Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut confessio ipsius contra seeumdemsufficiat con- A tiam præstiturum, ut in tua custodia mundi sint,

demnare. Si enim subdiaconus erat, puniendus est contemptor ordinis ; si non erat, æque plectendus est conjugalis fidei violator, eo quidem magis quo secundis nuptiis, si tamen nuptiæ sunt dicendæ, causam visus est præstitisse. Ut enim ait B. Augustinus in libro De adulterinis conjugiis : « Si tu abstines sine uxoris voluntate, tribuis ei fornicandi licentiam, et peccatum illius tuæ imputabitur abstinentiæ. » Quid ergo, si deseris ?quid sidecennio aut amplius peregrinaris ? quid si revertens, cælibem vitam, ignara conjuge, simulas, vel in alterius transis amplexus ? proinde tota fere culpa videtur esse presbyteri, mulieris æque levis, nisi quatenus consensu secundo, exquo primum virum superesse

qui ferunt vasa Domini, et ut Domino puritate actuum, et morum innocentia consecrentur, qui ei debent ex injuncto sibi officio sibi subditos consecrare. Cæterum quod a nobis in rebus non ambiguis consilium exigere voluisti, humilitatis nota est, non ignorantiæ argumentum. Siquidem tua discretio non ignorat quid sacricanones statuant de continentia clericorum. Nam et Siricius papa alias in «domo clericorum esse non patitur : nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem synodus Nicæna permisit. Eas autem tam ex decretis Symmachi, quam ex concilio Carthaginensi, variisque sanctionibus Romanorum pontificum facile est colligere, ut hæ solæ videantur

cognovit, secundiviriquidem automnino nulla, aut B admitti, a quibus aut natura, aut reverentia mobona dilapidans, sanctuarii contemnit curam, cali- A convellendam pestiferam radicem Simoniacæ pranostrainiquitate malis, præcipuam de salute vestra, A exinde gratiam habituri, non satis exploratum est. errata corrigas, et sic imminens flagellum evadere A fuisse a Romana Ecclesia confirmatam, Unde et

certe minima, nisi et ipse forte prioris matrimonii conscius fuerit. Quia ergo secundæ quæ visæ sunt non fuerunt nuptiæ, maritus posterior si continere non potest, aut non vult, quod forte magis expediret propter liberos, quam voluerit ducat, tantum in Domino. Presbyter vero, qui causam dedit dissidio, ad restitutionem dotis tenetur uxori,præsertim cum in præsentia vestra, in verbo veritatis, quod omni stipulationi prævalet, in ore sacerdotis se aestimationem illius promiserit redditurum. Si quid autem sincerius et utilius a Domino charitati vestræ illuxerit, et officio vestro illud explete. Nos enim ista consulendo præscripsimus, sine præjudicio sententiæ sanioris, episcopo Lincolniensi. Presbyter, quem cum latrice præsentium constat matrimonium contraxisse, quia adulterii causam dedit, et uxore relicta, sacerdotium usurpavit, arcendus est a ministerio quod præsumpsit, cum uxor ejus continentiam elegerit. Illicitum est presbytero rediread nuptiasquas contempsit. Continentiæ siquidem votum sacris ordinibus aut expressum, aut tacite insertum est, nec prodest presbytero, quod se tempore continentiæ subdiaconum fuissejuravit solus, præsente et petente domino Wigornensi, cum idem disquirente episcopo Cicestrensi se dejerasse confessus sit. Profecto si subdiaconus contraxit matrimonium, ordine contempto et temerato sacerdotio indignus est : si aeolythus, æque contempto sacerdotio indignus est, et præsumpto ; cæterum qui dissidio causam dedit ad restitutionem dotis tenetur uxori, præsertim cum, in præsentia Wigorniensis episcopise juramento obligaverit. Præcipimus itaque, ut ipsum compellatis restituere, quod in æstimatione dotis promisit in præsentia domini Wigorniensis aut amplius, quantum ratio exegerit, si ad hoc ejus suppetunt facultates. EPISTOLA LXVIII. AD. . .

