Obrazy na stronie
PDF
ePub

exinde gratiam habituri, non satis exploratum est.. Languet enim plerumque gratia defunctorum, et cum ipsis meritorum memoria leviter evanescit. Speramus tamen, et utinam spes nostra nullum confundat, invalescente charitate in cordibus amicorum nostrorum per Spiritum sanctum ! Tu vero ne quid in fraudem hujus indulgentiæ facias, modis omnibus præcave, certus, quia justitia Domini nullius hominis errore deluditur. Ad hæc in promovendis precibus nostris apud dominum regem super negotio Exoniensis Ecclesiæ, dilectionem et diligentiam tuam experiendam esse decrevimus, rogantes attentius ut ea sic procures, ut hoc absentiæ et domini regis, et tuæ habeamus solatium, et promissi invicem amoris et obsequii certissimum arB gumentum. In eo autem sumus articulo, ut consilium nostrum suspectum esse non debeat, et quo non auderemus, præsertim in ecclesiasticis aliquid postulare, quod non credamus Domino placiturum, et Ecclesiæ et regno conducere, et modis omnibus expedire. Utique si rem grandem peteremus, confidimus esse nos audiendos. De monacho, qui se abbatem Boxel. gerit, rescribe voluntatem domini regis et consilium tuum.

nostra iniquitate malis, præcipuam de salute vestra, A
unde tot populorum salus est, concepimus sollici-
tudinem, quæ super flagellum Domini, quo per
gratiam ejus flagellantur in corpore, die noctuque
affligit in mente. Unde cogimur statum vestrum per
nuntium explorare, qui eum si fieri posset, malle-
mus præsentialiter intueri. Meminimus autem nos
vobis supplicasse, ut salutem, cum præsentiam
vestram malitia temporis invideat, archidiaconum
nostrum, qui nobis unicus est, et consilii nostri
primus redire permitteretis. Debuerat enim venisse
non vocatus, fueratque inobedientiæ ante Dominum
et homines arguendus, nisi eum vestra necessitas
excusaret. Sed quia voluntatem vestram nostræ
semper prætulimus, et quatenus licuerit proferre
decrevimus, ipsi quod deliquit pro voluntate vestra
indulgemus; volentes, ut quandiu necessitas ex-
egerit, insistat obsequio vestro, et ut totam fidem
suam et industriam necessitati vestræ accommodet,
præcipimus; ita tamen ut quam cito potueritis ca-
rere eo, ipsum, si placet, redire permittatis. Nam
et ego ipse, quem misericordia Domini afflixit lecto.
etiam cum temporalis vitæ dispendio, negotia vestra
libentissime portarem in humeris meis, dum pax
reformaretur terris et populis, quos vestro regimini
commisit Dominus. Spero autem quod quanto li-
bentius acquiesco, et semper acquievi voluntati ve-
stræ, tanto si placet benignius condescendetis ne-
cessitati meæ, et preces meas de remittendo can-
cellario, et promovendo negotio Exoniensis Ecclesiæ
facilius audjetis, noveritisque pro certo quod id
nullo modo peteremus, nisi illud crederemus esse,
Domino gratum, et vobis utile et honestum. Audite
si placet quod in isto tam affectuose postulamus
articulo, fortasse nihil amplius petituri.

EPISTOLA LXXI.

AD R. ARCHIDIACONUM.

Archidiacono.

