Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ne qua sub ærato mendosum tinniat auro.
(PERS., v, 106.)

Unde et hypocrisis nomen accepit, quæ quidem
Epicureorum indubitata species est.

CAP. XXIII Quod Carthusienses, dum moderationis
habenis avaritiam cohibent,et Magni Montis nova
religio, dum omnia mundana contemnens, et de
crastino non cogitans repellit omnia, avaritiam
excludit, ab hypocritarum nola et nomine longius
absunt: et qui sunt sæculares aut religiosi:et quæ
regalia activorum, et quæ otiosorum: et quis sit
finis hypocriscos.

cum Ezechias rex Hierusalem per manum Isaiæ A tia præstringi possunt, quia videt in abditis, et corfilii Amos signum incolumitatis et salutis a Domino dium profunda scrutatur. Species discernit a rebus, accepisset, umbra horologii retrorsum cedente decem gradibus, quod naturæ videtur adversum, cum umbra procedere soleat, non redire; misit Berodach Baladam filius Raladam rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam : audierat enim quod ægrotasset Ezechias. Lætatus est autem in adventu eorum Exechius, et ostendit eis domum aromatum, et aurum, et argentum, et pigmenta varia : unguenta quoque,et domum vasorum suorum,et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quidquam quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. Venit autem Isaias propheta ad regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, aut unde veneruntad te? Cui ait rex : De terra longinqua vene- B runt, de Babylone. At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæ sunt in domo mea, viderunt. Nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. Dixitque Isaias Ezechiæ : Audi sermonem Domini. Ecce dies venient, et aufe• rentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui, usque in diem hanc, in Babylonem. Non remancbit quidquam, ait Dominus. Sed de filiis tuis qui egredientur de te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis (IV Reg. xx).

In superficie quidem historiæ secundum Hebræos, auctore Hieronymo, veritas liquet cum Ananias, Azacias, Misael, cum Daniele captivati sunt in Babylonem, ibique castrati, ut in regis palatio, secundum morem gentium, ministrarent : nisi forte repugnet, quod pueri sine macula a rege jubentur introduci, ut linguam Chaldæorum discerent, et constet quod non modo thesauri regis Judæ in Babyloniam translati sunt, sed magna pars vasorum templi Domini in Hierusalem asportata legatur, et profanata. Eleganter tamen cum Dominus regi miraculum indulsisset, Babyloniorum dicuntur nuntii cum muneribus accessisse. Quia tunc præcipue 'quis sollicitatur a nuntiis confusionis, quando per admirabilem clementiam Dei virtus clarius innotescit. Sed tunc imprudentis est exsultare, quia hi non modo suspecli habendi sunt, sed quasi hostes perniciosissimi studiosius devitandi, quia timendi sunt etiam cum dona ferunt. Qui ergo aromata bonorum operum, virtutis aurum, argentum eloquentiæ, cogitationum pigmenta, unguenta misericordiæ, et utensilium suorum aptitudinem ostentat et decorem, et si qua in thesauris bonæ conscientiæ cautius et utilius reponuntur, audiat verbum Domini, sciatque pro certo, quia omnia quæ militare videbantur ad gloriam, confusionis stipendium et mortis acceptura sunt. Ipsaque etiam filiorum successio, Babyloniorum castratur principi, quia ea quæ alias meritum virtutis habent et fructum, dum inanis gloriæ causa fiunt, inutilia sunt auctori. Justus enim remunerator hypocritas spernit, et solius veritatis in bono cultum acceptat, cujus oculi nullo fuco, nulla mali