Charitatis zelus accenditur in prælatis, quoties deprehendunt in moribus subjectorum, unde eis possit salutis dispendium imminere. Nos autem ex tuarum conceptione litterarum te decorem domus Domini desiderareconfidimus, eique operi diligen

rum, aut honesta causa, qualis est miseratio, in afflictis et corpore debilitatis omnem sinistræ opinionis maculam demit : et licet plerique canones matrem, sororem, aviam, amitam, materteram, neptes, domesticamque familiam et personas quas conciliant primi gradusaffinitatis, ex cohabitatione noluit esse suspectas. Beatus tamen Augustinus nec cum sorore clericum habitare consensit, eo quod cum sororibusinterdum cohabitent non sorores, ubi, sicut ait ethnicus, Cognato poterit nomine culpa tegi.

Ex his ergo qualiter tibi agendum sit, cum Reniero, quem cum quadam quondam fornicaria sua sub paterni famulitii imagine habitare scripsisti, tua discretio poterit, habita ratione personarum facilius moderari, quam nos quibus personæ ignotæ sunt, et opinio personarum. Neque enim quia cohabitant, eosdem fornicari consequens est, cum possint, Domino propitiante, non esse quod fuerunt, et erratus præcedentes delere poenitentia subsequenti. Verum si personæ suspectæ sunt, ad legitimam purgationem urgeri possunt:demumquepœna et absolutio consequetur, cum innocentia eorum in judicio apparuerit, aut reatus. Quod autem de juramento, quod secundum consuetudinem Lincolniensis ecclesiæ præstatur ab his qui ordinantur, adjecisti, non damnamus, quod a Patribus qui in ea præcesserunt ecclesia meliores nobis, admissum est, nec approbamus quidem, cum ex eo liqueat maxime causam periculi natam esse, et facilem materiam gravius delinquendi. Non itaque quod peccatum sit vovere sublimia, sed quia humana infirmitas « nititur in vetitum semper (0vid. Am. III, iv, 17), » et quod non licet, etiam cum acerbissime urit, acceptat: sic et lege data subintravit et culpa, factumque, ut ait Apostolus, supra modum peccans peccatum, cum illicitorum prohibitioni datæ legis accessit prævaricatio. Viderint auctores et fautores juramenti, quid fecerint. Utinam cesset prævaricatio, castitasque servetur, ut non ex delinquentium, præsidentiumque consensu, suscipiat vires peccatum, et negligentia vel malitia incrementum ! De illo autemsacerdote, quiinfornicariæ abusum Ecclesiæ ceque inhabili et inepto, redemptionis nostræ indigne et periculose tractavit pretium : hoc præcipimus, ut eum severitate canonica corripias, ut in pœna unius multorum corrigantur errores. Sit itaque sollicitudinis tuæ attentius providere, ut in omnibus ecclesiis tibi commissis, pro facultatibus earum non modo argentei calicesinstaurentur, sed vestimenta, et omnia utensilia sacri ministerii sic reparentur, ut modo possit honeste Domino ministrari. In hac autem parte, non monachis, non canomicis, non alicui omnino personæ parcas, quin Dominode bonis suishonoris primitiæ persolvantur, et plane quisque sicut Dominum diligit, et animam suam, sic commissam sibi honorabit ecclesiam, Lincolniensis vero sacerdos, si in judicio culpæ, quæ in eum impingitur, obnoxius apparuerit, et quod illa quæ ei pepererat, sine confessionis aut communionis participatione decesserit, et deinde, ut Christianam haberet sepulturam, in Ecclesia fecerit purificari, tam diu secundum statuta Patrum ordinis sui administratione privetur donec ipsum condigna pœnitentia,quantum ad humanum spectat examen, constet veniam meruisse. Sed et capellanus ejuseidem pœnæ suhjaceat, nisi suam condigne valeat innocentiam declarare. Eoque, si purgatio præstanda est, magis videtur hic onerandus, quo minus meruit habere fidei, dum confessioni propriæ visus est reluctari. Et quidem ejus est mortuum solvere et ligare qui solus potest mortuos suscitare, et qui potestatis hujus arbitrium discipulis contulit super terram, hanc speciali privilegio divinæ majestatis in cœlis retinuit dignitatem. Cæterum, dilecte in Domino fili, ea cautelæ diligentia versare in talibus, ut videri non possis sitire pecuniam delinquentium, sed, quod pastorem decet, quærere salutem animarum. Nosti siquidem quod et sæculi leges eos acerbissime puniunt, lege Julia repetundarum, qui in faciendis ex officio, vel non faciendis, sordidum sectanturlucrum.Sed et canones prælatis omnibus ordinis et officii sui periculum infligunt, quiinterdictum subjectis officium pretio accepto aut promisso restituunt. Ergo ut in tua sedulitate glorificetur Deus, et tuum ministerium honoretur, excute manus fuasa sordibus et calumniis, ne officium judicis, quod tibi a Domino commissum est, negotiationis species videatur. EPISTOLA LXIX. AD EPISCOPUM CEStRensem.