Sæpe jam revocatus es, qui ad unius patris senis et languentis vocationem rediisse debueras. Et quidem verendum est ne tarditatem tuam puniat Dominus, si abinobedientia obsurdescis, beneficiorum immemor, patrisque, quem languentem in humeris portare debueras, contemptor. Eras omnino inexcusabilis et maledictioni nostræ proximus, nisi tuam absentiam sub prætextu necessitatis suæ dominus rex excusaret. Cæterum, quia publicam utilitatem, quæ in negotiis domini regis vertitur, privatæ utilitati præferimus, voluntatem ipsius, quam semper, quatenus licuit, et expediebat, nostræ prætulimus, adhuc sustinemus nostro præjudicasse mandato, sub ea tamen conditione ut quam cito gratiam ejus potueris obtinere, ad nos redire non differas. Et hoc tam necessitati tuæ, quam voluntati ejus ad præsens indulgemus, veriti periculum tuum, si eo offenso redieris. Timemus enim ne si periculum amissæ gratiæ pro nobis incurras, eam per nos recuperare non possis. Breves enim sunt dies no. stri, et quam sumus nos ipsi, aut nostri pro nobis

C

EPISTOLA LXXII.

AD ABBATISSAM DE AMBRESBURI,

Quoties personæ ecclesiasticæ omni jure contempto ecclesiasticas impugnant sanctiones, eo quidem gravius puniendæ sunt, quo ad sacrilegii crimen et scelus apostasie quodammodo videntur accedere. In eos siquidem merito exercetur acerbitas juris qui sub habitu religionis, et quodam impio velamine pietatis impune justitiam subvertere moliuntur. Hoc tui esse propositi sæpe audivimus, et si vera sunt quæ dicuntur, jam palam erumpit impietas, et ut audaciam tuam exerceas in innocentum læsione, Romano schismati, et nostræ imfirmitati æque congratularis. Sed potens est Dominus, suam serenare Ecclesiam, et nostrum pro beneplacito suo relevare laborem, et tibi pro meritis respondere. Distuleramus pœnam suspensionis ad tempus; sed, ut dicitur tu diutius pœnam suspensionis non pateris suspendi. Niteris enim sedis apostolicæ statuta convellere. Et ad succidendam radicem fundaminis tui, securim provocas festinantem. Constat enim dilectum filium nostrum Jordanum Saresberiensis Ecclesiæ D thesaurarium a domino papa Adriano in possessionem ecclesiæ de Froila confirmatum : et tu eum, sicut ejus indicat querimonia, in injuriam sedis apostolicæ et nostram, violenter et manu armata, quod nec feminam, nec monialem, nec religiosum quempiam decet, destituere præsumpsisti. Quia ergo ei in justitia deesse non possumus, tibi præcipiendo mandamus,quatenus ei aut præfatam ecclesiam cum ablatorum integritate sine dilatione restituas, aut in Octavis Assumptionis Beatæ Mariæ nostro conspectui super objectis appareas responsura. Licet enim de jure tuam possemus punire inobedientiam: malumus tamen per patientiam exspectare dum cito

errata corrigas, et sic imminens flagellum evadere A fuisse a Romana Ecclesia confirmatam, Unde et merearis. Munitus est Jordanus apostolico privilegio, munitus est litteris tuis, munitus est testium sufficientia, sicut nosti, et meminisse debueras, quam fideliter, quam utiliter ipse et sui persæpe sudaverint.

EPISTOLA LXXIII.

AD.

