Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

PROLOGUS.

Hostis multorum fio, dum ineptias nugatorum excutio. Qua de causa otiari decreveram et silere, sed alterum mihi negotiorum tumultus excutit, alterum motus animi interrumpit. Qui enim sub potestate constitutus est, si sapit obtemperat imperio præsidentis. Quem stimuli affectuum pungunt, dissimulare non potest, quin moveatur ad formam passionis. Exsultat ergo quem gaudii aura demulcet, spes inducit hilaritatem, metus trepidat, dolentis animus mœrore confunditur. Hæc apud singulos alternat facies boni aut mali. Verum sensus malorum altior est, et sæpius in omnes incurrit ; quis est enim qui malorum asperitate sæpius non uratur, quam demulceatur fomento bonorum ? Rarus est, qui totius fortunæ impetum a se toto possit ar- B cere. Qui suis viribus prævalet, aut in amici aut familiaris corpore, vel sorte tentatur. Licet parum humanus sit, quem extraneorum jactura non concutit: non satis homo est quem aliena non movent. Sed sapientioribus jam venit in dubium, au quidquam hominis, recte sit, homini alienum. Virtutis vero processus, ambiguitatis hujus nodum solvit, cum et comicus nihil humani alienum a se reputet, et Magister cœlestis hominem homini diligendum docuerit ut se ipsum. Unde patet indignum esse tanto Magistro discipulum, qui veritati non congaudet, et adversus publicæ salutis hostes non excandescit. Eos vero pro parte præsentis opusculi, aliquatenus tangit intentio; et nugas eorum, quo potest et consuevit, telo decutiet.

CAP. I. Quid sit salus universalis et publica.
Est igitur salus publica, qua universos fovet, et
singulos, incolumitas vitæ. Nihil enim homini præ-
stantius vita ejus: incolumitate vitæ, nihil salu-
brius. Hominem vero constare ex anima rationali,
et carne corruptibili, antiqui sapientes definierunt.
Caro siquidem vivit ab anima, cum aliunde corpori
vita esse non possit, quod semper inertiæ suæ tor-
pore quiescit, nisi spiritualis naturæ beneficio mo-
veatur. Hæc autem habet et ipsa vitam suam. Deus
etenim vita animæ est. Quam sententiam moderno-
rum quidam graviter quidem et vere, licet metrica
levitate complexus est,

Vita animæ Deus est, hæc corporis, hac fugiente
Solvitur hoc, perit hæc, destituente Deo.

Sicut ergo corpori vivere est vegetari, moveri ab anima, et dispositione sui motibus animæ acquiescere, et ei quadam obediendi necessitate concordare: sic et anima ex eo vivit, quod suo modo vegetatur, et vere movetur a Deo, et ei subjecta devotione obtemperat, et in omnibus acquiescit. Si quo minus, et eo minus vivit. Nam et corpus, qua parte sui non movetur ab anima, jam in ea

