Obrazy na stronie
PDF
ePub

stum enim est, ut sint consolationum participes A gium Christi pleno miserationis affectu non excipit,

qui contriti sunt in laboribus vestris, et qui facul-
tales, corpora, animas, vestrum exposuerunt ad li-
bitum, vobiscum, vel ab modicum valeant respi-
rare, ut vestris postmodum obsequiis sint, cum
opus fuerit, aptiores. Cæterum, quia in absentia
vestra, nec spes quietis est coetaneis nostris, vul-
tum vestrum desiderat universa terra, rogat Do-
minum, in cujus manu corda sunt regum, ut vobis
veram pacem, et sibi vestram gratiam largiatur,
et ut in regno vestro ad consolationem et utilitatem
cleri et populi, placeat amplius commanere; eos
qui pro vobis orant, audire consuevit Altissimus,
et hanc ipsam petitionem humilium acceptam esse
confidimus apud eum. Supplicamus itaque maje-
stati vestræ, ut vobis placeat, quod placere Domino в
arbitramur, et ut redeatis ad peculiarem populum
vestrum, pro cujus necessitate et precibus pacem
vobis a Domino credimus undique reformatam.
Moveat vos devotio populi, moveat affectus libero-
rum, a quorum aspectu vix rigidissimus parens
posset tandiu oculos continere : fides moveat conju-
galis, moveat amœnitas locorum, et affluentia deli-
ciarum, quas non sufficimus enarrare: et ne pro-
priam prætereamus causam, moveat animum ve-
strum desolatio mea, qui præ ætate et ægritudine
desideratum adventum vestrum diu non potero
exspectare. Pelli meæ consumptis carnibus adhæsit
os meum, recessum minatur spiritus, hæret tamen
membris in desiderio et spe adventus vestri, ex-
spectat quidem et sperat, et interim aurem surdam
præstat vocanti naturæ, et recusat oculos claudere
nisi prævisa facie vestra. Summa itaque precum
et desiderii mei est, ut, quam cito opportune redire
poteritis, redeatis. Præterea fama est quod impe-
rator per cancellarium suum, vos in apostolicum
suum, qualiscunque sit causa ejus, nititur incli-
nare, sed Domino protegente animum vestrum,
Deum cuilibet homini præferetis. Scitis quia: Male-
dictus est omnis qui confidit in homine, et ponit car-
nem brachium suum (Jer. xv11). Et quidem in rebus
tam arduis et tam periculosis tutius est differre in
tempus, quam ante tempus præcipitare consensum.
Super hoc autem, et quibusdam aliis, vestro vel
saltem archidiaconi mei consilio et præsenti collo-
quio plurimum indigerem.

[blocks in formation]

C

D

qui Ecclesiæ collisiones aut operatur, aut negligit, et abutens potestate concessa, consensu fovet malitiam quam non reprimit aut exstinguit. Collisio siquidem populorum, et indubitata regnorum subversio, et fomes schismatis est prædamnati a Domino, et jam jam labentis indicium principatus. Speramus autem in Patre misericordiarum, auctore consolationum, quod thronus vester benedictione perpetua solidabitur, et quod filii vestri, et filii filiorum solium regni, quod ab eo accepistis, et salubri administratione disponitis, feliciter hæreditabunt, cum in subditis vestris tantam, ipso propitio, invenerimus concordiæ unitatem, ut fidem eorum in petra Ecclesiæ solidatam esse, fidelissimis et manifestissimis constet indiciis. Cum enim ex mandato vestro Anglorum convenisset Ecclesia, proposita est in auribus sapientium quæstio, super qua fidei vestræ sinceritas, ut oportuit, optimates regni vestri dignata est consultare. Lecta sunt hinc inde plurima quibus pars alterutra sententiam suam tueri poterat, vel errorem. Deinde in medium prolata est norma fidei, regula gerendorum quæ in Patrum sanctionibus invenitur, ut sic innotesceret universis, utrius causæ facies ei commodius posset aptari, adeoque propitiante Patre misericordiarum, processum est, ut ex assertionibus partium veritas eluceret, cum et testes ab insperato procedentes, apud nos causam veritatis instruxerint, et nefanda schismatici opera præconante fama publicarentur. Itaque, secundum ea quæ proposita sunt, non qui. dem judicatum est, quia nec licuit, non statutum aliquid in præjudicium regiæ majestatis, quia nec debuit; sed, quod licuit, quod debuit, quod jussio majestatis vestræ exigit, consilium, Domino teste et judice, formatum est, quod fidelis prudentia subditorum vero principi dictare debuerat non rogata: illud quoque ut prima, sicut justum est, vobis gratia debeatur, et operis gloria consummati, prout præcepistis, sine omni publicatione in libris conscientiæ signari fecimus, quos vobis a latoribus præsentium magistro Bartholomæo archidiacono, et Willelmo de Ver capellano nostro, jussimus aperiri. Nam prædictus archidiaconus scrutiniis et deliberationibus interfuit universis, et vota singulorum, et omnium exploravit nobiscum. Et quæ accipietis ab eo, de nostro pectore processisse non dubitetis. Eos vobis commendamus, rogantes attentius, ut personas eorum, si placet, commendatas habeatis, et nostras, quæ in manibus sunt eorum, petitiones, benigne admittatis.