C

D

Hypocritarum autem nomen et notam cautissime et fidelissime declinant Carthusienses, et Magni Montis nova professio, in antiquæ virtutis culmine, Salvatore prævio, solidata. Siquidem Carthusienses, cupiditati suæ, imo necessitati, limites præfixerunt, et moderationis habenis omnem avaritiam cohibent, et interdum ipsi necessitati aliquid subtrahunt, ne sub obtentu illius quidpiam avaritia moliatur. Magni procul dubio viri, et inter præcipuos numerandi, cum non modo professiones, sed jam senescente mundo, in tanta multitudine labentium sæculorum, pauci processerint homines, qui satietatis sibi aliquos præscripserint terminos. Necesse est semper deesse aliquid curtæ rei, et ipse hiatus desiderii aliquid ulterius jugiter affectantis, imperfectionis signum est. Signum dico, defectum potius dixerim conscientiæ manifestum. Quodam igitur modo, eoque glorioso, perfectus est, qui prævidet unde valeat satiari: quod etsi neminem vel admodum paucos gentilium assecutos credam, huic tamen nonnullos institisse proposito, certum habeo, cum et ethnicus dicat : « Certum voto pete finem, sine quo in infinitum animi humani conatus protenditur, et in id quod omnino nequeat apprehendi. Porro Magni Montis incolæ vitam præarduam elegerunt, et non modo avaritiæ, sed ipsius naturæ quodammodo domitores, omnia necessitatis imperia excluserunt, abjecerunt sollicitudinem crastini, omnia mundi oblectamenta contemnere parum est apud eos, quacunque ad portas eorum quis pulset imagine, excluditur et confusus abscedit: in eas quippe solus Christus ingreditur, cujus innituntur gratiæ jactantes cogitatum suum in eum, qui parvulos enutrit,et dat jumentis escam,pullisque corvorum (Psal. CXLVI); lilia vestit agri, et omnibus sperantibus in se, aut constitutionis suæ obtemperantibus legi, necessaria præstat, ut nihil desit his, qui se ejus non subtraxerunt voluntati. Totam ergo sollicitudinem suam, et omnem in eum projiciunt, cui de fidelibus cura est, adeoque prudentiæ devitant angustias, ut vita eorum tota nonnullis tentatio videatur. Sancti siquidem Patres genus tentationis diffiniunt, cum quis agendorum habenas divino. duntaxat committit miraculo, humano nondum auxilio destitutus. Cæterum ego vitam placentem Deo arbitror cupiditatis ignaram, insistentem inno

B

bitæ possit æquari. Si quis enim in nobis, a Septembris Idibus usque ad Pascha, jejunet omni die, nocturnis adsit vigiliis, jugiter abstineat ab esu carnium, omnem Veneris immunditiam nesciat, horis competentibus nunquam desit, aut raro, et hoc ex justa causa, sobrietatis limites non excedat, cautam ponat silentii custodiam ori suo, et diurnos excessus deleat satisfactione quotidiana, et quod præcipitur incunctanter, et sine mora expleat, et non modo verborum, sed et verberum acrimoniam sufferat patienter, ut coram tondente se obmutescat; quis non eum quasi virtutis egregiæ, et singu laris meriti hominem admiretur, et cum reverentia præconetur, tanquam revera apostolicum virum, et expressum Christi imitatorem ? Hæc autem etiam ignavi, ex necessitate tamen, faciunt cœnobitæ. Nam in eo a studiosis differunt, quod illi ex dilectione exercent ea, ad quæ isti stimulo necessitatis urgentur, et sæpe inviti. Sunt tamen in habitu communi, quos sæculares non audeo nominare, cum nihil sæculare sit dicendum in talibus, nisi quod sæculo nequam amoris fœderantur affectu. Sicut enim præputium nihil est, et circumcisio nihil, sed observatio mandatorum Dei; sic, ut religiosorum pace dicam, monachatus nihil est, et canonicatus nihil, mandatorum observatione deducta. Hæc igitur tandem prosunt, si quis legem observet. Si vero sine his quispiam observat legem, eum nequaquam dixerim sæcularem. Verumtamen geramus morem religiosis, sint sæculares interim, quos vestis pulla ab aliis non discernit. Nulla enim jactura nominis, nisi sæcularis sit et vita. Indignantur aliqui quod de religiosis ego habitu sæcularis, et conversationis peccator ista pronuntio, et dum commendo cœnobitas, me aliis detrahere criminantur. Adversus hos non Cæsarem, sed Benedictum appello, qui sicut Gyrovagos et Sarabaitas arguit, sic manifeste commendat cœnobitas.

