Obrazy na stronie
PDF
ePub

437

[merged small][ocr errors][merged small]

opinionis errorem vergit, et si esse asserit, velle non esse, pleno nomine opinio est. Sed licit aliter quam sint, dum tamen simpliciter conjuncta disjungat, non inanis erit conceptio, quæ totius investigationis sapientiæ expeditissimam parit viam. Hic est enim totius philosophiæ instrumentum, quod et mentem mira subtilitate exacuit, et res singulas a se invicem naturæ suæ proprietate distinguit. Si abstrahentem tuleris intellectum, liberalium artium officina peribit, cum citra ipsius operam nulla earum rite haberi valeat, aut doceri. Hic itaque sicut formam sine materia, sic et materiam aggreditur sine forma; et quod propriæ virtutis potentia tenere non sufficit, suo quodam defectu interdum comprehendit, ut si videantur tenebræ non videndo,

etenim in solo corpore, eoque præsente, colores A quod cassus est, et a rerum veritate deficiens, ad tantum et quantitates examinat, et figuras. Sonus solus contingit auditum. Gustum de saporibus judicat. Olfaciendi vis in odoribus tota versatur. Quid durum, quid molle sit, quid lene, quid asperum, quid ponderosum, quid leve, quid calidum aut frigidum, quid humidum sit aut siccum, tactus discernit. Est interdum figuræ explorator, et quantitatis et ponderis conscius. Dolorem quoque percipit et voluptatem. Isque per omnes fere sensati corporis partes diffunditur, adeoque animæ cohærens est, ut eo discedente videatur et tota corporis vita discedere. Si vero corporum absentium præfatas proprietates inquiris, eis tibi, tracta similitudine ab his quas sensus agnovit, poterit imaginatio præsentare, quæ tanto erit fidelior, quanto expres. sior fuerit similitudo. Unde et Tityrus apud Maronem (Ecl. 1, 20), non assecutæ similitudinis vitio lapsam sibi queritur imaginationem :

Urbem quam dicunt Romam, Melibae, putavi
Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus :
Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
Sin autem familiarius expresserit rei similitudinem,
fidelis et vera est imaginatio, quali utitur Andro-
mache apud Virgilium:

O mihi sola mei super Astyanactis imago,
Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat,
Et nunc æquali tecum pubesceret ævo.

(VIRG. En. 11, 489.)

Verum si ad incorporea divertendum est, ratione
opus est et intellectu, cum absque intelligentia hæc
non valeant comprehendi, et verum non possit esse
de his sine ratione judicium. Intellectus itaque aliis
deficientibus, exerit vires suas, et quasi in arce ani-
mæ constitutus omnia inferiora complectitur, cum
ab inferioribus superiora nequeant comprehendi.
Et nunc quidem res ut sunt, nunc aliter intuetur,
nunc simpliciter, nunc composite, nunc distincta
conjungit, nunc conjuncta distrahit, et disjungit.
Simpliciter ergo incedit intellectus, dum rem
quamlibet contemplatur, puta hominem, equumve
concipiens. Cum vero res plures gradatim com-
plectitur, compositioni obnoxius est. Puta hoc in-
tellectum, hominem album equumve currere mente
complectens. Disjuncta conjungit, ut si
Humano capiti cervicem jungat equinam
varias inducens undique plumas,

...

ut, juxta poetam :

Turpiter atrum

Desinat in piscem mulier formosa superne. (HORAT. De art. poet. m.)

