Obrazy na stronie
PDF
ePub

cunia divinabant. et super Dominum requiescebant A sapienti, venit istud in dubium. Sine ista nemo dicentes: Nunquid non Dominus est in medio nostrum? Non venient supra nos mala. Propterea dicit Dominus: Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem ut custodia pomærii erit (Mich. u). Qui ergo in pecunia divinabant, etsi prophetarum insultant nomine, sæpe mendaces, semper mendosi, alieni sunt a virtute et prophetiæ veritate. In Pythone, inquit; quasi dicat Quia recessit Spiritus Domini, vel Pythonicus patrocinetur mihi. Et suscita mihi quem dixero tibi. Utique fallacia fallaciam trudit. Datus rex in sensum reprobum, qui sibi persuaserat Pythonem scientiæ præsulem, præscium futurorum, arcani consilii conscium, veritatis interpretem, sibi quoque persuasit, eumdem tanta præditum

unquam ingressus est ad salutem. Verum qui errat in minimis, paulatim ad majora prolabitur. Sic iste primo negligens, deinde inobediens, postmodum contumax, exinde obstinatus, postremo ad eam prolapsus est cæcitatem, ut nec prædictum articulum fidei sibi servet incolumem. Deum etenim justum usquequaque non credidit, opinans etiam in sanctos post exitum vitæ hujus malignis spiritibus concessam potestatem, Noverat enim sanctum Samuelem Pythonicis non obtemperasse dum viveret, nec aliquod cum eis initæ familiaritatis habuisse commercium. Nunc vero eum ad Pythonis imperium, sibi sperat et petit excitari. Vult etiam ad hoc cogi defunctum, ad quod vivus impelli

potestate, ut posset etiam mortuos suscitare, et B non potuit. Regi siquidem noluit indicare dum

tantæ benignitatis, ut etiam in eo, quod rarissimum est et difficillimum, familiaribus suis morem gereret. Procul dubio elapsum erat a memoria ejus, aut inutiliter tenebatur canticum fidelis animæ,quia Dominus est qui mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit,pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat, et quod in ipso impletum viderat Saul, suscitat de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus et solium gloriæ tenent (I Reg., 11). Et qui hæc facit, procul dubio scientiarum Dominus est. Et ait mulier ad eum : Ecce tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et ariolos de terra. Quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar ? El juravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus quia non eveniet tibi quidquam mali propter rem (I Reg. XXVI). Verum quidem est, quia qui versatur in sordibus,sordescit amplius; et quem gratia deserit, fiunt semper novissima illius deteriora prioribus. Sacrilegii igitur Pythonissa conscia expavescit, et potestas a Domino constituta ad sacrilegia evellenda alias quidem timida, cum negotia populi, cum do. mini bella geruntur, idololatris præstat audaciam, et sacrilegiis regiam accommodat auctoritatem. Ariolos, inquit Dominus et magos ne patiaris vivere (Exod. xxn). At ille ad quem sermo Dei dirigitur, et qui gladium portat ad vindictam malefactorum, bonorum gloriam, non modo talibus securitatem dat, sed promissam pacem juramenti religione confirmat. Et sic evenit ut in proprio periculo discat, quam perplexi sint nervi testiculorum Leviathan, cum sibi tetenderit laqueum proprii operis, a quo sine salutis dispendio non evadit. Et jam arcta complexio, et cornutus quidam imminet syllogismus Si Pythonissæ parcitur, Domini violatur imperium, præcipientis ut maleficia hujusmodi de terra eradantur; si non parcitur, juramenti religio vitiatur. Quocunque se vertat impius, comprehenditur in operibus suis. Dixit ergo mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait : Samuelem (1 Reg. xxvi). Omnium temporum una est fides, Deum esse, eumdemque justum, et bonum, et remuneratorem sperantium in se, omnium plene meritis respondentem ante legem, sub lege, sub gratia: nemini rectum

C

D

viveret, nisi quod indicandum Dominus inspirabat. Cum autem audisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saulem : Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul (ibid.). Se utique deceptam credidit, et etiam post præstitum juramentum, notitia et præsentia principis oneratam. Dixitque ei rex: Noli timere,quid vidisti? Et ait mulier ad Saulem: Deos vidi ascendentes de terra (ibid.) Pythonissæ potuerat ab incoepto, vel tenuis fidei virum deteruisse responsio. Deorum siquidem pluralitatem inducit, et eorum habitationem sub terra, et in tenebris esse significat. Dixit ergo Saul : Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio. Intellexit itaque Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terram, et adoravit (ibid.). Formam illius qui apparebat diligenter inquirit, forte errore gentilium deceptus, eamdem habitus et negotiorum formam singulis apud inferos credens, qua superstites fuerant insigniti. Unde illud: Quæ gratia curruum Armorumque fuit vivis, quæ cura nitentes

Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. (VIRG. Æn. VI, 654)

Sed nonne potuerat sancti viri clarior esse gloria, aut post mortem viventis habitus immutari ? Et quidem provide, et fideliter non dicit Scriptura Samuelem Pythonis imperio suscitatum, sed cæcitatem impii sensus prudenter expressit. Ait enim : Audita forma viri et habitu, intellexit Saul quod Samuel esset. Deceptus utique intellexit; quod et ex eo probatur quod subjungit: Et inclinavit se, et adoravit. Si enim fuisset Samuel, nequaquam se permisisset ab homine adorari, qui secundum legem crediderat, et docuerat unum Deum et Dominum adorandum. Præterea sanctæ animæ a potestate malignorum spirituum exemptæ sunt. Postremo decepti hominis non fovisset errorem, quod eum ex subsequentibus fecisse colligitur. Dixit autem Samuel ad Saulem : Quare inquietasti me ut suscitarer (ibid.)? Hæc est enim fraudulentia malignorum spirituum, ut quod ultro faciunt, et dictant hominibus faciendum, operose dissimulent, ut hoc facere videantur inviti. Simulant se coactos, et

quasi exorcismorum virtute extractos fingunt; et A die sequenti sibi manum ex desperatione injiciens, quo minus caveantur, exorcismos quasi in nomine ad inferos transiturus, habiturus partem cum eo, Domini, aut in fide trinitatis, aut incarnationis, et quem avaritia, fastu, obstinatione mentis, fuerat passionis virtute conceptos componunt, eosdemque insecutus. hominibus tradunt, exercentibus eos obtemperant, donec eos secum crimine sacrilegii, et poena damnationis involvant. Transfigurant etiam se interdum in angelos lucis, honesta sola præcipiunt, illicita prohibent, munditiam consectantur, utilitatibus provident, ut quasi boni et propitii familiarius admittantur, audiantur benignius, amentur arctius, facilius exaudiantur habitum quoque induunt venerabilium personarum, ut eis major et promptior reverentia impendatur. Et ait Saul Coarctor nimis. Siquidem Philisthiim pugnant adversum me et Deus recessit a me, et exaudire me noluit, neque B in manu prophetarum, neque per somnia. Vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam (ibid.). Ac si aperte dicat In desperationis abyssum præcipitatus sum. Impugnant homines, deserit Deus, et ego ad te, qui in veritate utrisque inimicaris confugio, ut quasi doctor discipulum doceas, quid me in tanta angustia oporteat facere. Licet enim eum qui loquebatur crederet Samuelem, tamen in veritate erat angelus Satanæ. Nec potuit ei ignorantia suffragari, cum nemini liceat ignorare creaturam, quæ se appetit adorari, infidelem et perversæ voluntatis esse. Sciebat etiam illicitum esse ariolos et magos inquirere, et de futuris sollicitare Pythonem. Quod si eum ignorantia personæ excusat, melioris conditionis erunt stulti quam periti, et C rare. Hæc mors omnino desperatorum est,et eorum,

perversi quam recti. Et ait Samuel (non equidem verus sed umbratilis et fictitius, et quo dignus est, impius et reprobus consultator) : Quid me interrogas, cum Dominus recesserit a te et transierit ad æmulum tuum? (Ibid.) Responsionis initium, fidei consentaneum est, et accommodum rationi. Quid enim conferet creatura illi, quem deserit Deus, et cui deripit spolia ?Sed sensim ad id quod suum est, hostis et fidei inimicus divertit, immiscens falsa veris et mandacia fide veritatis obnubilans. Sequitur enim Faciet tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo David, quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie,et dabit Dominus,etiam lecum Israelin manu Philistinorum. Cras autem tu et filii tui mecum eritis. Sed et castra Israel tradet Dominus in manum Philisthiim (ibid.) Exitum quidem belli, fideliter infidelis exposuit, sed tamen verborum tendiculis infidelem et infelicem animam fraudulenter decepit. Deviantis siquidem confirmat errorem et impœnitenti, post exitum, quietem repromittit. Cum enim dicit Dominum impleturum quæ locutus estin manumea, se procul dubio simulat Samuelem, per quem Sauli, quæ denuntiat, locutus erat Dominus Cum autem subjungit: Cras tu et filii tuimesum eritis verum quidem sed fraudulenter enuntiat. Erat enim