B

Optatos mihi successus fortuna invidet, et pio affectui sæpissime impia reluctatur. In partibus vestris cordis mei thesaurus pridem locatus est, et quod in mundo pretiosissimum duco,apud vos mihi est fidelium copia amicorum. Sin autem deceptus sum, gratus tamen est admodum labefactæ et credulæ opinionis error. De moribus enim amicorum sanctum semper esse debet, venerandumque judi. cium; perversi ingenii est de eis facile perperam judicare, recte quoque copiam dixerim, eo quod multis amicus me vice versa a multis amari confido. Confido, inquam, a spe indubitata non ambigens, et scio quod spes ista non confundit, eo quod charitas nescit finem confusionis. Licet enim interdum errorem habeat ex simplicitate conscientiæ, omnem vitat confusionem ex merito subvenientis gratiæ, virtutisque perfectæ. Quid ergo dulcius quam talem thesaurum frequenter invisere, unde anima jucundatur, et alios jucunditatis suæ facit esse participes? Ubiest amor, inquit, ibi est oculus, et ubi est thesaurus, ibi est cor tuum. Quid ergo amarius quam ab ejus contemplatione suspendi, quod aut solvit, aut præ cæteris cor appetit, et in quod radius oculi semper tendit? Hæc quidem amaritudo mea jampridem, et amaritudo amarissima, ut neminem apud vos videre licuerit amicorum, unde teste conscientia, ut huic medererangustiæ, me nuper impelli permisi, ut descenderem ad gentém amicam, sed causam invisam. Accessi quidem ad vos, sed ibidem gravatus, cumulatus, et exulceratus est dolor meus. Cum enim desideratam faciem vestram nocturno tempore, et ad modicum, et vix vidissem, eadem mihi solito infortunio cito nimis subtracta est, ut eam nec ad salutandum mihi discedenti, et eo magis cupienti mane licuerit videre. Quæsivi diu, diu exspectavi, rogavi, sollicitavi multos, sed non fuit qui adjuvaret, hoc in me tunc fortuna potuit; sed licet temeraria sit amare D et salutare absentem, nec audebit, nec quidem poterit prohibere. Valete et præsentiam vestram animo meo subtrahi non posse noveritis.

EPISTOLA LXXIV.

AD ABBATISSAM DE AMBRESBURI.

Regia nos impellit auctoritas, ut sanctæ Romanæ Ecclesiæ vindicemus injuriam, et, ut de nostro taceamus, contemptum regiæ majestatis. Nos autem ne istud facere cogeremur, vos paterna mansuetudine commonuimus, quatenus dilecto filio Jordano thesaurario restitueretis possessionem ecclesiæ de Froila, quam ei constat præsidente beato Adriano

C

ipsum post edictum domini regis, in contemptum Ecclesiæ Romanæ violenter et absque ordine judiciario ejecistis, sicut ejus iterata indicat querimonia. Sed quia adhuc in vestra contumacia perseveratis, vobis præcipiendo mandamus, quatenus juxta mandatum dominæ reginæ, quod suscepisti, memorato Jordano præfatam ecclesiam tenere permittatis, sicut in transitu domini regis auctoritate apostolica possidebat. Alioquin cum in Octavis Beatæ Mariæ nobis apparueritis, contemptum sanctæ Romanæ Ecclesiæ præterire non poterimus impunitum. Et si domina regina, quod in edictum regis commisistis, condigna correctione emendaverit, nos illud ratum habebimus, quoniam ex auctoritate canonum, nisi jura taliter contemnuntur, ad reprimendum mali

tiam manus adhibenda est militaris. Prohibemus etiam auctoritate Ecclesiæ Romanæ et nostra, ne decimas et bona ecclesiæ ante judicii examen distrahere præsumatis.

EPISTOLA LXXV.

AD ABBATEM CELLENSEM.

Cellensi abbati.

Quantam operam dederim promovendo negotio, pro quo in Angliam miseratis, veritas novit, et discretioni vestræ non sit incognitum. Et licet nunquam bene speraverim de profectu, quia noveram mores hominis, qui semper adversus Ecclesiam dimicat, et loca venerabilia potius deprimit quam exaltet, et quatenus permittitur, destructioni quam ædificationi magis insistit; eum tamen primo per nuntium et litteras sollicitavi absentem, itemque præsentem in facie domini Cantuariensis, et tandem cum ex aliis causis ad partes illius descenderem, accitis amicis et familiaribus ejus satis institi, ut si non poterat induci ut daret quod promisisse dictus est, dispendium ecclesiæ vestræ, et confusionem vestram, transmisso alicujus solatii beneficio compensaret. Cæterum, quod ab initio præsagiebam, quanto magis pulsabatur, eo magis et magis innotuit. Dimisso ergo comite, illum qui vos deceperat, persecutus sum, obtinuitque ut eum anathematis vinculo Cantuariensis archiepiscopus innodaret, et transmissis, ad episcopos litteris juberet comprehendi. Profusus itaque factus est a facie Domini, ut a fidelibus ejus omnino nequeat inveniri. Latitans autem forte cellas et monasteria circuit, et se nunc Cluniacensem, nunc Remensem, aut cujus libuerit professionis monachum gerit, et, sicut accepimus ab his, qui eum viderunt, jam abjecit nomen infamiæ, et se Barathri filium radendum omnino de libro justorum et omni fidelium congregatione, Radulfum Baratri diffitetur. Puto etiam quod qui momachum pridem abjecit, projecit et nunc habitum ejus, in quo metuit deprehendi. Sed auctore Domino spero, licet hoc moram habeat, quia comprehendetur in operibus manuum suarum. Fratri autem qui cum eo venerat, eventus negotii imputari non de

