Obrazy na stronie
PDF
ePub

talia manere prædicata, qualia subjecta permise- A posse deleri. Hinc est forte : Deleantur de libro

rint, omniumque prædicamentalium vim, et proprietatem naturalium finibus limitari: eamdemque, cum ad culmen theologiæ ascenditur, quasi nativo colore destitutam, et robore, alterari. Plane deficit vis verborum, et intellectus ipse mortalis succumbit, ubi divinæ discutitur immensitas majestatis, et in naturalibus obtinet, his scilicet quæ rerum numerum augent vel minuunt, ut quod fuit non possit non fuisse ; aut non præteriisse, quod præteriit, dum tamen quod verum fuit, secum forte lecturum, nihilominus verum non fuisse possit. Quod itaque præteritum est, revocari non potest ne fuerit, et æque quod ex insidiis fortunæ pendet, dum tamen ex facilitate naturæ utriuslibet sortis exspectat

eventum, nulla eveniendi sibi necessitas subjicit. B

Sic forte dum providentiæ non impletur effectus, q.iod futurum est, et non evenire potest, potest etiam non fuisse praevisum. Non tamen, ut prædictum est, investigationis audacia omnipotentiam minuo, aut immensitati ejus quaincunque præscribo mensuram. Iloc autem cum multis sentio, quia si quid Deus prædivit, eveniet ; et si non evenerit, non prævidit. Unde probabiliter ad minus colligitur, quia si potest non evenire, potest etiam non fuisse prævisum. Quid enim ex quo veraciter consequatur, ipsa veritas novit, juncturamque rationum plene et perfeete primitiva ratio pensat. Hanc autem humano generi indulget academia antiqua licentiam, ut quidquid unicuique probabile occur

viventium, et cum justis non scribantur (Psal. Lxvui). Itemque : A ut dimitte eis hanc noacam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti (Erod. xxxm). Qui natus est, inquit Evangelista, eae Deo, non peccat, quoniam generatio coelestis servat eum (l Joan. v). Generatio utique coelestis est æterna prædestinatio, cujus omnes filii ingrediumtur ad vitam, etsi possibile sit eosdem prævaricationis merito a justitia; quæ via vitæ est, aberrare. Si mihi non credis, audi vel illum, cui si angelus de coelo contradixerit, dignissimo anathemate condemnabitur. Pater, inquit, eae eis quos dedisti mihi, non perdidi quemquam, sed serva eos (Joan. xm). Nonne, quaeso, jam illos perdiderat, qui retrorsum abierant ? Nonne etiam quodammodo jam Judam perdiderat ? Sed certe non acceptaverat eum in arcano consilii Filius, nec Pater servandum inter conscriptos Filio dederat illum, qui non fuerat prædestinatus ad vitam. Si vero alii præordinati erant, si labi non poterant, quare pro eis tanta sedulitate Filius intercedit ? Salvandi ergo erant : et tamen dum peregrinabantur a Domino mortem poterant promereri, ad vitam nulla necessitate prædestinationis arctati. Gloriatur quis quod eum nihil separabit a charitate Christi, et tamen castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne forte cum aliis prædicaverit, ipse reprobus inveniatur. In Apocalypsi quoque monentur angeli ecclesiarum nunc agere pœnitentiam et prima opera facere, ne movea

rit, suo jure defendat. Solebat nostri temporis pe- C tur eandelabrum eorum, nunc tenere locum suum, eo quod sententia semper habere debet veritatis si- A mea, inquit astrorum secretarius, interest, an ali

ripateticus Palatinus omnibus his conditionibus obviare, ubi non seqtientis intellectum, antecedentis conceptio claudit, aut non antecedentis contrarium, consequentis destructoria pouit, eo quod omnes necessariam tenere consequentiam velint, etsi nonnullæ sola, dum tamen inagna, sint probabilitate contentae. Sicut enim scientiæ assistit evidentior pro sui perspicuitate opinio, sic et singularia quo probabiliora sunt, eo necessariorum fideliorem imaginem præferunt. Et ne me solius opinionis lubrico fluctuare putes, auctorem quo me tueor magnum profero Augustinum, qui locum illum exponens Evangelii, ubi de multis mansionibus, quæ in domo Patris sunt, a Salvatore fit mentio, ait : Si quo minus diacissem vobis, quia vado parare vobis locum (Joan. xiv), id est si non essent prædestinati, dixissem, ibo et prædestinabo. Diversitatem etenim mansionum quæ in domo Patris ocelestis præparatæ sunt, divinæ prædestinationi coaptat, quæ salvandis pro beneplacito dispomentis parit diversa charismata gratiarum et munerum. Cum vero tantus Pater hunc apprehenderit interpretationis sensum, ut dixerit, si non essent prædestinati, dixissem vobis, ibo et prædestinabo, credibile est dum rerum pendet eventus, si omnipotenti placeat, eos qui nondum prædestinati sunt, posse prædestinari ad vitam, et qui jam scripti sunt in libro vitæ, exigentibus meritis ab eodem

