Obrazy na stronie
PDF
ePub

consulem, Brutum, Lusitaniæ imperatorem, legatus Cinniorum, adversus Romanum imperium arma tractantium, verbi gravitate movisse potuerat, nisi Romanus esset, quoniam huic populo præ cæteris moderatio semper amica fuit. Cum enim Cionii ad redemptionem libertalis invitarentur, legatus ferrum sibi a majoribus, quo urbem tuerentur, relictum esse respondit, non aurum, quo ab imperatore avaro emerent libertatem. Paschelius Junius, vir summa libertate, multaque scientia, et domi forisque clarus, sed in solo philosophandi studio, interrogatus quid sibi tantam daret, quæ vellet dicendi licentiam duo respondit, quæ homines horrent senectutem et orbitatem. Quid enim timebit

:

peii nimia potentia quereretur, assensusque ei clara A cans inopiam atque avaritiam. Romanum quoque voce populus esset : « Acclamate, inquit, Quirites, acclamate, dum licet, jam enim vobis intumescente Pompeio id facere non licebit impune tamen tam eximii civis pulsata potentia est, hinc invidiosa querela, hinc lamentatione miserabili. Eidem candida fascia crus alligatum habenti, Favonius : «Non refert, inquit, qua in parte corporis sit diadema. » Res ejus regias exprobrans cavillatione panni exigui. Sed is neutra in parte mutato vultu, utrumque cavit, ne aut hilari fronte libenter agnoscere potentiam, aut tristi iram profiteri videretur. Idem cum Helvio Formiano libertini filio improperans, quod redierat ab inferis, ut Lucium Libonem, amicum Pompeii, accusaret : « Ab inferis, inquit, Helvius in Libonem venio accusator; sed B senex orbus ? Pyrrhus percunciatus est eos, qui in dum illic moratus sum, vidi quamplurimos in diversa ætate, et sexu innocentes, ibidem de te gravissime conquerentes, quos ipsos per hanc importabilem bonis potentiam tuam nequiter condemnaveris, >> et omnia Pompeii perversa et reprehendenda, audientibus cunctis exposuit. Itaque eodem tempore et fortissimum erat Pompeio maledicere, et tutissimum. Unde et Deiphilus tragœdus inter agendum populo, directa in Pompeium manu : Miseria, inquit, vestra Magnus est. » Item C. Carbone consule jubente obsides dari a Placentinis, Marcus Castutius libertate inflammatus, nec minis, nec viribus cessit, imo consuli dicenti se habere gladios, respondit, et ego annos. Servius Galba pro Pompeio obligatus, cum in foro conveniretur: Cai, inquit, Cæsar, pro Pompeio genero quondam tuo, tertio ejus consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nunc appellor. » Quid agam ? An dependam? Palam atque aperte ei bonorum Pompeii venditionem exprobrando, ut a tribunali submoveretur meruerat, sed illud ipsa mansuetudine milius pectus, æs alienum Pompeii, ex suo fisco solvi jussit. Pisistratus Atheniensium tyrannus, cum eum uxor hortaretur, ut capitale supplicium sumeret de adolescente, qui filiæ ejus amore succensus, eam in via publica obviam fuerat osculatus, respondit : « Si eos qui nos amant interficimus, quid faciemus his quibus odio sumus ? » Vox quidem, cive dignior, quam tyranno, quæ et filiæ laudabiliter tulit injuriam, et laudabilius suam. Idem a Thrasippo amico conviciis in cœna sine fine laceratus, et animum et D vocem ab ira cohibuit et licet eum Thrasippus impetu temulentiæ sputo in os ejus injecto resperserit, filios et familiam ab ultione retraxit, posteroque die supplicem, et voluntariam de se mortem exigentem, data fide, in pristina gradum amicitiæ recepit. Nobilissimis civibus, fortunæ tamen disparis, a senatu Hispania provincia delegabatur, audiente Servio Sulpitio humili viro, sed liberrimi spiritus. Cum ergo senatui etiam populus præstitisset assensum, neutrum mitti mihi placet, inquit Sulpitius, quoniam alter nihil habet, alteri nihil est satis; æque malam licentis imperii magistram judi