Domino Cestrensi.

Quæ perniciosius lædunt, et Ecclesiam immundioribus sordibus polluunt, ex officio pastorali debemus acrius persequi, et a domo Domini validius propulsare. Si quidem et nos ex consensu culpa subditorum involvit, et reos convincit ante Dominum, nisi eorum delicta, cum valemus, studuerimus emendare. Meminimus autem vos per Alanum de Wilmai, archidiaconis et decanis, et officialibus Conventrensis Ecclesiæ scripta nostra misisse ad

vitatis, quæ in episcopatu Cicestrensi de novo dicitur germinare. Nam vicarii, ut in ecclesiis admittantur, singuli xu denarios coguntur exsolvere, et hanc redemptaquodammodo Domino sanctificandi licentia, annuam ministris potius Satanæ quam Ecclesiæ, solvere pensionem. Hoc autem amplius fieri subanathemate prohibuimus, tradentes Satanæ principi suo eos, qui hanc Simoniacam pravitatem ulterius exercebunt. Præcepimus archidiaconos et ministros eorum antiquis consuetudinibus esse contentos. Sicut autem iterata clericorum de Dorbisria lacrymabilis indicat querimonia, jam dictus Alanus mandatum nostrum diu fraudulenter suppressit, donec ipse et complices sui suam in dispositione pauperum potuerint explesse pravitatem, et quasi eos ad vetitum nostra prohibitio animasset, imminente solemnitate Paschali, sacerdotes quibus ex mecessitate sacramenti sacrum chrisma deesse non poterat, illud emere compulerunt. Quod quam sit sacris canonibus adversum fidelis movit Ecclesia, nec ipsi poterant ignorare, cum constet sanctæ memoriæ Gauterum episcopum vestrum hac venditionem chrismatis apud vos condemnasse, et sub anathemate prohibuisse, ne ulterius distrahatur ad pretium. Unde quidam ad nos venientes detulerunt, se a Joanne Lexoviensi, et complicibus suis gravamina multa perpessos. Quidam etiam queruntur quod eos per appellationem ad nosfactam ab officio suo suspendere conatus sit. Inde est quod discretioni vestræ præcipiendo mandamus, quatenus rei veritatem exactissima diligentia iniquitatis, et si A. litteras nostras fraudulenter suppressisse constiterit, eum auctoritate nostra ab officio suspendatis, donec vobis et Ecclesiæ Cantuariensi condigne satisfaciat. Joannem quoque Lexoviensem, et ministrosarchidiaconi Dorberiensis compellatis auctoritate vestra restituere clericis quod ex prava, quam præmisimus, consuetudine, vel sacri chrismatis exsecrata venditione ab eis extorserint, postquam nos hanc nequitiam condemnavimus. Si vero vobis in hoc obtemperare neglexerunt, eos auctoritate vestra ab introitu ecclesiæ suspendatis, donec ablata clericis restituant, et satisfaciant nobis. Si autem aliquos post appellationem ad nos factam suspendere præsumpserint, eos relaxetis, et suspensores denuntietis a nobis esse suspensos a liminibus ecclesiæ, quandiu aliis in inflicta sibi suspensionis sententia perstiterint. Quod si hanc nostram contempserint auctoritatem, præcipimus ut cum litteris nostris adeatis venerabilem fratrem nostrum Herefordensem episcopum, et contemptores sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ faciatis publice excommunicari. EPISTOLA LXX. AD REGEM.

Regi Anglorum.

