Obrazy na stronie
PDF
ePub

autem, imo et necessitatem legibus fuisse cibariis, A Græcia capta ferum victorem cepit, et artes

vel ex eo constat, quod cibariorum delegendorum regulam luxuria adinvenit.

Testatur hoc M. Varro, qui enumeratis, quæ in quibus Italiæ partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino his verbis tribuit palmam, in libro undecimo Rerum humanarum. « Ad victu:m optimum fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Cassimas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tyberis. » Hæc Varro. Sed inter eos præcipuum locum lupus tenuit, et quidem is qui inter duos pontes captus esset. Id ostendunt cum multi alii, tum etiam C. Titius, vir ætatis Lucinianæ, in oratione, qua legem Fanniam suasit : cujus verba ideo ponenda sunt, quia non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores, quibus tunc plerique vivebant, facile publicabunt.

Describens enim homines prodigos, in forum ad judicandum ebrios commeantes, quæ iue soleant inter se sermocinari, sic ait : « Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati. Ubi horæ decem sunt, jubent pnerum vocari, ut comitium eat percunctatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus jusserint, quot venerint. Inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciunt : dum eunt, nulla est in angiportu amphora, quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habent. Veniunt in comitium tristes, jubent dicere quorum negotium est. Narrant : Judex testes poscit, ipsus it mictum. Ubi redit, ait se omnia audivisse. Tabulas poscit, litteras inspicit, vix præ vino sustinet palpebras. Eunti in concilium, ibi hæc oratio : Quid mihi negotii est, cum istis nugatoribus ? Potius quam I otemus mulsum mistum cum vino Græco. Edimus turdum pinguem, bonumque piscem, lupum germanum, qui inter pontes captus fuit. » Haec Titius. Sed et Plinius sui temporis eleganter tetigit gulam. Cum enim scriberet de pisce acipensere, qui licet raius esset, pretium ejus viluerat, post præmissa subjecit : « Nullo in honore nunc est, quod equidem miror, cum sit rarus inventu. » Sed non diu stetit hæc parcimonia. Nam temporibus Severi principis, Sammonicuc Serenus vir sæculo suo doctus, subjiciens verbas Plinii : « Non est dubium, ait, pisceuu hunc nullo in honore Trajani temporibus exstitisse ; verum ab eo dici apud nntiquos fuisse in pretio. Ego autem testimoniis palam facio, vel eo magis quod gratiam ejus video ad epulas quasi postliminio rediisse. Quippe qui indignatione vestra, cum intersim convivio sacros animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri. Longum erit si omnia quæ leges cibarias induxerunt, vel a cibariis legibus nata sunt, voluero enarrare; cum nec luxus morum sermone valeat comprehendi, et sint plurima sæculo nostro incognita, quæ illi vel verbis exprimere, vel exercere moribus potuerunt. Sicut enim.

C.

Intulit agresti Latio,
(HoRAT. Ep. II, 1, 156.)