D

Sed falso blanditur, ingerens spem quietis, dum se gestu et verbis mentitur Samuelem, cui certum est, collatam esse in quiete sedem a Domino, inter eos qui invocant nomen ejus. Quid ergo Sauli Samuelis sui, vel potius Pythonis, profuere reponsa? Potuerat forte non præmonitus sperare meliora, et saltem dum alieno confoderetur gladio exspectare. Oraculi vero vanitate certioratus gladio suo incubuit, et in extremis agens, dum propriæ gloriæ consulebat, qui fortius mori potuisset in prælio, auram verborum pertimuit, et infirmi et prostrati animi consilio, corporis et animæ mortem ascivit. Glorientur gentes in fortitudine sua, auctores earum dicant, unusquisque quod sentit, dum heroum suorum titulos prædicant, dum magnorum virorum fortitudinem præconantur. Bibat illis auctoribus Cato venenum, Vulteius dextras et mentes sociorum armet ad voluntariam mortem. Per mamillas ad cor venenum aspidum insanabile Cleopatra trajiciat. Lucretia alienam impudicitiam sanguinis sui effusione condemnet. Ego evenire posse non arbitror, ut cujuscunque difficultatis articulo, liceat propria auctoritate homini, sibi mortem inferre, nec etiam ubi castitas periclitatur. Licet hunc casum videatur excipere doctor ille doctorum, cui in sacrario litterarum vix aliquem audeo compa

qui licet corpore vivant, jam mentis morte præmortui, animo vivere desierunt. Utique non vivorum, sed jam mortuorum mors est. Infidelium regum percurre seriem, Jeroboam, Achab, Jezabel, Nabuchodonosor, Sennacherib, et alii quorum errores non sufficio enarrare, quid lucrati sint in vatibus suis, qui videbant eis falsa et stulta, nec aperiebant eis iniquitatem eorum, ut eos ad pœnitentiam provocarent? Omnes utique evanuerunt post principem vanitatis, et dum scire quod non licet, vel aliter quam licet, appetunt, ad inane et nihilum redacti sunt. Reges vero Israel infidelibus sociavi, quia cum regum Juda alii boni, alii mali fuerint, reges Israel omnes reprobi exstiterunt. Linque arcana Dei, cælumque inquirere, quid sit, ait Cato, quia quod destinavit de te, et statuit Deus, citra tuam sollicitudinem potest expedire. Egregie quidem ethicus:

Omnem crede diem tibi diluxisse supremum, Grata superveniet quæ non sperabitur hora. (HORAT., Ep. I, iv, 13.) Veritas autem sibi ubique consona est, nec a se, licet a mendacii habitaculo proferatur, quandoque discordat. Sicut nec munditia, dum sui integritate viget, quarumcunque sordium vicinitate polluitur. Ipsa mortem indicit non timeri, e ad eam excipiendam, nos horis omnibus præcipit præparari, ut quo minus de diuturnitate vitæ præsumitur, in

tur. Quidquid vero hujusmodi agatur, fictitium est et phantasticum, et veritatis substantiam nescit. Videtur quidem adesse, dum precibus et oblationibus invocatur, et effectu petitionum persequente, sacrilegum errantis animæ desiderium adimpletur. Abest autem tam longe, ut subtracta tutela sui, eos quos perfidia tanta exagitat, variis ludificationibus dæmonum, trahi sustineat ad gehennam Se siquidem ad hujusmodi flagitia prohibuit invitari publica voce Ecclesiæ, adversus quam nec portæ inferni prævalebunt. Cum ergo Spiritus sancti gratia, auctoritas Ecclesiæ, improbatis subtrahitur exorcismis, qui eis non tam utuntur quam abutuntur, offendunt in spiritum, quo recedente, ejus sibi nituntur virtutem et efficaciam retinere. CAP. XXVIII. De speculariis, et quod maligni spiritus interdum futura prænoscunt, et de subtilitate naturæ, et longa experientia temporis, et revelatione superiorum potestatum, et quod sæpe decipiunt, aut desipientes, aut decepti, et quod specu larios mala indubitata sequntur.