Audita undique collisione regnorum, et emergentibus novis rerum figuris, et increbrescentibus a unde tot populorum salus est, concepimus sollicitudinem, quæ super flagellum Domini, quo per gratiam ejus flagellantur in corpore, die noctuque affligit in mente. Unde cogimur statum vestrum per nuntium explorare, qui euim si fieri posset, mallemus præsentialiter intueri. Meminimus autem nos vobis supplicasse, ut salutem, cum præsentiam vestram malitia temporis invideat, archidiaconum nostrum, qui nobis unicus est, et consilii nostri primus redire permitteretis. Debuerat enim venisse non vocatus, fueratque inobedientiæ ante Dominum et homines arguendus, nisi eum vestra necessitas excusaret. Sed quia voluntatem vestram nostræ semper prætulimus, et quatenus licuerit proferre decrevimus, ipsi quod deliquit pro voluntate vestra indulgemus; volentes, ut quandiu necessitas exegerit, insistat obsequio vestro, et ut totam fidem suam et industriam necessitati vestræ accommodet, præcipimus; ita tamen ut quam cito potueritis carere eo, ipsum, si placet, redire permittatis. Nam etego ipse, quem misericordia Domini afflixit lecto. etiam cum temporalis vitæ dispendio, negotia vestra libentissime portarem in humeris meis, dum pax reformaretur terris et populis, quos vestro regimini commisit Dominus. Spero autem quod quanto libentius acquiesco, et semper acquievi voluntati vestræ, tanto si placet benignius condescendetis necessitati meæ, et preces meas de remittendo cancellario, etpromovendo negotio Exoniensis Ecclesiæ facilius audietis, noveritisque pro certo quod id nullo modo peteremus, nisi illud crederemus esse, Domino gratum, et vobis utile et honestum. Audite si placet quod in isto tam affectuose postulamus articulo, fortasse nihil amplius petituri. EPISTOLA LXXI. AD R. ARCHlDlAC0NUM.

Archidiacono.

Sæpe jam revocatus es, qui ad unius patris senis et languentis vocationem rediisse debueras. Et quidem verendum est ne tarditatem tuam puniat Dominus, siabinobedientia obsurdescis, beneficiorum immemor, patrisque, quem languentem in humeris portare debueras, contemptor. Eras omnino inexcusabilis et maledictioni nostræ proximus, nisi tuam absentiam sub prætextu necessitatis suæ dominus rex excusaret. Cæterum, quia publicam utilitatem, quæ in negotiis domini regis vertitur, privatæ utilitati præferimus, voluntatem ipsius, quam semper, quatenus licuit,etexpediebat, nostræ prætulimus, adhuc sustinemus nostro præjudicasse mandato, sub ea tamen conditione ut quam cito gratiam ejus potueris obtinere, ad nos redire non differas. Et hoc tam necessitati tuæ, quam voluntati ejus ad præsensindulgemus, veriti periculum tuum, si eo offenso redieris. Timemus enim ne si perieulum amissæ gratiæ pro nobis incurras, eam per nos recuperare non possis. Breves enim sunt dies nostri, et quam sumus nos ipsi, aut nostri pro nobis

Languet enim plerumque gratia defunctorum, et cum ipsis meritorum memoria leviter evanescit. Speramus tamen, et utinam spes nostra nullum confundat, invalescente charitate in cordibus amicorum nostrorum per Spiritum sanctum ! Tu verone quid in fraudem hujus indulgentiæ facias, modis omnibus præcave, certus, quia justitia Domini nullius hominis errore deluditur. Ad hæc in promovendis precibus nostris apud dominum regem super negotio Exoniensis Ecclesiæ, dilectionem et diligentiam tuam experiendam esse decrevimus, rogantes attentius ut ea sic procures, ut hoc absentiæ et domini regis, et tuæ habeamus solatium, et promissi invicem amoris et obsequii certissimum arB gumentum. In eo autem sumus articulo, ut consilium nostrum suspectum esse non debeat, et quo non auderemus, præsertim in ecclesiasticis aliquid postulare, quod non credamus Domino placiturum, et Ecclesiæ et regno conducere, et modis omnibus expedire. Utique si rem grandem peteremus, confidimus esse nos audiendos. De monacho, qui se abbatem Boxel. gerit, rescribe voluntatem domini regis et consilium tuum. EPISTOLA LXXII. AD ABBAT1SSAM DE AMBRESBURl. Quoties personæ ecclesiasticæ omni jure contempto ecclesiasticas impugnantsanctiones, eo quidem gravius puniendæ sunt, quo ad sacrilegii crimen et scelus apostasiæ quodammodo videntur accedere.