EPISTOLA LXIV (6).

AD EUMDEM.

Amor fiduciam parit, et apud eum quem ardenter amat, fiducialius agere consuevit. Quo autem affectu vos semper amaverim, operibus quam verbis ostendere, semper honestius et utilius reputavi,

(6) Epistolæ 64 et 65 in editione Parisiensi, cum præcedenti 64 conjunctæ, ex tribus unam efficiunt; in ms. Cantabrigiensi separatim habentur.

cum tamen pro voto nunquam affectum implere A geatur. Certe vestram impugnant majestatem, et potuerim. Qui omnia novit mihi conscius est, quod devotio, quam in vos habui, vires meas semper excessit. Spero itaque quod et majestas vestra in affectu dulcedinis condescendet mihi et parvulis meis. Et quidem omnes alumnos meos me pridem vobis memini commendasse. Nunc autem eum vobis commendo præ cæteris, qui in obsequio meo præ cæteris laboravit, et minimum accepit de manu mea, cum sinceritate fidei et exhibitione operis meruerit plurimum. Ad pedes ergo clementiæ vestræ provolvor, quanta possum devotione supplicans, ut eum commendatum habeatis, ipsique meum defectum suppleat benignitas vestra, et cum me amiserit, ei pro me serenitas vestra, si placet, respondeat in affectu dulcedinis, et consola- B tione patris amissi. Is est Joannes de Sar. quem utique alii commendarem, si alium inter amicos et dominos haberem potiorem.

EPISTOLA LXIV.

AD EUMDEM.

indignationem Domini procurant, quicunque sunt illi. Ipse est qui dilatavit terminos vestros, ipse qui vestram provexit gloriam. Omnino iniquum est si vos benefactoris vestri et Domini gloriam contrahatis, pæna dignum est, et procul dubio pœna acerbissima punietur, imo Domino propitio non punietur, quia, ipso propitiante, non fiet. Convenit vos sponsus Ecclesiæ per os meum, convenit pastor omnium, princeps apostolorum Petrus, rogantes attentius, ut si eos principatus vestri habere vultis patronos et adjutores, pastorem in Ecclesia Exoniensi secundum Dominum velitis ordinari, et eamdem de tanto naufragio eripere studeatis. Prima omnium est, cui prospexistis in regno. Attendat, si placet, dignatio vestra quid sit exinde consecuta. Nostis quos exclusit ab Ecclesia, qui et columbarum venditores ejecit, et absit ut quisquam introeat, quem Christus exclusit! Sponsorem me pro Petro constituo, quia honor quem ei exhibebitis, vobis etiam in præsenti centuplata mercede rependet. Ad hæc si moram feceritis longiorem, vel archidiaconum meum, si cum indemnitate vestra fieri potest, mihi remitti quæso.

EPISTOLA LXV.