cultum honestatis virtutum gradibus avidius cur- A peccatis subditum, sui esse habitaculum dedignaratur. Mors siquidem necessarium munus est, naturæ jam corruptæ. Corruptio namque mortis origo est. Tolle corruptionem, sectare integritatem munditiæ et virtutis, jam immortalitatis viam ingressus es; et quamdam divinitatis tuæ arcam apprehendisti. Apprehendisti, inquam, an accepisti? Sed, ut fidelius loquamur, et accepisti et apprehendisti. Non est enim volentis, neque currentis,sed miserentis Dei (Rom., XVI) Quis scit quando veniet, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane? Ut enim, ait ille « Nihil morte certius est, nihil hora incertius. » Quæ utique non timenda est quasi malum, sed quasi malorum finis, cum venerit, gratanter amplectenda. Unum est quod totis mentis et corporis viribus fugiendum est. Quid illud sit quæris? Tur- B pitudo, et totius species inhonesti. Hæc enim faciunt, mortem terminum non esse malorum, sed antecedentium et succedentium copulam. Ad hanc fugiendam non oracula vatum, non Phytonis consultatio necessaria est : fidelius et utilius ad hoc ratio data consulit. Caro in Libya extremæ difficultatis angustia coarctatus, Ammonem Jovem dedignatus est consultare; ratus sibi rationem sufficere ut persuaderet servandam libertatem, et non modo dominationis Cæsareæ jugum, sed omnem notam turpitudinis fugiendam. Licetin eo erraverit quod auctoritate propria vitæ munus abjecit : quod non modo fidelium institutis, sed constitutionibus gentium, et sapientissimorum edictis constat esse prohibitum. Veteris quidem philosophiæ principes Pythagoras et Plotinus prohibitionis hujus non tam auctores sunt quam præcones, omnino illicitum esse dicentes,quempiam militiæ servientem a præsidio et commissa sibi statione discedere, citra ducis vel principis jussionem. Plane eleganti exemplo usi sunt eo quod militia est vita hominis super terram (Job v.). Quid si contra jubeant oracula vatum, vel responsa Pythonis ? Procul dubio minime audienti sunt, quia cum periculo innocentiæ, nemo cuiquam debet fidem. Si mihi non credis, Numam Romano. rum imperatorem fere innocentissimum præter Titum, si placet, attende. Dum invitaretur ad homicidium, petito capite ad sacrificia, censuit cepam esse cædendam, reflectens ad innocentiam etiam perversi numinis voluntatem. At cum hominis adjiceretur a numine, capillos se pollicitus est oblaturum. Cum vero spiritus immundus sitiret et sanguinem,piscem immolandum esse respondit.Sic itaque cum ratio ejus circumveniri non posset, ut traheretur ad culpam, immundorum spirituum testimonio, colloquio deorum pronuntiatus est esse dignissimus. Nec est quod sub exorcismorum prætextu, suum quis tueatur errorem, qui ad minuendam dæmonum potestatem, et ad distrahendum, quod habent cum homine, familiaritatis commercium instituti sunt, carentque propriæ virtutis effectu, nisi in digito Dei convalescant. Porro Spiritus sanctus disciplinæ effugit fictum; et corpus

Frustra sibi specularii blandiuntur, quod nihil immolant, nulli nocent, sæpius prosunt dum furta detegunt, maleficiis purgant orbem, et solam utilem aut necessariam appetunt veritatem. Non sic impii, non sic (Psal. 1). Qui non colligit, inquit, mecum, dispergit; et qui non est mecum, contra me est (Matth. xu). Dum hæc Domino prohibente, exercent impii, quid aliud faciunt, quam calcaneum erigere adversus prohibentem? Certe nimis est quod C immolat, qui, ejecto Spiritu sancto, idololatriæ mentem prostituit. Nimium est quod immolat, qui pollutas aures dæmoniorum solicitat voce Domino consecrata. Nimium est quod immolat, qui motum corporis accommodat ad detestabile sacrilegium peragendum. Quid retinuit Creatori, qui mentem, linguam,corpus, dæmonibus obtulit?Annon veritati fecit injuriam, qui integritatem ejus in tanta corruptione quæsivit? Plane nemo in talibus per ignorantiam excusatur. Omnes enim in commune sciunt, aut scire debent, hanc ignominiam fidei anathematis opprobrio condemnatam. Non utique hic sacramento miles excipitur, pusillus ætate, mulier infirmitate sexus, rusticus munere agriculturæ, qua publicæ utilitati invigilat. Licet enim in dispendiis rerum, subveniatur eis per ingnorantiam juris, in subversione tamen fidei nullum ab igno rantia remedium est: obtinente eo ut qui ignorat ignoretur, et insipiens in culpa, erudiatur in pœna, et sapienter puniatur, qui noluit intelligere ut bene ageret. Quis enim potuit discere, ut sine labore a tanto labore cessaret, dum illud laboriose addisceret ut laboriose et pestilenter erraret ? Non potest in fide sine laborare quiescere, qui potens est sollicitudine mentis et exercitio corporis a fide deviare ? Qui enim his nugis obsequitur, fidem negavit, et infideli deterior est ; et licet verbis Deum confiteatur, ei perversis operibus contradicit. Nec facilius