sic omnium gentium mores boni et mali Romanum victorem persecuti sunt. Siquidem numina, imo dæmonia gentium, superstitiosius quam religiosis advocabant, magnam |ue sibi visi suut assequi religionem, quia nullam respuerant falsitatem. Deos tutelares non tam pio quam impio cultu, omnibus subtrahebant, ut omnes in una urbe collecti, in illius custodia jugiter vigilarent. Sic et quæ ubique locorum placuisse audierant, in urbem trajecerunt, ut esset unde possent gratiam omnium in se, et gloriam provocare. Simile aliquid fecisse visus est rex Anglorum Willelmus primus, cujus virtuti Normannia Cenomannis, et tandem major Britannia cessit. Assumpto namque regni diademate, et pace composita, legatos misit ad exteras nationes, ut a præclaris omnium domibus quidquid eis magnificum aut mirificum videretur, afferrent. Defluxit ergo in insulam opulentam, et quæ fere sola bonis suis est in orbe contenta, quidquid magnificentiæ, imo luxuriae potuit inveniri. Laudabile quidem fuit magni viri propositum, qui virtutes omnium, orbi suo volebat infundere. Sed in eo arbitratu laudabilius exstitisset, si in gentem quam armis vicerat, et quam luxuriæ prævicerat magnitudo, legem temperantiæ promulgasset. Sane fructuosius esset, eam roborare verbo et opere, quam lasciviendi ab auctoritale multorum inagnorumque propagare audaciam. Secus egisse C. Cæsarem pace urbi reformata, refert Portunianus ; qui sumptuariæ legis insistens vestigio, domum civilem potius quam imperatoriam, in mensa prima, tribus solemnibus pulmentis, sive ferculis, statuit esse contentam, dum tamen tellaria parenthetica, pro necessitate aut dignitate personarum, et aut exercenda liberalitate, aut solemnitate diei, primis mensis licuerit immiscere. Solemnia quidem pulmenta sunt, quæ in omnes pertranseunt, et a Græcis Catholica, hoc est universalia nominantur. Parenthetica vero, quæ ex causa necessitatis, aut urbanitatis, in præceptam aliqua ratione veniunt partem : sic dicta, eo quod solemnibus, id est universalibus, particulariter soleant interponi. Nec enim pulmenta in olere aut legumine duntaxat constare certum est, tum ex multis, tum ex eo quod patriarcha Isaac de venatione filii sui sibi pulmentum fieri imperavit. Significant autem bellaria omne genus mensæ secundæ, quoniam ibi solent apponi quæ pulchriora sunt et delicaloria. Utitur autem hoc nomine M. Varro : « Bellaria, inquit, ea maxime meliita sunt, quæ mellita non sunt. » Quod forte eo referri potest, quod utenti gratiora sunt ea quæ necessitas appetit, quam quæ irritatio gulæ invenit. Sed forte pusilli videtur animi, quid ad hunc modum primæ mensæ luxuriam cohibet, aut qui facit in talibus legis sumpluariæ mentionem. Nec tamen Cæsare major est, aut magnificentior quispiam eorum, qui morum requuntur, serviunt vanitati, et nequitiam aut negligentiam suam nituntur liberalitatis imagine consolari. Quis Cæsare Augusto frugalior, qui in summo fastigii culmine secundario pane et pisciculis, quos vulgo asparagos, vel spinaticos, vel ripileones vocant, contentus erat, et non nisi necessitate urgente comedebat, vel amico ! Quis Nerone gulosior aut sumptuosior ? Et tamen hic nunquam magnus, aut laudatus erit alicui sapienti, non magis quam C. Caligula aut Vitellius, sed etiam minus. Nam et hic prandia, et coenas, et comessationes immodice frequentabat. Famosissima super cæteras fuitcrena, in qua invitatus a fratre fuit, habens duo millia lectissimorum piscium, septem millia avium. Hanc quoque exsuperavit ipse in dedicatione patriæ, quam ob immensam magnitudinem, clypeum Minervæ appellavit. In hac phasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes ex certis maris partibus petitarum commiscuit Numquid Julio vel Auguslo major est Metellus pontifex luxuriosus, cujus coenam facilius est referre quam intelligere ? Nam et ipse famosam, imo infamem fecit coenam, et anticoeuium, vel, ut ait Portunianus, paracoenium, tanta instruxit luxuria, ut non modo splendorem coenæ civilis, sed etiam Ægyptium luxum excederet. siquidem coenam hanc apposuit ante cœnam, eclinos, ostreas erudas quantum vellent, peloridas, spondilos, turdum, asperagos, subtus gallinam altilem, patinam ostrearum, balanos nigros, balanos falbos, iterum spondilos, glycomaridas, urticas, ficedulas, bumbos, capragines, apri ungues, altilia et farina involuta, ficedulas, murices, et purpuras, in coena summa, sinciput aprinum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querudulas elixas, lepores saginatos, altila assa, amulum, panes piscentes. Quis tunc luxuriam accusaret aliorum, quando tot rebus facta fuit coeiia pontificum ? Nam et ipsa eduliorum genera vel dictu turpia sunt, et nostratibus, licet nimis in luxus splendore glorientur, pro parte inaudita. Si quis ea nosse desiderat, recenseat Saturnalia, percurrat Portuniani civilia instituta. Ne tamen vitiorum longe petantur exempla, majorum erroribus suos nostra ætas adjecit. Memini me ipsum in Apulia divitis cujusdam interfuisse cœnæ, quæ ab hora diei nona fere, usque ad duodecimam