AD EPISCOPOS Angliæ (7). Venerabilibus fratribus episcopis, et universis Christi fidelibus, per Angliam constitutis salutem. Expetiit, ut audistis, hostis antiquus integritatem Ecclesiæ, et omnibus fallaciæ et nequitiæ suæ cinnitens viribus, insolubilem scindere molitus est unitatem. Cæterum foris est indeficiens pietas, sicut ad probationem fidelium procellas prævidet eminentes, ita easdem emergentes et invalescentes in usum electorum salubri dispensatione contemperat, ut qui erudiuntur in pœna, probati per pœnitentiam coronentur. Qui ergo a malitia inhabitantium suam turbari permisit Ecclesiam, eam præcisis membris putridis, jam imminente spe pacis incipit serenare, et in capite Ecclesiæ, sede Petri virum apostolicum statuit, electum et consecratum canonice, ab omnibus qui recte sapiunt et catholice approbatum. Is est dominus Alexander, quem in Patrem et pastorem, assensu principum nostrorum, Anglicana et Gallicana receperunt Ecclesiæ, et sanctæ Romæ Ecclesiæ plena devotione obediens, Octavianum, cum omnibus fautoribus suis, velut manifeste schismaticum ei hæreticum condemnavit. Inde est quod universitati vestræ præcipiendo mandamus, et exhortamur in Domino, quatenus domino Alexandro tanquam Patri obediatis, et ei reverentiam Romano pontifici debitam, per omnia exhibeatis.

Nunquam satisfiet in carne desiderio meo, nisi desideratissimam faciem vestram mihi in carne videre contigerit. Dimittet tum in pace servulum suum Christus, si antequam egrediar a patientiæ labore ad pacem, filium pacis mihi videre dederit christum Domini. Det mihi Christus videre christum suum, et exinde morti properanti gratulabundus occurram. Exspecto in spe ista, et crebris apud me dico suspiriis: Nunquid non dabit mihi Christus meus, ut videam, quem desideranti dedit inungere christum ? Nunquid non videbo filium dexteræ a laboribus temperantem, temperentem a periculis, antequam moriar? Est mihi domi adhuc thesaurus incomparabilis, thesaurus paternæ benedictionis, quem vobis reservo, si ad patrem agentem in extremis majestas vestra dignetur accedere. Constitui vos in caput gentium, matris vestræ pedibus vestris subjeci filios, et adhuc quidem de promptuario gratia plenioris, dum audiatis vocationem Patris, adjicietur vobis de rore cœli desuper, et de pinguedine terræ benedictio cumulata. Quod si redire non licet, vel non placet, thesaurum hunc vobis restituendum ab Ecclesia, fidei ipsius commendo, et vos commendavi, et ipsam vobis esse desiderio commendatam. Mater vestra est, D sponsa Christi est, et quovis gloriosior, et potentior principatu, nec adversus eam portæ inferi prævalebunt. Accepit a Christo suo, ut illuc, quos decreverit, nullo prohibente, intrudat, et inde quos voluerit potenter ejiciat. Si vultis, imo quia vultis Christum habere propitium, sponsam ejus quæ est Ecclesia, cujus et ipse caput est, illa enim capitis corpus, studeatis habere propitiam. Nam cui deest gratia Ecclesiæ, tota creatrix Trinitas adversatur. Suggerunt vobis filii sæculi hujus, ut Ecclesiæ minuatis auctoritatem, ut vobis regia dignitas au

EPISTOLA LXVI.

AD REGEM HENRICUM.

Ex litteris, quas mihi vestra serenitas destinavit, planum est prudentiam vestram suggestione mali

(7) MS. V.: Idem universo clero per Angliam et Scotiam constituto.