A torporem mortis incurrit. Dum ergo totum vivit, ad
eam totum disponitur, quæ se non per partes in-
fundit partibus, sed tota est, et operatur in univer-
sis et singulis. Sic et Deus animam perfecte viven.
tem, totam occupat, totam possidet, regnat et viget
in tota. Nullus ei angulus exceptus est. Sed quid in
anima angulum vel partem dico ? Partium expers
est,simplicisque naturæ, et totius duplicitatis ignara.
Partes tamen quas potuit, sibi a distributore bono-
rum vindicavit. Quas? inquis. Virtutes utique, qui-
bus viget et operatur, et sui experimentum facit.
Si non ergo multiplicitate partium, et quantitatis
quadam distentione crescit, ratione tamen et intel-
lectu, appetitu boni, aversione mali, manente sim-
plicitatis natura dilatatur. Cum vero partes istas
spiritus implet (Deus enim spiritus est) solida et
perfecta est vita animæ. Cum enim intellectus
Deum, qui summe bonus est, visus sui acumine,
quantum valet et licet apprehendit, et bonum quod
ille videt, incorrupta voluntas appetit, et ratio ne
declinet ad dexteram vel sinistram, qui sano affectu
ad bonum trahitur, viam aperit, jam quamdam im-
mortalitatis assecuta est gloriam. Quod forte jam
sentiebat, qui in suavitate conscientiæ suæ dicebat:
Cor meum, et caro mea exsultaverunt in Deum vi-
vum (Psal. LXXXII). Utique qui hac via incedit non
sperat aut extimescit, non contristatur aut condolet
alicui eorum, quæ a summo et vero bono recedendo
deficiunt. Et forte fideles animas invitat sermo pro-
pheticus, dicens: Convertimini ad me in toto corde
vestro (Joel. 11), ut scilicet angelus gaudii aut mœ-
C
roris, timoris aut spei, non avertatur a facie mea,
et meæ non displiceat voluntati. Implet autem hæc
vita omnem creaturam, quia sine ea nulla est sub-
stantia creaturæ. Omne enim quod est ejus parti.
cipatione est id quod est Sed cum sit in omnibus
per naturam, sola rationalia inhabitat per gratiam.
Sunt ergo, quia in eis veritas est. Illustrantur,
quia in eis sapientia est. Bonum diligunt, quia in
eis fons bonitatis, et charitatis est. Omnis etenim
virtus angelica et humana, quoddam divinitatis
vestigium est, rationali creaturæ quodammodo im-
pressum. Spiritus sanctus inhabitans imprimit ani-
mæ sanctitatem, ejusdemque rivulos multifariam
spargit, diversarum exercens charismata gratiarum.
Et hæc mihi videtur vera, et unica incolumitas
vitæ, cum mens, vivificante Spiritu, ad rerum no-
titiam illustratur, et accenditur ad amorem honesta-
tis, et cultum virtutis. Præcedit ergo scientia vir-
tutis cultum, quia nemo potest fideliter appetere,
quod ignorat, et malum nisi cognitum sit, utiliter
non cavetur. Porro scientiæ thesaurus nobis duo-
bus modis exponitur, cum aut rationis exerci-
tio, quod sciri potest intellectus invenit; aut quod

D

tum tamen ad omnia validissimum est, ut de fide et sinceritate singulorum credatur operibus suis. Opera enim quæ facit aliquis, testimonium perhibent de eo. Verum qui se ipsum ignorat, quid utiliter novit? Si ignoras te, inquit, pulcherrima inter mulieres, abi post vestigia sodalium, et post greges. Oraculum Apollinis est, et descendisse de cœlo creditur, vbi σavrov, id est scito te ipsum. Nonne scivit hoc ethnicus dicens :

absconditum est revelans gratia oculis ingerens A est his qui Apostolum plenius noverunt. Argumenpatefacit. Sic utique aut per naturam, aut per gratiam ad veritatis agnitionem, et scientiam eorum, quæ necessaria sunt, unusquisque potest accedere. Quodque magis mirere, quilibet quasi quemdam librum sciendorum, officio rationis apertum, geril in corde. In quo non modo visibilium species, rerumque omnium natura depingitur, sed ipsius opificis omnium invisibilia Dei digito conscribuntur. Adeo quidem ut nequaquam valeant per ignorantiam excusari, quibus beneficio naturæ, vel gratiæ, gerendorum series innotescit. Sicut scriptum est: Quod enim notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim revelavit illis (Rom. 1). Non tamen corruptæ naturæ adversus gratiam magnifico fimbrias, aut phaleras erigo, quasi ipsa aliquid boni habeat B quod non acceperit; cum certum sit quia sine ea nihil possumus facere. Agnitio igitur veritatis, cultusque virtutis, publica singulorum, et omnium, et rationalis naturæ, universalis incolumitas est. Contrarium vero ejus ignorantia, et odibilis et inimica propago ejus, vitium est. Et recte quidem ignorantia mater vitii est, quia nunquam adeo sterilis est, ut non odibilium fructum pariat infelicem. Inquit ethicus: Tu adeo

nullo thure litabis.