centiæ, et pervigilem in opere charitatis. Quid ergo A rat, quia vix est ut quispiam talis vel ignavo cœnoin his aut in illis, sibi palliata hypocrisis vindicabit cupiditate deducta? Regula namque verissima est, quod de radice charitatis non oriuntur mala, et de cupiditatis planta nequaquam bona provenient. Nec est quod displiceat Deo, ubi sinceræ voluntatis victima immolatur: aut quod eum non offendat, si in qualibet pingui oblatione, propriam ei quis subtraxerit voluntatem. Ergo qui suam voluntatem facere disponit, irritat Dominum, et qui sua postposita illius se subjicit voluntati, Altissimum placat. In eo siquidem solo veræ justitiæ summa consistit. Unde illud in Evangelio: Judicium meum, inquit Dominus, justum est, quia non facio voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. v). Moyses quoque in Levitico: Omnis oblatio, quæ offertur Domino,absque fermento fiet,nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini (Lev. 11). Superbiæ namque fermentum offertar et mellis, cum quis neglecta humilitate et amaritudine mandatorum quidpiam offert ad nutum propria voluntatis. Qui vero mandatis legitimis propriam subjicit voluntatem, quidquid offerat, tumorem fermenti et mellis, a sacrificio prohibitam scilicet excludit dulcedinem. Isti itaque propriæ voluntatis immemores, quærentes jugiter quomodo placeant ei, cui se probaverunt, laudem, quæ ab hominibus est, contemnentes; nec habentes, nec volentes habere divitias, quam dicendi sunt habere cum hypocritis portionem? Quod tamen miraberis, jam ad Carthusienses divertisse dictus est aliquis, ut a sanctorum consortio evocatus ascenderet, et postea C conversus retrorsum, quid quæsierit operum testimonio declarasse. At ille judicem suum habet, nec tamen unquam committere potuit, ut sanctissimæ professionis gloriam denigraret. De Magno Monte neminem adhuc assumptum audivi, sed utinam aut nunquam assumatur, aut talis, qui nullo decoloret actu hominum singularis eminentiæ venustatem. Alii Basilium, alii Benedictum, hi Augustinum, at isti singularem magistrum habent Dominum Jesum Christum. Licet autem istas duas professiones, minus tamen quam meruerint, commendaverim, nihil, Deo teste, in suggillationem aliorum, in professionibus suis recte incedentium, protuli. Sancti sunt utique Cistercienses, Cluniacenses sancti ; sancti monachi et canonici regulares, et in his, D sicut stella a stella differt in claritate, sunt alii aliis sanctiores, et quamvis professionem professio antecedat, in quavis earum forte reperientur, qui possint sanctis superioribus adæquari. Plane virginum primus gradus et singularis gloriæ titulus est in continentibus tamen, et conjugatis, forte sunt aliqui multis virginibus præferendi. Confessoribus martyres præferendos catholica confitetur Ecclesia, et tamen nonnullos confessores, aliquibus martyribus forte quoad aliquid, non verebilur coæquare. Nec est quod se aliquis sæcularium, mei scilicet similium, jam dictis professionibus confe