B

gnantium adversus innocentiam meam fuisse circum- A sentium, a clerico, cui matrimonio juncta erat, ventam.Siquidem illi,quos vestros parochianos esse asseritis, a domino archiepiscopo per decanos, et alios officiales suos sæpe citati sunt, et cum in sua contumacia pertinaces semper invenirentur, tanden denuntiatum esteis sub interminatione anathematis, ut copiam sui in synodo facerent. Illis itaque absentibus, imo potius se contumaciter absentantibus, præsentes fuerunt officiales archidiaconi per quos illi sæpissime citati fuerant. Cum autem per eos, et de citationibus, et de contumaci responsione absentantium constitisset, rem ad consultationem domini archiepiscopi, licet synodus aliud suaderet, credidi referendam. Mihi namque fere tota synodus reluctabatur, et nonnulli detrahebant, dicentes me dissimulare justitiam Cantuariensis Ecclesiæ, et domini archiepiscopi, ob favorem vestrum, qui accepto tempore languoris ejus, ex insperato in ipsum insurgere decrevistis, et Cantuariensis Ecclesiæ, terminos ingredi, et eam his quæ centum annis possedit mutilare. Stupebant autem omnes super tanti ausus pertinacia impunita. Cum autem quinque aut septem interjacentes parochiæ, ut aiunt, oculate fidei, manifestent fundum, de quo agitur, nullo modo ad Cistrensem Ecclesiam pertinere erant quoque præsentes clerici, qui sibi vim et atroces injurias illatas querebantur, et vicinis constabat omnibus,quod eisdem parochianis sacerdotes nostri per totum annum omnia divina ministrant. Hæc et multo plura ad dominum archiepiscopum, et pro parte, me invito, prolata sunt, adeoque undique conclamatum, ut et ego de dilatione nonnullam C suspicionem contraherem. Præcepi ergo ut contumaces parochianos suos vestros, sicut decanus et synodus suadebat, anathemati subjugaret. Ego vero die sequenti hoc illi decano, cæteris audientibus, sicut injunctum fuerat denuntiavi. Et hæc est illa mea sententia, quam ex ignorantia juris processisse vestra discretio deprehendit et reprehendit. Me si quidem sermone et scientia fateor imperitum, et qui nunc sufficio intueri quidquid volueritis impugnare. Nam ad hoc quis idoneus? Sed nescio an ex vestra prudentia istud processerit, quod illi, qui semper nostræ fuerunt jurisdictioni subjecti, concipientes spiritum sapientiæ grandioris, [ad] vocationes illius, cui, etsi non episcopali jure, tamen metropolitico subjecti fuerunt, dedignati sunt D facere copiam sui, vel ad hæc ut fori præscriptione uterentur. Scio enim hæc ex alto processisse consilio. Non tamen hæc allego ad excusationem mei, si me esse in culpa pronuntiaveritis, quia malo a vobis veniam postulare, quam uti rationibus juris, et allegare mandatum Domini, et necessitatem obsequendi. Ad reliqua seorsim respondebitur : consulo tamen ut Dominum meum ante concilium videatis.

EPISTOLA LXVII.
AD...

Ex testimonio vestro accepimus, quia latrix præ

derelicta alteri nupsit, et ex eo suscepit liberos. Clericus vero peregre moratus in sacerdotem promotus est, reversusque, uxore, quam duxerat, contempta, cœpit in sacerdotii ordine ministrare. Cum vero tam ex eorum confessione, quam ex legitima testium assertione constet, ipsam cum clerico matrimonium contraxisse, planum est quia secundo marito deinceps adhærere non potest. Quod enim clericus se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse asserit, cum hoc probari nequeat, eatenus proficit, ut indignus censeatur ordine quem contempsit, nec permittatur in eo ministrare, quem conjugatus illicita usurpatione præsumpsit, Siquidem constat cum ex multis, tum ex secundo concilio Toletano, quod eos qui ad subdiaconatum accedunt, oportet continentiam profiteri. Itemque ex concilio Arelatensi liquet, quia assumi aliquem conjugatorum ad sacerdotium non oportet, nisi fuerit præmissa conversio; unde nisi uxor continentiam quam vovere vult præeligeret, procul dubio priori viro restituenda esset, ipseque sacerdotii administratione privatus, corporis sui potestatem juxta sanctum Apostolum indulgeret uxori. Hoc enim et beatus Eugenius in causa simili diffinivit, ut qui relicta uxore ad presbyteratum accesserat, avulsus ab altari rediret ad officium conjugale, quoad uxor vellet continentiam profiteri. Nunc autem, quia clericus in ordinatione continentiam vovit, et uxor votum mariti ob amorem castitatis, et spem pœnitentiæ fructuosæ, ratum habet et gratum, imminet utrique necessitas continendi, et sacerdoti ad præsens præclusa est licentia ministrandi. Qui enim ad presbyteralum accessit, votum continentiæ dissimulare non potest, cum illud aut expressum, aut tacitum, etiam diaconorum ordinationi ex decreto Martini papæ doceatur incertum. Ait enim: Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et se dixerit in castitate manere non posse, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit, et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, sit alienus a ministerio, et vacet a clero. Consonat huic et Leo, tuba cœlestis, qui subdiaconibus carnale interdicit connubium, et omnibus sacris ordinibus sincerissimam castimoniæ indicit puritatem. Erunt igitur hi perpetuo conjuges, etiam separati, et in conjugio positi, tanquam conjugium non habentes, manebuntque, arcente se voto con. tinentiæ, cui obligati sunt, perpetuo singulares. Quod si ad opus carnalis commercii forte redierint, si quidem secum, voti fracti, si cum aliis, adulterii reatum incurrent. Nec in eo juvatur præsumptio sacerdotis, quod ab ipso jusjurandum, ut se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse doceret, ex abundanti accepistis, cum hoc solus asseruerit, et postmodum in præsentia domini Cicestrensis, ut scribitis, se dejerasse confessus sit; ut nec dicenti fides habenda sit, nec neganti, nisi