Hæreat in stultis brevis ut semiuncia recti. (PERS. v, 120.) Agnitio quidem certitudinem habet, et vel in scientia, vel in fide consistit. Sed fidei regula paulisper differatur, quoniam eam tempus, et locus suus ex- C spectat. Cæterum scientia sui notitiam habet. Quod evenire non potest, si non metiatur vires suas, si ignorat alienas.

CAP. II. Quid sit contemplatio hominis, sapientiam affectantis, et quis sit fructus speculationis hujus.

Est ergo primum hominis sapientiam affectantis, quid ipse sit, qui intra se, quid extra se, quid infra, quid supra, quid contra, quid ante, vel postea sit, contemplari. Inde est forte quod illi, qui prima totius philosophiæ elementa posteris tradere curaverunt, substantiam singulorum arbitrati sunt intuendam, quantitatem, ad aliquid, qualitatem, si. tum esse, ubi, quando, habere, facere et pati, et suas in omnibus his proprietates, an intensionem D admittant, et susceptibilia sint contrariorum, et an in eis ipsis aliquid inveniatur adversum. Provide quidem hæc et diligenter, etsi in eo negligentiores exstiterint, quod sui ipsius notitiam in tanta rerum luce non assecuti sunt, et lucis inaccessibilis notitiam perdiderunt, dum evanuerunt in cogitationibus suis, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quod ex eo convincitur, quod traditi in passiones ignominiæ, faciebant quæ nec sexui, nec ætati, nec fortunæ conveniant, nec naturæ, et personas omnium operis testimonio devenustent. Dati siquidem sunt in sensum reprobum, quod planum

Discite, et o mis eri causas cognoscite rerum,
Quid sumus, aut quidnam victuri gignimur, ordo
Quis datur, aut metæ quam molis flexus et unde,
Quis modus argento, quid fas optare, quid asper
Utile nummus habet, pueris charisque propinquis
Quantum elargiri deceat, quem te Deus esse
Jussit, et humana que parte locatus es in re.
Hæc etenim contemplatio quadripartitum parit fru-
ctum, utilitatem sui, charitatem proximi, contem-
ptum mundi, amorem Dei. Annon est arbor bona,
quæ tantam fructuum dulcedinem affert, tantam
affert utilitatem? Certe non superbit, qui parvus
est in oculis suis. Dum quisque quæ adsunt vel ab-
sunt, expetibilium numerum cogitat, quis de sua
paupertate non erubescit ? Si quis non appetenda
sui recenseat, ei jugis materia modesti doloris et
humilitatis occurrit. Quocunque se vertat, in se
ipso dejicitur, qui petit a Domino confortari, di-
cens: Humiliatus sum usquequaque, vivifica me
secundum eloquium tuum (Psal. cxvi). Itemque :
Ego, inquit, in flagella paratus sum, et dolor meus
in conspectu meo semper (Psal. xxxvii).
CAP. III. Quod superbia radix est omnium malo-
rum, et concupiscentia lepra generalis, quæ omnes
inficit.

Superbia vero radix omnium malorum est, mortisque fomentum. Arescunt rivuli, si fontis vena præciditur. Nec rami convalescunt, radice succisa. Deficiunt vitia, si elatio jugulatur. At si stercora radici congerantur, pinguescunt rami, et arentium sterilitas resilvescit. Si fonti liquentia superfundas, accessio transit in rivulos. Si camino ignem adjicias, in ligna incendium recrudescit. Sic si vitiatæ naturæ elationis innate toxicum foveas, quin vitalia ipsa mortiferum virus inficiat, nec si volueris, poteris impedire. Est enim omnibus non tam cognatus, quam innatus amor sui. Qui si modum excesserit, vergit ad culpam. Omnis enim virtus suis finibus limitatur, et in modo consistit. Si excesseris, in invio es, et non in via. Si amor hic invaluerit, nemo speret de cura. Lepra siquidem est, incurabilior omni lepra. An nescis concupiscentiam lepram esse? Giezi consule; si erubuerit confiteri quod sentit, convince eum macula corporis. Sed quid dico Giezi consulendum, ac si solus sit? Orbem conveni, quia totus infectus est. Me ipsum interroga; qui miserorum unus sum. Certe concupiscentia misera et miserabilis lepra est. Nescis forte quid dicam. Concupiscentiæ pestem, nescius infirmitatis ignoras, homo non concupiscens, et in eo supra hominem constitutus; sed testis meus in

Omnia assentari.