bet, quoniam ex contingentibus nihil omisit, sed A satis vigilanter institit, donec ei, accepta corporaliter comitis responsione, constaret se frustra laborasse. Hoc enim a festo Beati Remigii responsum accepit. Exinde, sicut vobis scripsisse me memini, aliquantulam moram fecit, ut amicos, quos nondum viderat, visitaret: rediit tandem. Si patrocinio indiget alieno, et meum quid potest, quæso, ut eum paterno recipiatis affectu, et ea tractetis mansuetudine, quam moribus ejus novistis expedire. An plus orare liceat, aut expediat, plenius nostis. Scio utique quia qui vos familiaribus novit, rem improbam aut petere non audet, aut impudenter petit. Hoc itaque vobis ascribere fidelius ausim, quam Portio Catoni familiari suo Cicero pridem ascripserit. Mitto vobis munus exiguum eo fiducialius, B quod ab antiquo didici vos in talibus non tam pensare pretium muneris quam mittentis affectum. Munus tamen est acceptione dignum, si tamen cum mittentis affectu significatio muneris attendatur. Hoc utique vas salarium est'argenteum, aureas habens notas. Recte quidem, eo quod illius salis habetis copiam,quod eo præcepto legis sacrificiorum est omnium condimentum. Sed et illud Domino offertis examinato eloquii casti argento, et aureæ virtutum imagines in speculo verbi et operis renident intuentibus, eosque provocant, ut imitatione virtutum possint esse speculum aliorum. Sed et Ipsa rotunditas formæ congruit perfectioni vestræ. Nostis autem quia sacrarum rerum signa venerabilia sunt et in materia viliori. Ego autem arbitror C quod et si munus vilesceret ab æstimatione sui, convalescet tamen gratia ejus, eo quod meam charitatem et vestram cum sapientia significat, sanctitatem. Quia frater Thomas solus erat, ei servientem equitem dedi, quem, cum ad vos venerit, prout magis placuerit retinebitis aut remittetis, equitem sive peditem, tarde quoque aut cito. Equum enim domino Thomæ dedi, ita tamen ut eum sibi distrahere in Anglia non liceret. Exinde autem, cum a nobis exierit, pro animi sui arbitrio utelur vel abutetur eo, sicut suo, imo revera suo. Nec ob aliud legem dixi donationi, nisi ut honestati accipientis consulerem, et necessitati itinerantis providerem. Nam quod ad sumptus necessarios quidem, et si forte non omnes voluntarios, libenti animo mini- D stravi. Servienti quoque non tenetur in aliquo, nisi forte ex cultu religionis ad charitatem et ad familiaritatem, jure convictus et societatis. Ego si quidem ei ex pacto teneor, et auctore Domino satisfaciam. Mora ergo ipsius aut reditus a vestro pendet arbitrio, et per eum quod placuerit rescribetis.

Præterea quia expositio magistri Hugonis apud nos inveniri non potest, illam, si placet,transmittite. Recolo enim quod apud vos est. Boetium quoque de Trinitate, quem apud vos, et libros quos apud dominum Simonem priorem Pruvini deposui, quoniam eis frater meus indiget, si placet, per eumdem mihi mittatis.