ut confessio ipsius contra se eumdem sufficiat con- A tiam præstiturum, ut in tua custodia mundi sint,

qui ferunt vasa Domini, et ut Domino puritate actuum, et morum innocentia consecrentur, qui ei debent ex injuncto sibi officio sibi subditos consecrare. Cæterum quod a nobis in rebus non ambiguis consilium exigere voluisti, humilitatis nota est, non ignorantiæ argumentum. Siquidem tua discretio non ignorat quid sacri canones statuant de continentia clericorum. Nam et Siricius papa alias in domo clericorum esse non patitur : nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem synodus Nicæna permisit. Eas autem tam ex decretis Symmachi, quam ex concilio Carthaginensi, variisque sanctionibus Romanorum pontificum facile est colligere, ut hæ solæ videantur

rum, aut honesta causa, qualis est miseratio, in afflictis et corpore debilitatis omnem sinistræ opinionis maculam demit: et licet plerique canones matrem, sororem, aviam, amitam, materteram, neptes, domesticamque familiam et personas quas conciliant primi gradus affinitatis, ex cohabitatione noluit esse suspectas. Beatus tamen Augustinus nec cum sorore clericum habitare consensit, eo quod cum sororibus interdum cohabitent non sorores, ubi, sicut ait ethnicus,

Cognato poterit nomine culpa tegi.

demnare. Si enim subdiaconus erat, puniendus est contemptor ordinis; si non erat, æque plectendus est conjugalis fidei violator, eo quidem magis quo secundis nuptiis, si tamen nuptiæ sunt dicendæ, causam visus est præstitisse. Ut enim ait B. Augustinus in libro De adulterinis conjugiis : « Si tu abstines sine uxoris voluntate, tribuis ei fornicandi licentiam, et peccatum illius tuæ imputabitur abstinentiæ. » Quid ergo, si deseris ? quid sidecennio aut amplius peregrinaris ? quid si revertens, cælibem vitam, ignara conjuge, simulas, vel in alterius transis amplexus ? proinde tota fere culpa videtur esse presbyteri, mulieris æque levis, nisi quatenus consensu secundo, ex quo primum virum superesse cognovit, secundi viri quidem aut omnino nulla, aut â admitti, a quibus aut natura, aut reverentia mocerte minima, nisi et ipse forte prioris matrimonii conscius fuerit. Quia ergo secundæ quæ visæ sunt non fuerunt nuptiæ, maritus posterior si continere non potest, aut non vult, quod forte magis expediret propter liberos, quam voluerit ducat, tantum in Domino. Presbyter vero, qui causam dedit dissidio, ad restitutionem dotis tenetur uxori, præsertim cum in præsentia vestra, in verbo veritatis, quod omni stipulationi prævalet, in ore sacerdotis se æstimationem illius promiserit redditurum. Si quid autem sincerius et utilius a Domino charitati vestræ illuxerit, et officio vestro illud explete. Nos enim ista consulendo præscripsimus, sine præjudicio sententiæ sanioris, episcopo Lincolniensi. Presbyter, quem cum latrice præsentium constat matri- C monium contraxisse, quia adulterii causam dedit, et uxore relicta, sacerdotium usurpavit, arcendus est a ministerio quod præsumpsit, cum uxor ejus continentiam elegerit. Illicitum est presbytero redire ad nuptias quas contempsit. Continentiæ siquidem votum sacris ordinibus aut expressum, aut tacite insertum est, nec prodest presbytero, quod se tempore continentiæ subdiaconum fuisse juravit solus, præsente et petente domino Wigornensi, cum idem disquirente episcopo Cicestrensi se dejerasse confessus sit. Profecto si subdiaconus contraxit matrimonium, ordine contempto et temerato sacerdotio indignus est : si acolythus, æque contempto sacerdotio indignus est, et præsumpto ; cæterum qui dissidio causam dedit ad restitutionem dotis tenetur uxori, præsertim cum, in præsentia Wigorniensis episcopi se juramento obligaverit. Præcipimus itaque, ut ipsum compellatis restituere, quod in æstimatione dotis promisit in præsentia domini Wigorniensis aut amplius, quantum ratio exegerit, si ad hoc ejus suppetunt facultates. EPISTOLA LXVIII.