C

convivio Tarentinorum parum honoratum sermonem de se habuerant, an, quæ audierat, vera essent. Tum ex his unus: « Nisi, inquit, vinum nobis defecisset, ista quæ tibi relata sunt, præ his quæ dicturi eramus, ludus ac jocus fuissent. » Tam urbana crapulæ excusatio, tamque simplex confessio veritatis, iram tyranni convertit in risum. Iuserit se viris, liberi spiritus mulier, barbari sanguinis, quæ a Philippo rege temulento damnata, tumultui mærens : « Provocarem, inquit, ad Philippum, sed sobrium. Sic ergo excussit crapulam oscitanti, et præsentis animi ebrium resipiscere, causaque diligentius inspecta, coegit justiorem ferre sententiam. Syracusana quædam sola, quotidie tempore matutino, votis expetentibus, a diis salutem gravissimi et importabilis tyranni Dionysii devotissime exorabat. Quod ut is cognovit, non debitam sibi admiratus benevolentiam, ad se vocatam, cur, aut quo suo merito hoc faceret, interrogavit. Tum illa: « Certa est ratio, inquit, proposito mei. Puella enim cum gravem tyrannum haberemus, carere co cupiebam. Quo interfecto, aliquanto tetrior arcem occupavit : ejus quoque finiri dominationem, magni æstimabam. Tertium te, superioribus importuniorem, cœpimus habere rectorem. Timens itaque ne si et tu assumptus fueris, etiam tibi succedat deterior, caput meum pro salute tua devoveo. » Tam facetam audaciam Dionysius, elsi teterrimus, tamen punire erubuit. Quid enim securum erit, si etiam virtutes, inter quas præcipuum fere locum libertas obtinet, puniuntur ?

Romani ergo, sicut aliis præstantiores, ita et reprehensionis patientiores exstiterunt, adeo quidem, ut dummodo in conviviis et locis minus sobriis caveatur, quisquis eam justam tamen horret acrefugit, sobrietatis videatur ignarus. Nam, etsi contumeliam habeat evidentem, vel absconditam, patientia reprehensionis apud sapientes longe gloriosior est, quam poena. Inde loedoriarum et scommatum, etiam adversus viros summa potestate præditos, exercitium, licentiosum magis quam licitum est. Est autem, ut in libro Saturnaliorum Eustachius docet, loedoria, quæ exprobrationem et

directam contumeliam continet. Scomma quidem A « Veniebam, inquit, sod nox me comprehendit. » morsus est figuratus, quiæ sæpe vel fraude, vel urbanitate tegitur, ut aliud sonet, aliud intelligas ; nec tamen semper ad amaritudineni pergit, sed nonnunquam his, in quos jacitur, et dulce est. Quod genus maxime vel sapiens, vel alius urbanus exercet, præcipue inter mensas et pocula, ubi facilis est ad iracundiam provocatio. Nam sicut in præcipiti stantem, vel levis tactus impellit, ita vino vel infusum, vel aspersum, parvus quoque dolor incitat in furorem. Ergo cautius in convivio abstinendum scommate, quod tectam intra se habet injuriam. Tanto enim pressius hærent dicta talia, quam directæ lædoriæ, ut hami angulosi, quam directi mucrones, tanacius infiguntur. Maxime quia dicta

At de usu ludoriæ, vel scommatis, et civilitate, dicetur in sequentibus; nunc ostendisse sufficiat, quia arguere licitum est quod æquum est esse correctum. Unum tantum de scommatibus Alexandri, quasi in calce libelli hujus, superioribus annectam. Cum enim rex Darius uno et altero prælio virtutem ejus expertus, partem regni, Tauro monte tenus, et filiam in matrimonium, cum decies centum millibus talentum polliceretur, eique Parmenion, vir magnus inter Alexandrinos, dixisset se, si Alexander esset, usurum hac conditione, respondit : « Et ego si Parmenion essem, eadem uterer: » tacite quidem consiliarii timiditatem arguens, voce duabus victoriis respondente, dignaque cui tertia, sicut evenit, tribu