Hunc vero ad auditores suos verbo trajiciunt poetæ, cum hircocervum, centaurum describunt, et chimæram. Conjuncta vero disjungit, ut si formam teneat absque materia, cum tamen sine ea forma omnino esse non possit, nisi forma essendi, et ei adhærentes formæ formarum, ex quibus illæ fluxe. runt, quæ in materia sunt et corpus efficiunt. Porro cum res aliter quam sint, componendo inspicit, eo

B

et non audiendo silentium audiatur. Ecce non est homo qui non sit albus, aut niger, aut medii coloris particeps, nec potest esse homo, qui non statim sit aliquis homo, cum idem sit alicui esse et unum numero esse. Verumtamen sic hominem intellectus attingit, ut ad neminem hominem aspectus illius descendat, generaliter intuens quod non nisi singulariter esse potest. Sicut enim dicendi et significandi, sic et intelligendi diversitas, subsistendi modos sui numerositate transcendit, et homo qui non potest nisi singulariter esse, universali clauditur mentis conceptione. Diffinit ergo ratio quod concipit intellectus, animal rationale mortale, quod in solos subditos cadere, nemini recte sapientium Cambiguum est. Dum itaque rerum similitudines et dissimilitudines colligit, dum differentium convenientias, et convenientium differentias altius per. scrutatur, dum quid singula cum pluribus, quid cum paucioribus commune habeant, diligentius investigat, quæve rebus singulis adesse necesse sit, quæ abesse non possint, perspicacius contemplatur, multos apud se rerum invenit status, alios quidem universales, alios singulares. Quos pro arbitrio suo definiens et multifariam dividens, ad ipsius arcana naturæ, mentis transmittit aspectum ut nihil naturalium plene absconditum sit ab oculis ejus. Et primo substantiam, quæ omnibus subest, acutius intuetur, in qua manus naturæ probatur artificis, dum eam variis proprietatibus, et formis D quasi suis quibusdam vestibus induit, et suis sensuum perceptibilibus informat, quo possit aptius humano ingenio comprehendi. Quod igitur sensus percipit, formisque subjectum est, singularis et prima substantia est. Id vero, sine quo illa nec esse, nec intelligi potest, ei substantiale est, et plerumque secunda substantia nominatur. Hoc autem quod adest quidem substantiæ, et ea manente abesse potest, accidentibus aggregatur. Singulare quidem si unus tantum sit: universale, si, licet non natura, conformitate tamen, sit commune multorum. Quod forte facilius in intellectu, quam in natura rerum poterit inveniri, in quo genera et species, differentias, propria, et accidentia, quæ

universaliter dicuntur, planum est invenire, cum A CAP. XIX. De differentia mathematicæ doctrinalis

in actu rerum substantiam universalium quærere exiguus fructus sit, et labor infinitus, in mente vero utiliter et facillime reperiuntur. Si enim solo rerum numero differentium substantialem similitudinem quis mente pertractet, speciem tenet; si vero etiam specie differentium convenientia menti occurrat, generis latitudo mente diffunditur. Denique dum rerum, quas natura substantialiter vel accidentaliter assimilavit, conformitatem percipit intellectus, universalium comprehensione movetur: cum vero similium differentias agitat, quanto expressius, tanto ad opera naturæ, quæ singularia sunt, familiarius accedit, si substantiam suis vestitam proprietatibus inspicit, a naturæ conditione non divertit. Sin autem detracta specie, eam quasi B formarum exuit vestimento, acumen quidem suum exercet, et rerum naturam, quid scilicet in se, quid in aliis sint, liberius et fidelius contemplatur, dum rerum substantiam, quantitatem ad aliquid, qualitatem, situm, esse, ubi, quando, habere, facere, pati, singillatim discutit et discernit. Quæ etsi singillatim esse non possint, singillatim tamen investigari queant et ad totius philosophiæ compendium, utilissima est hæc speculatio, in qua magnitudinis et multitudinis, quæ duo totum orbem complectuntur et ambiunt, natura discutitur. Nunquid abstrahens intellectus, dum hæc agit, otiosus est, aut inutilis, per quem animus honestarum artium gradibus, ad thronum consummatæ philosophiæ conscendit? Multitudinem ergo quæ potentia sui in infinitum crescit, sicut econtra magnitudo decrescit in infinitum, bimembri divisione partitur, dum eam nunc simpliciter et per se, nunc ad aliud relatam contuetur, alteram demandans arithmeticæ, alteram musicæ pleno jure reservans. Magnitudinem quoque secat in duas species, alteram immobilem, subjiciens geometris; alteram scilicet mobilem, his qui astrorum et cœlestium scientiam profitentur. In his vero quatuor speciebus, mathesis, id est doctrinalis tota consistit, et quasi quatuor philosophiæ limitibus, mundanæ sapientiæ perfectionem assequitur. Primus itaque gradus est ab arithmetica numerorum virtutem mutuare. Secundus proportionum gratiam a musica trahere, tertius obtinere scientiam a geometrica mensurarum. Quartus, idemque novissimus, veram positionem siderum assequitur, et vim cœlestium perscrutatur. Eorum vero, qui scientiam profitentur astrorum, alii opinionis errore prolabuntur ad fabulas, in quo deprehenditur et Hyginus, alii sola imaginationis virtute contenti sunt, quid verum sit doctiorum judicio reservantes, satis agentes sibi, dummodo veri similitudinem teneant. Utrosque alterutra astrologia eruditionis suæ recipit professores. Sunt alii, qui in professione astrorum veritati quidem invigilant, eo solo contenti, si positio. nem veram, motumque siderum, rationemque signorum vivaciter assequuntur.