Auctor mihi Hieronymus est, licet eum nonnulli monachorum minus benigne audiant, eo quod clericos ad aliquid visus est prætulisse; auctor est, inquam, quod vestis ne quaquam religionis differentiam faciat, sed in omni habitu qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Idem quoque ait Vestes pullas æque vita ut candidas. Ornatus ut sordes pari modo fugienda, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Nam absque lineo amictu incedere, sed pretium linearum vestium non habere, laudabile est. Et manifeste videtur exprimere sectam temporis nostri, hominum scilicet, qui irregularem quamdam regulam profitentur, quos an ex verbis ejus possis agnoscere, audi quid incontinenti subjungat. Alioquin, inquit, ridiculum et plenum dedecoris est, referto marsupio quod sudarium et orarium non habeas gloriari. Sunt qui pauperibus parum tribuunt, ut amplius accipiant, et sub prætextu eleemosynæ quærunt divitias; quæ magis venatio appellanda est, quam eleemo

syna. Sic bestiæ, sic aves, sic capiuntur et pisces. A esse miseri, quam beati? Patribus siquidem pridem Modica esca in hamo ponitur, ut in eo matronarum sacculi protrahantur. Est utique melius non habere quod tribuas, quam ut tribuas petere impudenter. Non habent fratres hospitales, vel alii quod hic de me querantur. Qui enim hæc loquitur, doctor Ecclesiæ est, et forte ad eos Hieronymus non respexit. Ipsi, licet ego noverim, noverunt regulam suam. Novi tamen regulam veritatis, qua mihi constat, quia religio munda et immaculata apud Deum et patrem, hæc est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. Hæc autem politicorum omnium est : et bene cum istis agitur, si eam fideliter servant. Porro in sacro otio Dei degentium, regulam in se Propheta exprimit, dicens: Providebam Dominum B in conspectu meo semper,quoniam a dextris est mihi ne commovear; propter hoc lætatum est cor meum (Psal. xv). Et Maria exempta a turbis, et in Evangelio, sedens secus pedes Domini ut audiret verbum ejus. At ut de hypocritis sermo claudatur, quid beatus Job de his pronuntiet proferatur in medium. Hoc, inquit, scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ adinslar puncti. Si ascenderit usque in cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur (Job. xx).

CAP. XXIV. De invidis et detractoribus. Ecce quam miser est finis hypocritarum, qui, sacro testante eloquio, perdentur ut sterquilinium, quo nihil immundius est. Frustra ergo affectave- C runt umbram bonorum operum, nam si bona essent, revera nequaquam perderentur. Ut desideria carnis implerent, quæ adversus spiritum concupiscit, multa sustinuerunt in fame et siti, in frigore et nuditate, et similibus, quibus Christi pretiosum emit oterat margaritam. Non enim in sola immunditia, vel gula consistunt opera carnis, cum Apostolus ad Galatas loquens, ea in multis vitiis manifesta esse convincat, ut sunt fornicatio, immunditia, avaritia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ dissensiones, hæreses, secta, invidiæ, homicidia, ebrietas, comessationes, et similia (Gal. v). Quæ qui committunt, regnum Dei non possidebunt. Sive ergo ad finem immunditiæ et luxuriæ, sive ad inanis gloriæ vel avaritiæ exitum, opera referantur, quia privantur fine suo, mortem incurrunt. Unde idem Apostolus; Non efficiamini, inquit, inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes (Gal. v). Sane vitia quibus falsa justitia innotescit, prudenter et eleganter expressit, cum arrogantiæ tumor facile provocet, unde sibi provenire victoriam opinatur, et livor illis invideat, quos superiores putat esse, vel pares. Quo quidem nihil crediderim esse miserius, licet nulla miseria minus moveat misericordiam (et hoc recte) quam calamitas eorum, qui sponte beatitudinem abjecerunt. Quis enim compatiatur eis, qui a felle malitiæ malunt