ne eumdem alteri cedant. Cur ita, si quæ futura erant, mutari non poterant ? Hæc quoque sententia nec gentilium philosophos latuit, qui fatorum seriem dicunt immobilem, non quia moveri non possit, sed quia moveri omnino non contingit. Hinc est illud : Erire a mediis potuit Pharsalia fatis. Itemque poeticum, quo senex Carnotensis in amgustiis fortunæ frequentius utebatur : Fata viam invenient, elc.

Quæ vero elapsa sunt, et secundo dispositionis effectu completa, naturaliter quidem non possunt non fuisse ; licet nihil asserere in alterutro audeam in injuriam disponentis. Ait tamen doctorum doctissimus (IIieronymum loquor): « Audenter loquar, licet Deus omnia possit, virginem tamen post ruinam suscitare non potest. » Potest tamen coronare corruptam. Et quidem diffinitionem virginis, eodem interpretante, Apostolus ponit, ut sit virgo quæ sancta est corpore et spiritu (1 Cor. vu). Sed procul dubio Deus et sanetificare animam virtutibus, et carnem potest redintegrare corruplam, ut tota substantia sui videri possit, quæ ceciderat, suscitata. Quod si, oratorio tropo usus, intellexit quæ fuerunt non posse non fuisse, non necesse fuit ad virginem prostratam recurrere, cum in præteritis omnibus simili sententia vel errore, hoc idem potuerit inveniri. Sententiam vero ab errore scienter divido, gnificationem. Sicut apud sanctum Job invenis : Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis (Job xxxvui) ? Sed forte virginitatis aliquis gradus est, quem impossibile est a quacunque corrupta apprehendi. Quod autem possibile dicitur, interdum ad facilitatem, quæ singulis inest, vel ex fortunæ calculo, vel ex aptitudine dispositionis, refertur, quandoque ad ipsam rerum naturam respicit, nunc ad fontem omnium, divinam reflectitur majestatem, a qua omnis non modo personarum potentatus, sed rerum omnium quæ videri vel cogitari possunt, potestas est. Hinc illud Salomonis : Omnis potestas a Domino Deo est (Sap. v1)Adversus hanc nulla me unquam contumacia erigam, certus qui ipsa sola est, quæ potest animam et corpus mittere in gehennam. CAP. XXIII. Objectio novi Stoici. Restat tibi illius stoici tui quæstio, quem in Apulia diutius morantem vidi, ut post multas vigilias, longa jejunia, labores, plurimos et sudores, tanto infelicis et inutilis exsilii quæsitu, in Gallias Virgilii ossa potius, quam sensum reportaret.Quærebat enim Ludovicus ille, an posses aliquid facere eorum, quæ minime facturus es. Quod cum admisisses, mille tibi aureos offerebat, dum illud efficeres. Quos si forte respueres, eos tibi quantalibet summa multiplicari jubebat, ut quod leviter fieri potest efficias. Tandem impudenti et impudico solvebatur cachinno, vim conjunctionis oppositorum non intelligens aut contemnens, et te ridiculum assistentibus digito ostendebat, qui gratis tantam pecuniam contempsisses. Congeris in hunc modum quamplurima. Non tamen his stimulis urgeor, ut omnia necessaria credam quia sciuntur, aut nihil contingentium sciri, quia necessaria non sunt.Plane sciolus paululum mihi cum peripateticis præ illo videor, qui hujus difficultatis angustia in Atticis noctibus confessus est, se nescire se non esse cicadam. CAP. XXIV. Quod mathematici temerarii sunt, indifferenter futura judicio suo subjicere praesumemtes. Illi quoque, licetdissentiamus in plurimis mecum fatentur, se omnia non nescire, cum quibus astra loquuntur, et qui quasi de ipso cœlestium sinu extrahunt veritatem. Qui vero eorum modestissimi sunt nec sideribus rerum pollicentur effectus, nec eas necessitati lege dispositionis astringunt, sed quia venturæ sunt, certisque pronuntiamtur indiciis, prædicere non verentur. Sed si futurorum potest ordo mutari, temerarium est rem sui natura incertam, certo diffinire judicio. Sin autem mutari non potest, quid prodest tanta curiositate scrutari, quod nulla potest diligentia declinari ? Sed forte etsi aliter esse possit, res incerta non est, temeritatemque judicii excusat ratio indubitata signorum. Licet enim sit possibile rem aliter esse, eam tamen ita futuram esse, manifesta signa prænuntiant. Nec