c

D

et mathesisre probatæ, et traditione mathemati corum et erroribus eorum.

in

Verum, quia probabile est coelestium aliquam esse virtutem, cum et in terra non credatur aliquid gigni, quod a manu opificis Dei, bonum aliquem non sortiatur effectum. Qui curiosiores sunt, cœlestium potentiam investigant, et de singulis, quæ in sublunari globo proveniunt, astronomiæ suæ regulis nituntur reddere rationem. Est autem astronomiæ nobilis et gloriosa scientia, si clientelam suam, tra moderationis metas cohibeat, quam silincentiori vanitate excedit, non tam philosophiæ species, quam impietatis decipula est. Et quidem multa sunt mathesi doctrinali, et divinatoriæ mathesi communia, sed tum divinatio sobrietatis mensuram excedit, toto dissidens fine non instruit, sed suum dedocet professorem. Quod enim zonas partiuntur, parallelos disterminant, cum singulis suis obliquant zodiacum, quod orbem fere totum coluris cingunt, quod laborem metiuntur planetarum, quod Aplanem nullius erroris participem faciunt, quod a polo arctico, ad antarcticum axem dicunt, quod signa per gradus et puncta dividunt, quod orientium et occidentium signorum et siderum proportionem tenent, utrique commune est. Utraque tamen in eo physicis acquiescit, quod teneritudinem subtilium corporum, in quasdam sectas vias, et circulorum intracapedines non æstimat dissipari. Asserunt quoque communiter solem caloris auctorem esse, humorumque augmentum, et defectum, quoniam id sensus probat, motui lunari accommodant, et in hunc modum plurima. Cæterum mathesis, quæ futurorum pollicetur judicium, ab elementis philosophiæ, ut prædictum est, trahens originem, ultra progreditur, et elationis suæ temeritate, in prærogativam ejus prorumpit, qui stellas numerat, quarum ipse nomina solus, signa, potestates, cursus, loca, tempora novit. Quoniam hoc ipsum astronomiæ suæ beneficio, sibi astrologus repromittit. Tantoque longius a scientia veritatis aberrant, quanto ad eam tumidius irrumpere moliuntur. Signorum ergo naturam revolventes, prout eam forte noverant, dum in stellis comparibus fluctuarent, alia dicunt masculini generis, alia feminini, essentque forsitan multiplicata per sobolem, nisi quiad issociata locis in coitu convenire non possunt. Planetarum quoque consilia, quoniam et orbis moderatores eos habent, diligenter explorant, quod ex affectione eorum, et motu, et applicatione unius ad alterum, choreisque stellarum facile est invenire. Saturnus ergo, quia frigidus est et senex, gravis est et nocivus, et de natura malitiam, morositatem contrahit ab ætate. Omnibus igitur inimicus, vix etiam suis scholasticis parcit. Succedit ei Jupiter, econtra propitius et saluber, tantæque benignitatis in omnes, ut nec de malitia patris, nec matris ferocitate subjecti quemquam offendat, nisi forte et ipse in orbis subjecti dispendia stationarius factus sit, re