[blocks in formation]

Devotionis meæ fidem vobis pridem arbitror esse notam, ut de ea non debeatis omni spiritui credere. Hoc dico ne, si frater Thomas sinistrum quidpiam auribus vestris instillare præsumpserit, fidem adhibeatis, quoniam est aliquid inter me et illum, unde vestrum, aut discreti cujuslibet non reformido subire judicium. Quod ut possitis examinare facilius, rem paucis aperiam. Elapsis admodum paucis diebus, postquam ad nos applicuit, palam omnibus factum est, quia ei labor perierat, et vobis opera et impensa. Deinde nobiscum, et in circuitu nostro moratus est per dies aliquot, et se levius quam expediret, in verbo duntaxat et gestu (nihil enim criminosum in eo argui potest) paulisper habere cœpit. Confluunt ad nos multi sapientes et insipientes, ut error aut prudentia nusquam possit facilius deprehendi. Sicut ergo placebat hominis sobrietas et continentia, sic levitas verbi, et gestus, et consiliorum inconstantia displicebat. Movebatur enim facile et intemperanter, sed iram interdum facile deponebat, et quia convictus curialium, popularisque tumultus simplicioribus animis nunquam aut raro proficit ad religionem,consulto ipsum circa monasteria, et canonicas, quibus familiaris eram, dum apud nos degebat, volui immorari. Interim quoque consuli, ut cognatos suos, quos volebat, inviseret ; ita tamen ut eis nequaquam daret spem reditus sui. Expertus enim sum in multis negotiis, quod cum in turba sæculari solum monachum versari periculosum est, in gente nostra periculosissimum est. Puerum ergo, per quem vobis gratias egi de panibus, potum quoque petens, quoniam non magis epulo quam bibo sum, sicut nostis, ad vos destinavi, ut vestrum super, mora vel reditu ejus consilium reportaret.Quo moram faciente, cum hoc expedire cernerem, fratrem Thomam monui, ut rediret. Molestum quidem fuit, nec ob hoc destiti, sed eo magis institi, quod de eo retinendo, plures, qui eum ad modicum, et, ut fit, in transitu viderant, videbam sollicitos. Nam et me quidam eorum sollicitabant. Magis itaque mo. tus sum, et ut rediret, majorem operam dedi. Nam de industria subtraxi sumptus,consilia reprobabam, et quasi calcaribus urgebam ut rediret. Hoc autem ei molestissimum fuit, eo quod natalium dierum festa inter cognatos et amicos, et notos, in locis plebeiis, et ab omni reverentia exemptis transigere decreverat et condixerat. Malui ergo me opponere indignationi ejus, quam acquiescere consilio periculoso. Frater enim mitis est, et bonæ voluntatis ut credo, sed simplicior adhuc, quam ut in turbis populorum regimini suo committi expediat. Nam præter levitatem aut nihil, minimum in ipso arguo, eo tamen excepto quod aut nullus aut rarus est, in quo non inveniat quod carpat, et hoc ab innatæ levitatis fomite arbritror evenire. Videbam

quidem mihi alterutrum imminere discrimen, ut A auctore Domino, alienissimum. Non ad injuriam