D

placuit beatitudinem consistere in virtute, et nullam sine charitate posse esse virtutem. Cujus utique fructus jucundissimus est, Apostolo testante, et qui operibus carnis hæc opera spiritus, quæ ad vitam proficiunt evidenter opponit; quæ sunt charitas, pax, patientia, longanimitas, bonitas, gaudium, mansuetudo, continentia, castitas (ibid.). Qui ergo hos virtutis ramos a terra cordis sui succidunt, et radicem charitatis, de qua oriuntur, exterminant, quanam via ad beatitudinem pergunt? Plane nihil est, quod magis charitatem impugnet, quam venenum invidiæ. Est autem invidia, ut philosophis placuit, tristitiae ex apparenti prosperitate alicujus initium. Si enim de tyranni vel perversi civis apparenti quis prosperitate tristatur, nequaquam deturbatur invidiæ macula. Nam et bonis displicet, cum in perniciem multorum bene succedit his, qui ad mala creduntur proniores. Si ergo livor bonis afligitur alienis, planum est quod a charitate plurimum distat, quæ sua non quærit, sed quæ proximorum. Charitas in bonis nihil suum, in malis reputat nihil alienum; malis compatitur alienis, bona sua diffundit in proximos. Nam et animos unit, ut idem velint, idemque nolint. Ait magnus Pater Augustinus: Tolle invidiam meum tuum est, et tuum meum. Et forte non erit aliquid meum, vel tuum, sed omnia nostra erunt. Ipsa enim est quæ, quod sibi vult abesse, idem proximo abesse desiderat, et si non absit, infeliciter cruciatur, et sæpe in eo quod non desiderat, dum illud proximo videt abesse, torquetur. Recte quidem, cum et ethnicus dicat, quia

:

Justius invidia nihil est, quæ protinus ipsum]
Auctorem rodit, excrucians animum.
Nec leve tormentum credas, quo nullum gravius
potuerunt Siculi excogitare tyranni. }} Pestem
hanc, licet poetici nube figmenti, Naso depinxit
eleganter quidem et vere :

Pallor in ore sedet, macies in corpore toto:
Nusquam recta acies, livent rubigine dentes,
Pectora felle virent, fuffusa est lingua veneno.
Risus abest, nisi quem visi fecere dolores,
Vixque tenet lacrymas,quia nil lacrymabile cernit.
Nec fruitur somno, vigilantibus excita curis.
Sed videt ingratos, intabescitque videndo
Successus hominum, carpitque, et carpitur una,
Suppliciumque suum est.

(OviD., Met., II, 775.)
Non est autem minus vera descriptio, licet rei in-
corporali corporis compositionem auctor ascribat,
cum in eo figuræ, sarcophegia, vel sarcographia
dicitur, vis consistat, quod rebus incorporalibus
corporis lineamenta licenter attribuit. Hoc quidem
potius attendendum, quod nulla vis beneficii aut
naturæ, flammam restinguit invidiæ. Nam et Palla-
dis viribus et forma, motam describit invidiam, et
sororis felices thalamos, soror stimulata ferre non
potuit, et ut promissam numini vel germanæ fidem
servaret, nullo pretio potuit inclinari.

Sæpe mori voluit, ne quidquam tale videret.

Felix et nato, felix et conjuge Proteus:
Et cui, si demas jugulati crimina Phoci
Omnia contigerant.

