Obrazy na stronie
PDF
ePub

positum nolumus impedire, sed præeunte justitia, quæ sapientis faciem antecedit, illud sine scandalo officii nostri cupimus adimpleri. Inde est quod dilectioni vestræ iterato mandamus, ut in memorata causa ordine legitimo procedatis, ita justitiam prudentia temperantes, ut qui zelum, quem in Domino habetis,audierint,scientiam quoque vobis gaudeant adfuisse. Præcipimus itaque ut ei audientiam debitam præbeatis, et tunc secundum Dominum causa debitum finem sortiatur. Convenient Lond. nobiscum, auctore Domino, in brevi, fratres nostri, ut de eorum consilio, si interim vestro officio exsequendo diligentiam placuerit adhibere causam hanc tutius possitis definire.

EPISTOLA LIX.

AD RANDULFUM DE SERRIS, DE ELECTIONE ROMANI
PONTIFICIS ALEXANDRI.

Amicissimo suo magistro R. de Serris suus Joan-
NES de Sar. salutem, et si quid ea melius.

rabili fratri nostro Waltero Roffensi episcopo, et A durius tractari conqueritur. Nos vero religionis pro. fidelibus nostris, Philippo cancellario nostro, magistro Radulfo Lexoviensi, et Joanni de Saresberia quos eleemosyne nostræ dispensandæ præfecimus : præcipimus ergo quod ab initio dispositionis nostræ præcepimus, et omnibus ministris et fidelibus nostris, per fidem quam nobis debent, injunximus, ut istis obtemperent, et eis omnia nostra exponant, et amicos Dei omnes suppliciter exoramus, ut pro misericordia Domini omnipotentis, eis auxilium et consilium præbeant.Omnes autem qui in præfatis pauperum rebus fraudem committent, aut qui, quo minus dispositio nostra procedat, impedient, anathematis sententia condemnavimus, ipsique officiales regis, si se dispositioni nostræ perturbandæ immiscuerint, se fidelium communione noverint esse privatos, et tanquam sa- B crilegi, et excommunicati ab introitu omnium ecclesiarum abstineant. Omnibus autem dispositionis nostræ adjutoribus, benedictionem Domini et nostram damus, et ipsos beneficiorum sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ participes constituimus, eisque de injuncta sibi pœnitentia XL dierum indulgentiam facimus. Præterea ex parte omnipotentis Domini et sub anathemate interdicimus, ne quis officialium domini regis ad res, quæ propriis monachorum Cantuariensis Ecclesiæ usibus dicatæ sunt, temerantia manum præsumat extendere,sed habeant omnes res suas in ea integritate, et libertate, qua easdem ipsis domini papæ et nostro privilegio fecimus confirmari. Ad hæc sub eodem anathemate, terrarum, quæ ad archiepiscopum pertinent,omnem alienationem fieri pro- C hibemus,et excidia,et damna nemorum,donec nobis successor subrogetur, nisi quantum necessarius Ecclesiæ exegerit usus, vel dominus rex proprio ore præceperit, vel misericordia discreta cum moderatione, pauperum hominum necessitati indulserit. Sub eadem quoque interminatione clericis episcopatus nostri prohibemus indebitis exactionibus et injustis vexationibus opprimi : et eis omnes libertates et consuetudines justas, quas habuerunt tempore Willelmi bonæ memoriæ decessoris nostri,præcipimus observari.

EPISTOLA LVIII.

AD RICARDUM LONDON. Episcopum.

RICARDO Londoniensi episcopo.

Quæ rectum ordinem deserunt,aut nunquam,aut raro lætos exitus sortiuntur. Est autem in causis ordo rectissimus, ut præcedat sententiam examinatio, et tunc demum qui pœna feriatur legitima, cum innocentiam suam tueri aut non potest, aut contemnit. Vos autem, si Adelitiæ de Valoniis justa est querimonia, ipsam contra legitimum ordinem disponitis condemnare, et audientia sibi denegata, omnem defensionis ei præcluditis viam. Meminimus quidem nos vobis super hoc alia vice scripsisse, quatenus ipsam loco et tempore congruo evocatam ordine canonico tractaretis; et quidquid in eam statuendum foret, maturo, non præcipiti judicio consuluimus, et præcepimus, roborari. At illa se exinde