hujusmodi risum præsentibus movent, quod velut B eretur. Liberum ergo fuit, et semper licitum liberassensus genere, confirmantur injuriæ. Est autem loedoria hujusmodi: «Oblitusne es, quia salsamenta vendebas?» Scomma autem, quo dictum est, contumeliam esse relatam, tale est : « Meminimus, quando brochio te emumgebas. » Nam cuin res eadem utrobique dicta sit, illud tamen loedoria est quod aperte objectum exprobratumque est : hoc scomma, quod figurate. Sunt scommata minus aspera, quæ quasi edentate belluæ sunt morsus. Ut Tullius in consulem, qui uno tantum die consulatum peregit : « Solent, inquit, esse flamines diales, modo consules diales habemus. » Et in eumdem : « Vigilantissimus est consul noster Camus, qui in consulatu suo sumnum non vidit. » Eidemque exprobranti sibi quod ad eum consulem non venisset :

tati, parcendo personis, dicere de vitiis quoniam et jus est, quo licet veras expromere voces, et quod etiam servis adversus dominos, dum vera loquuntur, Decembrem indulget libertatem. Tunc ergo non impetrata venia, quæ ipso jure competit, linguas acuunt, et quidquid eos toto anno urit, impune redarguunt, palam delegentes, et crimina dum tamen expletis Saturnalibus, citra veniam nequaquam ad accusationem dominorum patronorumve prosiliant. Utor ergo libertate Decembris, et jussis tuis obtemperans, quod me et te urit. beneficio juris communi fidenter arguo, non necesse ratus, veniam impetrare, in his quæ publicæ serviunt utilitati, et tuæ sunt placita voluntati.

LIBER OCTAVUS.

PROLOGUS

Solent qui mare enavigant, illis habere gratiam et referre, quorum beneficio pericula evaserunt. Accenduntur ignes, clamores excitantur, eriguntur et signa, quibus Scyllæa vorago, turbo Charybdis, saxa latentia, tractus et tenacitas Syrtium, a navigantibus queant salubriter declinari. Sic et his, qui ea imminere denuntiant, quibus salus periclitatur humana, rectissime gratia debetur ex merito : et qui eam merentibus non rependit, ingratus beneficii, dignus est salutis dispendium sustinere. Nemo autem est, qui salutem vitiis nesciat impediri, eaque ex amore proxi norum notari ad fugam, publice interest. Vita siquidem humana, quod vis freto procellosior est, nec possunt vitari discrimina, nisi suis denuntientur indiciis. Ad hanc vero operam, publicæ utilitatis, et tuæ jussions stimulis urgeor, licet in me nihil agnoscam, quod attentionem provocet auditorum. Homo undique immunitus et imminutus, cui nec vita ad conscientiam, nec ad doctrinam scientia, nec opera suppetunt ad exemplum. Unde in mea plurimis conclamatur ut

C taceam, dicentibus quod nec etiam virtutis speciosa laus est in ore peccatoris. Hoc hi soli faciunt, quibus vitia placent, currentes in mortem, nemine revocante, aut qui salvantur inviti. Nam quibus bona placent, non a quo, sed quid dicatur attendunt, et ex causis, dicentis dicta pensantes, gratum habent quidquid undecunque elicitum proficit ad virtutem. Non ergo quis, sed quid, quave de causa scribam, diligens lector attendat, et ubi male dicta invenerit, sincerus judex, et nec invidiæ, nec odii, nec alterius affectionis, motu concussus, testimonium de malo perhibeat, et ubi bene dixero, non me cædat. Mihi tamen pro minimo est, si innocentiæ meæ gratis detrahitur a perversis, quos emendari vellem, si me tamen benignitatis tuæ favor exceperit. Quidquid autem a præsentibus patiar, spero, auctore Deo et charitate, qua urge or ad scribendum, mihi præstante fiduciam, quod labori meo gratia non deerit posterorum. Odio siquidem, vel amore, in partem alterutram præsentium plerumque judicia prolabuntur. Nihil equidem præsenti operi ex proposito inseretur, quod non sit ratione,

D

vel

precedentium scriptorum auctoritate sub- A ratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, nixum. In quibus tamen quid sequendum sit, lectoris relinquitur arbitrio, ut procul a nomine meo faciam vitium, et notam mentiendi. Sed hæc hactenus. Nunc transeamus in Epicureorum castra, et quod ibi pro certo fuerit exploratum, in medium proferatur. Nam ad eorum sectam indubitanter pertinere noscuntur, qui in omnibus propriæ serviunt voluntati.

CAP. I. Quod Gnathonica subest Thrasonianæ : et de septem principalibus vitiis, et sequela eorum, secundum beatum Gregorium: et quod inanis gloria nobilem habet ortum.