(TER. Eun. II, n, 21.)

[mihi.

Tota enim Gnathonicorum factio, comoedia est.
.. Rides, majore cachinno
Concutitur; flet, si lacrymas conspexit amici,
Nec dolet igniculum si bruma tempore poscas,
Accipit endromidem; si dixeris: Estuo, sudut.
(JUVEN., 111, 100.)

cœlo fidelis, mecum asserit, quia omnes corrupti A Negat quis, nego; ait, aio. Denique imperavi egomet sunt, et abominabiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal.x.) An tu sis ille, tu videris. Scio enim non esse hunc Paulum, qui hujus pestis incursu clamat, et ingemiscit : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. vi.) Scio hunc non esse illum, qui de pectore veritatis sapientiæ fluenta potavit, cum orbem infectum hac labe intonet, dicens: Quæcunque in hoc mundo sunt, concupiscentiam oculorum esse,aut carnis,aut superbiam vitæ (I Joan. 1). Qui ergo hunc amorem non temperat, timeat lepram, et cæcitatem oculorum, quæ ex ea imminet, pertimescat. Si itaque illi, qui non reprimunt concupiscentiam, malorum utique fontem et fomitem, dis

Unde Umbricius inquit:

Non sumus ergo pares: melior qui semper, et omni
Nocte dieque polest alienum sumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus,
Si bene ructavit, aut si quid fecit amicus
Quod proferre palam non possit lingua modeste.
(Id., ib., 104.)

pendium salutis incurrunt, quid erit ills, qui eam B Quod quidem non modo amico, sed ne libero ho

assentatorum inflammant stimulis,et quasi fomenta
vitiorum accendunt ? Quid facient, aut potius quid
patientur, quia veritate avertunt auditum, in admi-
ratione rerum corruptibilium et corrumpentium,non
claudunt oculos, manus expandunt, et omnium sen-
suum vivacitatem exercent? Deinde quasi diei non
sufficiat malitia sua, fallacia unius alterius fallaciam
trudit. Terentiano siquidem verbo libentius utor,dum
ad concupiscentiæ fornacem succendendum conve-
niuntadulatores et relatores, delatores et detractores,
invidi, ambitiosi, elati, factiosi et superstitiosi, fla-
gitiosi, omniumque officiorum prævaricatores ;quos
quia fere ubique terrarum sunt, facilius est inve-
nire, quam dinumerare. Adversus hujusmodi est
omnis lex, in hos omnia jura conjurant, et in eosdem C
quasi in publicæ salutis hostes quandoque omnis
armabitur creatura.

CAP. IV. Quid adulator, assentator et palpo; et quod
eis nihil perniciosius.

Adulator enim omnis virtutis inimicus est, et quasi clavum figit in oculo illius, cum quo sermonem conserit, eoque magis cavendus est, quo sub amantis specie, nocere non desinit, donec rationis obtundatacumen, et modicum id luminis, quod adesse videbatur, exstinguat. Ad hæc auditorum aures obturat, ne audiant verum; quo quid possit esse perniciosius, non facile dixerim. Scitum est illud Lælii, aut potius Ciceronis: «< Cujus aures clausæ sunt veritati ut verum audire non possit, ejus salus desperanda est. » Quid vero infidelius quam eum, cui fidem debeas,circumvenire verborum blanditiis, ludibrio habitus, gestus transfiguratione, et totius vanitatis lenocinio excæcatum in sordes vitiorum impellere et præcipitationis abyssum? Quid odibilius fraude et dolo, quo sub imagine amoris et fidei, in simplicem et credulum et, quod detestabilius est, amicum, perfidiæ et inimicitiarum nequitia exercetur? Hoc siquidem genus hominum omnia loquentium ad voluptatem, ad veritatem nihil. Verba oris ejus iniquitas et dolus, qui etiam errantibus amicis, ad eorum subversionem ingeminat: Euge, euge. Quos ut plenius noveris, Gnathonem apud comicum vide, et quid de se fateatur ausculta.