D

Angustiarum nostrarum, dilecte mi, te non ambigo esse participem, cum nos, licet aliter, et dissimiliter, non alia vel dissimilis causa sollicitet. Nos e vicino jacula fortunæ sævientis excipimus in manibus nostris, et oculis jugiter subest continui materia laboris, et doloris, et moeroris. Non locum, non tempus indulget amara sors lætitiæ, aut quieti, vix solatii vel tenuis spes relinquitur. Sed illa a Domino : si quidem jam de humano desperatur auxilio: et me quidem rei familiaris sub onere alieni æris et importunitate creditorum urget angustia, sed hanc sollicitudinem denigrat moror, et quidquid privatum est, impetus fortioris, et publici metus absorbet. Sentis ipse quid sentiam, quod loquor tibi ipsi, ut arbitror, jugi meditatione proloqueris, et moestum dicturientis verbum mente prævenis circumspecta. Nam et tu nisi te ipsum exueris, dum de communis domini nostri sollicitaris infirmitate, cura vigili et continua, versaris in laboribus et doloribus nostris : dum universalis Ecclesiæ, a cujus uberibus coaluimus, collisiones vides, causam pensas, pericula præmetiris, dolorem dolori adjicit meditatio, dolorem quem ferre non sustines. In his tamen omnibus mitius agitur tecum, qui ad omnem auram et horam, et ad omnem querelam familiæ desolatæ præsens non cogeris lacrymari, qui liberioris conditionis fortunam nactus, nequaquam times tibi aut exsilium imminere, aut necessitatem piaculare flagitium committendi. Degis enim sub principe, cujus memoria in jucunditate et benedictione est. Nos autem timemus supra modum ne Teutonicus imperator circumveniat fraudulentiis suis, et subvertat serenitatem principis nostri, mihi tam parum videtur habere discretionis, quem conventiculi Papiensis præsumptio movet, nisi ut Alexandri, si quis de ea. dubitet, electio, etiam partis adversantis testimonio roboretur. Ut enim temeritatem illius præteream, qui Romanam Ecclesiam, quæ solius Domini reser

vatur examini, judicare præsumpsit, et eum qui A in Ecclesia a judicibus ecclesiasticis, amotis sæcufuerat excommunicatus, sicut cardinalium indicat inhonoratio Bisuntina, edicto peremptorio citavit ad judicium, et præjudiciali sententia alterum veteris officii, et dignitatis nomine, alterum appellatione Romani pontificis salutavit, senatoribus et populo favoris sui revelans arcana : quidquid Papiæ gestum est, tam æquitati, quam legitimis constitutionibus, et sanctionibus Patrum invenitur adversum. Quippe absentes condemnati sunt, et in causa non examinata, imo potius non ibi, non sic, non a talibus examinanda, impudenter, et imprudenter, et nequiter est præcipitata sententia.

Sed forte absentantes quam absentes potius dici placet. Hoc plane his qui sanctæ Romanæ Ecclesiæ privilegium aut ignorant, aut dissimulant. Univer salem Ecclesiam quis particularis Ecclesiæ subjecit judicio? Quis Teutonicos constituit judices nationum ? Quis hanc brutis et impetuosis hominibus auctoritatem contulit, ut pro arbitrio principem statuant super capita filiorum hominum? Et qui. dem hoc furor eorum sæpissime attentavit, sed auctore Domino, toties prostratus et confusus super iniquitate sua erubuit. Sed scio quid Teutonicus moliatur. Eram enim Romæ, præsidente beato Eugenio, quando, prima legatione missa in regni sui initio, tanti ausi impudentiam tumor intolerabilis et lingua incauta detexit. Promittebat enim se totius orbis reformaturum imperium, et urbi subjiciendum orbem, eventuque facili omnia subacturum, si ei ad hoc solius Romani pontificis favor adesset. Id enim agebat, ut in quemcunque denuntiatis inimicitiis materialem gladium imperator, in eumdem Romanus pontifex spiritualem gladium exereret. Non invenit adhuc qui tantæ consentiret iniquitati, ipsoque repugnante Moyse, id est contradicente lege Domini, Balaamitam sibi ascivit pontificem, per quem malediceret populo Domini. Filium itaque maledictionis, per cujus designationem et exspectationem, per multas successiones, a primis familiæ patribus ad ipsum, cui reservabatur, maledicti derivatum est et cognomen et nomen. Et forte ad purgationem et probationem Ecclesiæ Romanæ, Teutonicorum impetus, tanquam Cananæus alter, relictus est in æternum, ut semper ad eruditionem ipsam inquietet, victusque corruat, ipsaque fortior, gratior et gloriosior Sponsi reddatur amplexibus post triumphum. Sic ad gloriam Patrum, teste Lateranensi palatio, ubi hoc invisibilibus picturis et laici legunt ; ad gloriam Patrum, schismatici, quos sæcularis potestas intrusit, dantur pontificibus pro scabello, et eorum memoriam recolunt posteri pro triumpho. Libera debent esse judicia, et quisquis ea viribus nititur perturbare, capitalem ab antiquis constitutionibus meretur pœnam. Porro ecclesiastica debent esse liberrima, et de sacrorum canonum sanctione, sicut electio pastoris est in Ecclesia libere, et sine mundanæ potestatis prænominatione celebranda, sic eadem