AD...

Charitatis zelus accenditur in prælatis, quoties deprehendunt in moribus subjectorum, unde eis possit salutis dispendium imminere. Nos autem ex tuarum conceptione litterarum te decorem domus Domini desiderare confidimus, eique operi diligen

D

Ex his ergo qualiter tibi agendum sit, cum Reniero, quem cum quadam quondam fornicaria sua sub paterni famulitii imagine habitare scripsisti, tua discretio poterit, habita ratione personarum facilius moderari, quam nos quibus personæ ignotæ sunt, et opinio personarum. Neque enim quia cohabitant, eosdem fornicari consequens est, cum possint, Domino propitiante, non esse quod fuerunt, et erratus præcedentes delere pœnitentia subsequenti. Verum si personæ suspectæ sunt, ad legitimam purgationem urgeri possunt:demumque pœna et absolutio consequetur, cum innocentia eorum in judicio apparuerit, aut reatus. Quod autem de juramento, quod secundum consuetudinem Lincolniensis ecclesiæ præstatur ab his qui ordinantur, adjecisti, non damnamus, quod a Patribus qui in ea præcesserunt ecclesia meliores nobis, admissum est, nec approbamus quidem, cum ex eo liqueat maxime causam periculi natam esse, et facilem materiam gravius delinquendi. Non itaque quod peccatum sit vovere sublimia, sed quia humana infirmitas « nititur in vetitum semper (Ovid. Am. III, Iv, 17), » et quod non licet, etiam cum acerbissime urit, acceptat sic et lege data subintravit et culpa, factumque, ut ait Apostolus, supra modum peccans peccatum, cum illicitorum prohibitioni datæ legis accessit prævaricatio. Viderint auctores et fautores juramenti, quid fecerint. Utinam cesset prævaricatio, castitasque servetur, ut non ex delinquentium, præsidentiumque consensu, suscipiat vires peccatum, et negligentia vel malitia incrementum ! De illo autem sacerdote, qui in fornicariæ abusum Ecclesiæ

bona dilapidans, sanctuarii contemnit curam, cali- A convellendam pestiferam radicem Simoniacæ pra

ceque inhabili et inepto, redemptionis nostræ in-
digne et periculose tractavit pretium : hoc præcipi-
mus, ut eum severitate canonica corripias, ut in
pœna unius multorum corrigantur errores. Sit ita-
que sollicitudinis tuæ attentius providere, ut in
omnibus ecclesiis tibi commissis, pro facultatibus
earum non modo argentei calices instaurentur, sed
vestimenta, et omnia utensilia sacri ministerii sic
reparentur, ut modo possit honeste Domino mini-
strari. In hac autem parte, non monachis, non ca-
nonicis, non alicui omnino personæ parcas, quin
Domino de bonis suis honoris primitiæ persolvantur,
et plane quisque sicut Dominum diligit, et animam
suam, sic commissam sibi honorabit ecclesiam,
Lincolniensis vero sacerdos, si in judicio culpæ, B
quæ in eum impingitur, obnoxius apparuerit, et
quod illa quæ ei pepererat, sine confessionis aut
communionis participatione decesserit, et deinde,
ut Christianam haberet sepulturam, in Ecclesia fe-
cerit purificari, tam diu secundum statuta Patrum
ordinis sui administratione privetur donec ipsum
condigna pœnitentia,quantum ad humanum spectat
examen, constet veniam meruisse. Sed et capella-
nus ejus eidem pœnæ subjaceat, nisi suam condigne
valeat innocentiam declarare. Eoque, si purgatio
præstanda est, magis videtur hic onerandus, quo
minus meruit habere fidei, dum confessioni propriæ
visus est reluctari. Et quidem ejus est mortuum
solvere et ligare qui solus potest mortuos suscitare,
et qui potestatis hujus arbitrium discipulis contulit
super terram, hanc speciali privilegio divinæ ma
jestatis in cœlis retinuit dignitatem. Cæterum, di-
lecte in Domino fili, ea cautelæ diligentia versare
in talibus, ut videri non possis sitire pecuniam de-
linquentium, sed, quod pastorem decet, quærere
salutem animarum. Nosti siquidem quod et sæculi
leges eos acerbissime puniunt, lege Julia repetun-
darum, qui in faciendis ex officio, vel non faciendis,
sordidum sectantur lucrum. Sed et canones prælatis
omnibus ordinis et officii sui periculum infligunt,
qui interdictum subjectis officium pretio accepto aut
promisso restituunt. Ergo ut in tua sedulitate glo-
rificetur Deus, et tuum ministerium honoretur, ex-
cute manus tuas a sordibus et calumniis, ne officium
judicis, quod tibi a Domino commissum est, nego-
tiationis species videatur.