rumque jactura exercent gulam. Luxuriæ obse- A Macrobio, plura turpia et luxuriosa videbantur, quae

[ocr errors]

noctis, et hoc quidem tempore æquidiali, protracta D

est. In hanc itaque Canusinus hospes, Constantlnopolitanas, Babylonicas, Alexandrinas, Palæstinas, Tripolitanis, Barbarorum, Syras, Phœniciasque congessit delicias, ac si Sicilia, Calabria, Apulia, Campaniaque non sufficiant convivium instruere delicatum. Copiam rerum, ministerii disciplinam, sedulitatem obsequii, urbanitatem hospitis plenius et melius referet vir singularis eloquii, et qui omnibus, quos viderim, trium linguarum gralia præstat. Is quidem est Joannes thesaurarius Eboraci. Nam et ipse interfuit. Sed, quod sine rubore fide'lium dici vel audiri non potest, infidelibus, teste

sæculo nostro placent, et obtinente luxu, magnifica appellantur. Nam Titius in suasione legis Fanniæ objicit sæculo suo, quod porcum Trojanum mensis inferant; quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, sicut Trojanus ille equus gravidus armalis fuit. Coenam Trimalchionis apud Petronium, si potes, ingredere, et porcum sic gravidari posse miraberis, nisi forte admirationem multiplex, ignota et inaudita luxuria tollat. Et multa quidem, quæ nos usu vel abusu edocti non miramur, visa sunt admiranda, imo et stupenda majoribus. Nam et poreum jam non Trojanum, sed domesticum dicimus, et in hunc modum faciendo quamplurima facimus esse Trojana. Unde M. Varro in libro tertio De agricultura : « Hoc quoque nuper institutum est, saginari et lepores, cum exceptose leporario concludant in caveis, et loco clauso faciant pingues. Sed et cochleas luxus effecit saginatas. » Hæc Varro. Nihil autem istorum luxus jam habet notam, sed est civilitatis insigne, quidquid incentivum est gulæ. CAP. VIII. De convivio philosophico, ei quod et civile conmeaeum est : et de sumptuaruis legibus ejus. A civili ad philosophicum transeamus. Licet his qui rerum substantiam perspicacius intuentur, philosophicis civilia videantur esse connexa. Siquidem philosophia rerum omnium moderatrix, a conviviis non potest abesse civibus, cum nihil omnino officiosum sit, aut civile, quod non illa pertractet. lpsa est quæ universis præscribit modum, et dum disponit officia, etiam plebeis et vulgaribus interesse dignatur. Alioquin nihil aliud recte procedit, nisi et ipsa rebus asserat, quod verbis docet. Quid enim prodest verbis inanibus ventilare in scholis virtutis officia, si mon actubus et vita solidentur ? Dicunlur tamen esse plebeia, quæ ad modestiam minus accedunt, et quasi philosophiæ soluta legibus ab indisciplinatione, aut esuriem invehunt a parcitate, aut a luxu et aviditate furorem. Si apud Nasidiemum convivæ conveniant, sordidus displicet apparatus, domus incomposita susurriis incruslatur, et avaritia illius, qui tricliniis præest, convivarum irrisoriam orovocat gulam, ut cum Aliphanis vinaria tota inverterint, submurmurent invicem illud Horalii Nos, nisi damnose bibimus, moriemur inulti. (Sat. II. viii, 34).