B

C

In tota ergo Epicureorum familia insignis est Thraso; et licet non exierit primus, aut omnium primus habendus est, aut non minimus inter primos. Et namque, licet ineptus sit, tota Gn.thonicorum factio famulatur. Et forte comicus ideo Gnathonem introduxit servum militis gloriosi, ut eleganter innueret, quoniam et in vita hominum et in assertione morum subest Gnathonica Thrasonianæ. Altera tamen pendet ex altera, adeo quidem, ut invicem sine se esse nou possint. Nam et Gnathonis opera inutilis est, si non sit miles gloriosus, et forte Thrasonis arrogantia conquiescet, si non eam fallacia Gnathonis exceperit. Comici forte contemnis ennuchum, sed in eunucho fere omnium vitam expressit. Et eo quidem liberius et elegantius omnes arguit, quo cautius fictitio argumento, sine læsione personarum, vitia denudavit. Si nobiliorem quæris auctorem, multi procedunt cenodoxiæ repressores. Est autem cenodoxia, ut Patribus placuit, inanis gloria, quæ mentem infiat et aures, et nihil aliud emolumenti de soliditate virtutis mortalibus affert. Cum autem superbia sit totius peccati initium, hanc de se primam subolem gignit. Ab hac enim virulenta radice superbiæ, septem principalia vitia oriuntur, quæ quidem principalia dicuntur respectu minorum, quæ ex his, velut hydræ capitibus, multipliciter pullulant. Quorum ut nomina et figuræ fidelius teneantur, qualiter hanc pestiferam arborem beatissimus papa Gregorius depingit in Moralibus, si vacat, paulisper attende. Primos ergo ramos hujus plantæ sic distinguit, ut sit primus, inanis gloria, secundus invidia. tertius ira, quartus tristitia, quintus avaritia, sextus ventris ingluvies, luxuria septimus. Unde D et Salvator, quia nos his superbiæ vitiis captivos doluit, ad spirituale liberationis prælium septiformis gratiæ spiritu plenus venit. Cum vero vitiorum quinque spiritualia sint duo carnalia, unumquodque eorum tanta sibi cognatione jungitur, ut non nisi alterum de alero gene etur. Habentque rami singuli ramusculos de se procedentes, tanta quidem amplitudine dilatatos, ut mundum fere totum, in malignum positum, pene operiant. Nam de inani gloria, inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinacia, discordiæ et novitatum præsumptiones oriuntur. De invidia, odium susur

afflictio autem in prosperis nascitur. De ira, rixæ, tumor mentis, contumeliæ, clamor, indignatio, blasphemiæ proferuntur. De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa præcepta, vagatio mentis circa illicita prodeunt. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentiæ, et contra misericordiam obdurationes cordis egrediuntur. De ventris ingluvie, inepta lætitia, scurrilitas, immunditia, multiloquia, hebetudo sensus, circa intelligentiam propagantur. De luxuria, cæcitas mentis, inconsideratio, inconstantia, præcipitatio, amor sui, odium Dei affeclus præsentis sæculi, horror autem vel desperatio futuri generatur.

Sed quomodo ab invicem principalia prodeant, idem doctor exponit. Prima amque superbiæ soboles, dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit, quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis alius hanc adipisci valeat, intabescit. Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur. tanto etiam mansuetudo tranquillitatis imittitur. Et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositæ actionis manus, velut gravius pressa sentitur. Ex ira quoque tristitia oritur, quia turbata mens quo inordinate se concutit, eo ad dicendum mala confugit et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens moeror pascit. Tristitia quoque ad avaritiam derivatur, quia dum consilium cor bonum in se