EPISTOLA LXIX.

AD EPISCOPUM CESTRENsem.

Domino Cestrensi.

Quæ perniciosius lædunt, et Ecclesiam immundioribus sordibus polluunt, ex officio pastorali debemus acrius persequi, et a domo Domini validius propulsare. Si quidem et nos ex consensu culpa subditorum involvit, et reos convincit ante Domi. num, nisi eorum delicta, cum valemus, studuerimus emendare. Meminimus autem vos per Alanum de Wilnai, archidiaconis et decanis, et officialibus Conventrensis Ecclesiæ scripta nostra misisse ad

C

D

vitatis, quæ in episcopatu Cicestrensi de novo dicitur germinare. Nam vicarii, ut in ecclesiis admittantur, singuli xu denarios coguntur exsolvere, et hanc redempta quodammodo Domino sanctificandi licentia, annuam ministris potius Satanæ quam Ecclesiæ, solvere pensionem. Hoc autem amplius fieri sub anathemate prohibuimus, tradentes Satanæ principi suo eos, qui hanc Simoniacam pravitatem ulterius exercebunt. Præcepimus archidiaconos et ministros eorum antiquis consuetudinibus esse contentos. Sicut autem iterata clericorum de Dorbisria lacrymabilis indicat querimonia, jam dictus Alanus mandatum nostrum diu fraudulenter suppressit, donec ipse et complices sui suam in dispositione pauperum potuerint explesse pravitatem, et quasi eos ad vetitum nostra prohibitio animasset, imminente solemnitate Paschali, sacerdotes quibus ex necessitate sacramenti sacrum chrisma deesse non poterat, illud emere compulerunt. Quod quam sit sacris canonibus adversum fidelis novit Ecclesia, nec ipsi poterant ignorare, cum constet sanctæ memoriæ Gauterum episcopum vestrum hac venditionem chrismatis apud vos condemnasse, et sub anathemate prohibuisse, ne ulterius distrahatur ad pretium. Unde quidam ad nos venientes detulerunt, se a Joanne Lexoviensi, et complicibus suis gravamina multa perpessos. Quidam etiam queruntur quod eos per appellationem ad nos factam ab officio suo suspendere conatus sit. Inde est quod discretioni vestræ præcipiendo mandamus, quatenus rei veritatem exactissima diligentia iniquitatis, et si A. litteras nostras fraudulenter suppressisse constiterit, eum auctoritate nostra ab officio suspendatis, donec vobis et Ecclesiæ Cantuariensi condigne satisfaciat. Joannem quoque Lexoviensem, et ministros archidiaconi Dorberiensis compellatis auctoritate vestra restituere clericis quod ex prava, quam præmisimus, consuetudine, vel sacri chrismatis exsecrata venditione ab eis extorserint, postquam nos hanc nequitiam condemnavimus. Si vero vobis in hoc obtemperare neglexerunt, eos auctoritate vestra ab introitu ecclesiæ suspendatis, donec ablata clericis restituant, et satisfaciant nobis. Si autem aliquos post appellationem ad nos factam suspendere præsumpserint, eos relaxetis, et suspensores denuntietis a nobis esse suspensos a liminibus ecclesiæ, quandiu aliis in inflicta sibi suspensionis sententia perstiterint. Quod si hanc nostram contempserint auctoritatem, præcipimus ut cum litteris nostris adeatis venerabilem fratrem nostrum Herefordensem episcopum, et contemptores sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ faciatis publice excommunicari.

Regi Anglorum.

EPISTOLA LXX.

AD REGEM.

Audita undique collisione regnorum, et emergentibus novis rerum figuris, et increbrescentibus a

« PoprzedniaDalej »