trogradusve, aut adustionem miserabilem patiatur. A a Domino esse creatos. Lunæ ergo domicilium canMars ferox, naturaque indomitus, omnes præter scholasticos suos persequitur. Mitigatur tamen interdum Jovis accessu, vel Veneris, quoniam et ipsa propitia est et benigna. Mercurius vero talis est, qualem vicini planetæ permiserunt, cum et ipse convertibilis naturæ sit, potentioribusque cohæreat. Unde plerique eum præsulem eloquentiæ opinantur, eo quod illa juncta sapientiæ plurimum prosit, malitiæ sociata noceat plurimum. Hæc quidem etsi non docuit, sectam tamen erroris attigit Lucanus, eum timorem urbis describeret; bellumque civile necessariis astronomiæ argumentis inevitabiliter appropinquante Cæsare futurum denuntiaret. Innuit enim poeta doctissimus, si tamen poeta dicendus est, qui vera narratione rerum ad historicos magis B accedit, illius malitiam irrefragabiliter adimplen. dam, qui solus in throno sui domicilii residebat. Et licet figulus Parcarum consilia discutiat, mentemque stellarum, corporum tamen quæ videntur nondum plenam notitiam tradidit, cum in tota mathematicorum domo, adhuc non sit quæstio expedita, an ex elementis sidera constent, an ex quinta essentia, quam Aristoteles introducit. Nam quod eis objiciunt pueri, mollia sint, an dura, et si quid hujusmodi est, etiam audire dedignantur,quamvis aliquos famosos, et suo judicio sapientes, in talibus viderim miserrime laborare. Expediunt tamen, et suis rationibus probant quid fata deliberent, et deprehensa voluntas siderum, quem in sublunari globo sortiatur effectum. Et forte sententiam numinis irrita est, quam non mathematicus profert; ait ergo: Quod cladis genus, o superi, qua peste paralis Sæviliam? extremi mullorum tempus in unum Convenere dies: summo si frigida cælo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in æquore tellus. Si sævum radiis Nemecum, Phabe Leonem, Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo, Succensusque tuis flagrasset curribus æther. Hi cessant ignes: iu qui flagrante minantem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum, Gradive, paras ? nam mitis in alto Jupiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus habet, motuque celer Cyllenius hæret ; Et cælum Mars solus habet. Cur signa meatus Deseruere suos, mundoque obscura feruntur : Ensiferi nimium fulget latus Orionis? Imminet armorum rabies, ferrique potestas Confundet jus omne manu, scelerique nefando Nomen erit virtus, multosque exibit in annos. (LUCAN. 1, 649.) Ecce ex qualitate planetarum, et positione signorum, et concursu causarum, quam manifestus belli inevitabilis sequatur eventus. Hoc etenim ad artis traditionem plurimum spectat, ut de naturali vel causali constet domicilio planetarum. Omnes siquidem præter solem et lunam, qui soli singulis contenti sunt, duobus domiciliis gaudent, naturali scilicet et accidentali. Naturale quidem cuique domicilium est, in quo quisque creationis suæ principium habuit, si tamen genethliaci consentiunt eos