[ocr errors][ocr errors]

ter esse possit, dum id de quo agitur, ita futurum esse non dubitem. Sed quænam est hæc certitudo signorum? Nempe rerum plerumque experimentum fallax, judicium difficile, ipsorumque signorum varia est et multiplex significatio. Porro varietas ambiguitatem inducit ; in ambiguis autem omnis diffinitio periculosa est. Sed esto quod signa uniformia sint, unde illa una significatio innotescit, aut quid perhibet eam esse falsam ? Natura, inquis ? Illane quæ in rebus, an quæ in divina voluntati, consistit ? Porro, divinæ non obloquor voluntati, sciens quia omnia, quæcunque voluit, fecit (Psal. cxiii). Si ea tibi innotuit, bene est. Potes utique in lumine llo videre lumen, et vera indubitata de libro proferre, qui aliis signatus, tibi apertus est, in quo sunt omnes sapientiæ et scientiæ thesauri absconditi, quem nemini aperire licitum esse audieram, nisi Agno qui occisus cst, et mortem virtute propria interemit. Noli amodo cum Apostolo m;irari altitudinem divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, cum tibi comprehensibilia sint judicia ejus,et astrorum ducatu pervestigabiles viæ ejus, tibique vadabilis sit judiciorum ejus abyssus multa. Si de ea natura miteris quæ in rebus, id est frequenti rerum cursu, versatur, frustra tibi de siderum familiaritate blandiris, cum a solito rerum cursu multa divertant, et eo majori admiratione feriant sensus hominum, quo non modo insueta, sed ipsi naturæ videntur adversa: ut, cum solis defectus plenilunio contingit, aut si circa synodum, aut circa plenilunium, vel ultra, luminis sui luna patiatur eclipsim. Qui enim sideribus legem dedit, qui curricula temporum voluntatis suæ freno moderatur, qui rerum momenta temporibus suis accommodat, quando vult, et quo modo vult, novum stupente natura, aut rarum potest producere effectum ex causis concurrentibus, quæ aliter parere consueverant. Quis enim consiliarius ejus fuit (Isa. xl), aut dicet ei : Cur ita facis (Job xi) ? Utique Dominus est : quod beneplacitum est in oculis suis faciet. Dispositioni ergo aptare tempora, et rerum momenta variare temporibus, solus ille qui disposuit, potest : et cum multorum notitiam, secundum beneplaciti sui mensuram, concesserit creaturæ, hoc sibi Trinitas singulariter reservavit. Quando itaque, et quandiu quid futurum sit novit, et partes temporum ille dispensat, per quem ipsa tempora facta sunt. Ipsa quoque tempora motu et variatione rerum, quasi quibusdam coloribus pingit, et volubilem temporis rotam, jugali quodam nexu rcrum quo teneatur, illaqueat, et ut rem incomprehensibilem ingerafintellectui, eamdem mirabiliter rerum proprietatibus, quasi suis informat. Non est, inquit verbum Altissimi, vestrum, nosse tempora (Act. 1), aut plene seiatis quando et quandiu quid facturum sit ; vel momenta, ut possitis modos, et varietates eorum, quæ futura sunt, comprehendere.Ecce quare temerarium sit, futura certo subjugare judicio. In