c In eos siquidem merito exercetur acerbitas juris

qui subhabitu religionis,etquodam impio velamine pietatis impune justitiam subvertere moliuntur. Hoc tui esse propositi sæpe audivimus, et si vera sunt quæ dicuntur, jam palam erumpit impietas, et ut audaciam tuam exerceas in innocentum læsione, Romano schismati, et nostræ imfirmitati æque congratularis. Sed potens est Dominus, suam serenare Ecclesiam, et nostrum pro beneplacito suo relevare laborem, et tibi pro meritis respondere. Distuleramus pœnam suspensionis ad tempus; sed, ut dicitur tu diutius pœnam suspensionis non pateris suspendi. Niteris enim sedis apostolicæ statuta convellere. Et ad succidendam radicem fundaminis tui, securim provocas festinantem. Constat enim dilectum filium nostrum Jordanum Saresberiensis Ecclesiæ thesaurarium a domino papa Adriano in possessionem ecclesiæ de Froila confirmatum : et tu eum, sicut ejus indicat querimonia, in injuriam sedis apostolicæ et nostram, violenter et manu armata, quod nec feminam, nec monialem, nec religiosum quempiam decet, destituere præsumpsisti. Quia ergo ei injustitia deesse non possumus, tibi præcipiendo mandamus,quatenus ei aut præfatam ecclesiam cum ablatorum integritate sine dilatione restituas, aut in 0ctavis Assumptionis Beatæ Mariæ nostro conspectui super objectis appareas responsura. Licet enim de jure tuam possemus punireinobedientiam: malumus tamen per patientiam exspectaredum cito

[merged small][ocr errors]

Optatos mihi successus fortuna invidet, et pio affectui sæpissime impia reluctatur. In partibus vestris cordis mei thesaurus pridem locatus est, et quod in mundo pretiosissimum duco,apud vos mihi est fidelium copia amicorum. Sin autem deceptus sum, gratus tamen est admodum labefactæ et credulæ opinionis error. De moribus enim amicorum sanctum semper esse debet, venerandumque judicium ; perversi ingenii est de eis facile perperam judicare, recte quoque copiam dixerim, eo quod multis amicus me vice versa a multis amari confido. Confido, inquam, a spe indubitata non ambigens, et scio quod spes ista non confundit, eo quod charitas nescit finem confusionis. Licet enim interdum errorem habeat ex simplicitate conscientiæ, omnem vitat confusionem ex merito subvenientis gratiæ, virtutisque perfectæ. Quid ergo dulcius quam talem thesaurum frequenter invisere, unde anima jucundatur, et alios jucunditatis suæ facit esse participes? Ubiestamor, inquit, ibi est oculus, et ubi est thesaurus, ibi est cor tuum. Quid ergo amarius quam ab ejus contemplatione suspendi, quod aut solvit, aut præ cæteris cor appetit, et in quod radius oculi sempertendit? Hæc quidem amaritudo mea jampridem, et armaritudo amarissima, ut neminem apud vos videre licuerit amicorum, unde teste conscientia, ut huic medererangustiæ, me nuper impelli permisi, ut descenderem ad gentem amicam, sed causam invisam. Accessi quidem ad vos, sed ibidem gravatus, cumulatus, et exulceratus est dolor meus. Cum enim desideratam faciem vestram nocturno tempore, et ad modicum, et vix vidissem, eadem mihi solito infortunio cito nimis subtracta est, ut eam nec ad salutandum mihi discedenti, et eo magis cupienti mane licuerit videre. Quæsivi diu, diu exspectavi, rogavi, sollicitavi multos, sed non fuit qui adjuvaret, hoc in me tunc fortuna potuit ; sed licet temeraria sit amare et salutare absentem, nec audebit, nec quidem poterit prohibere. Valete et præsentiam vestram animo meo subtrahi non posse noveritis.

EPISTOLA LXXIV. AD ABBATIS8AM DE AMBRESBURI.

Regia nos impellit auctoritas, ut sanctæ Romanæ Ecclesiæ vindicemus injuriam, et, ut de nostro taceamus, contemptum regiæ majestatis. Nos autem ne istud facere cogeremur, vos paterna mansuetudine commonuimus, quatenus dilecto filio Jordano thesaurario restitueretis possessionem ecclesiæ de Froila, quam ei constat præsidente beato Adriano

[ocr errors]

ipsum post edictum domini regis, in contemptum Ecclesiæ Romanæ violenter et absque ordine judiciario ejecistis, sicut ejus iterata indicatquerimonia. Sed quia adhuc in vestra contumacia perseveratis, vobis præcipiendo mandamus, quatenusjuxta mandatum dominæ reginæ, quod suscepisti, memorato Jordano præfatam ecclesiam temere permittatis, sicut in transitu domini regis auctoritate apostolica possidebat. Alioquin cum in Octavis Beatæ Mariæ nobis apparueritis, contemptum sanctæ Romanæ Ecclesiæ præterire non poterimus impunitum. Et si domina regina, quod in edictum regis commisistis, condigna correctione emendaverit, nos illud ratum habebimus, quoniam ex auctoritate canonum, nisi jura taliter contemnuntur, ad reprimendum malitiam manus adhibenda est militaris. Prohibemus etiam auctoritate Ecclesiæ Romanæ et nostra, ne decimas et bona ecclesiæ ante judicii examen distrahere præsumatis.