IIoc enim modis omnib us agitur, ut paterfamilias, cui imper.sa perit et opera, damnificetnr. Si autem apud Cepheum discumbatur, opulentia et defectus rationis ad insaniam vergit, et facillimæ fit a Baccho concursus ad Martem. Hoc enim in fabulis exprimunt illa convivia Centaurorum, ubi Bacchi non cessant munera, donec eliciant sanguinem. Hæc quidem sunt vulgarium conviviorum commercia, et

quæ philosophiæ non temperantur arbitrio. Quos si

videris citra modestiam convenire, mon fabulosos Centauros crede, sed veros. Semiferi euim , sunt, et aura spiritus sui, aut spiritus Bacchi, inaniter in

tumescunt. Nam quae a plebeis, id est tenuioribus, A nis incentiva libidinis sustinenda. Luxuriosas res est

celebrantur interdum civilia, interdum philosophica sunt, nisi forte Socratis, Alcibiadis, Epicteti, aliorumque philosophorum convivia incivilia opineris. Civilia tamen sunt, ut morem sequamur nostrum, qui pinguiori Minerva utimur, non quidem dissoluta, sed liberioris licentiæ, et opulenta magis et quæ ad communem lætitiam, salva tamen modestia, magis quam ad philosophicum rigorem accedunt. Ab his ergo Nasidiauitae arcentur, et quicunque supercilii gravitate, et inamoeno vultu admissorum hilaritatem offendit. Quidquid enim in olla ferveat, aut in culina paretur, aut congestum sit in promptuario, aut in mensa resplendeat, insipidum est, et insulsum, si non hilaris vultus indicio saporem ingerat charitatis. Nam et Jupiter, ut in fabulis est, pauperis hospitii acceplavit convivium, et magnas reputavit delicias quod devota Philemonis angustia ministravit. Et quidem de illo dictum est, sed obtinet apud omnes, quia super omnia vultus Accesseré boni, nee iners pauperque voluntas. (Ovid., Met. viii, 79.) Est ergo civiliter convivari, hilari vultu, larga manu, diligenti officio amoenare convivium, et quod in usum suppetit, habita ratione personarum, loci et temporis, singulis dispensare, non quidem ex trislitia vel ex necessitate, cum hilarem datorem et Deus diligat. In usus istorum licet et Catio Ponere signa novis praeceptis, qualia vincant Pythagorán, Anytique reum, doctumque Platona. (IIoRAT. Sat. II, iv, 2.)

Porro convivia philosophica omnino castigata, et suis regulis limitata sunt, ut qui versantur in his, possint nulla cibi et potus impediente molestia, suis officiis inservire. Sobria enim sunt, et omni luxuria castigata, non impediunt Socratem ne positivam justitiam exsequatur : a naturali inquisitione Platonem non revocant, memoriam rerum gestarum non excutiunt Critiae. Timæus non prohibelur causas rerum omnium aperire, nec aliquis a quocunque virtutis officio retardatur. Hic nec tristitiam, nec vultum nubilum contingit in bonis ducere, nec Crassum illum, quem Cicero auctore Lucilio, semel in vita risisse scribit, magnopere admirari. Adsunt utique voluptates, sed quæ lascivia careant. Adest

gravitas, sed quæ lætitiam non excludat. Habent D

autem et hæc convivia suas sumptuarias vel cibarias leges : non tamen ut rebus, sed ut personis parcant. Res enim quatenus utilitas, aut honestas exposcit, effundere non verentur. Siquidem, in eis nil sapienti charum est, praeter usum. Videtur autem beatus Hieronymus ad custodiam sobrietatis, cujus jucundissima et utilissima voluptas est, egregiam statuisse cibariam legem. Ait ergo : « Adesse debet ratio, ut tales et tantas sumamus escas, quibus non oneretur corpus, nec libertas animæ prægravetur: quia et comedendum est, et deambulandum, et dormiendum, et digerendum, et postea inflatis ve