Ad parricidii facinus, in fratrem patriarchas exci- A amicitiam simulant, subjicientes tamen in calce tavit invidia, ut nec impune revelare licuerit gra- sermonis vel modicum, quod præcedentibus titulis tiam, quam spiritus innocenti monstrabat in som- adversetur : nis. Ergo servitute damnatur innocens frater, pater orbitate, et ut dispositionem gratiæ Dei evacuet, in se famem, servitutis jugum, calamitatem exsilii, calumnias Egyptiorum, sævitiam Pharaonis a justo Judice iniquitas impetravit. Manus Joseph in laboribus servierunt, et successio eorum in luto et latere, ipsisque paleis reputatur indigna. Videas multos ejusdem livoris stimulis urgeri, ut quos possunt obices opponant gratiæ, et dispositionem Altissimi nitantur impedire. Si forte quasi somniando conjiciunt alicujus provectum, obstant, reluctantur, ut quasi fratrem Ismaelitis exponant; si non occidant, incrustant ipsam sinceritatem, et ut B proprium prætexant scelus, innocentis tunicam ostendunt cruentatam. Hanc enim in multis video descriptionem, qui ad omnia felicioris auræ momenta uruntur, sibique vellent adversari fortunam, dum alii gravius læderentur. Et ut Esopo, vel Aviano credas, videbis qui sibi oculum alterum erui gaudeat, dum utroque privetur proximus. Nec est qua via declines invidiam, nisi miserrimus fias. Celebre namque est ab antiquo proverbium : quia sola miseria nescit invidiam. Fortunaque hominis miserrima est, cui non invidetur. Fertur Plato, cum ei condiscipuli inviderent, Socratem interrogasse, qua ratione posset hominum declinare invidiam. Cui Socrates : ས Esto, inquit, ut Thersites. » Dum ergo torquentur invidi, alios miseriæ suæ volunt esse participes, undique quærentes ut noceant, et C ipsam innocentiam, quamdam putant esse mortis imaginem. Unde Maro, ut ab uno discas omnes, notans invidum ait :

[ocr errors]

Et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. Quo nihil minus decet philosophum, aut virum auctoritate vel moribus gravem. Unde Socrates, non ille antiquus, sed quem auctorem gestorum Cassiodorus in tripartita laudat Historia: « Quod, inquit, Julianus tonsores et coquos a palatio expulit, non modo imperatoris, sed et philosophi opus egit. Ut autem detraheret, atque dilaceraret, neque philosophi, neque principis fuit. Cum enim ex quacunque causa cessant opera, decurritur ad malitiam detrahendi. Hæc est utique indubitata proles D invidiæ, et charitatem abesse manifesto indicio protestatur. Et nunc quidem bona aliena pervertit, nunc minuit : mala autem fingit quæ non sunt; aut magnificat et extollit, si qua sunt. Charitas non agit perperam, at hæc sola perversitate lætatur. Cum Apostolus vitia gentium multa enumeret, novissime, et quasi in culmine malorum, sive profundo rectius dixerim, posuit detractores, eosque, tanquam singulari nota, divinæ bonitatis hostes exprimens, quasi solos Deo odibiles esse, pronuntiat. Verumtamen illos Deo odibiliores inter cæteros esse crediderim, qui latenti odio, ut magis noceant, eisque credatur fidelius, laudes prædicant alienas,

Nunquid tanti parricidii labes, omnes non modo fortunæ dotes, sed quamvis magnificos virtutis titulos grandes non oblitterat? Tale est illud oratoris : Julium Fortunatum fateor virum fortem, et quem constat strenue egisse quamplurima quo tamen pacto judicium repetundarum apud judices justos evaserit, mirarer quidem, si vis eloquii ejus mihi essel incognita. Hoc nonne venenum est, et quodammodo spem boni operis, et ut ita dicam, virtutis vitam exstinguit? Et quidem gnathonicis, id est adulatoribus, multa superius dicta sunt; sed quos deteriores dixerim, gnathonicos, an detractores? non satis liquet. Utrumque tamen vitium apud antiquos invenio morte mulctatum. Nam et Athenienses Timagoram inter officia salutationis, Dario regi, more gentis illius adulantem, capitali supplicio affecerunt; et Lacedæmoniorum senatus, Caristolum interimi jussit, eo quod magnorum virorum carpere facta maluit, quam palam constantia virili arguere. Hoc enim apud bene compositos semper licuit, ut quisque suo judicio uteretur, palamque reprehenderet, quod nequaquam recte factum videretur. Siquidem hanc reprehendendi licentiam, charitate subnixam, libertas approbat, et tyrannica duntaxat rabies perhorrescit, et impedit. Cæterum detractores et invidos sic in curia videbis abundare, ac si in eam, quasi totius orbis sentinam, confluxerint. Non est cœtus conviventium, nisi religiosissimus sit, quem livoris stimulus non attingat. Ubique tamen qui illustrioribus clarescunt meritis, acrius invidiæ toxicato dente roduntur.