cer est, leo solis, Mercurii virgo, libra Veneris, scorpio Martis, sagittarius Jovis, Saturni capricornus, et hoc naturaliter. Casualiter vero Saturno cedit aquarius, pisces Jovi, aries Marti. Veneri taurus, in Mercurii sortem gemini cedunt; luna vero commoda est, quam cum aliis stellis, quidquid illi garriant, creavit Deus ut præesset nocti. Quid enim de sole dicam qui dux et princeps est, et moderator luminum reliquorum? eum utique reclamantibus omnibus his planetariis,non timeo bonum et necessarium profiteri : cum et diem videntibus cunctis illustret, temperet orbem, anni tempora dividat, inducat rerum vicissitudines, et alia plurima, quæ nunc longum est enarrare. Sed licet multarum utilitatum in eo et in cæteris causæ resideant, ipsorum tamen et omnium quæ recte sunt, una est et prima causa, quæ mundum fecit propriæ majestatis potentia, eumque sapientiæ suæ virtute et immensitate formavit, et firmavit, et, ut ei tam substantiam quam formam conferret, sola inducta est bonitate. Verum mathematici vel planetarii, dum professionis suæ potentiam dilatare nituntur, in erroris et impietatis mendacia perniciosissime corruunt. Nec cujuscunque artis regula servatur illæsa, nisi dum infra proprii generis ambitum cohibe. tur, præsertim cum juxta sapientem, frequens sit aliquid extra regulam inveniri. Omnis etenim regula alicui generi rerum accommodata est. Si vero traducatur ad aliud, statim in veritatem impingit obnoxiam falsitati. Si ergo mathematici probabilis matheseos, id est doctrinalis essent fine contenti, et veram possent assequi positionem stellarum, et ex signis suis sobria eruditione secundum quod naturaliter proveniunt qualitatem præscire temporum, et speculationis suæ jucundissimum carpere fructum. Cum vero dilatant phylacteria sua et magnificant fimbrias, dum constellationibus et planetis nimium virtutis ascribunt, eis nescio quam auctoritatem operum ascribentes, in Creatoris prorumpunt iujuriam ; et dum cœlestia quæ tractant ad sobrietatem non sapiunt, juxta Apostolum stulti sunt. Vide in quantam erroris abyssum, ab ipsis cœlestibus cadant. Constellationibus suis ascribunt omnia. Tu videris an fiat ei injuria, qui fecit cœlum et terram et omnia quæ in eis sunt. Deinde D eam constellatio rebus necessitatem indicit, ut arbitrii perimat libertatem. An et hoc recte, tecum delibera. Ad tantam denique quidam pervenere vesaniam, ut ex diversis stellarum positionibus dicant imaginem ab homine posse formari, quæ si per intervalla temporum, et quadam ratione proportionum in constellatione servata formetur, stellarum nutu recipiet spiritum vitæ, et consulentibus occultæ veritatis manifestabit arcana. Et licet quandoque, quæ honesta vel recta sunt, ut se in loco mundo velle servari, vel solum Deum, quando aliquid quæritur precibus, et muneribus invocandum præcipiat, maligni tamen spiritus hanc esse falla

C

ciam certissimum est, qui ut minus caveatur, in- A sæculi adversa minantur erigendis. Certe superio. nocentiæ vel justitiæ præcepta plerumque videtur afferre. Hanc quidem idololatriæ speciem esse fidelium nullus ignorat. Longe vero commodius in cœlum ascendunt astrologi, qui academicorum more, quidquid eis occurrerit probabile, suo jure defendunt. Itaque quidam eorum motu quodam irrationali, planetas adversus Aplanem niti contendunt; alii, auctore Aristotele, eosdem cum firmamento ferri profitentur, quorum neutrum teste Mineio astrologiæ regulis invenitur adversum. At genethliaci dum ad divinationem scientiæ cœlestium nimis insistunt, tam ipsorum cœlestium, quam Dei notitiam perdiderunt. Qui tamen inter eos suum commodius excusare videntur errorem, cum Plotino, auctoritatem operum non detrahunt Creatori, sed B semel et simul ab eo legem asserunt institutam ; quam nullus unquam conatus evacuat, cum omnia quæ disposuit futura sint ut prævidit. Quod forte Papinius intellexit, cum diceret:

Incipit ex alto, grave et immutabile sanctis Pondus adest verbis, et vocem facta sequuntur. (STAT. Th. 1, 212.)