PATROL. CXCIX.

vinum, et contumeliosa ebrietas. Omnis autem qui cum his miscetur, non erit sapiens. Nec tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comesos magno partos et perditos labore doleamus. 0lerum, et pomorum, ac leguminum, et facilior apparatus est, et arte impendiisque coquorum non indiget, et sine cura sustenta humanum genus. Moderateque sumptus, quia nec avide devoratur, quod irritamenta gulæ non habet, leviori digestione concoquitur. Nemo enim uno et duobus cibis, hisque vilibus, usque ad inflationem ventris oneratur. Quæ diversitate carnium, et saporis delectatione concipitur, cum variis nidoribus fumant patinæ, et ad esum sui expleta esurie quasi captivos trahunt.

B Unde et morbi ex saturitate nimia concitantur, A gaudentem, ut carnis lascivia conteratur, et spiritus

multique impatientiam gulæ vomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt, turpius egerunt. » Sed forte nimis austerus videtur esse Hieronymus, et cujus edicto difficillimum sit parere. Eslo, liceat contemni Hieronymum, Stoicorum vilescat auctoritas, excludantur Peripatetici, dum vel Epicurus voluptatis assertor audiatur. Testantur enim, ut de nostris taceam, Seneca, et multi alii clari inler philosophos, quos ille omnes libros suos repleret oleribus, et pomis, et vilibus cibis, dicens esse eis vivendum, quia carnes et exquisitæ epulæ, ingenti cura et miseria præparentur, majoremque pœnam habeant in quærendo, quam voluptatem in abutendo. Corpora autem nostra, cibo tantum et polu indigere. Ubi aqua et panis sit, et cætera his similia, ibi naturæ satisfactum. Quidquid supra fuerit, non ad vitæ necessitatem spectare, sed ad vitium voluptatis. Bibere et comedere, non deliciarum ardorem, sed sitim famemque restringere. Qui carnibus vescuntur, indigere etiam his, quæ non sunt carnium. Qui autem simplici victu utuntur, eos carnes non requirere. Sapientiæ quoque operam dare non possumus, si mensæ abundantiam cogitemus, quæ labore nimio et cura indiget. Cito expletur naturæ necessitas : frigus et fames simplici vestitu, et cibo expelli potest. IIoc quidem Epicurus, licet a turpi sequacium grege contraxerit infamiæ notam. Porro Aristoteles docet a quibus sit voluptatibus præcipue abstinendum : « Cum enim de quinquepartito sensuum, fonte voluptas oriatur, illam quæ est gustus et tactus, id est cibi et ventris, solam hominibus communem dicit esse cum belluis, et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis hac voluptate ferarum occupatur. Cæteræ ex tribus aliis sensibus proficiscentes, hominum tantum propriæ sunt. Quis ergo habens aliquid humani pudoris, voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quæ homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur ? » Hoc Aristoteles. Socrates autem dicebat multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent; se bibere atque esse, ut viveret. Unde satyricus :

[ocr errors]

Summum crede nefas animam præferre pudori,

Et propter vitam vivendi perdere causas.
(JuvEN. Sut. viii, 83.)