Urit enim fulgore suo qui prægravat artes Infra se positas, exstinctus amabitur idem. (HORAT., Ep. II, 1, 13.)

Sed præ cæteris servi dominos, prælatos subditi insequuntur. Nam sicut servorum, ita et subditorum genus plerumque querulum est, et aut se injuste premi, aut indigne remunerari studia, aut officia male administrari causatur. Raroque invenies, qui in aliquo non detrahat præsidenti, etsi interdum omnia recte gerantur. Comicos relege, revolve tragicos, familiam fere semper patrifamilias videbis ingratam. At non modo in curia, sed in schola, sed in claustro, sed in Capitolio morem hunc, si tamen domestica vitia sunt moribus aggreganda, miraberis obtinere. Venerabilis Pater Gilbertus Herefordensis episcopus, mihi referre consuevit claustralium morem, quem in se ipso se fatebatur expertum. Cum enim monasterium ingressus esset, fervens adhuc igne, quem de novo conceperat, magistratuum suorum ignaviam arguebat. Nec mora, promotus in modico, miseratione complicium motus est. Nondum tamen pepercit majoribus. Paulo post ad prio

deret vitam ignobilem, injecta manu dilatavit vulnus, sanguinem generosum effudit, ne regnantem videret Cæsarem. Brutus arma movit civilia, ut Urbem eximeret servituti. Ipsaque sedes imperii, miserabili maluit bello semper affligi, quam dominum, licet mitissimum, sustinere. Transeo a infirmiorem sexum. Conjuges Teutonorum, ob amorem pudicitiæ rogantes victorem Marium, ut dono mitterentur Vestæ virginibus, se quoque promittentes concubitus futuras expertes; cum minime audirentur, proxima nocte laqueis sibi spiritum eripuerunt eliso gutture, ne servirent, aut pudicitiæ dispendium paterentur. Si singula hujusmodi referre voluero, tempus, antequam exempla, deficiet. Liber

res ascendit prioribusque compatiens, carpare non A num bibit, ascivit gladium: et ne qua mora protencessavit abbates. Factus est et ipse abbas, et propitius in coabbates, episcoporum coepit vitia intueri. Tandem et ipse episcopus, coepiscopis parcit. Nec tamen ipsum invidiæ vitio arbitror laborasse, sed vir prudens, quod hominibus quodammodo ingenitum est, eleganter expressit. Et forte hoc sibi præfatus Pater imposuit, ut sic laborantium turbæ sponte consertus, benignius audiretur. Sane Julius Cæsar, audita Catonis morte, tandem compassus est laboribus et ærumnis exstincti, et egregium civem rebus humanis deflevit exemptum. Publice tamen confessus est, quod et Cato virtuti ejus inviderat, et quod ipse Catonis gloriæ invidebat. Quæ vero ad gratiam sine invidia via expeditissima sit, senex docet in Andria, dum filium omnibus obsequi, ne- B tatis itaque usus eximius est, eique soli displicet, minem lædere refert. Ait quoque sequendæ beatitudinis pater Augustinus, quia dentem caninum vel evitabit cautissima humilitas, vel retundet solidissima veritas. Alia siquidem virtute, nemo detractionis declinat aculeos, liberæ tamen reprehensionis medelam, sana mens minime aspernatur. Licet jure convicia puniantur, famosique libelli. Nam

Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque :

et a dversus conviciatores jam pridem « lex est ac-
cepta, chorusque de inepta licentia præsumen-
tium, et abutentium,

Turpiter oblicuit, sublato jure nocendi.

(HORAT., De art. poet., 284.)