aut ego periclitarer in gratia ejus aut vestram mererer amittere. Fateor culpam meam, deliberavi quidem, et amplius, quam per mensem, sed tandem collecto spiritu me constanter indignatione ejus opposui, ne fidei, quam vobis debeo, periculum facerem. Compuli ergo ad reditum, et hæc quoque est culpa mea. Consilio meo tandem invitus acquievit, sed gratum habeo quod acquievit tandem vel invitus. Inde simultatis causæ, inde detractionis fomes, inde totius officii mei obsequii denigratio. Misistis ad nos quandoque fratrem Thomam Norwicensem, fratrem Willelmum, et aliquos alios. In eo acquieverunt omnes, sed neminem eorum piguit meo acquievisse consilio. Solus hic suum meo ali. quandiu prætulit, sed tandem acquievit. An deli- B querim, judicate. Et quoniam frater quidem simplex est, et mimine, ut credo, malitiosus, precor ut eum charum habeatis, et utamini eo, quoniam utilis est, et sicut sibi in locis publicis nequaquam committendus, ita in obsequio vestro necessarius. Aliud forte de se ipso testimonium perhibebit, sed me nihil urget ad mentiendum. Solebatis et mihi credre. Nec adhuc quidem demerui, conscientiæ et verbi mei testis in cœlo fidelis est, et qui omne mendacium punit et mercede amicam sibi remunerat veritatem. Latorem præsentium minus diligere consuevit, ex quo eum coegit ad reditum, suspicatus quo me induceret, adeo quidem ut illum vix coegerim transfretare, sed ad hoc me coegerat amor vester, cui debeo quidquid sum et possum, c imo et quidquid ero et potero, et si quid tamen amplius potuero. Valete.

EPISTOLA LXXVII.

ᎪᎠ ...

Gratiæ vestræ congratulor, quæ dum amicorum meorum, ut creditur, profectum quærit, meum promeruit famulatum. Cæterum, sicut non possum non approbare charitatis affectum, sic non possum simplicitatis non reprobare consilium.Gradus enim, in quem illum amicum vestrum vultis intrudere, nec proposito ejus congruit, nec ætati, sed certe nec saluti. Desiderio quoque vestro cum multis aliis ratio temporis refragatur, et loci. Nemo potest duobus dominis servire, ut liquidum sit justum non posse et profectui fratrum invigilare utiliter, et satellitibus curiæ ad gratiam famulari. Nonne iste in patrocinium improbitatis, ne dicam flagitiorum, ad singula regiam opponunt auctoritatem? Bene ergo agenti et tuenti ecclesiasticam libertatem apud vos obstat regis, sed male agenti reclamat ubique auctoritas legis Domini. Quis senem in consulatus angulo positum, commode faciat circuire provinciam, et emergentibus novæ difficultatis articulis in momento transcurrere? Alienum fuit semper a proposito hominis, aliorum ob avaritiam explorare vitam, vicinorum insidiari operibus, amicos reos facere, notos pariter et ignotos, ut placeret alii, aut quæstum faceret sibi, spoliare. Sed amodo erit,

D

alicujus hæc scribo. Sed depingo organum Satanæ, quod sub pallio hujus quandoque videmus latitare; latitare, inquam, at insanire et debacchari rectius dixerim. Nomen enim honestum et utile, et a sanctis Patribus proinde institutum est, sed sub velamine pietatis, rectique officii, vesanit actio impudica, cæca ambitio, crudelitas impia, insignis avaritia, impurus et impudens questus. Quid delatore sene, sacerdote, impurius, impudentius, aut nequius? Nunquid tantam famæ et conscientiæ jacturam faciet, ut placeat satellitibus curiæ ? aut quomodo si eis displicuerit, ministrabit? In summa, aut illos, aut vos habebit infestos, cum neutrum ei expediat, aut suis. Parcite ergo amico, nec ei multorum, et quod maxime veremur, Domini inimicitias procuretis. Norveritis autem quia dominus archiepiscopus petitionem vestram omnino reprobat, nec aliquem ex amicis decanum hujusmodi, id est delatorem convicaneorum, fieri sustinebit.

EPISTOLA LXXVIII.

AD CANCELLARIUM ANGLIE.

