Obrazy na stronie
PDF
ePub

egregius Jesum Christum, et hunc crucifixum, sic mentibus eorum ingerere, ut per ignominiam crucis, liberationem multorum,exemplo gentilium provenisse, doceret. Sed et ista persuasit fieri non solere nisi in sanguine justorum, et eorum qui populi gererent magistratum. Porro ad liberationem omnium, scilicet Judæorum et gentium,nemo sufficiens potuit inveniri, nisi ille cui in hæreditatem datæ sunt gentes, et præfinita est omnis terra possessio ejus. Hunc autem alium esse non posse,quam filium omnipotentis Dei asseruit, cum præter Deum gentes, et terras omnes, nemo subegerit. Dum ergo sic crucis ignominiam prædicaret, ut gentium paulatim evacuaretur stultitia, sensim ad Dei verbum, Deique sapientiam, et ipsum etiam divinæ majestatis solium, verbum fidei, et linguam prædicatoris erexit. Et ne virtus Evangelii sub carnis infirmitate vilesceret, a scandalo Judæorum, gentiumque stultitia, opera Crucifixi, quæ etiam famæ testimonio roborabantur, exposuit; cum apud omnes constaret, quod ea non posset facere, nisi Deus. Sed quia multa in utramque partem crebro fama mentitur, ipsam juvabat famam, quod, discipuli ejus majora faciebant, dum ad umbram discipuli, a quacunque infirmitate sanabantur ægroti.Quid multa? Astutias Aristotelis, Chrysippi acumina, omniumque philosophorum tendiculas resurgens mortuus confutabat. Decios duces Romanorum, se pro suis exercitibus devovisse percelebre est. Julius quoque Cæsar :

eam illis ordinata charitate distribuit. Totum ergo A niensibus prædicaret, invenio. Studuit prædicator se Deo debet, plurimun suæ patriæ, multum parentibus, propinquis, extraneis minimum, nonnihil tamen. Sapientibus ergo et insipientibus debitor est, pusillis et majoribus. Quæ quidem inspectio communis est omnium prælatorum, et eorum qui spiritualium curam gerunt, et qui sæcularem jurisdictionem exercent. Unde et Melchisedech, quem primum Scriptura regem introducit et sacerdotem, ut ad præsens mysterium taceatur, quo præfigurat Christum, qui in cœlis sine matre, et in terris sine patre natus est: ille, inquam, nec patrem nec matrem legitur habuisse,non quod utroque caruerit, sed quia regnum et sacerdotium de ratione non pariunt caro et sanguis, cum in alterutro creando parentum respectus citra virtutum merita prævalere B non debeat, sed salubria subjectorum fidelium vota; et cum alterutrius culminis apicem quisque conscenderit, oblivisci debet affectum carnis, et id solum agere, quod subjectorum salus exposcit. Subjectis itaque pater sit et maritus, aut si teneriorem noverit affectionem, utatur ea: amari magis studeat, quam timeri, et se talem illis exhibeat, ut vitam ejus ex devotione præferant suæ, et incolumitatem illius, quamdam publicam reputent vitam; et ei tunc omnia recte procedent, et paucorum stipatus obsequio, prævalebit, si opus est, adversus innumerabiles. Fortis etenim est ut mors dilectio (Cant. vш); et cuneus, quem funiculi amoris constringunt, non facile rumpitur. Dorenses cum Atheniensibus pugnaturi de eventu prælii oracula consuluerunt. Re- c« Dux, inquit qui non laborat ut mulitibus charus sponsum est superiores fore, nisi regem Atheniensium occidissent. Cum ventum esset in bellum, militibus ante omnia regis custodia præcipitur. Atheniensibus eo tempore rex Codrus erat. Qui responso dei, et præceptis hostium cognitis, mutato regis habitu, sarmenta collo gerens, in castra hostium ingreditur. In turba obsistentium, a milite quem falce percusseral, interficitur. Cognito regis corpore, Dorenses sine prælio discedunt. Atque ita Athenienses virtute ducis, pro salute patriæ morti se offerentis, bello liberantur. Item Lycurgus in regno suo decreta constituens, populum in obsequia principum, principes ad justitiam impiorum firmavit auri argentique usum, et omnium scelerum materiam sustulit: senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum potestatem dedit. Statuit virginem sine dote nubere, ut uxores eligerentur, non pecunia. Maximum honorem pro gradu ætatis senum esse voluit; nec sane usquam terræ locum honoratiorem senectus habet. Deinde ut æternitatem suis legibus daret, jurejurando obligat civitatem, nihil eos de ejus legibus mutaturos, antequam reverteretur. Proficiscitur autem Cretam, ibi perpetuum exsilium egit, abjicique moriens ossa sua in mare jussit, ne relatis Lacedæmonem solutos se religione jurisjurandi in dissolvendis legibus arbitrarentur. His quidem exemplis eo libentius utor, quod apostolum Paulum eisdem usum dum Athe