D

est hominem hujusmodi esse fidelem, quam judi- A tur ab eis. Sec nec apostolus in Actis apostolo

cem incorruptum, qui diligit munera, et sequitur retributiones. Cæterum quod simpliciorum animos movet, scilicet per hujusmodi consultationem abscondita futurorum manifestari non posse, nisi per manum ejus in cujus potestate sunt tempora et momenta, nodum non ingerit quæstionis. Licet enim futurorum sit unus arbiter, qui et Deus et Dominus omnium est, tamen ex signis interdum hominibus innotescunt. Quid ergo mirum, si ea quandoque prænoscant, quæ et subtilitate naturæ vigent, et experientia temporis longiore, et revelatione superiorum potestatum de plurimis admonentur ? Si ergo spiritus corporis mole gravati, quos luteum carnis retardat indumentum, quorum acumen tur- B bati sensus corruptio hebetat, ex præcedentibus aut quarumcunque rerum indiciis, quæ sint ventura conjiciunt, quid prohibet spiritus ab omni nexu corporis absolutos, quos noxia moles non tardat, rerum imminentium, aut in plurima tempora succedentium præmetiri eventum? Sed qui fere pridie natus est, post dies pauculos decessurus, medio tempore ex similibus similia colligit, et de causis sibi interim notis ratiocinatur in posterum. Nonne hoc facilius potest non modo antiquus, sed inveteratus dierum, qui ab initio conditus est plenus sapientia et perfectione decorus ? Quis adeo hebes est et tarditatis egregiæ, qui tanto temporis tractu, pro parte ad ea conjicienda quæ futura sunt, non assurgat? Præterea propitiæ potestates, quæ chari

tatis cultu et devotione obediendi Domino assidue famulantur, eis quidem possunt, et interdum creduntur occulta revelare. Nec tamen statim verum est, quod reprobi sentiunt, aut prædicunt, sed quandoque quæ suspicantur aut timent, ut videantur conscii secretorum, properant nuntiare. Quale est quod Domino nascituro in templis Egypti desolationem eorum, et discessum suum, dæmones templorum præsides prædicebant. Unde illud apud Trismegistum de exterminio religionis idololatriæ: a Ægypte, inquit, Ægypte, erit cum religionis tuæ sole supererunt fabulæ. » Et sæpe quod ex necessitate faciunt, et coacti, se sponte facere simulant, quasi hominibus indignantes, quibus se fingunt infensos.

Sæpe etiam mentiuntur aut decipientes aut decepti. Sed licet vera duntaxat enuntient, nihilominus aut compescendi sunt, aut fugiendi. Unde in Deuteronomio: Si surrexerit in medio tui propheta, aut qui dixerit se somnium vidisse, et prædixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamus deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis, non audias verba prophetæ illius,aut somniatoris,quia tentat vos Dominus Deus vester,ut palam fiat utrum diligatis eum, an non (Deut. x). Unde plane intelligitur, quia etsi contingant, quæ a divinantibus non secundum Deum dicuntur, non sic accipienda sunt, ut fiant quæ præcipiuntur ab eis, aut colantur quæ colun