metipso intus amiserit, unde consolari debeat foris quærit. Et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet, ad quod intrinsecus recurrat. Et quidem singula eorum suæ perniciei afferunt fructum, cum inanis gloria Deum, invidia proximum, ira auferat et se ipsum : tristitia solatii fit ignara, avaritia dum per exteriora vagatur, edacitatis suæ maceratur jejunio. Ut vero maciei suæ indigentiam expleat, prolabitur ad duo carnis vitia quæ sequuntur. In quibus liquet quod de ventris ingluvie luxuria nascitur, dum in ipsa distributione membrorum, ventri genitalia videantur esse subnexa. Unde dum unum inordinate reficitur, aliud procul dubio ad contumelias excitatur. Hæc quidem Gregorius, imo per Gregorium Spiritus sanctus. Ex quo constat ei qui ad salutem tendit, primam superbiæ sobolem exstinguendam. Quæ si paulisper succreverit, omnium vitiorum frutices de se, ut prædictum est, gignit. Nam, etsi sit apud aliquem quandoque præcipua, nequaquam possibile est, ut sit sola. Si enim quempiam inanis gloria stimulat, necesse est, ut per abrupta vitiorum præceps ruat. Hoc est autem quod nobile censetur vitium, adeoque humanæ fragilitatis demulcet ingenium, ut vix sit vel a præclaris mentibus alienum. Nam et ortum nobilem habet, suique dispendii processum nescit, antequam a fastigio corruat, quod optavit. Nam et de se invicem vitia

oriuntur, at inanis gloria etiam in virtute originis A odio foret. Veteribus Romanis summum luxuria

suæ figit radicem. In quo enim quisque præ cæteris pollet, in eo nisi adsit moderatrix gratia, facilius intume-cit.

CAP. II. Quod rarus est contemptor gloriæ: et de tribus locis a quibus laudis materia trahitur: et quæ sit laus vera, quæ perfecta, quæ neutra ; et de moderatione largitionum.

crimen. Ejus quoque, qui laudatur, habenda est ratio, cum operibus necessariis gratuita recte facta laudem præripiant, et pro ratione personarum, res plerumque habeatur vel honesta, vel turpis. Si ergo recta via, id est virtute, sibi quis laudem conciliat, suo laudis innititur fundamento. Si vero aliunde gloriam quærat, plane desipit, nec ad eam, quam videtur affectare, pertinget. At inter ipsa virtutis opera consentur gloriæ amplioris, quæ de liberalitatis aut magnanimitatis fonte proveniunt. Ea enim favore populari, clarius efferuntur, et videntur osse præcipua, quæ magis ardua sunt, vel quæ pluribus prosunt. In his tamen longe liberalitas antecellit, quæ et animi indignationem mitigat, detrahentium linguas obtundit, cohibet etiam manus hostiles, et a facie hominum operit multitudinem peccatorum. Qui ergo linguas hominum aut captant, aut metuunt, effundunt patrimonia sua, mittunt in vulgus missilia, convivia exstru. unt, pusillis et majoribus adulantur, et plerique porcum potius agentes, quam hominem, comessationibus et ebrietatibus insistunt, mimos et histriones fovent, nequissimas artes remunerant, admittunt nebulones, maledicorum excitant linguas ad implendam procacitatis suæ malitiam, dum silentium eorum, aut virulenta dicacitas, male merito donatur præmio. Sunt qui in his maximum, et vere solum divitiarum reputant usum, si multiplicent ollas carnium, conviscerationes exerceant quotidianas, si nec modum convivii, nec numerum noverint convivarum, nec aliquam habeant regendæ familiæ rationem. Quam si forte videris convenisse, forum convocatum credas, non prandentium aut coenantium turbam. Hoc tamen apud ditissimos, licet et manus inferior, in eo pro modulo suo præpotentium vestigia imitetur. Quisquis enim famæ petitor est, vires suas excedit, et non quid possit, sed quid aliis placeat, attendit, et illud festinat implere. Sed esto, ut ad famam potius quam ad conscientiam quis liberalitatem exerceat, quia nulli virtuti præcludenda est via, minos tamen, et professiones obscenas fovere beneficiis, illicitum est et infame. Refert Valerius quod civitas Massiliensium tantæ gravitatis custos exstiterit, ut nullum aditum mimis daret in scena, quorum argumenta majore