D

sit, militem nescit amare. » Nescit humanitatem ducis in exercitu adversus hostes esse. Idem nunquam dixit militibus: Ite huc; sed Venite. Dicebat enim quia participatus cum duce labor, videtur militibus minor. Præterea voluptas corporis, eodem auctore, vitanda est. Aiebat enim in bello corpora hominum gladiis, in pace voluptatibus vulnerari. Senserat enim gentium triumphator, voluptatem nullo modo tam facile superari, quam fuga, eo quod ispum, qui gentes domuerat. Veneris nexibus innodavit mulier impudica.

CAP. IV. Quod divinæ legis auctoritate constat principem legi justitiæ esse subjectum.

Sed quid ad emendicata gentium exempla decurro, quæ tamen plurima sunt, cum rectius quisque possit ad facienda legibus, quam exemplis urgeri ? At ne ipsum principem usquequaque solutum legibus opineris, audi quam legem imponat principibus Rex magnus super omnem terram terribilis, et qui aufert spiritum principum : Cum, inquit, ingressus fueris terram quam Dominus Deus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem sicut habens omnes per circuitum nationes, eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, quinon sit frater tuus. Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos,nec reducet popu

lumin Ægyptum, equitatus numero sublevatus: præ- A Nec reducet populum in Egyptum, equitatus nu

sertim cum Dominus præceperit vobis, ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. Non habebit uxores plurimas quæ afficiant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui,describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacer. dotibus Leviticæ tribus, et habebit secum, légetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt. Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filius ejus super Israel (Deut. XVI). Nunquid, quæso, nulla lege arctatur, quem lex ista constringit? Hæc utique divina est, et im- B pune solvi non potest. Singula verba ejus si sapiant in auribus principum, tonitrua sunt. Taceo de electione ejus, et forma ejus, quæ in principis creatione exigitur. Vivendi formulam, quæ ei præscripta est, mecum paulisper attende. Cum, inquit, fuerit constitutus, qui se totius populi fratrem religionis cultu, et affectu charitatis profiteatur, non multiplicabit sibi equos, quorum numerositate sit subditis onerosus. Equos quidem multiplicare, est plures quam ipsa necessitas exigat, vanæ gloriæ causa, vel erroris alterius congregare. Multum enim et parum, si Peripateticorum principem sequimur, legitimæ quantitatis diminutionem insingulis rerum generibus significant, vel excessum. Licebit ne ergo canes multiplicare, volucresve rapaces, aut truces C bestias, aut quælibet portenta naturæ, cui equorum qui ad malitiam necessarii sunt, et usum totius vitæ, ex legitima quantitate præfinitus est numerus? Nam de histrionibus et mimis, scurris et meretricibus, lenonibus, et hujusmodi prodigiis hominum, quæ principem potius oportet exterminare quam fovere, non fuerat in lege mentio facienda; quæ quidem omnes abominationes istas, non modo a principis aula excludit, sed eliminat a populo Dei. Equorum nomine, totius familiæ et impedimentorum omnium, necessarius intelligitur usus. Cujus legitima quantitas est, quam ratio necessitatis, aut utilitatis exposcit. Ita tamen ut utile et honestum coæquentur, et civilitas conscribatur honestis. Phi losophis enim jampridem placuit, perniciosioreim nullam esse opinionem, illorum opinione qui utile separant ab honesto; et sententiam verissimam et utilissimam esse, honestum et utile in se usquequaque converti. Plato, ut ferunt historiæ gentium, cum vidisset Dionysium Siciliæ tyrannum, corporis sui septum custodibus: « Quod tantum, inquit, malum fecisti, ut a tam multis necesse habeas custodiri?» Hoc utique principem non oportet, qui officiis ita sibi omnium vincit affectus, ut quisque subditus, pro eo periculis imminentibus caput opponat. Cum etiam urgente natura, se pro capite soleant membra exponere, et pellem pro pelle, et cuncta que homo habet, ponat pro anima sua. Sequitur:

mero sublevatus. Magna siquidem diligentia præca-
vendum est omni, qui in sublimitate constituitur,
ne inferiores corrumpat exemplis, et abusione
rerum, et per superbiæ aut luxuriæ viam ad confu-
sionis tenebras reducat populum. Frequens enim
est, ut subditi superiorum vitia imitentur, quia ma-
gistratui populus studet esse conformis, et unus-
quisque libenter appetit, in quo alium cernit illus-
trem. Celebre est illud versificatoris egregii, sen-
sum et verba magni Theodosi exprimentis :