Refert Valerius vini usum olim Romanis feminis fuisse ignotum, se scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a libero patre intemperantiæ gradus ad inconcessam Venerem esse consuevit. Convivium etiam solemne majores constituerunt, idque charistia appellatum est, cui præter cognatos et affines nemo interponebatur, ut si qua inter necessarias personas querela esset orta, apud sacra mensæ, et inter bilaritatem animorum, et fautoribus concordiæ adhibitis, tolleretur. Senectuti juventus ita cumulatum: et circumspectum honorem reddebat, tanquam majores natu adolescentium communes patres essent. Quocirca juvenes ita senectutem die, ut aliquem ex patribus conscriptis, aut propinquum, aut paternum amicum, ad curiam deducebant, affixique valvis exspectabant, donec reducendi officio fungerentur. Qua quidem voluntaria stetione, et corpora et animos ad publica officia impigro sustinenda roborabant. Brevique processu in lucem virtutum suarum verecunda laboris meditatione ipsi doctiores erant. Invitati ad cœnam, diligenter quærebant quinam ei convivio interessent, ne senioris adventum discubitu præcurrerent. Sublataque mensa, priores consurgere et abire patiebantur. Ex quibus apparet cœnæ quoque tempore, quam parco, et quam modesto sermone, his præsentibus, soliti sint uti majores natu in conviviis. Ad tibias egregia superorum opera carmine comprehensa pangebant, quo ad ea miranda virtutem alacriorem redderent. Quid hoc splendidius, quid etiam utilius certamine ? Pubertas suum canis decus reddebat, defuucta viri cursu ætas, ingredientes actuosam vitam favoris nutrimentis prosequebatur. Quas Athenas, quam scholam, quæ alienigena studia, huic domesticae disciplinæ prætulerim ? Inde oriebantur Camilli, Scipiones, Fabricii, Fabii et Marcelli. At, ne singula Romani imperii lumina percurrendo, sim longior, inde superioris coeli clarissima pars divi Cæsares effulserunt. Hæc Valerius. Sed et ipse Plato, cum esset dives, pro tempore tamen et conditione, et toros ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut pesset vacare philosophiæ, elegit academiam, villam ab urbe procul, non solum desertam, sed etiam pestilentem, ut cura et assiduitate morbcrum, libidinis impetus frangeretur : discipuiique sui nullam aliam sentirent voluptatem, nisi earum rerum, quas discerent. Est autem via omnibus praeclusa disciplinis, si comes sapientiæ sobrietas amovetur. Quam utique tenere non possunt, qui clamitant apud insulsos « cmaia siccis dura esse proposita. • Ego quidem movi hominem longe inferiorem Platone, nisi quia Christianus est, nec licitum arbitror Christiano præferre vel Platonem : novi, inquam, hominem ægrotativum, morborum incursu assiduo, dum tamen non excrescant super id quod ferre potest,

erigatur, et roboretur in agnitionem Dei, contemptum mundi, et exercitium virtutis, et id solum desiderantem, dum sensus animæ et corporis serventur incolumes, et ipse violentia ægritudinis a ge

rendis non revocetur, aliquod flagellum, leve tamen, et infirmo tolerabile, de manu Domini exspectantem, et amplectentem. Platonici ergo. et Stoici in templorum lucis et porticibus versabantur, ut admoniti augustioris habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de virtutibus cogitarent. Hanc autem. meditationem non habent illi, quorum Deus venter est (Philip. ni), et exspectatio in confusionem, quorum gloria stercus, et ignis, et vermis. Videtur et Apostolus his, quos ad veram erudit philosophiam,

B sumptuariam præscribere !egem, dicens : Habentes

victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. vi;. Cæterum ut cum mei similibus, pinguiori Minerva utens, mitius agam, omnia quæ usus necessitatis, aut vere honestatis alicujus in se, aut in suis, adhibita ratione, et deducta abutendi licentia exigit. in alimentorum et indumentorum rationem cadant. Nam et hoc philosophia clientibus suis indulget, et solius immoderationis cohibet intemperantiam. CAP. IX. Quod etiam in sacra Scriptura sunt optimae civilitatis regulæ : et quod nihil virtute civilius : et quæ sunt regulæ civilitatis in conviviis observandæ : et de verecundia. Dictum est philosophiam totius civilitatis, et omnium agendorum esse magistram, et eorum quæ in conviviis exercenda sunt, officia dispensare. Cum