PATROL. CXCIX.

D

mine dignum est, cum vera et unica libertas in virtutis speciem cadat, et turpitudo quos inficit, postremæ subjiciat servituti. Histrionem esse vel mimum, infamiam ingerit his, quos a tantæ abjectionis opprobrio naturæ vel personæ dignitas videtur excepisse. Porro qui vultum induit alienum, et varias affectuum alternat facies,incolumitati sensuum insi. dias parat, et

Sordibus auriculis alienis colligit escas;

et si histrionem verbo diffiteatur, eum moribus et
turpitudine confitetur. Quod assentatoris proprium
est qui ad alterius vivit nutum, et antequam suum
proferat judicium, de singulis exspectat alienum.
Cæterum palpo, qui tamen assentatoris vel adula-
toris censetur nomine, quoniam eadem res multis
notatur indiciis, hominum mentis explorat, præ-
tentat voluntatem, ut cui rei volueris sensus accom-
modet, ut gratiam illius, cum quo agitur, fraudu-
lenter subripiat. Novit enim de concursu sensuum
et voluntatum unione, quasi rivulos amicitiæ sca-
turire. Idem siquidem velle et nolle (ut ait histo-
ricus), ea demum firma amicitia est. Quidni?
Consentire suis studiis qui crediderit te
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
(HORAT., Ep. I, xvш, 66.)

Cum vero præsenserit voluntatem, sic palpat, sic
demulcet, tanta suavitatis perungit gratia, ut vir-
tuti somnium inducat, et totam moderationis, sine
qua nunquam recte vivitur, formam Lethæi flumi-
nis infusione subvertat. Magnas gratias agere Thais
mihi? Jucundus est enim comicus, et aptus qui se
nugis nostris frequenter immisceat,ingentes,inquit,
Fuerat quidem satis si magnas respondisset. Sed
quia adulatoris fraus omnia extollit in majus, et de
suo aliquid adjicit unde sibi gratiam cumulet, in-
gentes inquit. Sed nec mendacium erubescit. Qui
enim sibi potuit persuadere, ut honestatem hominis
tantæ turpitudinis macula decoloraret quacunque
de causa, utique persuadebit, ut quod appetit, fa-
ciat, si possit, recte, si non, quocunque modo
rem. » Verum qui suo nomine, ut proprie eloqua-
mur, dicitur adulator, vitia cujusque dealbat, et ne
seipsum videat, oculos colloquentis quadam nube va-

16

nitatis implet, et aures falsis præconiorum titulis A simi observatores sunt, ne quid intempestive ingereficit. Ait ethicus :

Quid quod adulandi gens prudentissima lauda
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus æquat
Herculis, Antæum procul a tellure tenentis:
Miratur vocem angustam, qua deterius nec
Ille sonat, quo mordetur gallina marito.
(JUVEN., III, 86.)