In commune jubes si quid, censesve tenendum,
Primus jussa subi: tunc observantior æqui
Fit populus, nec ferre negat,cum viderit ipsum
Auctorem parere sibi. Componitur orbis
Regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, quam vita regentis.

Mobile mutatur semper cum principe vulgus. Verum singulorum facultates nequaquam omnium copiis adæquantur. De loculis propriis quilibet su mit, at potestas de arca publica vel cimelio haurit : quæ si forte defecerit, ad singulorum recurritur facultates. Atqui privatum quemque suis necesse est esse contentum. Quæ si fuerint extenuata, qui nunc potentis appetebat fulgorem, paupertate sordidus confusionis suæ tenebras erubescit. Inde etiam Lacedæmoniorum decreto, potestatibus in usu publicorum bonorum parcitas indicta est,dum tamen hæreditariis uti, et his quæ pinguiori fortuna accedunt, communi jure liceat.

CAP. V. Quod principem castum esse oporteat, et avaritiam declinare.

Adjecit lex Non habebit uxores plurimas, quæ afficiant animam ejus (Deut. xvII). Licitum quidem fuit quandoque in populo Dei, ut propagandæ sobolis gratia et fidelem populum dilatandi, plures quis sortiretur uxores. In exemplum licentiæ hujus occurrunt patriarchæ, cum Sara usa sit jure suo, corpore scilicet Abrahæ, in utero alieno, ancillæ ministerio, de viro suspiciens filium, Ismaelem. Jacob quoque sororum sibi duplicato conjugio, fecundas earumdem ancillas ascivit. Atqui reges perpetuæ prohibitionis laqueus tenet, et a plurium uxorum amplexibus arcet, et cum in aliis plures unius esse licitum fuerit, in regibus perpetuo obtinet, ut una unius sit. Nunquid fornicari vel adulterari, stuprumve committere licet cum pluribus, D cum nec etiam generis multiplicandi causa, aut procreandi hæredes, liceat uxoribus admisceri? Quomodo stupra, adulteria,aut quas libet fornicationes puniet potestas eisdem subjecta criminibus? Nec uxores David quisquam objiciat, qui forte in hoc, sicut et in multis aliis, speciali privilegio gaudet. Licet facile concesserim, quod et ipse in hac parte deliquerit. Sane eum affectus ille uxorius, proditione et homicidio, in adulterium impegit, nec in illius excusatione laboro, qui prophetica conventus et convictus parabola, se ipsum virum mortis esse respondit. Habes itaque regem, sum regibus delinquentem; et utinam cum pœnitente pœniteant, et

J

fateantur cum confitente culpam, et satisfacientes A studuerunt ut, causa deficiente, effectus malitiæ cum satisfaciente revertantur ad vitam! Ipsam quoque sapientiam Salomonis mulierum infatuavit

amor.

evanesceret: quale est decretum Lycurgi apud Lacediemones, et in antiqua Græcia, quæ nunc pars Italiæ est, Samii doctrina Pythagoræ, qui constitutionum suarum robore et virtute, totam traditur servasse Italiam. Utinam aurum cum argento vilescat, dum sit sola virtus in pretio, et illa quorum usum optima dux vivendi natura,commendat! Pauper itaque uon jacebit, nec dives solius pecuniæ beneficio honorabitur, dum unusquisque sui ipsius dote erit in pretio, vel vilescet. Porro quædam a se, quædam ab aliorum opinione habent pretii dignitatem. Panis siquidem, aut victualia, quæ in alimentis, aut indumentis necessariis constant, dictante natura, sunt ubique terrarum in pretio.Quæ