C sint ergo plura civilitatis præcepta, illius qui omuinotam repulsam patiuntur, ne forte ejiciantur ad- A

bus philosophis et sapientibus antecellit, et qui quovis philosopho civilior est, civilis regula videtur merito anteponenda posterioribus. Ait ergo : Cum invitatus fueris ad nuptias, noli locum præoccupare primum, ne forte honoratior te sit invitatus,et dicat tibi, qui te invitavit: Da huic locum,et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed recumbe in novissimo loco, ut cum te viderit,qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius, et erit tibi gloria coram simul discumbentibus (Luc. xiv). Deinde hunc articulum, quasi generali loco confirmans ait : 0mnis enim qui se eaealtat humiliabitur, et qui se humiliat eaealtabitur (ibid.). Et licet religionis potius quam civilitatis videatur edictum, ego religionis formam a civilitate non divido, cum nihil civilius sit, quam cultui virtutis insistere. Cæterum nec valvifragam admittit legem, nec lætitiam excludit, nec lautiorem refugit apparatum, gulæ tamen irritamenta non quaerit. Ait enim : Tauri mei et alt;lia occisa sunt (Matth. xxii). Et ubi redeunti prodigo pater pius jucundum instruxit convivium, ad conciliandam lætitiam, symphoniam admisit et chorum. Occisus est vitulus saginatus, et ne vestis abjecta convivium devenustet, annulus et stola ministrorum officio in usum nudi et ornatum promitur de conclavi. Sicut autem dignis liberalitatis ostia patent, ita sunt turpibus præcludenda. Nam et fatuæ virgines, licet pulsent ad januam, ob stultitiae missæ. Constat enim quod

Turpius ejicitur,quam non admittitur hospes,(0vid.) et tamen sine nota ejicitur, si sua turpitudine deformet convivium. Siquidem et ille ejectus est, qui vestem non habuit nuptialem. Hæc autem licet mysticum habeant intellectum, nihilominus in ipsa superficie civilitatis praeferunt rudimenta. Nam et illud quidem fideliter sonat ad litteram, quod Apostolus praecipit : Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus,aut idolis serviens,cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. iv). Ad hoc ergo est liberali domui janua, ut lascivos, criminosos, et infames excludat. Ad hoc janitorem habet, aut ostiarium, ne quis insulsus irruat, et ut sit qui dignos et admittendos reverenter excipiat, honeste alloquatur, solatietur ignotis, instruat novitatis ignaros, et cum opportunitas fuerit, ad dominum introducat. Est et rerum copia sine luxu ; jucunditas sine lascivia ; et usus rerum licentiosus, imo liber, sed virtute incolumi. Nam convivium Herodis, aut Pharaonis, dum immoderatam ad gestus saltatricis, aut fervorem vini, lætitiam concipit, fine tragico exit, et homicidio maculatur. Hoc etiam nec gentilium gravitas approbat. Valerius auctor est, quod Porcius Cato Lucium Flaminium sustulit a numero senatorum, quia aliquem damnatum impie securi percusserat, tempore tamen supplicii, sed ad arbitrium et spectaculum convivantis mulierculæ, cujus amore tenebatur allectus. Sed et Lucius Flaccus, et collega ejus, censores, Duronicum senatu moverunt, quod legem de coercendis conviviorum sumptibus latam, tribunus plebis abrogaverat, mirifica notæ causa. Quam enim impudenter Duronius rostra conscendit, illa dicturus! « Freni sunt injecti vobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. Alligati et constricti estis amaro vinculo servitutis. Lex enim data est, quæ nos frugi esse jubet. Abrogemus ergo illud horridæ vetustatis rubigine obsitum imperium. Etenim quid opus est libertate, si volentibus luxu perire non licet ! » Est et alia in sacris litteris civilitatis nota, ut ab initio gratiarum præcedant actiones. Nam et illud constat, quod liberalissimus, et civilissimus, aut facetissimus paterfamilias, qui de quinque panibus satiavit quinque millia convivarum, panem antequam frangeret, benedicere consuevit. Sed et illud celebre est