Juxta mandatum dilectionis vestræ, litteras domini mei dominum regem et vos sub ea auctoritate conceperam, ut vobis redeundi festinata necessitas indiceretur, nisi crimen inobedientiæ malletis incurrere, et cum pœna anathematis dispendium bonorum, quæ a Cantuariensi Ecclesia habetis, sustinere. Cæterum ad preces regias ab insperato per Hugonem de Doura domino meo porrectas cum blanditiis et promissionibus transmissis, hunc coactus sum, urgente mandato domini mei, temperare rigorem, et necessitati publicæ aliquid indulgere. Si enim vera sunt quæ dicuntur a redeuntibus, et utinam vera sint, rex et tota curia adeo pendent de consilio vestro, ut nec spes pacis immineat, nisi eam vestra prudentia præfiguret. Unde dominus meus quandoque hæsitare cœpit quid sit quod dominus rex et vos super reditu vestro maturando aut differendo interdum contraria postulastis et scribitis, cum in aure et ore vulgi sonet, vobis esse cor unum et animam unam, vel urgente familiaritatis amicæ stimulo idem velle, el idem nolle necesse sit vobis. Quæsivit etiam quandoque an aliqua in re ista posset esse collusio. Et ego, quid veritas habeat mihi videor præsentire, et quodammodo statum absentis et laborantis præsentialiter intueri. Cum itaque litteras conceptas damnare compellerer, fluctuare cœpi, an expediret nuntium magis retinere, quam mittere. Sed quia jam accepta licentia, quam præmachinati eramus, egres. surus erat, sedit tandem animo, vestrum animum explorare, litterasque quam urgentes potui, licet aliquid indulgeat regiæ voluntati, vobis et illi transmittere procuravi. Porrigit per vos et per litteras suas preces dominus noster regiæ majestati, confiditque se fore audiendum, si vos operam dederitis promovendis illis. Nec unquam memini ipsum ali

Patris mandatum, præsertim illud quod dictabat Spiritus Deo plenus, cum de carnis ergastulo migraret ad Christum. Nunc autem, sicut nos ab intermeantibus de novo accepisse dolemus, post mortem sancti viri expetivit vos Satanas, ut per Petrum de Tantona et Willelmum fratrem ejus, vos in cribro ventilet levitatis, et ejectis parietibus e regione, eam, quam in vobis sanctus Pater fundaverat, scindat et dissipet unitatem. Plane quicunque hoc moliuntur, quantum in ipsis est, Christum exterminant de medio vestri. Siquidem in sanctitatis et justitiæ pace factus est locus ejus, sine qua nemno videbit Dominum. Inde est quod universitati vestræ in virtute obedientiæ præcipiendo mandamus, quatenus fratri memorato, quem vobis Pater decedens præfici voluit, in omnibus quæ ad Dominum sunt, fideliter obediatis, donec in ecclesia Exoniensi, cui domus vestræ custodia duplici jure, spiritualium et temporalium, commissa est, auctore Domino, possimus ordinare pastorem, sine cujus præjudicio interim hoc præcipimus observari. In eos autem qui præfati prioris dispositioni adversari præsumpserint, jubemus severitatem canonicam exerceri, ratam habituri sententiam quamcunque in Petrum, et Willelmum, aut alios complices eorum, si quos habent, sæpedictus Ricardus a priore prænominatus protulerit.