Sequitur Nec habebit argenti et auri immensa pondera (ibid). Eant nunc, et Domino prohibente, argentum sibi et aurum thesaurizent, facientes ex calumnia quæstum, de paupertatibus aliorum abundantiam quærant, de rapinis divitias, et singularem sibi beatitudinem statuant in calamitate multorum. Sed copiam Salomonis objicit aliquis. Esto. principem locupletem fieri non prohibeo, sed avarum. Nonne aurum et argentum Salomonis tempore viluerunt? Non utique viluissent, si eorum immensa pondera, et quæ usum excederent, sibi rex cupidus congessisset. Potuerat ea in terram defodiens,quo cariora B sensus oblectant, naturaliter omnibus grata sunt. fierent, humanis usibus subtraxisse. Apud Petronium Trimalchio refert, fabrum fuisse, qui vitrea vasa faceret tenacitatis tantæ, ut non magis quam aurea vel argentea frangerentur. Cum ergo phialam hujusmodi de vitro purissimo, et solo, ut putabat, dignam Cæsare, fabricasset,cum munere suo Cæsarem adiens, admissus est. Laudata est species muneris, commendata manus artificis, acceptata est devotio donantis. Faber vero ut admirationem intuentium verteret in stuporem, et sibi plenius gratiam conciliaret imperatoris, petitam de manu Cæsaris phialam recepit, eamque validius projecit in pavimentum tanto impetu, ut nec solidissima et con. stantissima æris materia maneret illæsa. Cæsar

Quid multa? Quæ naturæ sunt, non modo eadem ; sed vigent apud omnes. Quæ opinionis arbitrium sequuntur, incerta sunt et sicut ad placitum sunt ita et ad placitum evanescunt. Non fuerat ergo timendum imperatori, ne materia commerciorum deficeret, cum etiam adhuc apud illos venalitium frequens sit,qui pecuniam non noverunt.Scio equidem tantæ sapientiæ fuisse Salomonem, ut nunquam timuerit ne aurum et argentum vilesceret posteris, quorum naturam videbat esse famelicam, et pro parte maxima nihil aliud quam pecuniam esurire. Unde per inspiratam sapientiam, hanc rubiginem rex contempsit egregius, ut ad contemptum pecuniæ sui ipsius exemplo posteros invitaret. Præterea

autem ad hæc non magis stupuit quam expavit. At C regem esse expedit copiosum, ita tamen,ut divitias

ille de terra sustulit phialam, quæ quidem non
fracta erat, sed collisa, ac si æris substantia, vitri
speciem induisset. Deinde martiolum de sinu pro-
ferens, vitium correxit aptissime, et tanquam colli-
sum vas æneum crebris ictibus reparavit. Quo facto
se cœlum Jovis tenere arbitratus est,eo quod fami-
liaritatem Cæsaris, et admirationem omnium se
promeruisse credebat. Sed secus accidit. Quæsivit
enim Cæsar an alius sciret hanc condituram vi-
treorum. Quod cum negaret,eum decollari præcepit
imperator, dicens : «Quia si hoc artificium inno-
tesceret, aurum et argentum vilescerent, quasi
lutum. » An vera sit relatio et fidelis, incertum est,
et de facto Cæsaris diversi diversa sentiunt. Ego
vero sapientiorum non præjudicans intellectui, de- D
votionem potentis artificis male remuneratam ar-
bitror, et inutiliter humano generi prospectum,
cum ars egregia delata sit, ut fomes avaritiæ, pa-
bulum mortis, contentionum præliorumque causa
pecunia, pecuniæque matería servaretur in pretio,
quod sine diligentia hominis fuerat habitura, cum
sine se esse non possit, quæ rerum pretium est.
Utique

In pretio pretium nunc est, dat census honores,
Census amicitias: pauper ubique jacet.

(OVID. Fast. 1, 217.)

Longe utilius quidam omnem materiam jurgiorum, et causam odii, a suis rebus publicis exterminare

suas populi reputet.Non habebit ergo divitias,quanomine alieno possidet, nec sibi privata erunt bona fiscalia quæ publica confitetur. Nec mirum, cum nec ipse suus sit, sed subditorum.

CAP. VI. Quod debet legem Dei habere præ mente et oculis semper, et peritus esse in litteris, et litteratorum agi consiliis.

Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine. Ecce quia princeps non debet esse juris ignarus, et licet multis privilegiis gaudeat, nec militiæ prætextu legem Domini permittitur ignorare. Describet ergo Deuteronomium legis, id est secundam legem in volumine cordis; ut sit lex prima, quam littera ingerit; secunda, quam ex ea mysticus intellectus agnoscit. Prima quidem scribi potuit tabulis lapideis; sed secunda non imprimitur, nisi in puriore intelligentia mentis ? Et recte in volumine Deuteronomium scribitur, quia sic apud se sensum legis princeps revolvit, quod ab oculis ejus littera non recedit. Et sic quidem insistit litterae, ut nequaquam ab intellectus discordet puritate. Littera namque occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. 1), et penes ipsum, humani juris et æquitatis, media interpretatio necessaria et generalis exstat. Accipiens, inquit, exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus (Deut. XVII). Recte quidem. Omnium legum inanis est censura, si non divinæ legis imaginem gerat;et inutilis

est constitutio principis, si non ecclesiasticæ disci- A ret, aut miseratione ætatis, aut sexus infirmitate plinæ sit conformis. Quod et Christianissimum non latuit principem, qui legibus suis indixit, ne dedignentur sacros eanones imitari. Et non modo sacerdotum exemplaria peti præcipit, sed ad Leviticam tribum, mutuandi gratia, principem mittit. Sic enim legitimi sacerdotes audiendi sunt, ut reprobis et ascendentibus ex adverso, omnem vir justus claudat auditum. Sed qui sunt sacerdotes Levitica tribus?Illi utique quos sine avaritiæ stimulis, sine ambitionis impulsu, sine affectione carnis et sanguinis, lex in Ecclesiam introduxit. Non autem lex litteræ, quæ mortificat, sed spiritus, quæ in sanctitate mentis, munditia corporis,fidei sinceritate,et operibus charitatis, vivificat. Sicut enim umbratilis lex,et gerens omnia figuraliter, sacerdotes in singu- B laritate carnis et sanguinis præelegit ; sic, postquam cessantibus umbris veritas patefacta est, et justitia de cœlo prospexit, quos vitæ commendat meritum, et bonæ opinionis odor, et unitas fidelium,aut prælatorum diligens providentia, in opus ministerii segregavit, spiritus applicat ad Leviticam tribum, et legitimus instituit sacerdotes.

Adjicitur: Et habebit secum,legetque illud omnibus diebus vitæ suæ (ibid.). Attende quanta debeat esse diligentia principis in lege Domini custodienda, qui eam semper habere, legere præcipitur, et revolvere, sicut Rex regum factus ex muliere, factus sub lege, omnem implevit justitiam legis, ei non necessitate, sed voluntate, subjectus. Quia in lege voluntas ejus, et in lege Domini meditatus est die ac nocte. Quod si ille in hac parte non creditur imitandus, qui non regum gloriam, sed fidelium amplexus est paupertatem, et indutus forma servili, reclinatorium capiti non quæsivit in terris ; et interrogatus a judice, regnum suum de hoc mundo non esse, confessus est; proficiant vel exempla regum illustrium,quorum memoria in benedictione est. Procedant ergo de castris Israel, David, Ezechias, et Josias, et cæteri, qui in eo sibi regni gloriam constare credebant, si Dei quærentes gloriam,se et subditos divinæ legis nexibus innodarent. Et ne illorum remota videantur exempla, et ex eo sequenda minus, quod a lege eorum, et ritu operum, et religionis cultu, et fidei professione, aliquantisper videmur abscedere licet nobis et illis eadem fides sit, ita tamen ut quod illi futurum exspectabant, nos ex parte magna gaudeamus et veneremur impletum, abjectis tantum umbris figurarum ex quo veritas de terra orta est, et in conspectu gentium revelata. Ne, inquam, illorum quasi aliena, aut profana contemnantur exempla, Constantinus noster, Theodosius, Justinianus, et Leo, et alii Christianissimi principes, principem possunt instruere Christianum. In eo namque præcipuam operam dabant, ut sacratissimæ leges, quæ constringunt omnium vitas, scirentur et tenerentur ab omnibus, nec illarum esset quisquam ignarus,nisi aut publica utilitate erroris dispendium compensa