C

Ab eo ergo sua potestas attributa est singulis creaturis, in quibus non oportuit cœlestia locum tenere novissimum, et quæ digniora sunt aliis, habere minimum potestatis. Eis itaque quantum voluit contulit, qui etsi sibi retinuerit operis principatum, signorum illis ad minus indixit obsequium. Unde etsi non sæpe faciant opera signorum, tamen, auctore Deo, exhibent ministeria. Hinc forte illud: Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. xviii). Nec mirum, cum et aves, et alia plurima institutione Dei, et naturæ beneficio,quædam futura signis præveniunt. Si igitur cœlestia signa sunt rerum, quæ procul dubio venturæ sunt necessario, cum eas immutabilis dispositio ordinaverit, quid prohibet ea quæ cœlestium prænuntiantur indicio sciri ab homine et homini invicem indicari? Signa siquidem hominibus data sunt ad eruditionem, non illis, qui cœlestium conscii secretorum nullis indigent signis. CAP. XX. Quod providentia Deirerum naturam non perimit,neque series rerum immulat providentiam et quod liberum arbitrium manet cum providentia. Probabilia quidem sunt hæc, quæ proponunt, sed tamen venenum hic sub melle latet. Fatalem et- D enim quamdam necessitatem rebus imponunt sub prætextu humilitatis et reverentiæ Dei, timentes ne forte ipsius evacuetur dispositio, nisi rerum eventus necessitas comitetur. Præterea privilegium divinæ majestatis irrumpunt, scientiam vindicantes, qua tempora prævideant et momenta, quæ Filij testimonio, Patris reservata sunt potestati, adeo quidem ut abscondita sint ab oculis eorum quibus Dei Filius quæcunque audierat a Patre patefecit. Deinde mentes hominum tumore elationis extollunt, aut desperationis pusillanimitate prosternunt, dum vel vitam diuturnam, aut mundi prospera dejiciendis promittunt, vel econtra imminentia fata, aut

rem timoris, vel inferiorem spei molam, quibus fidelis anima in area mundi teritur, tollere prohibentur. Tollunt tamen tam in suam, et clientelæ suæ perniciem, quam in contumeliam prohibentis. Verum sicut series rerum Dei providentiam non immutat, sic et æterna dispositio rerum naturam non perimit. Neque enim homo non peccare non poterat, quia eum Deus prænoverat peccaturum, aut quia ille non peccare poterat, eum peccaturum Dominus ignorabat. Neque non mori posse nesciebat, eo quod erat peccati merito moriturus. Neque eum mori necesse erat, quoniam hoc Dominus præsciebat. Factus est igitur quodammodo immortalis, moriturus procul dubio, et mortem culpa attulit, quam naturæ conditio non invexit. Essetque ab ea immortalitate qua non mori poterat, in eam qua mori non posset, transferendus; nisi culpa in obedientiæ, præcisa justitiæ semita, tantæ gloriæ aditum pro tempore præclusisset. Itaque peccare et non peccare potuit mera præditus libertate arbitrii, qui nulla dispositionis violentia, nullo fatorum impulsu, nullo conditionis stimulo, nullo adhuc naturæ defectu urgebatur ad culpam, quæ indubitata parens pene hominem sponte lapsum impegit in mortem. Verum quia in injustitia frena laxavit arbitrii, sic in ea oppressus et obrutus jacet, ut justo Dei judicio, quia tunc noluit a peccato abstinere cum potuit, modo nequeat abstinere cum velit. In eo tamen solo adhuc ei liberum viget arbitrium, ut sibi ad opus iniquitatis sufficiat, et si ad bonum non nisia gratia præventus et adjutus assurgat.Sic justitiam per se deserens, traductus est in regnum peccati, et mortis, ut jugo servitutis pressus necessitati delinquendi et moriendi subjaceat, quamvis hoc non fatorum series, sed prævaricationis meritum introducat. Alioquin hominem nulla justitia condemnabit, cum culpa non in eum, sed in ipsius retorqueatur auctorem. Possibilia itaque sunt, quæ nunquam futura sunt; quæ si, quia non erunt, evenire non possent, nequaquam possibilia dicerentur. Navale siquidem bellum fieri, itemque non fieri possibile est, alterum tamen præcise et determinate verum est et præscitum.