Vix tamen est, qui vanæ gloriæ non insistat, et cam quæ ab hominibus est, non concupiscat laudem. Ad hanc alii virtute, alii virtutis imagine, alii naturæ, aut fortunæ beneficio proficiscuntur. Ex his enim tribus locis, placuit oratoribus laudis esse materiam. Nam et ab animo, aut corpore, aut ab extrapositis peti debet. Porro animi bona, aut corporis, aut naturaliter insita sunt, aut studio B comparata, aut causaliter et casualiter accesserunt. At in his certi sunt gradus pro dignitate eorum in quibus consistunt, et quibus petuntur. Primus siquidem commendationis gradus est, qui ab animi dote provenit. Secundus et medius, qui corporis valetudinem approbat et venustatem. Tertius, idemque novissimus, qui exteriorum continet laudem. Quod et Apuleium docuisse, superius retuli. E laus quidem animi vera est, sæpeque perfecta, si tamen ei tenaciter bona, quæ in ipso commendantur, inhæserint, adeo quidem, ut sint inseparabilia. Certum est enim quia invito auferri non possunt. Alias quidem vera fortasse, sed perfecta esse non potest. Corporis autem verisimilis est commendatio, sed perfecta nunquam. Nam bona ejus queunt semper auferri invito. Natura enim ejus, et debilitari potest jugiter, et corrumpi. Adventitiorum vero perfunctoria gratia est, et nec veram nec perfectam habent laudem, imo nec verisimilem. Sufficiat eis si vel probabilem imitentur. Siquidem in utramque partem flectuntur facile. Et nisi possidentium juventur usu, non tam ad laudem sunt, quam ad vituperium proniora. Nam divitiæ, et potentiæ, et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt experimentum morum, fitque possessor morum ab eis quandoque melior, interdum pejor. Cæterum opera ipsa mentis aut corporis, etsi simpliciter bona. vel absolute mala sint, vituperationem interdum, aut laudem contrahunt, pro arbitrio judicantis. Unde et interesse plurimum putat Aristoteles, ubi, D ex parte stuprorum continerent actus, ne talia quidque laudetur, aut vituperetur Nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quæ publice recepta persua-io, docetque in rhetoricis, ut illa maxime quæ probant esse in eo qui laudabitur publice, credant; aut in eo contra quem dicitur, ea quæ omnes oderunt, eritque quoties quid fieri poterit, singulorum docenda utilitas. Quod enim expedit, omnes approbant, etsi honestum aliud aliis videatur. Studia litterarum minus honoris merentur Læcedæmone quam Athenis: forte plus patientia, fortitudo. His rapto vivere honestum est, aliis cura legum, frugalitas apud Sybaritas fortassis

spectandi consuetudo, etiam imitandi licentiam faceret. Nunquid ergo honestum est illos a Christianis, imo et clericis audiri in cœna, qui nec a gentilibus audiebantur in scena ? Lacedæmonii libros Archilochi e civitate sua exportari jusserunt, quod eorum parum verecundam ac pudicam lectionem arbitrabantur. Noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret, quam ingeniis prodesset. Itaque maximum poetam, aut certe summo proximum, quia domum sibi invisam obscenis maledictis laceraverat carminum, exsilio mulctarunt. Simili fere sententia, condemnata est

a

tiæ, quam non virtus, sed fortuna conciliat amor meretricis rectissime comparatur.

Cap III. Quod omnis professio suos Thrasones habet: et de personis, quæ ad simitudinem eunuchi Terentiani sint apud inaniter gloriantes : et quod vana gloria meretricis more loculos sequitur.

Est, ut diximus, in quavis professione invenire militem gloriosum, qui obsequiis et muneribus suam Thaidem, id est nomen celebre, et quasi famæ gratiam captat. Sed e nec Gnatho, ut decipiat, nec Phædria, qui laudem præripiat, nec qui dona corrumpat adolescens, aut servus Parmeno, qui desipientem irrideat, deest. Apud eunuchum comici audi Grathonem, et an ipsum in familia gloriantium videas, diligenter attende. Est, inquit, genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, Nec sunt:hos consector; hisce ego non paro me ut Trideant.

Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror [simul.

Quidquid dicunt, laudo; id rursum si negant, laudo [id quoque.

?

Negat quis nego; ait? aio: postremo imperavi ego-
Imet mihi

Omnia assentari, is quæstus nunc est multo uber-
[rimus.

(TERENT. Eun. II, 11, 18.)