C

D

legitimæ acerbitatisevit et aculeos. Illorum utique gesta, virtutum incitamenta sunt; verba quot sunt, tot institutiones morum. Denique vitam, vitiis subjugatis et captivatis, quasi arcum triumphalem consecratum posteritati, magnificæ virtutis titulis erexerunt, fideli confessione prædicantes in omnibus, quia non manus excelsa, sed Dominus fecit hæc omnia. Et quidem Constantinus Romana Ecclesia fundata et dotata, ut cætera ejus taceantur egregia, perpetua benedictione insignis est. Justinianus et Leo qui fuerint ex co claret, quod totum orbem sacratissimis legibus enucleatis,quasi quoddam templum justitiæ sacrare studuerunt.Nam de Theodosio quid dicam,quem isti virtutis habuerunt exemplar, et Ecclesia Dei ob religionis et justitiæ venerabilem notam, et sacerdotibus patientissime tamen et humillime indignantem, non modo ut imperatorem venerata est, sed ut antistitem? Qui leges tulerat, quam patienter tulit sententiam sacerdotis Mediolanensis. Et ne sententiam emolliti presbyteri, et principibus applaudentis fuisse teneram putes, a regalium usu suspensus est princeps, exclusus ab ecclesia, et pœnitentiam coactus est explere solemnem. Sed quid eum tantæ necessitati subjecerat? Voluntas utique subjecta justitiæ Dei, et legi ejus usquequaque obtemperans. Et nisi quæ metrica levitate scribuntur, duxeris habenda contemptui, ex his quibus filium instruit apud Cl. Claudianum,quis ipse in sacrario morum exstiterit, paucis agnosces.Cæterum cum præmissælegis verba revolvo, singula mihi videntur onusta, et quasi spiritu intelligentiæ fecundata menti occurrunt. Habebit ergo, inquit, secum legem, providens ne ad damnationem suam, cum eam habere necesse sit, habeat contra se. Potentes etenim potenter tormenta patientur. Et adjecit: Legetque illud.Legem siquidem habere in mantica parum prodest, nisi fideliter custodiatur in anima. Legenda est ergo omnibus diebus vitæ suæ. Ex quibus liquido constat, quam necessaria sit principibus peritia litterarum, qui legem Dominiquotidie revolvere lectione jubentur. Et forte quod sacerdotes legem quotidie legere jubeantur, non frequenter invenies. Princeps vero quotidide legit, et cunctis diebus vitæ. Quia qua die non legerit legem, ei non dies vitæ, sed mortis est. Hoc utique sine difficultate illitteratus non faciet. Unde et in litteris, quas regem Romanorum ad Francorum regem transmisisse recolo, quibus hortabatur ut liberos suos liberalibus disciplinis institui procuraret, hoc inter cætera eleganter adjecit, quia rex illitteratus est quasi asinus coronatus. Si tamen ex dispensatione ob egregiæ virtutis meritum, prin. cipem contingat esse illitteratum,eumdem agi litteratorum consiliis, ut ei res recte procedat, necesse est. Assistant ergo ei Nathan propheta, et Sadoc sacerdos, et fideles filii prophetarum, qui cum a lege Domini divertere non patiantur, et quam ipsa oculis et animo non ostendit, linguis suis introdu

cant, quasi quodam aurium ostio, litterati. Legat A rant, el potentes decernunt justitiam. Ego diligentes

me diligo, et qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. Melior est fructus meus auro, et lapide pretioso, genimina mea argento electo. In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam (Prov. ví). Item: Meum est consilium et æquitas, mea est prudentia, mea est fortitudo (ibid.). Et alibi: Accipite disciplinam, et non pecuniam,doctrinam magis quam aurum eligite. Melior est enim sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desirabile ei non potest comparari (ibid). Cum gentiles nihil sine nutu numinum crederent faciendum, unum tamen quasi Deus deorum, et omnium principem excolebant,

Unde et philosophi veteres imaginem Sapientiæ pro foribus omnium templorum pingi, et hæc verba scribi debere consuerunt:

Usus me genuit, peperit Memoria :

Sophiam me vocant Graii, vos Sapientiam. Et hæc item: « Ego odi homines stultos, et ignava opera, et philosophicas sententias. » Et quidem eleganter illi ista finxerunt, licet veritatem ipsam plene non noverint : ad eam tamen aliquatenus accedentes, dum sapientiam omnium, quæ recte fiunt, ducem et principem arbitrantur, cum et ipsa veraciter glorietur, quod in omni gente et populo a principio primatum tenuit, superborum et sublimium colla propria virtute calcans. Salomon quoque se eam super salutem, et omnia pulchra dilexisse fatetur, et ad ipsum cum ea omnia bona accessisse.