CAP. XXI. Anpossint a Deo sciri quæ non sciuntur ; et quod rerum mutabilitas ei nequaquam est infligenda; et quod idem est scientia. præscientia. dispositio, providentia et prædestinatio; et quod vera infinita sunt, ut numerus eorum non queat augeri vel minur; et quod providentia nullam necessiatem rebus inducit.

Sed esse jam alterius difficultatis succrescunt cornua, et quocunque me vertam in errorem videor involutus. Si enim quæ non sunt, nec erunt, esse possunt, profecto et Deus potest scire quod non scit, aut eo ignorante potest aliquid evenire. Bellum namque navale quod non erit, sicut el geri, sic et a gerentibus sciri potest. Quod utique et esse et sciri potest ab homine, nunquid sciri a Deo non potest? Si ergo potest Deus scire quod non scit, po

test utique et non scrire quod scit, eo quod contra. A est, et individua substantia præscientis, eique esjacentium simul nulla possit esse scientia, cum alterum eorum semper, eo quod veritatis substantia careat, sit obnoxium falsitati. Porro mendaciorum nulla est scientia. Quomodo ergo scientia immutabilis est, cui decessus rerum potest fieri et accessus, quæ potest ignorare quod non scit, aut scire quod nescit? Quod si eam variabilem esse recipimus, Jacobo reclamante, jam apud eum est variatio, et vicissitudinis obumbratio, et Pater luminum esse desistit, si elabitur quod prænovit. Hoc equidem nec gentilium error circa sua non tam numina, quam dæmonia dignabatur admittere, qui Stygiam paludem diis perviam esse negabant, dicentes eam omnibus venerandam, et usquequaque illicitam a coelestibus præteriri. Mentes namque celestium B oblivio non contingit. Nunquid ergo fides recipiet quod de Deo vel ipsa perfidia abhorret ? Constat autem apud omnes, quia Deus scit illud non esse futurum, etsi plerique non recipiant illum posse scire, aut non posse scire hoc esse futurum, ne ei mutabilitatis vel impotentiæ notam inurere videantur. Sed esto ut Deus, quoniam hoc plerique recipiunt, possit, dum tamen si fieri potest positione, aut conjunctione non pecces, scire quod non seit, non ob hoc eum esse mutabilem quis convincit, cujus scientiæ non decedit aliquid vel accedit, cum illud solum in rerum natura verum esse contingat, quod ille ab initio stabilitatis suæ puncto præfixit, Deum tamen hoc recipitur, exactissima diligentia præcavendumestne cognatio modorum verbi quam Apollonius inducit, quidquam perfidiæ ingerat aut falsitatis. Hæc ipsa quoque possibilitas eveniendi, non levitati ipsius, qui non movetur, sed rerum facilitati, quæ natura non indignante moveri possunt, convenienter ascribitur. Manet itaque usquequaque immobilis integritas scientiæ Dei, et si quid varietatis alicui inest, non tam scientis quam scitorum mutabilitas est. Licet enim quæ scientia Dei complectitur, mutabilitati subjaceant, ipsa tamen alterationis vices ignorat, et uno singulari aspectu et individuo, omnium quæ dici, aut quocunque sensu excogitari possunt, universitatem claudit, et continet adeo quidem sine motu ut localia sine loco, nascentia sine initio, decedentia sine fine, fluctuantia sine alteratione, temporalia sine mutabilitate, et mora, sic uniformiter comprehendit, ut ei nec præterita transeant, nec futura succedant. Nec mirum hoc in æternitatis statu, nisi quia quidquid ibi est, mirabile est, cum et in nobis mutabilium mo. tum et festinantium cursum aliquatenus quiescens comprehendat aspectus.Intellectus quoque rem magnam sine distensione, et sine contractione sui rem modicam contemplatur, nec loco indiget ut localia claudat, aut spatiorum interstitiis ut distantia com. plectatur, in eoque Patrem luminum sequitur, sed non passibus æquis,cum hic multis,ille vero omnino nulli motui obnoxius sit. Cum vero divinæ simplicitatis aspectus innumerabilia claudat, una tantum