Talemne vidisti alicubi? Imo nec quempiam illorum qui felices esse videntur, sine hujusmodi mancipio agnovisti, adeoque scitum hominem ubique reperies, qui homines ex stultis, ut ait Parmeno, prorsus insanos faciet.» Vide et quid de se sentiat Traso.

lascivia carminum in Nasone. Nunquid licitum est A meretricio cum res defecerint, evanescit. Nam graaudiri in poculis, quod jejuna sobrietas non audebat audire? Eadem civitas omnibus, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiæ quærebant, clausas habebat portas, mendacem et fucosam superstitionem submovendam esse existimans. Hi tamen qui superstitionis sibi conscii sunt, præcipuam partem vindicant apud eos qui laudis amore macerantur. Porro sicut avarum largo, ita et prodigum quadam contrarietate differe censuerunt, qui duo unius opinati sunt esse contraria, quantitate alterum, alterum qualitate. Siquidem magnanimitati timiditas adversatur qualitate mali, dum audenda metuit; et audacia quantitate, dum plus quam audenda præsumit. Prodigalitas itaque eroganda, et non eroganda profundit in B eas res, quæ nullam sunt omnino, aut brevem habituræ memoriam. Hanc autem effusionem, Cicerone auctore, commendasse dictus est Theophrastus in libro, quem de divitiis scripsit, in quo multa præclare, illud absurde, quod multum in laudanda magnificentia, et apparatione popularium munerum, taliumque sumptuum facultatem, fructum divitiarum putat. Quanto Aristoteles gravius et verius has pecuniarum reprehendit effusiones, præsertim eum neque necessitati subveniant, nec augeant dignitatem, ipsaque illa delectatio delinitæ multitudinis ad breve exiguumque tempus sit, eaque a levissime quoque. In quo tamen ipso una cum satietate, memoria quoque moritur voluptatis. Bene etiam colligit hæc pueris, et mulierculis, et servis, et servorum simillimis liberis grata esse, gravi vero homini, et ea quæ fiunt certo judicio ponderanti, nullo modo posse probari. Valerius Maximus, sed et Cicero refert, quod in Alexandro, qui largitione benevolentiam Macedonum sectabatur, hanc profusionem pecuuiæ Philippus arguerit, et epistolæ quidem verba sunt hæc Quod te malum rationis in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putes, quos pecunia corrupisses? An tu ideo agis ut Macedones non te regem suum, sed ministrum et præbitorem putent? Quod quidem regi sordidum esse non ambigis, et corruptelam, quam largitionem potius dici. Fit enim deterior qui accipit, atque ad idem semper exspectandum paratior. Quid autem est stultius, quam quod facias, libenter curare, ut id diutius facere non possis? Largi- D tiones immoderatas rapinæ sequentur: cum enim dando egere cœperis, bonis alienis manus cogeris inferre. Itaque cum benevolentiæ comparandæ eausa sis prodigus, non tanta studia assequeris eorum quibus dederis, quanta eorum odia quibus ademeris. Quamobrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit; nec ita reseranda, ut omnibus pateat; sed utrinque modus adhibeatur, isque referatur ad facultates. Et quidem eleganter sive philosophus, sive alius popularis hujus profusionis immoderationem cohibuit, quæ quidem gloriam videtur afferre, sed more

[ocr errors]

Istud, inquit, est datum
Profeeto, ut grata mihi sint quæ facio omnia:
Vel rex semper maximas
Mihi agebat gratias quidquid feceram. Aliis non item.
Me semper habebat in oculis, omnem credebat exer-
[citum,

Consilia, et ubi eum satietas
Hominum, aut negotii siquando odium ceperat,
Requiescere ubi volebat.
Ubi illam expueret miseriam ex animo,
Tum me convivam solum abducebat sibi.
Invidere omn's mihi
Mordere clanculum, ego flocci pendere.
Illi invidere misere.
(ID. ib. III, 1, 11.)
Ego alios palam reprehendebam, alios mordacíter
irridebam, ut

Risu emorerentur omnes qui aderant.
Denique metuebant ownes jam me.

(ID. ib. 11, 42.) Profecto magnus hic est in oculis suis, et non est ei similis in tota comoedia. Dignus est ergo qui intromittatur ad Thaidem, excluso Phædria, qui in ea non minus insanit. Dolet exclusus, a servo docetur sobrio, ut rece lat a meretrice, bonoque sit animo, quia si ad ignem accesserit, calescet plus satis, nec patiatur contumelias meretricum, quæ una falsi lacrymula, quam oculos misere terendo, vix vi expresserint, restringent amantis bilem, et ultro accusantes id agent, ut ultroneum supplicium præstent. Nam sapienter amare nemo facilius potest, quam ratione insanire. Hujus ergo Phædriæ

« PoprzedniaDalej »