[ocr errors]

rum, immundo spiritui pepercit, quia in muliere ventriloqua, apostolis et prædicationi eorum testimonium perhibuit veritatis. Nihil vero adversus pestem istam salubrius est, quam si quis hujusmodi vanitati omnino aurem subtrahat. Gratias ago Deo, qui mihi etiam in teneriori ætate, adversus has maligni hostis insidias, beneplaciti sui scutum opposuit. Dum enim puer, ut Psalmos addiscerem, sacerdoti traditus essem, qui forte speculariam magicam exercebat, contigit ut me, et paulo grandiusculum puerum. præmissis quibusdam maleficis, pro pedibus suis sedentes, ad speculariæ sacrilegium applicaret, ut in unguibus sacro nescio oleo, aut chrismate delibutis, vel in exterso et levigato corpore pelvis, quod querebat, nostro manifestaretur indicio. Cum itaque prædictis nominibus, quæ ipso horrore licet, puerulus essem, dæmonum videbantur,et præmissis adjurationibus, quas, Deo auctore, nescio, socius meus se, nescio quas imagines, tenues tamen et nubilosas videre judicasset, ego quidem ad illud ita cæcus exstiti, ut nihil mihi appareret, nisi ungues aut pelvis, et cætera quæ ante noveram. Exinde ergo ad hujusmodi inutilis judicatus sum, et quasi qui sacrilega hæc impedirem, ne ad talia accederem condemnatus, et quoties rem hanc exercere decreverant, ego quasi totius divinationis impedimentum arcebar. Sic mihi in ea ætate propitiatus est Dominus. Cum vero paululum processissem, flagitium hoc magis et magis exhorrui, et eo fortius confirmatus est horror meus, quod cum specularios multos tunc noverim, omnes antequam deficerent, aut defectu naturæ, aut manu hostili, beneficio luminis orbatos vidi, ut cætera incommoda taceam, quibus in conspectu meo a Domino, aut prostrati, aut perturbati sunt, exceptis duobus, sacerdote videlicet, quem præmisi, et diacono quodam, qui speculariorum videntes plagam, effugerunt, alter ad sinum Canonicæ, alter ad portum cellulæ Cluniacensis, sacris vestibus insigniti. Eosdem tamen præ cæteris in congregationibus suis adversa plurima postmodum perpessos esse, misertus sum. Sane ei ad impugnandum hunc errorem, concursus rationum, et catholicæ matris Ecclesiæ auctoritas non suppeteret, vel exempla malorum eum sufficiunt exstirpare. Sicut autem nemo potest bibere calicem Domino, et calicem dæmoniorum,aut dobus dominus servire, Deo et mammond (Matth. vi); sic gratiam Dei, et hujus malitiæ exercitium, nullus assequitur. Sed ecce quare punctim, et quasi subula, sententiam prosequor, fidei et morum inimicam, cum eam cæsim Spiritus mucrone, capulo tenus transverberare sufficiam? Feriatur ergo semel in manu forti, et brachio illius, qui ad submersionem Ægyptiorum, divisit mare Rubrum in divisiones, et secundo opus non erit. Non est enim qui de manu illius possit eruere. Educat ergo gladium Moyses et prosternat Ægyptias abominationes, et abscondat eas, ne ap

pareant in conspectu fidelium,in sabulo sterilitatis A tur, subsistunt. Ubi vero deficit intellectus, fidei

suæ. Loquatur verbum, sententiam proferat in
condemnationem errorum, quos diutius a domo
tua abigere procuravimus. Verbum siquidem gla
dius et bis acutus, vivus et efficax, penetrabilior
omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisio-
nem animæ et spiritus, compagum quoque et me-
dullarum, discretor etiam cogitationum. Insensatus
est, qui hoc gladio imminente non timet. Et ecce
in facie Ecclesiæ, in conspectu omnium imminet.
Denique et in omnes dirigitur. Inquit enim : Quando
ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus
dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illa-
rum gentium: nec inveniatur in te qui lustret filium
suum aut filium suam, ducens per ignem, aut qui
ariolos sciscitetur, aut observet somnia aut auguria, B
ne sit maleficus, nec incantator, neque Pythones
consulat aut divinos, et quærat a mortuis veritatem.
Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter
istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. Per-
fectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et
divinos audiunt. Tu autem a Domino Deo tuo aliter
institutus es (Deut. xv). Quis ergo dubitet hæc
criminalia, et non modo languorem, sed fidei exter-
minium esse, quod tanta diligentia propheticus,
imo Spiritus sancti sermo eradit? Abominationes
sunt, dicente Domino: Et homo se supra homi-
nem fieri opinatur, cum istorum assecutus est di-
sciplinam. Propter istiusmodi scelera deletæ sunt
gentes, et humana temeritas se in his multiplicari C

confidit.