Hoc autem minime videtur mirum, si perditissimi
homines, et quibus hic gravis morbus, et feculen-
tus sordidatur, ad tantam turpitudinem possunt
impelli. Sed hoc potius duco mirabile, quod popu-
lum qui sibi credat habeant,qui de se magis alienæ
linguæ acquiescat, quam propriæ judicio conscien-
tiæ, dum seipsum quilibet extra se quærit, et nosse
dedignatur, quam sit sibi curta supellex. Nihil est B
enim quod credere de se non possit cum laudatur,
non modo diis æqua potestas, sed quæcunque ani-
ma de fermento superbiæ intumescit.
CAP. V. De cautela adulatorum,et fraude multiplici,
et comitibus adulationis, et sequela eorum.
Sunt tamen, qui vulgares et adulationes plebeias
non admittant, ut qui nolunt vili unguento, oleove
corrupto, quod omnibus fetet, inungi, cum amico-
rum aut convivarum expetunt gratiam. Quid enim
turpius est quam ad lenocinia histrionis transfigu-
rare vultum, mutare habitum, motum ducere, et
non tam videre alium, quam se ipsum gerere hi-
strionem? Quid ineptius quam cum alius magno
hiatu oris, ad te impellendum vanitatis spiritum
proferat, si tu aurium vela, et latitudinem cordis ad
tumorem concipiendum oppandas. Et quia videntur
ab omnibus, facilius hæc a plerisque vanitatis ob-
sequia contemnuntur. Verumtamen illa magis ti-
menda, quia magis perniciosa sunt, quæ quodam
cautelæ velamento studiosius occultantur, et quasi
sub imagine increpationis aut correctionis, alteriusve
officii, aut virtutis, irrepunt. Quod nonnullos, dum
benevolentiam immoderatius captant, fecisse repe-
ries. Ait enim Lælius, non ille lator legis amicitiæ,
sed suasor belli civilis et furoris incentor, qui et ab
aliis Lentulus appellatur,

Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires,
Conquerimur, deerat ne tibi fiducia nostri ?
Dum movet hæc calidus spirantia corpora sanguis,
Et dum pila valent fortes torquere lacerti,
Degenerem patiere togam, regnumque senatus ?
Usque adeo miserum est civili vincere bello ?
(LUCAN., 1, 361.)
Sic et in comoediis servorum calliditate domini,
deluduntur,præmissis increpationibus rationes suas
infirmari permittunt, et tandem se victos simulant,
ut et credulorum sensum confirment errorem, et de
proditionis perfidia gratiam aucupentur,magna sa-
tagentes industria, ut sic semper decipiant, ut nun-
quam possint argui falsitatis. Eorum namque veritas
mendacio servit. Quid quod aucupes novitatum ra-
musculos congerunt,eisdemque curiosorum auribus
satisfaciunt, ut hac via compendiosius ad id quod
desideratur,accedant ? Temporis quoque diligentis-

rant, sed inter prandendum, aut cum vino quis
exhilaratus fuerit, aut cujuscunque compos volu-
ptatis. Hujus cautelæ meminit Maro, cum ad Æneam
revocandum sororem a Didone missam asserit,quæ
sola viri molles aditus et tempora norat. Quis autem
non rideat, cum agaso non tressis, titulorum fasci-
bus purpuratur, et non sine sanna et cachinno
audientium, Dama transit in Marcum. Marcus
dixit :

Papa! Marco spondente recusas
Credere tu nummos? Marco subju dice palles?
Ita est, assigna, Marce, tabellas.
(PERS., v, 79.)

Est quidem omnium captanda benevolentia, quæ
fons est amicitiæ, et primus charitatis progressus
est; sed honestate incolumi, officiorum studiis, vir-
tutis via, obsequiorum fructu,integritate sermonis.
Adsit et fides, dictorum scilicet factorumque con-
stantia, et veritas, quæ officiorum et bonorum om-
nium est fundamentum. Gratiam bonorum, sed et
omnium, si fieri posset, virtus appetit, sed ad eam
dedignatur per sordes accedere. Nobilis utique res
est et delicata, et quæ omne quod dedecet, asper-
natur. Omnis etiam species, quæ ex se ipsa non
lucet, ei suspecta est. Nunquid igitur mentitur, ut
placeat? Nunquid bonum dicit malum, et malum
bonum? Nunquid amicum, qui parum sanus est,
instigat, ut amplius faciat insanire? Porro cum om-
nis assentatio turpis sit, perniciosior est cum ad
subornandum vitium personæ, vel uaturæ, vel di-
Cgnitatis accedit auctoritas. Nempe philosophi pro-
babile dicunt, quod videatur vel omnibus, vel
pluribus, aut sapientioribus, aut quod in propria
facultate artifici. Si ergo sapientiam cujusque Plato
commendet, aut Socrates, Aristoteles acumen inge-
nii, Cicero dicendi copiam, mathematicæ studium
Pythagoras, metrorum varietates Flaccus, Naso
levitatem versificandi ; quidni credat? Subeunt enim
citius et fortius singulos fomenta vitiorum,
. . magnis