quid affectuosius postulasse: et quidem honestæ A peraretis arbitrio. Observandum quidem erat sancti sunt, et quas justum exaudiri, et quarum repulsa ei non modo confusionem, sed et diffidentiam gratiæ, quam semper promereri studuit, super omnia reportabit. Hoc autem est ut de promovendo in ecclesia Exoniensi magistro B[artholomæo] Exoniensi archidiacono, viro honesto et litterato, et pro quo fidejubere audet, regium consensum et auctoritatem obtineat; sæpeque familiaribus suis dicit, illis tamen duntaxat, quibus hoc verbum communicare licet, se non multam habere gratiam domini regis,si repulsam patiatur,de persona honesta et litterata, cum Robertum filium Hardingi de persona illitterata, et inutili pridem audierit, nisi per canonicos Exonienses, et alios timentes Dominum, consensus ille fuerit impeditus. Scripsit enim super hoc dominus rex, ipsumque archiepiscopum in lecto languoris decumbentem, quidam sollicitare ausi sunt, ideoque donari sibi petit, quod canonice fieri potest, quod contra canones pecunioso pridem indultum est. Fama est apud nos quod trium vacantium episcopatuum reditus ad liberationem vestram vobis dominus rex concesserit, sed non ideo minus de patrocinio vestro in opere isto confidit. Multa quidem sunt quæ in hac parte poteritis allegare, nec dubito de affectu, si ei operam dare placuerit. Nota est industria vestra, et quid Lincol. quid Eborac. et in aliis multis egeritis, neminem nostrum latet. Dimittite animam patris vestri, accepto beneficio petitionis, hilarem, et preces illius faciatis audiri, qui, sicut ipse litteris suis domino regi scribit, nihil ulterius petiturus est: verba sua in ore nuntii posuit, eique dedit in mandatis, ut in omnibus id loquatur et faciat quod ei prædictaveritis. Noveritis autem, quia si distuleritis usque ad adventum domini regis, petitionis effectum, eo ipso putabitquod in mortem ejus dilatio quæratur. De his satis, præsertim sapienti. De cætero mihi et magistro Willelmo de Slidis clerico vestro, de exhibenda justitia duo brevia domini regis necessaria, juxta formam petitionum quas vobis transmitto. Valete, et quod placuerit, transcribite. Hoc autem sciatis quia vobis modis omnibus expedit, ut ante exitum domini nostri redeatis, et si vos incontinenti oportuerit transfretare. Valete iterum et semper. Novit Dominus quia ille, pro quo dominus archiepiscopus sollicitat, totius hujus verbi D eorum gaudium cedit, in quorum manibus iniquiignarus est.

EPISTOLA LXXIX.
Forma eligendi.

Ex relatione nobilis viri Ricardi comitis Devoniæ et Alani de Furnellis qui se interfuisse asserunt iis, quæ sanctæ memoriæ R. prior vester agens in extremis disposuit, nuper accepimus, quod præfatus amicus Domini interrogatus a vobis quem fratrum, si ipse forte in fata concederet, sibi duceret subrogandum, fratrem Ricardum ex nomine designavit, suadens, et pia, qua præditus erat, modestia, sub imagine consilii præcipiens, ut omnes ipsius obtem. PATROL. CXCIX.

C

EPISTOLA LXXX.

AD ....

Lator præsentium, Londonia oriundus, ut ait, de genere suo diligentius perscrutatus, locum natalem citra Cornubiam ulteriorem non potuit invenire. Is amicus noster, si vera sunt quæ proponit, a quodam decano vestro spoliatus est, et longe aliter injuriatus, quam civem Londinensem oporteret. Præceperat dominus rex, ut accito decano, et complicibus ejus, causam hanc dominus archiepiscopus examinaret; sed quia de prudentia vestra et justitia confidit plurimum, eam committit vobis, ut ad faciem potentioris adversarii, Dominum in paupere, si veritati innititur attendatis. Alioquin ad exhibendam concivi nostro justitiam, regio mandato, non sine vexatione decani, urgetur archiepiscopus. Seria res est, etsi pauperum spolia decani et archidiaconi ludum ducant. Quidni? aliorum tristitia in

tates sunt, et sinistra eorum aut repleta est muneribus, aut eis inhiat. Hæc enim hominum monstra dextras non habent. Sicut enim quidam in virtutis exercitio ambidextri sunt, sic isti ambilævi convincuntur ab avaritia et rapina. Hæc adversum archidiaconorum rabiem, pro paupere concive nostro quem secretus ulterioris Cornubiæ sinus juxta turrem Londoniensem edidit. Quod autem ad statum domus nostræ pertinet, idem est qui fuit, et paulo lætior. Nam metus ille, quem vobis episcopus Roffensis et Ranulfus noster incusserant, supervacaneus exstitit, eis res seria agebatur, et ad quam

3

« PoprzedniaDalej »