CAP. XXIX. De physicis, theoricis et practicis. Licet tamen ut de futuris aliquis consulatur, ita quidem, si aut spiritu polleat prophetiæ, aut ex naturalibus signis, quid in corporibus animalium eveniat, physica docente cognovit aut si qualitatem temporis imminentis, experimentorum indiciis colligit. Dum tamen his posterioribus nequaquam quis ita aurem accommodet, ut fidei, aut religioni præjudicet. Sed nec primi audiendi sunt, nisi in eo quod loquuntur a Domino, quod nunquam religionem impugnat, quia verum vero nequit esse contrarium, nec bonum bono. At physici dum naturæ nimium auctoritatis attribuunt, in auctorem naturæ, adversando fidei, plerumque impingunt. Non D enim omnes erroris arguo, licet plurimos audierim, de anima, de virtutibus et operibus ejus, de au gmento corporis et diminutione, de resurrectione ejusdem, de creatione rerum, aliter quam fides habeat, disputantes. De ipso quoque Deo interdum ita loquuntur,

Ut si terrigenæ lentarent astra gigantes, et inani conatu cum Encelado, ut eis Ætnæ onus ignifluum imponatur, cupiant promereri. Sed in his facile labi possunt, quia quanticunque ingenii vires, citra profunditatem difficultatis, quæ in his verti

ratione deducta, quæ media est, restat sola opinio. Cum vero de inferioribus quæritur, puta de complexione animalis, de causa et cura ægritudinis, eis omnino nihil deest, præter effectum operis, si is desideratur. Et quidem theorici, quidquid suum est, faciunt, et forte pro amore tuo amplius erogabunt, et ab eis singularum rerum causas et naturas accipies; sanitatis, ægritudinis, et neutralitatis, censores sunt. Dant sanitatem verbo tenus, et conservant. Neutralitatem jubent istuc divertere. Ægritudinis prævident et docent causas, indicunt ei initium, augmentum, statum, et declinationem. Quid multa? Cum eos audio, videntur mihi posse mortuos suscitare, nec Esculapio Mercuriove creduntur inferiores. Verumtamen in eo magna mentis admiratione distrahor et perturbor, quod a se ipsis tanto verborum conflictu, et collisione rationum dissiliunt, et discordant. Unum profecto scio, contraria simul vera esse non posse. Quid de medicis practicis dicam? Absit ut de his quidquam perversum loquar. In manus enim eorum exigentibus peccatis meis, nimis frequenter incido. Non sunt exasperandi verbis, sed potius demulcendi obsequio. Nolo me tractent durius, nec etiam sentire audeo, quod omnes clamant. Dicam ergo cum sancto Salomone: Quia medicina a Domino Deo est; et vir sapiens non contemnet eam. Nemo siquidem magis necessarius est aut utilior medico, dummodo sit fidelis et prudens. Quis enim præconia illius declamare sufficiat, qui salutis artifex, et procreator vitæ, in eo Dominum imitatur, et vices ejus agit, quod salutem, quam ille operatur, et quasi Dominus et princeps donat, iste œconomus et minister procurat et dispensat? Nec ad rem attinet, si qui pseudogratiam vendunt, et qui justiores videri volunt, dum nihil accipiant, antequam æger convalescat, in eo iniquiores sunt,quod beneficium temporis, imo munus Dei, manibus suis ascribunt, cum ille quem Deus erigit et vigor naturæ convalescentis, citra operam ejus fuerat erigendus. Quamvis istud jam paucorum sit, sibi invicem suadentibus et replicantibus medicis : « Dum dolet, accipe.» Nec moveor si opera eorum in se compugnent, cum sciam contrariorum plerumque esse eumdem effectum. Sed cum inter manus eorum quis in fata collapsus est, tunc necessarias producent rationes, quibus apparebit, quod vita ejus non fuerat ulterius protendenda. Et ut dicitur, quos longa afflixerunt inedia,jam mortuis sorbitiunculas faciunt et inutiles, et delicatos præparant cibos. Exspectas forte, ut dicam, quod dicit populus, quia hi sunt qui homines officiosissime occidunt. Sed frustra. Absit enim, ut hanc contumeliam proferam, quam si forte audire volueris, Senecam, Plinium adeas, et Sidonium, qui hoc in auribus tuis clamore valido replicabunt.

« PoprzedniaDalej »