D

Cum subeunt animos auctoribus. His tamen sui compos animus non seducitur,certe quia nemo novit quid sit in homine, præter spiritum hominis qui in ipso est. Unde apud Virgillium compos sui pastor, et sapientibus et magnis viris nostri temporis doctior, ait:

Me quoque dicunt, Vatem pastores; sed non ego credulus illis. (VIRG., Ecl. IX, 34.) Tu quoque præviso si palles improbe nummo, Si facis in penem quidquid tibi venit amorum. (PERS., IV. 47.)

Licet te tota vicinia modestum dicat, ac pudicum, minime veljurantibus credas. Memoriter tene quod parvulus didicisti:

Plus aliis de te, quam tu tibi credere, noli. Non facile dixerim, uter sit prior in vitio, qui linguam adulationibus polluit, aut cujus cor ex eis se inlætitiam resolvit. In hoc enim elationis cæcitas; in illo, fraus excæcandi damnatur. Ubique vero

485

damnatur dolus, sed et cæcitas, quæ a superbia A lucrum. Efficitur ergo ut nulla sit ei molesta servilis

est, nusquam absolvitur. Esto quod adulator sit nequior, iste non minus contemptibilis est. Nec caperetur linguæ tendiculis alienæ, si non blandiretur ipse sibi. Quid itaque alium arguit adulationis, qui sibimet adulatur ? In quo enim alium accusat, seipsum condemnat. Eadem enim facit, quæ judicat. Væ, inquit Dominus, qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et ponunt cervicalia sub capite universæ ætatis (Ezech. x). Utique pulvillos consuunt, qui auribus parant insidias, qui vana et mollia congerunt, quibus sensus demulceant, qui opera commendant hominum, ut eos famæ præconiis, et quadam suavi jucundidate favoris, inducant ad quietem. Usus enim pulvinaris et cervicalis, est mollities quietis. Pulvinar ergo sub omni cubito B manus ponitur, quando non modo operatio, sed quidquid ei adjacet commendatur. Caput universæ ætatis cervicali superponitur, dum quis adulantium verbis, in totius vitæ operibus delectatur. Et alibi : Ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum. Parietem ædificat, non domum, quisquis in induratæ mentis vitio, pravitatem congerit operum. Qui in pariete solo ostium facit, quocunque ingrediatur foris est. Quicunque in pravitate operis,indurata mente conversatur, a sanctorum societate sejungitur. Edificatum ergo parietem linit, quisquis pravis operibus alicujus adulanter applaudit.Cum vero sit turpe omnibus adulari, longe turpius est, si in præcipuæ auctoritatis, aut ordinis, viros, adulatio cadat. Adeoquidem ut sacrorum canonum C institutis cautum sit, clericos irrefragabiliter deponendos, qui noscuntur adulationibus inservire. Recte quidem, quia omnis adulatio comites habet dolum et fraudem, proditionemque et notam mendacii. Sequelam quoque ignominiam servitutis, excæcationem proximi, et exterminium totius honestatis. Annon est talis non modo ejiciendus a clero, sed a toto fidelium cœtu ?

CAP. VI. Quod adulatores multiplicati sunt super numerum, et a præclaris domibus honestos, et dissimiles sui, expellunt.