EPISTOLA LXXV. AD ABBATEM CEllENsEm.

Cellensi abbati.

Quantam operam dederim promovendo negotio, pro quo in Angliam miseratis, veritas novit, et discretioni vestræ non sit incognitum. Et licet numquam bene speraverim de profectu, quia noveram mores hominis, qui semper adversus Ecclesiam dimicat, et loca venerabilia potius deprimit quam exaltet, et quatenus permittitur, destructioniquam ædificationi magis insistit; eum tamen primo per nuntium et litteras sollicitavi absentem, itemque præsentem in faciedomini Cantuariensis, et tandem cum ex aliis causis ad partes illius descenderem, accitis amicis et familiaribus ejus satis institi, ut si non poterat induci ut daret quod promisisse dictus est, dispendium ecclesiæ vestræ, et confusionem vestram, transmisso alicujus solatii beneficio compensaret. Cæterum, quod ab initio præsagiebam, quanto magis pulsabatur, eo magis et magis innotuit. Dimisso ergo comite, illum qui vos deceperat, persecutus sum, obtinuitque ut eum anathematis vinculo Cantuariensis archiepiscopus innodaret, et transmissis, ad episcopos litteris juberet comprehendi. Profusus itaque factus est a facie Domini, ut a fidelibus ejus omnino nequeat inveniri. Latitans autem forte cellas et monasteria circuit, et se nunc Cluniacensem, nunc Remensem, aut cujus libuerit professionis monachum gerit, et, sicut accepimus ab his, qui eum viderunt, jam abjecit nomen infamiæ, et se Barathri filium radendum omnino de libro justorum et omni fidelium congregatione, Radulfum Baratri diffitetur. Puto etiam quod qui momachum pridem abjecit, projecit et nunc habitum ejus, in quo metuit deprehendi. Sed auctore Domino spero, licet hoc moram habeat, quia comprehendetur in operibus manuum suarum. Fratri autem qui cum eo venerat, eventus negotii imputari non desatis vigilanter institit, donec ei, accepta corporaliter comitis responsione, constaret se frustra laborasse. Hoc enim a festo Beati Remigii responsum accepit. Exinde, sicut vobis scripsisse me memini, aliquantulam moram fecit, utamicos, quos nondum viderat, visitaret : rediit tandem. Si patrocinio indigetalieno, et meum quid potest, quæso, ut eum paterno recipiatis affectu, et ea tractetis mansuetudine,quam moribus ejus novistis expedire. An plus orare liceat, aut expediat, plenius nostis. Scio utique quia quivos familiaribus novit, rem improbam aut petere non audet, aut impudenter petit. Hoc itaque vobis ascribere fidelius ausim, quam Portio Catomi familiari suo Cicero pridem ascripserit. Mitto vobis munus exiguum eo fiducialius, quod ab antiquo didici vosin talibus non tam pensare pretium munerisquam mittentis affectum. Munus tamen est acceptione dignum, si tamen cum mittentis affectu significatio muneris attendatur. Hoc utique vas salarium est argenteum, aureas habens notas. Recte quidem, eo quod illius salis habetis copiam,quod eo præcepto legis sacrificiorum est omnium eondimentum. Sed et illud Domino offertis examinato eloquii casti argento, et aureæ virtutum imagines in speculo verbi et operis remident intuentibus, eosque provocant, ut imitatione virtutum possint esse speculum aliorum. Sed et Ipsa rotunditas formæ congruit perfectioni vestræ. Nostis autem quia sacrarum rerum signa venerabilia sunt et in materia viliori. Ego autem arbitror quod et si munus vilesceret ab æstimatione sui, comvalescet tamen gratia ejus, eo quod meam charitatem et vestram cum sapientia significat, sanctitatem. Quia frater Thomas solus erat, ei servientem equitem dedi, quem, cum ad vos venerit, prout magis placuerit retinebitis aut remittetis, equitem sive peditem, tarde quoque aut cito. Equum enim domino Thomæ dedi, ita tamen ut eum sibi distrahere in Anglia non liceret. Exinde autem, cum a nobis exierit, pro animi sui arbitrio utelur vel abutetur eo, sicut suo, imorevera suo. Nec ob aliud legem dixi donationi, nisi ut honestati accipientis consulerem, et necessitati itinerantis providerem. Nam quod ad sumptus necessarios quidem, et si forte non omnes.voluntarios, libenti animo ministravi. Servienti quoque non tenetur in aliquo, nisi forte ex cultu religionis ad charitatem et ad familiaritatem, jure convictus et societatis. Ego si quidem ei ex pacto teneor, et auctore Domino satisfaciam. Mora ergo ipsius aut reditus a vestro pendet arbitrio, et per eum quod placuerit rescribetis. Præterea quia expositio magistri Hugonis apud nos inveniri non potest, illam, si placet,transmittite. Recolo enim quod apud vos est. Boetium quoque de Trinitate, quem apud vos, et libros quos apud dominum Simonem priorem Pruvini deposui, quoniam eis frater meus indiget, si placet, per eumdem mihi mittatis.