ergo mens principis in lingua sacerdotis, et quidquid egregium videt in moribus, quasi legem Domini veneretur. Nam et vita et lingua sacerdotum, quasi quidam vitæ liber est in facie populorum. Eo forte spectat, quod exempla legis a sacerdotibus Leviticæ tribus jubetur assumi; quia prædicatione eorum debet potestas commissi magistratus gubernacula moderari. Nec exspers omnino lectionis est, qui, etsi ipse non legit, quæ leguntur ab aliis, fide. liter audit. Qui vero neutrum facit, quomodo, in contemptu præcepti, quod præcipitur fideliter adimplebit? Concursus namque desiderabilium omnium sapientiæ accessio est. Ptolomæus ad cumulum beatitudinis, nonne sibi aliquid deesse credidit, donec accitis septuaginta Interpretibus licet gentilis B scilicet Sapientiam, ideo quod ipsa omnibus præest. esset, legem Domini Græcis communicavit ? Nihil enim refert, an Interpretes in eadem cellula clausi contulerint, an prophetaverint in diversis, dum constet regem in veritatis inquisitione sollicitum, legem Domini in Græciam trajecisse. In Atticis Noctibus (28) legisse memini, quod cum Philippi Macedonis morum legantur insignia, inter cætera litteratorium studium, quasi belli negotia, et victoriarum triumphos liberalitatem mensæ, humanitatis officium, et quæcunque lepide, communiterque dicta vel facta sunt, coloravit. Verum et hoc ipsum in quo se aliis excellentiorem noverat, quasi bonorum hæreditariorum fundamentum, ad unicum quem sperabat regni et felicitatis futurum hæredem, transmittere curavit. Ob quam causam epi- c stola ejus destinata Aristoteli nuper nati Alexandri, ut sperabatur, magistro visa est hic scribenda. Est igitur concepta ad hanc ferme sententiam. «< Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito, quo equidem diis habeo gratiam, non proinde quia natus est quam pro eo quod eum nasci con. tigit temporibus vitæ tuæ. Spero etenim fore, ut educatus eruditusque a te, dignus existat et nobis et rerum istarum susceptione. » Romanos imperatores aut duces, dum eorum respublica viguit, illitteratos exstitisse non memini. Et nescio quomodo contigit, quod ex quo in principibus virtus languit litterarum, armatæ quoque militiæ infirmata est manus, et ipsius principatus quasi præcisa radix. Nec mirum, cum sine sapientia, nullus stare, aut D esse valeat principatus. Quia Sapientia Dei dixit : Sine me nihil potestis fucere (Joan. xv). Socrates Apollinis oraculo sapientissimus judicatus est, et qui sine contradictione septem illos, qui dicti sunt sapientes, incomparabiliter antecessit, non in opi. nione sapientiæ, sed virtute, tunc demum respubli cas fore beatas asseruit, si eas philosophi regerent, aut rectores earum studere sapientiæ contigisset. Et si tibi Socratis videtur contemnenda auctoritas : Per me, inquit Sapientia, reges regnant, et conditores legum justa decernunt. Per me principes impe

(28) Ed. Paris.. voluminibus !

CAP. VII. Quod timorem Dei doceri debet, et humilis esse, et sit servare humilitatem, quod auctoritas publica non minuatur : et quod præceptorum alia mobilia, alia immobilia.

Sequitur ut discat timere Dominum Deum suum. et custodire verba ejus quæ in lege præcepta sunt, Cansam legitimæ observationis,lex ipsa subjungit: Ut discat, inquit. Diligens namque lector, legis discipulus est, non magister : nec ad sensum suum captivatam retorquet legem, sed menti ejus et integritati sensus suos accommodat. Sed discipulus iste quid discit? Utique timere Dominum Deum suum. Recte quidem, eo quod sapientia parit, et firmat principatum. Atqui initium sapientiæ timor Domini (Eccli. 1). Qui ergo timoris non initiatur gradu, frustra ad legitimi principatus culmen aspirat. Legitimi, inquam, quia de quibusdam dum allevantur, dejectis et miserius dejiciendis scriptum est: Isti regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et ego ignoravi (Ose. viii), et alibi: Tenentes legem nescierunt sapientiam (Jer. 11). Timeat ergo princeps Dominum, et se prompta humilitate mentis, et pia exhibitione operis, servum profiteatur. Dominus etenim servi dominus est. Servititaque Domino princeps, dum conservis suis,

« PoprzedniaDalej »