sentialiter una, cum sibi sit idem esse, et sapientem esse. Alioquin fingat qui potest, quis hæc diversa conjunxerit, nec prima rerum omnium causa erit, quæ ut sit, conjunctionis adminiculo eget. Creaturæ vero scientia, longe disparis conditionis est. Spiritui siquidem et animæ non est idem esse, et scientem esse, cum anima disponatur ad cognitionem rerum, eaque si radicata fuerit, ut, primo affectionis motu invalescens, aut omnino, aut sine injuria naturæ convelli non possit, habitu suo informat animam, faciatque scientem. Hic ergo habitus, rectissime scientia appellatur, licet et res subjectæ interdum scientiæ nomine censeantur. Unde et vicissim nominibus mutuatis, quod unius est, transit ad alterum. Sic utique et scientia dicitur multa, cum tamen multitudo, rerum potius quam scientiæ sit. Si ergo sapientiæ Dei immensitas et simplicitas attendatur, una est simplex et individua. Si subjacentium multitudo, multiplex est et multiformis. Sic etiam si substantiam volentis aut potentis qua vult, aut potest, attendas, una est voluntas et potestas. Si quæ vult et quæ potest, infinitus omnium numerus est; juxta illud propheticum: Magnus Dominus et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus (Psal. CXLVI). Itemque : Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus? (Psal. cx). Etillud: Quis loquetur potentia Domini ? (Psal. cv.)Hæe autem res uniformis et varia, licet totius varietatis ignara sit, variis tamen nominibus appellatur, sed cex variis causis. Scientia siquidem et præscientia, dispositio, providentia, et prædestinatio nominantur. Sed scientia existentium, præscientia futurorum,dispositio faciendorum, providentia gubernandorum, prædestinatio salvandorum est. Et est prædestinatio ab æterno gratiæ præparatio, per quam unusquisque vocatur ad vitam, sicut ait Apostolus: Quos prædestinavit, hos et vocavit ; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, hos et magnificavit (Rom. 11). Et alius: Apud te est, inquit, fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. xxxv). Ut ergo reverenti quadam audacia scientia Dei quæ finem nescit, vel sermone finem inveniat scientia Dei est omnium quæ sunt, fuerunt, et futura sunt, vera comprehensio, et plena notitia. Omnia siquidem vera novit, et sola, nullamque dignatur agnoscere falsitatem. Eam tamen dijudicat et condemnat. Est igitur necessario infinita, quæ universa vera complecitur, quorum utique non est numerus, aut adeo infinitus, ut finem non inveniat, nisi in sapientia Dei, quæ sola se ipsam quanta sit, novit. Nihil igitur eorum quæ novit, quoniam vera sunt, evanescit, omniumque dispositorum, præsentia sint; præterea, an futura, initium et causa veritas est. Psalmista siquidem ait Principium verborum tuorum veritas (Psal. cxvi), quæ nullo defectu sui transibunt. Transibunt tamen cœlum et terra, quoniam et hoc de verbis veritatis est: tunc utique cum deformitate mundi purgata

« PoprzedniaDalej »