bet, quoniam ex contingentibus nihil omisit, sed A

EPISTOLA LXXVI. AD EUMDEM. Eidem Cellensi. Devotionis meæ fidem vobis pridem arbitror esse notam, ut de ea non debeatis omni spiritui credere. Hoc dico ne, si frater Thomas sinistrum quidpiam auribus vestris instillare præsumpserit, fidem adhibeatis, quoniam est aliquid inter me et illum, unde vestrum, aut discreti cujuslibet non reformido subirejudicium. Quod ut possitis examinare facilius, rem paucis aperiam. Elapsis admodum paucis diebus, postquam ad nos applicuit, palam omnibus factum est, quia ei labor perierat, et vobis opera et impensa. Deinde nobiscum, et in circuitu nostro moratus est per dies aliquot, et se levius quam expediret, in verbo duntaxat et gestu (nihil enim criminosum in eo argui potest) paulisper habere cœpit. Confluunt ad nos multi sapientes et insipientes, ut error aut prudentia nusquam possit facilius deprehendi. Sicut ergo placebat hominis sobrietas et continentia, sic levitas verbi, et gestus, et consiliorum inconstantia displicebat. Movebatur enim facileetintemperanter, sed iram interdum facile deponebat, et quia convictus curialium, popularisque tumultus simplicioribus animis nunquam aut raro proficit ad religionem,consulto ipsum circa monasteria, et canonicas, quibus familiaris eram, dum apud nos degebat, volui immorari. Interim quoque consuli, ut cognatos suos, quos volebat, inviseret ; ita tamen ut eis neC quaquam daret spem reditus sui. Expertus enim sum in multis negotiis, quod cum in turba sæculari solum monachum versari periculosum est, ingente nostra periculosissimum est. Puerum ergo, per quem vobis gratias egi de panibus, potum quoque petens, quoniam non magis epulo quam bibo sum, sicut nostis, ad vos destinavi, ut vestrum super, mora vel reditu ejus consilium reportaret.Quo moram faciente, cum hoc expedire cernerem, fratrem Thomam monui, ut rediret. Molestum quidem fuit, nec ob hoc destiti, sed eo magis institi, quod de eo retinendo, plures, qui eum ad modicum, et, ut fit, in transitu viderant, videbam sollicitos. Nam et me quidam eorum sollicitabant. Magis itaque motus sum, et ut rediret, majorem operam dedi. Nam D deindustria subtraxisumptus,consiliareprobabam, et quasi calcaribus urgebam ut rediret. Hoc autem ei molestissimum fuit, eo quod natalium dierum festa inter cognatos et amicos, et notos, in locis plebeiis, et ab omni reverentia exemptis transigere decreverat et condixerat. Malui ergo me opponere indignationi ejus, quam acquiescere consilio periculoso. Frater enim mitis est, et bonæ voluntatis ut credo, sed simplicior adhuc, quam ut in turbis populorum regimini suo committi expediat. Nam præter levitatem aut nihil, minimum in ipso arguo, eo tamen excepto quod aut nullus aut rarus est, in quo non inveniat quod carpat, et hoc ab innatæ levitatis fomite arbritror evenire. Videbam

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »