Obrazy na stronie
PDF
ePub

reformabitur cœlum novum et terra nova. Sentiat A cum eo futuras prænovimus, non magis ipsius,

quam noster visus abstringat, licet ab illius dispositione subsistendi formam omnia sortiantur,quatenus bona sunt. Alias autem non formæ existendi imaginem gerunt, sed defectum illius, enormitatis suæ vitio protestantur. Præscientia ergo rebus causa eveniendi non est, aut eventus rerum ei causa est præsciendi, ne aut temporalium motus æternæ providentiæ causa sit, aut a purissimo fonte bonitatis malorum profluant rivuli. Deus vero bonorum duntaxat auctor est. Quod vero in topicis vulgo objicitur, quia necessario, si quid præscitur eveniet, nullo veritatis robore subnixum est, nisi forte rebus ab omni necessitate absolutis, modum complexioni quis tribuat, ut potius necessitate consequendi,quam B consequentis propositæ enuntiationis veritas constet. Nec me arctabis, ut licet dispositarum rerum, mutabilem fatear esse naturam, scientiam disponentis ob hoc dicam esse mutabilem, cum secundum ipsius veritatis arcanum (Joannem filium tonitrui loquor) fidei constet, quia quantacunque sit labilitas subjectorum; quod factum est in eo vita erat,per quem facta sunt universa. Ejus itaque dispositio tanta suæ stabilitatis incolumitate viget et vivit, ut nullo rerum motu concuti, nulla possit temporis, aut casus mutabilitate convelli.

unusquisque quod Dei fides vel ratio persuadet; ego sine præjudicio sententiæ melioris, vera modis in omnibus arbitror infinita: cum in omnibus quæ sunt et quæ non sunt, ab initio esse necesse sit, vel non esse; et eorum quæ contradictoriæ opponuntur, alterum semper ex necessitate sit verum. Tanta ergo numerositate semel et simul verorum excrevit, aut potius exstitit numerus, ut omnino minui nequeat vel augeri, et usquequaque in ævum maneat infinitus, nisi apud infinitam sapientiam Dei. Indeficiens ergo scientia est, cui nihil eorum elabitur, et omnino augmentum non recipit, quæ ea omnia comprehendit. Rationem vero eorum, quæ Deus ab æterno in sapientia, id est in unigenito verbo disposuit, creans ibi omnia simul, quam postmodum consequenter producit in opera, secundum provisum ordinem singula traducens a generatione, qua incipiunt esse per sortem, qua fluctuare videntur casibus ad corruptionem, quæ quasi existendi filum præscindens, retrudit ad non esse, Parcas vel Fata, antiquis placuit appellari, eo quod constitutiones providentiæ Dei, quin effectui mancipentur, nemini parcant, et a verbo Dei, quo æternaliter omnia dixit, et facta sunt, exsecutionis firmamentum accipiant. Unde stoicus omnia necessaria credit, timens evacuari posse scientiam immutabilem. Econtra Epicurus, eorum quæ eveniunt nihil providentiæ ratione dispositum, ne forte necessitatem mutabilibus rebus inducat, opinatur. Pari ergo errore desipiunt, cum alter casui, alter necessitati universa subjiciat. Mutabilium igitur rerum dispositio immutabilis est; et æternæ providentiæ immutabilis status, omnium mutabilium continet cursum. Cum vero ipsa ab æternitatis suæ statu moveri non possit, contingentium seriem ab omni nexu necessitatis absolvit. Et licet lux inacessibilis sapientiæ Dei hu. manæ scientiæ tenebras incomparabiliter antecedat, est tamen in quo claritati illius, caliginis nostræ oculus quoad aliquid coæquatur. Sicut enim quod video imminere, nulla ex eo quia videtur, necessitate proveniet, sic et quod illius oculus contemplatur, non est necessarium evenire. Scio equidem lapidem vel sagittam,quam in nubes jaculatus sum, exigente natura recasuram in terram, in quam feruntur omnia nutu suo pondera, nec tamen simpliciter recidere in terram, aut quia novi, recidere necesse est. Potest enim recidere et non recidere. Alterum tamen, etsi non necessario, verum tamen est. Illud utique quod scio futurum: si enim futurum non est, etsi fore putetur, non scitur tamen, quoniam illius quod non est, non scientia, sed opinio est. Cæterum etsi non esse possit, nihil impedit esse scientiam, quæ non necessariorum tantum,sed quorumlibet existentium est, nisi forte et tu cum stoicis existentia censeas necessariis comparanda. Sic et quæ ille prænovit, omnia procul dubio implebuntur. Contingentia tamen omnia et non evenire possibile est. Adeo quidem ut ad eveniendum res, quas

C

D

CAP. XXII. Quod ex possibili non sequatur impossibile, et quid ex quo necessario consequatur novit Altissimus, qui omnia solus potest.

Instas tamen dicens, nisi evenerit aliquid quod prævidit, illud certa significatione complectens, forte lapidem recasurum in terram, fallitur dispositio. Quia ergo lapis non recidere potest, jubes me de duodus eligere, quorum neutrum communiter approbatur, ut vel fatear providentiam posse falli, quod fides abhorret, vel, quod absonum est,ex possibili impossibile consecutione vera consentiam evenire. Angustiæ quidem sunt undique. Hinc, ne divinam minuam majestatem; inde, ne multorum clamoribus et sententiæ, quæ jam fere omnibus persuasa est, contradicam. Sed quia melius est incidere in linguas hominum, quam impie versari in Deum, si utrumque vitare non possum, absonus malo videri, quam perfidus. Nondum etenim oinnibus persuasum est, quod ex possibili impossibile non sequatur. Nam hoc nonnulli recipiunt ; sed an recte, viderint ipsi et judicent. At ut ex vero falsum sequatur, nemo sapiens acquiescit. Verum siquidem ex falso sequitur et vero, sed ex vero, non nisi verum. Ex possibili quoque et impossibili, interdum possibile sequitur; non tamen ex quovis impossibili omnia impossibilia. Nisi forte aliud tibi persuaserint illi, quorum si omnia vera sunt, ex uno impossibili, sequuntur omnia impossibilia,et ex quovis falso, quælibet falsa. Si vero obtinuisses ex vero falsum, jure et ex sententia omnium quererer me a semita veritatis abductum. Non tamen his importunitatibus eatenus premor, ut quod inopinabile est, licet inveniam consortes erroris, propria teme

conditio est. Ea siquidem uno simplici et individuo aspectu, ut prædictum est, quæ sunt, quæ fuerunt, et quæ ventura sunt, omnia contemplatur, nulloque rerum mutabilium lapsu movetur: sed in se ipsa semel et simul contuens universa, subsistit invariabilis,

ritate tueri contendam. Malo cum academicis, si A test. Porro divinæ simplicitatis status, longe alia tamen alia via non pateat, de singulis dubitare, quam perniciosa simulatione scientiæ, quod ignotum vel absconditum est, temere diffinire, præsertim in quo assertioni meæ fere totus adversabitur mundus.Eoque libentius academicos audio, quod eorum quæ novi, nihil auferunt, et in multis faciunt cautiorem, magnorum virorum auctoritate suffulti; cum ad eos etiam in senectute transierit ille, in quo Latinitas nostra solo invenit, quidquid insolenti Græciæ eleganter opponit, aut præfert, Ciceronem loquor, Romani auctorem eloquii, quem ad eos, quasi in calce vitæ, divertisse, liber De natura deorum inscriptus, docet. Efferant stoici inopinabiles sententias suas, quas paradoxas vocant, veras quidem, præclaras, et admirabiles: nos pingui, ut B dicitur, Minerva agentes, nihil eorum approbamus, quæ omnibus, aut pluribus, aut sapientibus singulis in facultate sua probabilioribus falsa esse videntur. Nec si Cicero ipse, aut Aristoteles, impossibile ex possibili producant, acquiescendum censeo, me potius, aliqua fallaci e nube deceptum, verosimiliter opinabor. Hac ergo via tendiculas tuas egredior, ut dicam providentiam falli non posse, rem tamen quæ provisa est, posse non evenire. Sed quid inferre consueveris, scio. Ergo possibile est, eam non esse prævisam. Esto, inquam. Quo ultra progredieris? Ergo, inquis, reclamante philosophia, et quod est non esse, et quod fuit possibile est non fuisse, et quæ jam præterierunt, revocari possunt ne fuerint. Et quidem infinitam potentiam Dei, scientiolæ et C ratiunculæ meæ tegibus non coarcto; nec ei finem, quæ non habet, impono. Scio enim quia omnia potest; sed tamen quia mendose colligis patenter video. Primo quia divinæ majestatis immensitatem, parvitatis humanæ modulo circumscribis, et æternitatis immutabilem statum, labentium rerum imagine, et succedentium sibi temporum varietate distinguis. Sed longe secus esse hic, atque in his ex præcedentibus oportuit concipi, cum æternitatis statum nullus omnino motus attingat, et creatura quælibet accessu, vel decessu accidentium moveatur. Homo siquidem si quid providet futurorum, statim mentem ejus quidam motus aggreditur, ut animus quadam applicatione sui, ad aliud apud se futuri operis speciem præfiguret, eamdemque plerumque nunc quasi in archivis memoriæ depositam, reponit, nunc quasi in speculo nativæ puritatis replicat et revolvit. Facilius enim est motum hunc ab animo omnino deficere, quam contemplatione jugi animo inhærere. Et quidem hic motus, si non providentia est, aut providentiam parit, aut ei cujuscunque fœderis notitia vicinatur. Cum vero motus præcedens, et ex ea concepta species, futuri operis sequela frustratur, inanis est agitatio mentis, et quasi umbra in somnis, sine veritatis corpore evanescit. Motus tamen, quia reipsa fuit in anima, non potest non fuisse in anima, et anima quæ motus agitatione mota est, non mota non fuisse non poPATROL. CXCIX.

... Stabilisque manens dat cuncta moveri. Et licet interdum ei præteriti temporis aut futuri verba aptentur, non ei quidquam ex hoc subtrahi vel impendere, sed rerum subjectarum mutabilitas, si quid proprie dicitur, veraciter indicatur. Cum ergo ipsum aliquid prænovisse audimus, minime intelligimus fluxu temporis ejus præteriisse scientiam; sed si verborum naturam sequimur, præcessisse tempus, quo veraciter credatur, ejus, quod futurum erat, habuisse notitiam. Sic utique eum ab æterno certum est omnia prævidisse, non quod visui ejus motu suo quidquam subtrahat tempus, sed, quia qui universo tempore natura prior est, suus omnia semper comprehendat aspectus. Ejus ergo providentia in sui dispositione non fallitur, quia eam semper sequela operis comitatur. Sed nec falli potest, qui nec ex mutabilitate rerum, nec ex temporis fuga, aut versibilitate, potest aliquid absconditum esse ab oculis ejus. Hominis vero falli potest, et fallitur dispositio, quia res, cujus apud se præfiguravit speciem, processu temporis aut omnino non evenit, aut in alia specie in publicum procedit. Nec tamen quæcunque præteriti verbi significatione clauduntur, rebus sunt aggreganda præteritis. Nec si me vixisse profitear, florente peripatetico Palatino, ideo mihi vitam elapsam, aut præteritam esse confiteor. Aut si ab Arianis, Eugenio præsidente, dissensi, non ob præteriti temporis gratiam a fidei et confessionis illius integritate diverti. Cæterum, quia quandoque verum fuit dicere: Nunc vivo, sic sentio, eleganter et vere fateor in sequentibus, quia tunc vixi, et sic sensi, nec tamen vitam præteriisse vel sensum. Scio tamen quis dixerit, quia in hoc erramus, quod mortem non prospicimus. Magna pars ejus jam præteriit. Quidquid ætatis retro est, mors tenet. Sed certe si ei semel fuisset vita elapsa, aut hoc omnino non diceret, aut diceret redivivus. Non est ergo necesse præteriisse quidquid præteriti temporis significatur verbo, et licet prædestinati sint multi, non ideo quia electi sunt, præteriit prædestinatio. Et quam. vis non prædestinati esse possint, poterit aliquid quod præteritum sit, ne præterierit revocari. Nota siquidem prædestinationis, quocunque verbi casu utaris, quantum in eo est, futurum quam præteritum potius signat, et eum de quo dicitur, nisi jam fore evaserit, indicat esse salvandum. Est enim, ut dici solet, verbum fecundum, et in se semper verbi alterius intelligentiam claudit. Non itaque motum aliquem prædestinati ingerit, sed ei qui salvandus est, primitiva disponentis Dei gratia, patere asserit ostium salutis, et januam misericordiæ, qua pro

15

cedente tempore possit salvari, imo salvabitur, licet A si nolueritis, et me ad iracundiam concitaveritis,

possit et non salvari. Nec mihi illud Aristotelis tui objicias, quia fuisse quod fuit, et esse quod est, quoniam est, necesse est ut colligas enuntiationes, quæ præteriti temporis habent copulam, veras esse præcise, vel præcise et ex necessitate falsas. Minime namque hac objectione juvaberis, cum et ipsa Aristotelis verba faciant quæstionem, et articulo discutiendo nullum, aut parvum ferant suffragium. Regulæ siquidem integritatem subvertunt enuntiationes, quæ præteritis vim futuri contingentis adjungunt; puta verum fuit heri te cras esse lecturum, aut te Plato quandoque scivit dormiturum. In quibus ex adjunctione futuri, præteriti temporis vacillat fides. Dum enim tu poteris non dormire, et hoc Plato poterit nescivisse, non quod motus, qui in anima ejus fuit, non fuisse possit, sed quod quæ fuit scientia, mutabilitate rerum, et temporis lubrico in opinionem poterit devocari. Si tamen contingentium futurorum ulla potest esse scientia, quamvis sit indubitata opinio, quæ scientiam probabiliter imitatur item quod heri verum fuisse prædiximus, non fuisse poterit verum, non quod res præterita revocetur, quæ in eo nulla præteriit, sed quod res futura exspectatur, quæ ab insidiis fortunæ pendet, ut sit.

Deinde tu ipse potes providisse bonum aliquod, quod forte futurum est bonum, et potest non fore bonum; et idem potes non providisse bonum, non quia possis non providisse, quod providisti, sed quia potest non bonun esse, quod providisti. Item potes quid promisisse vel stipulatus esse utiliter, idemque potes non promisisse, aut non stipulatus esse utiliter; quod tamen promisisti vel stipulatus es, non promisisse, aut non stipulatus esse non potes. Præterea, tu in fundum Sempronianum, illum qui te sequitur, præcessisti; et si alium præcessisti, te alius aut secutus est, aut sequitur, aut sequetur. Cum ergo consequentis evacuari possit eventus, antecedentis quoque veritas potest infirmari, ut et tu qui præcesseras, non præcessisse possis. Quo tamen ingressus es, non potes non fuisse ingressus, neque quod factum est connumerari potest infectis, neque quod præteriit, ne fuerit, poterit revocari. In his enim omnibus quæ mente concepta, vel verbis expressa, vel actu completa transierunt, non possunt, nec poterunt exinde non fuisse, etsi qualia futura erant, dum eadem sui natura certus non fixit eventus, valeant non fuisse. Talium vero clauduntur ambitu omnia, quæ cujuscunque generis imminentis appellatione clauduntur, licet familiarius ad quantitatem, aut ad aliquid, aut ad quodlibet aliorum naturaliter applicentur. Quid ergo mirum, si ille qui omnia potest, et quæ prævidit, non prævidisse potest; cum constet fidei quod ea quæ prævisa sunt non evenire possunt, et quæ non prævisa sunt, possunt evenire, nec tamen citra conspectum providentiæ valeant evenire. Ait enim Isaias: Si volueritis ambulare in præceptis meis, et audieritis me, bona terræ comedetis. Quod

C

D

gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est (Isa. 1). Ecce quia liberum hic servatur arbitrium, dum si volueritis, et si nolueritis dicens in utramque partem, non ex judicio irretractabili fatove Dei, sed ex merito singulorum omnibus pœnam vel præmium repromittit. Esset utique in voluntatem collata conditio promerendi inutilis, si faciendi vel non faciendi necessitas, esset providentiæ vel fatorum nexibus illigata. Quod sitstud non sufficit contentiosis, an non ex evangelico testimonio poterat in passione Filius rogare Patrem suum, ut exhiberet ei plus quam duodecim legiones angelorum, cum tamen liqueat ex post facto, non hoc, sed oppositum ejus, quod contigit, fuisse provisum. Nec perspicacioris ingenii moveat sensum, si in tantæ majestatis scrutinio exemplis deficimus, nec rationibus abundamus, cum admirationem ratio tollat, et exemplorum inductio singularitatem excludat. Ipsa vero ineffabili singularitate mirabilis, et mirabili immensitate singularis, omnem sensum exsuperat, non modo hominum sed angelorum. Scio equidem quia scrutator majestatis opprimetur a gloria, et ex edicto Altissimi, bestiam, si montem tetigerit, lapidibus obruendam. Unde quæ in talibus præponuntur, sine præjudicio meliorum, investigantis animo potius dicta sunt, quam temeraria contentione, ad impugnationem veri aliquid statuentis. Sed nec illud me scire confiteor, cur hoc reprobato alium præelegerit, nisi quod cum patribus sentio in illo occultam Dei justitiam venerandam, in hoc manifestam gratiæ misericordiam amplectendam. Nam et ille, qui raptus ad tertium coelum audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui, hujus difficultatis articulum non tam discutiens quam admirans, altitudinem divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei confessione humili veneratus, judicia ejus incomprehensibilia, et vias impervestigabiles esse pronuntiat. Incerta et occulta sapientiæ Dei, qui sibi manifestata esse congratulatur, opera ejus supra sensum hominis magnificata asserit, et dum scrutatur omnia, cogitationes Altissimi nimis profundas agnoscit. Huic veritati consonat, quod in Ecclesiaste sanctus Salomon in auditu fidelium concionatur: Est homo qui diebus et noclibus non capil oculis somnum, et intellexi quod omnium operum Dei, nullam invenire possit homo rationem eorum quæ sunt sub sole. Et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniet ; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire (Eccle. vi). Si ergo inveniri non potest ratio subsolarium, puis plene suprasolarium redditurus est rationem? Quis enim cognovit sensum Domini (1 Cor. 1), aut quis consiliarius ejus fuit (Isa. XL)? Constat itaque sic rationem omnium veritatis ardore quærendam, ut pia intentio suam infirmitatem agnoscat, et ex omnibus rebus proficiat, dum sibi persuaserit divinam majestatem fideliter honorandam, et misericordiæ indeficientis abyssum jugiter amplectendam. Denique apud philosophos cautum est,

:

viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII). Itemque : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti (Exod. xxxn). Qui natus est, inquit Evangelista, ex Deo, non peccat, quoniam generatio cœlestis servat eum (1 Joan. v). Generatio utique cœlestis est æterna prædestinatio, cujus omnes filii ingrediuntur ad vitam, etsi possibile sit eosdem prævaricationis merito a justitia; quæ via vitæ est, aberrare. Si mihi non credis, audi vel illum, cui si angelus de cœlo contradixerit, dignissimo anathemate condemnabitur. Pater, inquit, ex eis quos dedisti mihi, non perdidi quemquam, sed serva eos (Joan. xii). Nonne, quæso, jam illos perdiderat, qui retrorsum abierant? Nonne etiam quodammodo jam Judam perdiderat? Sed certe non acceptaverat eum in arcano consilii Filius, nec Pater servandum inter conscriptos Filio dederat illum, qui non fuerat prædestinatus ad vitam. Si vero alii præordinati erant, si labi non poterant, quare pro eis tanta sedulitate Filius intercedit? Salvandi ergo erant et tamen dum peregrinabantur a Domino mortem poterant promereri, ad vitam nulla necessitate prædestinationis arctati. Gloriatur quis quod eum nihil separabit a charitate Christi, et tamen castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne forte cum aliis prædicaverit, ipse reprobus inveniatur. In Apocalypsi quoque monentur angeli ecclesiarum nunc agere pœnitentiam et prima opera facere, ne movea

talia manere prædicata, qualia subjecta permise- A posse deleri. Hinc est forte Deleantur de libro rint, omniumque prædicamentalium vim, et proprietatem naturalium finibus limitari: eamdemque, cum ad culmen theologiæ ascenditur, quasi nativo colore destitutam, et robore, alterari. Plane deficit vis verborum, et intellectus ipse mortalis succumbit, ubi divinæ discutitur immensitas majestatis, et in naturalibus obtinet, his scilicet quæ rerum numerum augent vel minuunt, ut quod fuit non possit non fuisse ; aut non præteriisse, quod præteriit, dum tamen quod verum fuit, secum forte lecturum, nihilominus verum non fuisse possit. Quod itaque præteritum est, revocari non potest ne fuerit, et æque quod ex insidiis fortunæ pendet, dum tamen ex facilitate naturæ utriuslibet sortis exspectat eventum, nulla eveniendi sibi necessitas subjicit. B Sic forte dum providentiæ non impletur effectus, quod futurum est, et non evenire potest, potest etiam non fuisse prævisum. Non tamen, ut prædictum est, investigationis audacia omnipotentiam minuo, aut immensitati ejus quamcunque præscribo mensuram. Hoc autem cum multis sentio, quia si quid Deus prædivit, eveniet; et si non evenerit, non prævidit. Unde probabiliter ad minus colligitur, quia si potest non evenire, potest etiam non fuisse prævisum. Quid enim ex quo veraciter consequatur, ipsa veritas novit, juncturamque rationum plene et perfecte primitiva ratio pensat. Hanc autem humano generi indulget academia antiqua licentiam, ut quidquid unicuique probabile occurrit, suo jure defendat. Solebat nostri temporis pe- C tur candelabrum eorum, nunc tenere locum suum, ripateticus Palatinus omnibus his conditionibus obviare, ubi non sequentis intellectum, antecedentis conceptio claudit, aut non antecedentis contrarium, consequentis destructoria ponit, eo quod omnes necessariam tenere consequentiam velint, etsi nonnullæ sola, dum tamen magna, sint probabilitate contentæ. Sicut enim scientiæ assistit evidentior pro sui perspicuitate opinio, sic et singularia quo probabiliora sunt, eo necessariorum fideliorem imaginem præferunt. Et ne me solius opinionis lubrico fluctuare putes, auctorem quo me tueor magnum profero Augustinum, qui locum illum exponens Evangelii, ubi de multis mansionibus, quæ in domo Patris sunt, a Salvatore fit mentio, ait: Si quo minus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum (Joan. XIV), id est si non essent prædestinati, dixissem, ibo et prædestinabo. Diversitatem etenim mansionum quæ in domo Patris ocelestis præparatæ sunt, divinæ prædestinationi coaptat, quæ salvandis pro beneplacito disponentis parit diversa charismata gratiarum et munerum. Cum vero tantus Pater hunc apprehenderit interpretationis sensum, ut dixerit, si non essent prædestinati, dixissem vobis, ibo et prædestinabo, credibile est dum rerum pendet eventus, si omnipotenti placeat, eos qui nondum prædestinati sunt, posse prædestinari ad vitam, et qui jam scripti sunt in libro vitæ, exigentibus meritis ab eodem

D

ne eumdem alteri cedant. Cur ita, si quæ futura erant, mutari non poterant ? Hæc quoque sententia nec gentilium philosophos latuit, qui fatorum seriem dicunt immobilem, non quia moveri non possit, sed quia moveri omnino non contingit. Hinc est illud :

Exire a mediis potuit Pharsalia fatis. Itemque poeticum, quo senex Carnotensis in angustiis fortunæ frequentius utebatur :

Fata viam invenient, etc.

Quæ vero elapsa sunt, et secundo dispositionis effectu completa, naturaliter quidem non possunt non fuisse; licet nihil asserere in alterutro audeam in injuriam disponentis. Ait tamen doctorum doctissimus (Hieronymum loquor): « Audenter loquar, licet Deus omnia possit, virginem tamen post ruinam suscitare non potest. » Potest tamen coronare corruptam. Et quidem diffinitionem virginis, eodem interpretante, Apostolus ponit, ut sit virgo quæ sancta est corpore et spiritu (I Cor. vu). Sed procul dubio Deus et sanctificare animam virtutibus, et carnem potest redintegrare corruptam, ut tota substantia sui videri possit, quæ ceciderat, suscitata. Quod si, oratorio tropo usus, intellexit quæ fuerunt non posse non fuisse, non necesse fuit ad virginem prostratam recurrere, cum in præteritis omnibus simili sententia vel errore, hoc idem potuerit inveniri. Sententiam vero ab errore scienter divido,

eo quod sententia semper habere debet veritatis si- A mea, inquit astrorum secretarius, interest, an alignificationem. Sicut apud sanctum Job invenis : Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis (Job xxxvIII) ? Sed forte virginitatis aliquis gradus est, quem impossibile est a quacunque corrupta apprehendi. Quod autem possibile dicitur, interdum ad facilitatem, quæ singulis inest, vel ex fortunæ calculo, vel ex aptitudine dispositionis, refertur, quandoque ad ipsam rerum naturam respicit, nunc ad fontem omnium, divinam reflectitur majestatem, a qua omnis non modo personarum potentatus, sed rerum omnium quæ videri vel cogitari possunt, potestas est. Hinc illud Salomonis: Omnis potestas a Domino Deo est (Sap. vi)Adversus hanc nulla me unquam contumacia erigam, certus qui ipsa sola est, quæ potest animam g et corpus mittere in gehennam.

CAP. XXIII. Objectio novi Stoici.

Restat tibi illius stoici tui quæstio, quem in Apulia diutius morantem vidi, ut post multas vigilias, longa jejunia, labores, plurimos et sudores, tanto infelicis et inutilis exsilii quæsitu, in Gallias Virgilii ossa potius, quam sensum reportaret. Quærebat enim Ludovicus ille, an posses aliquid facere eorum, quæ minime facturus es. Quod cum admisisses, mille tibi aureos offerebat, dum illud efficeres. Quos si forte respueres, eos tibi quantalibet summa multiplicari jubebat, ut quod leviter fieri potest efficias. Tandem impudenti et impudico solvebatur cachinno, vim conjunctionis oppositorum non intelligens aut contemnens, et te ridiculum assistentibus digito ostendebat, qui gratis tantam pecuniam contempsisses. Congeris in hunc modum quamplurima. Non tamen his stimulis urgeor, ut omnia necessaria credam quia sciuntur, aut nihil contingentium sciri, quia necessaria non sunt.Plane sciolus paululum mihi cum peripateticis præ illo videor, qui hujus difficultatis angustia in Atticis noctibus confessus est, se nescire se non esse cicadam.

CAP. XXIV. Quod mathematici temerarii sunt, indifferenter futura judicio suo subjicere præsu

mentes.

C

Illi quoque, licet dissentiamus in plurimis mecum fatentur, se omnia non nescire, cum quibus astra loquuntur, et qui quasi de ipso cœlestium sinu extrahunt veritatem. Qui vero eorum modestissimi D sunt nec sideribus rerum pollicentur effectus, nec eas necessitati lege dispositionis astringunt, sed quia venturæ sunt, certisque pronuntiantur indiciis, prædicere non verentur. Sed si futurorum po. test ordo mutari, temerarium est rem sui natura incertam, certo diffinire judicio. Sin autem mutari non potest, quid prodest tanta curiositate scrutari, quod nulla potest diligentia declinari? Sed forte etsi aliter esse possit, res incerta non est, temeritatemque judicii excusat ratio indubitata signorum. Licet enim sit possibile rem aliter esse, eam tamen ita futuram esse, manifesta signa prænuntiant. Nec

ter esse possit, dum id de quo agitur, ita futurum esse non dubitem. Sed quænam est hæc certitudo signorum? Nempe rerum plerumque experimentum fallax, judicium difficile, ipsorumque signorum varia est et multiplex significatio. Porro varietas ambiguitatem inducit; in ambiguis autem omnis diffinitio periculosa est. Sed esto quod signa uniformia sint, unde illa una significatio innotescit, aut quid perhibet eam esse falsam? Natura, inquis? Illane quæ in rebus, an quæ in divina voluntati, consistit? Porro, divinæ non obloquor voluntati, sciens quia omnia, quæcunque voluit, fecit (Psal. cxm). Si ea tibi innotuit, bene est. Potes utique in lumine llo videre lumen, et vera indubitata de libro proferre, qui aliis signatus, tibi apertus est, in quo sunt omnes sapientiæ et scientiæ thesauri absconditi, quem nemini aperire licitum esse audieram, nisi Agno qui occisus est, et mortem virtute propria interemit. Noli amodo cum Apostolo mirari altitudinem divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, cum tibi comprehensibilia sint judicia ejus,et astrorum ducatu pervestigabiles viæ ejus, tibique vadabilis sit judiciorum ejus abyssus multa. Si de ea natura niteris quæ in rebus, id est frequenti rerum cursu, versatur, frustra tibi de siderum familiaritate blandiris, cum a solito rerum cursu multa divertant, et eo majori admiratione feriant sensus hominum, quo non modo insueta, sed ipsi naturæ videntur adversa: ut, cum solis defectus plenilunio contingit, aut si circa synodum, aut circa plenilunium, vel ultra, luminis sui luna patiatur eclipsim. Qui enim sideribus legem dedit, qui curricula temporum voluntatis suæ freno moderatur, qui rerum momenta temporibus suis accommodat, quando vult, et quo modo vult, novum stupente natura, aut rarum potest producere effectum ex causis concurrentibus, quæ aliter parere consueverant. Quis enim consiliarius ejus fuit (Isa. XL), aut dicet ei Cur ita facis (Job x1)? Utique Dominus est quod beneplacitum est in oculis suis faciet. Dispositioni ergo aptare tempora, et rerum momenta variare temporibus, solus ille qui disposuit, potest et cum multorum notitiam, secundum beneplaciti sui mensuram, concesserit creaturæ, hoc sibi Trinitas singulariter reservavit. Quando itaque, et quandiu quid futurum sit novit, et partes temporum ille dispensat, per quem ipsa tempora facta sunt. Ipsa quoque tempora motu et variatione rerum, quasi quibusdam coloribus pingit, et volubilem temporis rotam, jugali quodam nexu rcrum quo teneatur, illaqueat, et ut rem incomprehensibilem ingeraf intellectui, eamdem mirabiliter rerum proprietatibus, quasi suis informat. Non est, inquit verbum Altissimi, vestrum, nosse tempora (Act. 1), aut plene sciatis quando et quandiu quid facturum sit; vel momenta, ut possitis modos, et varietates eorum, quæ futura sunt, comprehendere. Ecce quare temerarium sit, futura certo subjugare judicio. In

« PoprzedniaDalej »