C

qui moribus servilibus vivit. Quæ libere dicuntur aut fiunt, sicut timoris, ita et temeritatis expertia sunt, et dum recta via inceditur, laudem merentur et gratiam. At cum sub imagine libertatis, temeritas spiritus sui profundit vehementiam, reprehensionem incurrit; vulgi quidem auribus gratior, quam sapientissimi cujusque animo probabilior, utpote frequentius tuta venia aliena, quam providentia sua. Viri tamen optimi, et sapientissimi est, habenas laxare libertati, et quælibet dicta ejus patienter excipere. Sed nec operibus se opponit, dum virtutis jacturam non incurrat. Cum enim per se ipsam virtus quæque resplendeat, patientiæ titulus gloriosiori fulgore clarescit. Privernalium quidam, cum interrogaretur qualem pacem habituri essent captivi Privernates, sibi impunitate donata, respondit consuli Romanorum, si bonam dederitis, perpe!uam, si malam, non diuturnam. Qua voce libertatis, non modo veniam rebellionis obtinuerunt Privernates, sed etiam beneficium civitatis Romanæ, quia sic in senatu loqui Privernas ausus est. Philippus quidam adversus ordinem senatorum libertatem exercuit, segnitiemque pro rostris exprobrans, alio sibi senatu opus esse dixit, nec tamen senatoria gravitas moveri potuit, sicut nec prudentia Philippi consulis, cum ei a reo diceretur, cui lictoris præceperat injici manum: « Non es, inquit, mi Philippe, mihi consul, quia nec ego tibi senator sum. » Magni Pompeii inter cæleros in hac parte virtus enituit. Cum enim Cneius Piso, Mallium

CAP. XXV. De libertatis amore et favore: et de his, qui libere dicta, patienti animo majores tulerint: et de differentia lædoriæ et scommatis. Libertas ergo de singulis pro arbitrio judicat, et quæ sanis videt moribus obviare, reprehendere non veretur. Nihil autem gloriosius libertate, præter virtutem, si tamen libertas recte a virtute sejungitur. Omnibus enim recte sapientibus liquet, quia libertas vera aliunde non provenit. Unde, quia summum bonum in vita constat esse virtutem, et quæ sola grave, et odiosum servitutis excutit jugum, pro virtute, quæ singularis vivendi causa est, moriendum, si ingruit necessitas, philosophi censuerunt. At hæc perfecte sine libertate non provenit, libertatisque dispendum, perfectam convincit non adesse virtutem. Ergo et pro virtutum habitu quilibet et liber est, et, quatenus est liber, eatenus D Crispum reum ageret, eumque evidenter nocentem,

virtutibus pollet. Econtra vitia sola servitutem inducunt, hominemque personis et rebus indebito famulat subjiciunt et licet servitus personæ quandoque miserabilior appareat, vitiorum servitus longe semper miserior est. Quid est itaque amabilius libertate? Quid favorabilius ei, qui virtutis aliquam reverentiam habet? Eam promovisse omnes egregios principes legimus, nec unquam calcasse libertatem, nisi manifestos virtutis hostes. Quæ favore libertatis sunt introducta, noverunt jurisperiti, et quæ ob illius amorem magnifice gesta sunt, historicorum testimonio percelebre est. Cato venePATROL. CXCIX.

Pompeii gratia eripi videret, juvenili impetu ac studio ad accusationem provectus, multa et gravia crimina præpotenti defensori objecit. Interrogatus deinde ab eo cur se præses quoque non accusaret : «Da, inquit, et tu præses reipublicæ te, si postulatus fueris, civile bellum non excitaturum, et ego etiam de tuo, priusquam de Mallii capite, in consilium judices mittam. » Ita eodem judicio duos sustinuit reos, accusatione Mallium, libertate Pompeium, et eorum alterum lege peregit, alterum professione, qua solum poterat. Cn. Lentulus Marcellinus consul, cum in contentione de Magni Pom

23

« PoprzedniaDalej »