Patris siquidem potestate sunt posita, non in A tuum, et Jezabel canes comedent ante muros Jez

necessitate eveniendi. Porro quæ in potestate posita sunt, sic, et non sic, esse possunt. Nam quæ in necessitate, sic esse necesse est. CA P. XXV. Quod argumentum a signo suo non est necessarium, et de Ezechia, Achab, et Ninivitis ; et quod ea quae significantur, mutari possunt. Sed forte familiaribus Veritas loquens : Non est vestrum, ait, ut tantam prærogativam alienis, puta mathematicis, reservaret. Esto, si tamen fidelis animus acquiescit. Sed quanta, ut prædictum est, est hæc certitudo signorum ? Nempe cum . . . . . . Signa meatus Deseruere suos, (LUCAN. 1, 664.) novum aliquid ereditur imminere.Non enim eousque eontendo, ut res magnas nullis unquam credam indiciis præveniri, cum in sole, et luna, et ipsis elementis, et ornatu eorum, vim significativam a Domino esse didicerim. Cæterum artem esse, qua quis de futuris, ad omnia interrogata verum respondeat, aut omnino non esse, aut nondum innotuisse hominibus, mihi multorum auctoritate, et ratione, persuasum est. Quod si tibi persuadere non possum, obstantibus his, quæ mihi de providentia, et fato, indesinenter opponis, mihique repugnantibus exemplis,quæ de variis affers historiis; persuasi tamen mihi, huic non acquiescere vanitati. Non equidem signorum signatorumque eam cohærentiam arbitror, ut alterum ex altero necessario consequatur. Cur ita crediderim, nisi te curialium nugæ detinent, audi. Rex Ezechias ægrotavit ad mortem. Annon credis regem Juda medicum invenisse, qui urinæ, et pulsus, et multiplicium prægnosticorum indicio, morbi deprehenderet quantitatem ? Deinde responsum mortis forte acceperat in corpore suo, qui eousque perductus est, ut se victurun; ulterius non speraret. Postremo Spiritus sanetus mortem nuntiabat astare præ foribus. Quod signum certius quæris ? Quid certum est, ut de aliis taceam, si de testimonio dubitas Spiritus sancti ? An negabis Isaiam dixisse : In spiritu morieris et non vives (Isa. xxxviii) ? Vixit tamen et non mortuus est, adjectis ei annis quindecim, per misericordiam ejus, qui futurorum eventus in sua posuit potestate. Et forte mortem, quam natura vitaliumque defectus intentabant, quia ille per pœnitentiam mortuus est in culpa, ulterior comminantis Dei absorbuit misericordia. Achab quoque rex impiissimus, cum Jezabel non tam conjugio, quam crudelitate conjuncta, cum vineam sancti Nabothæ cruore possedisset, mortem imminentem, prænuntiante Domino, exspectabat. Si mihi non credis, quod eam Deus ipse prænuntiaverit, audi Eliam. Ait enim : Hæc dicit Dominus : Occidisti et possedisti (III Reg. xxi). Itemque : In quo loco linaeerunt canes sanguinem Naboth, ibi lingent sanguinem

[ocr errors]

rael (ibid.). Quod cum audisset Achab, scidit vestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, jejunavitque et dormivit in cilicio. Factusque est sermo Domini ad Eliam dicens : Quia reveritus est Achab faciem meam, non inducam malum in diebus ejus (ibid.). Ecce pœna quæ debebatur Achab, quia pœnitentiam egit, differtur in posteros, et Jezabel in scelere perseverans præsenti judicio condemnatur. Una eademque fuit sententia, quæ sanguinem Achab et Jezabel canibus exponebat. Et tamen pro parte mutatur, et pro parte manet immobilis, auctore temporum sic omnia dispensante. Sic et Ninivitæ, a præsenti excidio liberati, Domini flexere sententiam, ex edicto regis et principum, agentes poenitentiam ad prædicationem Jonæ. Nunquid tibi videtur verior et fidelior sententia Jovis et Martis, quam sententia Creatoris ? Non utique Plauti consilio acquiesces, si istud virium planetis ascripseris. Cum enim Sycophanta Mandrogerum percunctaretur, an illi sint planetæ placandi, qui numeris totum rotant : eos Mandrogerus nec nostro visu faciles, nec dictu affabiles esse respondet, adjiciens quod atomos in ore volvunt, stellas numerant, sola mutare non possunt sua. Sic itaque a dispositione siderum eventuum necessitatem ingerit, ut illos sale satis urbano eleganter irrideat, qui visum exercent in contemplatione eorum, qui visum fugiunt, et interpellant eos, qui loqui dedignantur : et cum atomos in ore volvant, verendum est, ne si atomos genethliaco forte intercidat, in excipienda sententia coelestium Jabatur. Sit ergo eorum insignis auctoritas, dum stabilis et inconvulsa maneat Creatoris. Certe quidquid tibi Mars tuus, aut Jupiter suggerant, Deus verax est, et tu dum illis plus quam Deo credis, perniciosissime mendax. Astra quidem mendacia sunt in conspectu ejus, sed et in angelis suis reperit pravitatem. Ut tamen verum fatear, tibi astra non mentiuntur, sed tu ipse. Quod deciperis tibi imputa. Quis enim te cogit falsum putare ? Deus ea, quæ præeuntibus signis ventura conjectas, immutabilia esse persuasit. An falleris eo quod figulus sibilans, aut hic mundus ait: - - - - - - - Nulla sine lege per ævum Errat, et incerto volvuntur sidera motu. A ut si fata movent, urbi, generique paratur Humano matura lues ? Idemque manifestius subjicit : . . . . Et superos quid prodest poscere finem ? Cum domino paae ista venit : duc Roma malorum Continuam seriem, clademque in tempora multa Protrahe, civili tantum jam libera bello.

Sed procul dubio multi dii tui, futurum bellum amovere non poterant, quia multi, imo potius nulli sunt. Hoc tamen unus et Deus et Dominus omnium potuisset. Novit enim ille mutare sententiam, si tu beneficio ejus maleficium finias. Unde et Nabuchodonosor consilio Danielis peccata eleemosynis redimens, et iniquitates in misericordiis pauperum,

sententiam Domini imminentem, ad tempus effugit, A cendunt in infernum viventes, aliosque ruinæ suæ

donec in aula Babylonis glorians diceret : Nonne hæc est Babylon civitas magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in

gloria nominis mei (Dan. iv) ? Sic ergo elationis voce, in se ipsum jam fugientem Dei sententiam revocavit.

CAP. XXVI. Quod sententia Dei moveri potest, quod consilium Dei immutabile est, et voluntas Dei prima omnium causa, et quod mathesis via dammationis est.

Cum itaque immutabilis Dei possit moveri sententia, errantium et discurrentium siderum sermo manebitimmobilis? Sed quocunque modo sententia moveatur, consilium Domini manet in æternum. Quod autem consilii et voluntatis Dei signum certius est, præceptione aut prohibitione divina? Annon recte videbitur velle, quod præcipit ? Plane patriarcham præcepit unigenitum promissionis filium immolare. Recte, ne patriarcha mandanti acquievit ? Recte quidem per omnia, eo quod mandatum voluntatis, quæ prima omnium causa est, et nunquam suo fraudatur effectu, certissimum indicium sit. Adeo quidem prima est, ut si quæratur de aliquo, cur ita sit, rectissime dicatur, quoniam ille sic voluit, qui omnia quæcumque voluit, fecit (Psal. cxin). Si vero cur voluerit inquiratur, inepta quæstio est, quoniam primæ causæ, voluntatis scilicet, quæritur causa, cujus nulla est omnino causa. Equidem dici solet, et verum est, quia in manu principis est, ut possit mitius judieare quam leges, cum et qui legem tulit, derogandæ, vel abrogandæ illius, habeat potestatem. Legi ergo, quam figulus tuus cœlo imponit, auctor coeli contradicere non audebit ? Interpositam inter jus et aequitatem interpretationem, soli principi et oportet, et licet inspicere. Ubi aliud jus suadet, aliud aequitas, quæ in publica utilitate versatur, principis quærenda est interpretatio, quæ generalis est, et necessaria. Ubi de scripto, et sententia dubitatur, mens est inquirenda auctoris. Quis ergo te coelestium fecit interpretem ? Unde, quid expediat, nosti ? Qua temeritate aliena opera, tuis, imo Dei stellis, ascribis ? Teneo enim tuum illnd subtilissimum argumentum :

. . Tu qui flagrante minacem

Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum Gradive paras ?