Hæc tamen pestis, jam in tantum, Domino indignante, invaluit, ut si ventum forte fuerit ad conflictum, vereor ne modestos et bonos viros possint facilius expellere, quam expelli. Serpit enim illuvio fæda, et morbus cancerosus in omnes, ut nullus aut rarus sit, quem labes ista non maculet. Omnes enim affectant benevolentiam eorum, cum quibus vivitur. Quod quidem non modo licitum est, sed honestum; utpote omnia, quæ natura virtutum parens, et recte vivendi dux optima, gignit. Sed dum hanc affectionem, moderationis regula deserit, fertur in præceps, discurrensque per omnia agenda, et non agenda, per infamiam et bonam famam, favoris anceps, gratiæ sollicitator incestus, ut cum amicum blanditiis præcorruperit, more meretricantis fortunam subripiat, extenuet facultates, aliena in se congerat spolia, et suum omnia convertat ad

[ocr errors]

obsecundatio,nullum indecens videatur obsequium,
omnium officiorum personas induit, dum præmia
omnium fraudulenter præripiat. Qui sunt enim qui
vestibus nitent, qui fastigiati incedunt, qui sequi-
pedarum stipantur comitatu,commilitonum et con-
tubernalium dealbantur obsequio, qui primis salu-
tationibus in foro gloriantur, qui primos recubitus
habentin cœnis, quorum aures mulcentur fomento
prænominum, et quibus nobilium molles reserantur
auriculæ quos fortunæ gratia alarum suarum re-
migio ad sublimia subvehit et extollit, et a quibus
quælibet magna domus, dispositionis suæ formulam
trahit, et habitum mutuatur? Nempe adulatores,
qui alienum vivunt ad nutum, dum eos fraudulenter
emungant, Veritas aspera est, et plerumque mo-
lestiam parit, dum aliquem palpare dedignatur.
Verum amaritudo ejus utilior est, et integris sensi-
bus gratior, quam meretricantis linguæ distillans
favus. Meliora siquidem sunt (sancto Salomone
testante) amici verbera, quam fraudulenta oscula
blandientis (Prov. xxvu). Quidni? Fides enim per-
fidiæ semper antefertur. Non manet fides incolu-
mis,ubi aliud agitur, et aliud simulatur, præsertim
animo et voluntate nocendi. Dicitur enim fides, si
sequimur stoicos, eo quod fiat quod dictum est:
Lux mea, salus mea, refugium meum, cor meum,
et vita mea, dux invicte, viventium sapientissime,
omnium largissime et benignissime, vivendi forma,
virtutis speculum, et cætera hujusmodi importune
ingesta,nonne plena sunt,non tam adulationis vitio,
quam veneno? Sunt enim qui nec scurrantis spe-
ciem vitant, cum amicitiam profitentur. « Venena,
inquit sapiens, non dantur, nisi melle circumlita. »
Nullæque occultiores sunt insidiæ, quam hæ, quæ
latent in simulatione officii, aut aliquo necessitudi-
nis nomine. Tu obsequium putas, amicitiam suspi-
caris, metiris affectum; insidiæ sunt. Nec, ut est
in fabulis (quoniam et mendacia poetarum serviunt
veritati), Juno Semelen deceptam in incendium
impulisset, si non esset nutricis inducta faciem, et
mentita affectum.Tibi credis impendi famulatum :
extremæ et miserrimæ subjiceris servituti. Nam

.Cum facilem distillat in aurem Exiguum, de naturæ vitiique veneno, dispeream nisi submoveat omnes qui vera loquuntur, dedignati assentationis subire notam. Lumine submovetur,et bene si non judicatur inimicus, qui potentis amici voluptatibus, etiam turpioribus non modo contradicit, sed etiam non consentit. Equidem nec consensus ad gratiam sufficit, approbare, commendare, applaudere, insanienti necesse est : cum omnia malefecerit, laudandus est quasi re bene gesta. Sicut enim identitas voluntatum, amoris indicium est; sic ex dissensu, inimicitiarum quisque reus arguitur. Proinde satyricus inquit :

Quid Romæ faciam? mentiri nescio; librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
Astrorum ignoro; funus promittere patris

« PoprzedniaDalej »