sapientis, quod philosophia, quæ unicum munus est D

deorum, et disciplina disciplinarum, honoranda est antiloquio. Civile quoque est, et sacris litteris consentaneum, aut omnino silere in mensa, ut audias ad profectum, aut unde proficiant alii, aut sine culpa lætentur, doctum proferre sermonem. Siquidem et inter comedendum Dominus parabolas, aut verba vitae frequenter auditoribus miscet. Sunt autem nimis tristia, et ferre civilitatis ignara, ubi citra voluptatem audiendi, solus venter impletur, aut ubi clamore anserino et ineptis fabulis, convivia perstrepunt. Nec est qui musicam arceat, cum ars innocens sit, adeo quidem, ut eam Socrates discere in senectute curaverit.

Cantabunt mihi Damaetas, et Lyctius Ægon civile est : Saltantes Satyros imitabitur Alphesibaeus, (Virg. Eclog. v, 7t.) ad plebeia transit. Illa ergo quæ aptiora sunt, et vitiis magis adversa, proferenda sunt verba, et quæ luxuriam jugulant, amota tamen vel tenui suspicione avaritiæ. Licet enim intemperantibus sit sopita vena ingenii, non omnino exstinctam esse, correctus Polemio testis est. Hic autem perditæ luxuriæ adolescens Athenis fuit, neque illecebris ejus tantummo.lo, sed et ipsa infamia gaudens. Cum e convivio, non post occasum solis, sed post ortum sur rexisset, domumque rediens, Xenocratis philosophi patentem januam vidisset, vino gravis, unguentis

B delibutus, sertis capite redimito, perlucida veste

amictus, refertam turba doctorum hominum scholam ejus intravit : nec contentus tam deformi introitu, consedit ; et ut clarissimum eloquium, et prudentissima præcepta temulentiæ lasciviis elevaret. Orta deinde, ut par erat, omnium indignatione, Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissaque re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui cœpit. Cujus gravitate sermonis resipiscere coactus Polemio, primum coronam capiti detractam projecit : paulo post brachium intra pallium reduxit. Procedente tempore oris convivalis hilaritatem deposuit. Ad ultimum totam luxuriam exuit, uniusque orationis saluberrima medicina sanatus, ex infami ganeone maximus philosophus evasit. Peregrinatus est itaque hujus animus in nequi. tia, nec habitavit : divertit paulum, sed nequaquam domicilium fixit. Postremo unum est ad quod totius philosophici coetus tendit intentio, scilicet finis honestus, lætus exitus et jucundus, qui plane evenire non poterit, nisi philosophia omnibus officinis, et omnium ministris officiorum custodem adhiheat verecundiam quæ parens est, ut ait Cassianus, omnis honesti consilii, solemnium officiorum tutela, magistra innocentiæ cara proximis, accepta alienis, privatas negligens facultates, ut communes amplificet, omni loco, omni tempore præ se favorabilem gerens vultum. Adeo quidem, ut etiam inverecundis feratur accepta. Athenis quidam ultimæ senectutis, cum spectatum ludos in theatrum venisset, eumque nemo e civibus sessum reciperet, ad Lacedæmoniorum legatos forte pervenit, qui hominis ætatem, canos ejus et annos, assurgendi officio venerati sunt, sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. Quod ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienæ urbis verecundiam comprobavit. Ferunt tunc unum e Lacedæmoniis dixisse : • Ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere negligunt. » CAp. X. Regula convivandi, sensu, et fere verbis Macrobii,sumpta de libro Saturnaluorum : et de scommatibus : et de cavenda ebrietate : et de observantia convivantium : et de C. Claudio Caesare dicente,

quod sicut notae scopulum fugiunt, sic fugiendum est in/requens et insvlens verbum.

Videntur autem forte parum civilia, e% supersti

« PoprzedniaDalej »