(LUCAN., i, 658.) Sed mendacii pater, qui te hoc docuit coelestibus ascribendum, fraudulenter sic agit tecum, ut cum his notis resperserit creaturam, ipsum creaturæ sic infamet auctorem. Postremo animulas miserorum fraude deceptas, inevitabilium vaticinio futu_ rorum in elationis tumorem suspendere, vel desperationis abyssum præcipitare, dementia est. Porro hunc fructum mathesis suæ horoscopi afferunt, et planetis suis magis erronei, dum a scientia pietatis exorbitant,longa pervestigatione signorum, cum eo, quiquasi Lucifer matutinus oriebatur, des

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

participes efficiunt. Sed dum tibi talia proponuntur, vel opponuntur, quid facis ? Rides equidem, et nimis uncis naribus indulges, ludibrio habens simplicitatem fidei, recurrisque ad providentiæ sinum, et te in abyssum inserutabilem quasi Antus alter totus immergis. Lucem inaccessibilem posuisti refugium tuum, et inde fidei rusticitatem impugnas, ac si fons veritatis propugnaculum sit erroris. Sed esto, veterem hanc providentiæ querelam sopire non possum, et nodos omnium quæstionum solvere non sufficio. Quis enim adeo sapiens est, ut omnibus cujusvis imperiti, nedum tuis, quæstionibus satisfaciat ? Totius denique veteris philosophiae princeps Plato, levem (ut fertur), quod tamen de Homero verius diceretur,nescio quam nautarum quæstionem explicare non potuit. Unde cum ab eisdem impudentius, et protractius derideretur, ut erat vir verecundi ingenii, quasi toxicato confusionis jaculo perfossus ad mortem, spiritum novissimum exhalavit. Puduerat enim quod quasi totius academiæ improperio, exprobraverant principem philosophorum Græciæ, etiam minima ignorare. Hoc autem asserit Flavianus in libro, qui De vestigiis philosophorum inscribitur, Xenophontinos faciente invidia, adversus Platonis gloriam impudenter finxisse. Licet quam plurimi eum ob sacramentum numeri asserant ultro animam posuisse illo aetatis suæ anno expleto, quem novenarius in se ipsum ductus effecerat, eo quod exinde non accedit humanitati nisi labor et dolor. Fateor equidem me paucula scire, et cum multis plurima ignorare, nec tamen vitæ munus quasi Homerus pudore victus abjicio. Si ergo providentiæ, et liberi arbitrii litem componere non sufficio, si fatorum et facilitatis naturæ repugnantiau., nequeo concordare, numquid ideo minus verum est ista esse ? Sicut in jure civili reus frequentissime favorabilior est, ita quædam sunt investigationibus philosophicis, ubi plerumque potior pars videtur aetoris. Hoc autem ex defectu nostro arbitror evenire. Intellectus enim circa rerum prima principia deficit. In his serutinium providentiae,investigationemque materiæ,et fidei nostræ multos articulos aptissime censeo numerari. Dum in providentia unjus quærelæ molestiam perimis, velut hydræ præciso capite, plurium succrescunt capita quæstionum. Si in materiæ silvam progredimur, illico patimur quod somniantes, inter aliquam et nullam substantiam constituti. Animæ quæsita origine, traducem nobis intellectus opponit. Postremo in divina substantia trinitatem recipere personarum, nisi in fidei virtute, quomodo Arii laqueos declinabis? Divinitatis unam simplicem et inviduam admitte substantiam, quomodo Sabellii, nisi fidei ratione, manus effugies ? Hæc tamen non minus vera sunt, quia multis possunt quaestionibus impugnari. Et licet sapientia Dei se Incarnationis mysterio nobis visibilem fecerit, non tamen eousque se intellectui nostro fecit palpabiscientes rerum omnium quanta sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. Si vero mathematicorum via esset usquequaque laudabilis, non tantopere poenituisset magnum Augustinum se eorum consultationibus inclinasse. Ad hæc doctor sanctissimus ille Gregorius qui melleo prædicationis imbre totam rigavit et inebriavit Ecclesiam, non modo mathesin jussit ab aula recedere, sed ut traditur a majoribus, incendio dedit probatæ lectionis Scripta, Palatinus quæcunque tenebat Apollo. (HoRAT. ep. I, 111, 17.)

lem, ut cum ea possimus usquequaque discurrere, A veritatis interpres. Vulgo siquidem cum quis mem

In quibus erant præcipua, quæ c(elestium mentem, et superiorum oraeula videbantur hominibus revelare. Quid multa ? Nonne satis est quod hanc vanitatem catholica et universalis Ecclesia detestatur, et eos, qui eam ulterius exercere praesnmpserint, legitimis poenis mulctat ? Sed ne planetariorum non tam persequi, quam sequi videamur errorem, jam ad reliqua progrediatur oratio. Qui enim huic curiositati inserviunt, non magis veraces esse possunt quam humiles et sobrii, qui primos recubitus in cœnis appetunt, et epulantur quotidie splendide. Postremo plurimos eorum audivi, novi multos, sed neminem in hoc errore diutius fuisse recolo, in quo manus Domini condignam non exercuerit ultionem.

