujus vice fungimur, dissimulare non possumus, nec debemus. Hujusmodi ergo auctoritate sæpe fatum archidiaconum Dominica, qua cantabitur: Cantante Domino, nostro conspectui apparere jubeatis, prænominatis fratribus R [icardo] et A. super damnis et injuriis responsurum, et inobedientia, et contemptu domini papæ et nostro, et participatione sacrilegii, R. quoque de Passu, generum archidiaconi ad sedem apostolicam excommunicatum transmittatis eo quod instinctu diaboli presbyterum interfecit. Noverit autem archidiaconus quid eum consequatur, si prædicto sacrilego communicare ausus est, dum D a participatione ejus ecclesiam abstinet. Præcipimus ut ecclesiam de Ringet cum ablatorum integritate prænominato R[icardo] restitui faciatis. Quod si Rad. extraneus nostris et vestris mandatis obedire contempserit, in eum severitatem ecclesiasticæ disciplinæ exercere non differatis. Si autem adversus Ricardum aliquid juris sibi competere crediderit, illud media æquitate, ubi justum fuerit, postmobum poterit obtinere.

EPISTOLA XCIV.

AD MAGISTRUM GAUFRIDUM.

Amico et cognato suo magistro G., suus Joannes

Saresberiensis, salutem, et si quid ea jucundius. A
Cum sæpe, rarius tamen quam vellem, literas
vestras receperim, nullarum gratior fuit adventus,
quam illarum quæ mihi sub domesticæ eruditionis
auctoritate necessitatem veritatis indixerunt. Gau-
deo namque quod de thesauro scientiæ vestræ nunc
tandem probitatis exemplum, quod vobis reserva-
batis, et mihi communicatum est. Potero quidem
his et similibus animari ad fortia, et Domino pro-
vehente, ad altiora conscendere, si mihi propitia-
tionis suæ manum porrexerit, qui illorum duntaxat
operum finem illustrat, quorum se meminit esse
principium. Et licet illius nostri, quisquis fuerit, sit
jucunda memoria, et sententia probabilis videatur,
est tamen, ut arbitror, unde moerori suo poterit

EPISTOLA XCV.

AD JOSSELINUM EPISC. SARESB.

JOSSELINO episcopo Saresberiensi.

Fratres Hospitalis, novo quodam et inaudito humanitatis titulo, ut privatas faciant eleemosynas, calumnias ingerunt manifestas, rapiunt ut distribuant, de alieno placant Altissimum, et contumeliam apostolorum ligandi et solvendi usurpant officium, usurpant claves Ecclesiæ, liberalitate pontificum abutentes, ecclesias, quas semel occupaverint, episcoporum subtrahunt potestati, quorum nituntur potestate, vel auctoritate, si aliquem provincialium convenire voluerint. Si vero conveniantur ab alio, pontificalis auctoritas evanescit, cum asserant se forum non habere nisi Romanum vel Hierosolymita

plicandum decrevi, ne malitiæ eorum, quam exercent, adversus latorem præsentium, clericum et sacerdotem vestrum, indulgeatis, cum causa eorum magis vestram lædere videatur Ecclesiam, quam istius personam. Omnem enim ecclesiam quam eis concesseritis, vobis et successoribus vestris auferetis.

EPISTOLA XCVI.

AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. [A. D. 1160.] Abbati Cellensi.

quis exhibere solatium. Magnum equidem est ho- B num. Unde sublimitati vestræ consulendum et supnorum fascibus illustrari, sed procul dubio majus est eosdem virtutum titulis promereri. Unde qui virtutis assecutus est meritum, etsi rerum opulentia vel fastus non accedat honoris, collato tamen bono debet esse contentus: ne si impatientis conscientiæ stimulo, quasi injuria, murmuraverit, vitio ingratitudinis, hoc ipso quod habere, visus est se fecisse videatur indignum. Et utinam, si studiorum præmium non assequimur, saltem non destituamur et merito! Non tamen hæc idcirco propono, quod a senis nostri eruditione recedam, cui, Domino faciente, tota vigilantia mentis et corporis obtemperandum esse decrevi: quod pusillanimitatem spiritus veremini, et timorem timetis suspicionum, prudenter quidem facitis et amice. Non enim Pompeio, aut eo qui ipsum vicit, major, aut Augusto prudentior, Cicerone aut Curione disertior sum,quibus quantum suspicionis aura nocuerit, vos historiarium series trita perdocuit. Taceo quod toties victorem Machabæum ante fregerit pusillanimitas, quam gentium fortitudo. Unde constat, quod illorum impetum a me sustinere non potero, nisi me interim foveat, qui protegit hominem a pusillanimitate spiritus et tempestate in illius autem virtute non timebo, quid exterius ingerat homo, aut interius murmuret caro. Cæterum equus quamlibet velox cessante stimulo fit tardior, et ut ait quidam :

Corrumpunt otia mentem,

Et capiunt vitium, ni moveantur aquæ : sic et mens mea, quæ sui vitio, ne dicam natura, hebes est, innatam ignaviam non deponet, si non crebrius exhortationum aculeis excitetur. Erit ergo industriæ et diligentiæ vestræ frequentius somnolentiæ meæ torporem excutere, ut quem ad bene agendun non propria, saltem virtus accendat aliena in eo vero maxime veræ amicitiæ fidem agnoscam, si me sic mihi reddideritis, ut vitis non parcatur, et ut de cætero necentur cautius statuatis ea contra faciem meam, ne in eo deterius semper aliis displiceam, in quo mihi quoque non novero displicere.

C

Litteras beatitudinis vestræ mihi lator præsentium attulit, sed ipsis Paschalium solemniis feriaverunt. Increpationis ergo vestræ querelas graviter accepi, et eodem animo quo eas noveram esse conscriptas, nisi quod in anima puriori sinceriorem esse credo charitatis affectum. Si enim super his, vel vitio arrogantiæ et ingratitudinis vobiscum contendero, præter eam quæ perspicuis et perpetuis virtutum titulis illustratur, domestica probatione convincor. Gratia siquidem Domini et vestra, sum quidquid sum, si quid tamen sum, et institutionis vestræ beneficio me spero semper futurum melio

rem.

Scripseram quidem vobis de adventu meo, quod ex subjectis causis fore credideram. Quod vero sententiam mutavi vel distuli, non levitas mea, sed consilium amicorum meorum fuit. Unde hoc aut nullam arbitror, aut levem culpam, cum et Altissi mus sententiam mutet, cujus consilium manet in æternum. Non enim fortunæ insidias solus potui D declinare, cum omnia quæ sub sole sunt, lubrica sortis vana versentur in alea. Fluxus etenim temporis, motus rerum, caligo mentium, levitas animorum, axem fortunæ tanta sui agilitate circum ferunt, ut non modo rotam ejus, sed et totius orbis molem facile constet esse volubilem. Verum ne non tam me excusare, quam rerum conditionem frustra videar accusare de omnibus, sed causa cognita judicare. Status itaque mei faciem parumper inspicite, serenissimi domini nostri regis Anglorum, ab anno præterito, gravis in me studio æmulorum excitata est indignatio. Si causam quæritis, professio libertatis, veritatis defensio crimina mea sunt:

« PoprzedniaDalej »