CAP. XXVII. De aruspicibus, et chiromanticis, et pythonicis, et Saulis dejectione.

Quid de necromanticis dicam, quorum impietas, I)eo auctore, per se ipsam ubique jam viluit, nisi quod morte digni sunt, qui a morte conantur scientiam mutuare ? Nam de auspicibus, auguribus, salissatoribus, ariolis, pythonicis, aruspicibus, et aliis, quorum, præ multitudine, tædiosa est enumeratio, productiorem sermonem texere, cum nemo istorum jam progrediatur in lucem, sed in latibulis, si quis est, exerceat opera tenebrarum, supervacuum est. Quædam tamen eorum certis de causis aliquatenus tangenda sunt. Et, si lateant, supersunt adhuc malo suo aruspices. Hos pro parte in extis animalium divinare prædictum est. Extorum quidem censentur nomine, omnia, quæ cutis extremitate teguntur. Unde et illos, qui in humerulis arietum, vel quorumcunque ossibus animalium vaticinantur, eis connumerandos esse manifestum est. Chiromantici quoque vera, quæ in rugis manuum latent, se nosse gloriantur. Quorum errorem quia ratione non nititur, non necesse est rationibus impugnare, licet eo ipso illos expugnet ratio, quod deficiunt ratione. Unum tamen est quod a te, si me patienter audias, attentissime quæro. Quid nugatores isti, quoniam eos tibi notos esse non ambigo, quando de dubiis interrogati sunt, proferunt? Cum adversus Nivicollinos Britones regia esset expeditio producenda, in quo te consultus aruspex præmonuit ? Quamvis ab eo veritatis arcanum non fuerit inquirendum, qui excubiali obsequio concinnator potius mendacii credendus erat, quam occultæ

[ocr errors]
[blocks in formation]

fallendi, interdum cæcitatis suæ errore decepti: id tamen agunt assidue, ut futurorum conscii per omnia videantur. Inde est quod ambiguitate verborum obnubilare student oracula, ut cum mendaces, aut fallaces inventi fuerint, aliquo rationis velamento suam quærant tueri fallaciam. Sic utique fallere non desistunt, donec auditores suos præcipitent in ruinam. Cui enim a sæculo vatum profuere responsa ? Cresone, an Pyrrho, aut præcedentium aut subsequentium cuiquam ? Dux Thebanus dum de oraculo sperat victoriam, fratris mucrone perfoditur. Et tamen avus Laius successus belli visus est polliceri. Quid enim aliud significaret, quod post multas ambages intulit : .., Certa est victoria Thebis ? Cæterum ne, interempto duce, mendacii arguatur, ut fallaciam ambigua veritatis nota obduceret, quo malitiam tueatur, subjecit : Hei mihi per gladios vicit pater.

Sic ergo dum quasi fatorum consilio securus ad parricidium invitatur, laqueo impietatis trahitur ad occasum. Pafris quoque parricidæ desiderium adimpletur, dum fratres iimpii, quibus imprecatus optaverat, ut ferro generis consortia dissilirent, mutuis vulneribus pereunt, et alternis gladiis prosternuntur. Cresus maxima regna, si Halyn transgrediatur, de oraculorum fide sibi subjectum iri confidit. Sed cum res in contrarium cesserit, fallax Apollo se unius verbuli æquivocatione, absolvit ab invidia mentiendi. Quid Pyrrhus ? Romanis victis, quos sæpe in acie virtute fuderat, beneficio Phoebi sibi promittit imperium, sed irreparabiliter stratus, in se ipsum retorsit culpam, qui amphibologiam oraculi minus utiliter intellexit. Ad notiores transeatur historias. Appius cum unica et singularis civilis belli tempestas orbem concuteret, docente Phoebo in sinu Euboico quietem quærit, et mortem invenit. Oraculum quidem auctore Lucano celebre est:

Effugis ingentes tanti discriminis ea pers

Bellorum, Romane, minas, solusque quietem

Euboici lateris media convalle tenebis. Sed ne falsitatis nota in historias non oracula refundatur, canonica, et cui fides incolumis acquiescit, discutiatur historia. Saul in tyrannum versus ex principe,cum exigentibus culpis esset a Domino

« PoprzedniaDalej »