B

C

laribus terribilibusque personis, secundum regulas ecclesiasticas examinanda est: quidquid vero contra præsumitur, in irritum devocatur. At hæc velut in castris, et sub gladio, minis et terroribus spes examinationis a simplicibus, a meticulosis, fraudulenter extorta, a dolosis violentis et malitiosis, contra jus et fas, præcipitata est. Quid tamen inquisitum est, quid probatum ? utrius scilicet electorum canonica, aut sanior esset electio, facti quæstio simulabatur, et juris. Factum itaque, pro voluntate partis, quæ ponit carnem brachium suum, propositum est, et probatum. Probatum est, inquam, Victorem solum electum, a saniore parte cardinalium petitione populi, consensu et desiderio cleri, et solemniter jumentatum, locatum esse in sede Petri, præsente Rollando, et non contradicente, imo consentiente, et suis clericis præcipiente ut ei obedirent, quem in sede apostolica videbant pontificii insignibus decoratum. Hoc quoque probatum est, quod duodecimo die post promotionem Victoris, egressus ab urbe Rollandus prope terram Siculi in loco non celebri primum est jumentatus. Annon inspexisti probationis modum? Hoc enim juraverunt, decanus basilicæ B. Petri, et duo fratres ejus in persona totius capituli, juraverunt et religiosi, rectores cleri Romani: hoc ipsum præfectus verbis, et alii cives jurare obtulerunt ; sed clericorum duntaxat recepta sunt juramenta, quoniam hæc omnia tractaverunt manibus suis.

Quis vel cæcus non deprehendat tam manifestam malitiam, mendacia tam aperta ? Nam fere omnibus notum est, cujus momenti sint, præsertim in electione Romani pontificis, rectores illi, quos ad tuendam malitiam suam concilium Papiense magnificat. Cui non est incredibile eos hæc tractasse, qui jactitant. Sed esto, quod interfuerint initio jurgiorum, nunquid R. usque ad conservationem suam per dies duodecim persecuti sunt? Nunquid hoc vidit capitulum B. Petri, in cujus persona juratum est, an rectores qui pro se juraverunt ? Nunquid hæc omnia præfectus vidit, exsul, et cui urbem intrare non licet ? Sed et ipse, ut vulgariter dici solet, Octaviani nepos est, et e vicino, ut rectius dixerim, cognatus, utpote sororis filius. Sed alii cives hæc omnia inspexerunt, ut tuto jurarent. D Nunquid ad terram Siculi accesserunt ? Plane fideliter examinati sunt testes, qui hæc omnia, præsente illo sacro concilio, juraverunt. Sed de industria civibus remissa est necessitas juramenti, quoniam non erant utique juraturi. Nam, etsi non conscientiæ, at famæ dispendium apud concives suos incurrere verebantur. Cæterum sanioris partis numerositas quo defluxit ? Si prudentiæ et justitiæ incolumitate vigebant, quo motu recesserunt a veritate et justitia quam tenebant ? Anne pecunia illa corrupti sunt, quam senatores se ab Octaviano accepisse confessi sunt, ut jurarent promotionem ejus? Quæ reparationi murorum a populo addicta

pati.

Possem pluribus ad ea quæ scripsisti rescribere, sed hæc satis esse arbitror ad persuadendum, ut si fieri potest, Alexandrum dominus Remensis recipiat, et consensus, si ita viderit expedire, donec fiat, commode differatur. Nam hoc satis persuasum credo ut non acquiescat imperatoris idolum adorare. Si vero periculum immineret, rem interim differri commodissimum est. In rebus arduis periculosa cst precipitatio, et mora quæ in rebus expeditis periculum trahit, frequenter parit opportunitatem gerendorum. Papiensis et Placentinus episcopi satis et supra modum, pro parte quæ confidit in homine, sollicitati sunt, sed neuter

est, acclamantibus multis, quod non licet mittere A sar, qui aderat, plura jubere erubuit, quam ipsa eam in Corbonam, eo quod pretium sanguinis est? Ex illo magno nervo soli tres remanserunt, digni quidem cardinales, de quibus Teutones in castris ferrent sententiam. Audivit hæc omnia Willelmus Papiensis cardinalis S. Petri ad Vincula, præsente concilio non negavit. Sed quid pro Victore asseruit? quare neglecta est attestatio ejus? Interrogandus erat: satis enim habebat oris et pectoris, et ætatis, ut pro se loqueretur. Sed plane interrogatus non est, quod fuerat negaturus, et scienter obmutuit in tumultu, qui furoris videbat impetum, et quod hæc præsumptio in nullo præjudicat ecclesiasticæ libertati. Unum tamen edoctus sum silentio ejus, quia qui tanto discrimine. Ecclesiæ non videbitur ad martyrium properare, si Victoris adeo B eorum consensit consilio et actibus iniquorum, sana fuit electio, quare cardinales episcopi et omnes alii, exceptis his tribus, quos tu quidem noveras, sed amodo mundus agnoscet, consecrationi illius defuerunt? Quid ascitos Tuscia episcopos a consecratione inhibuit, nisi sacrilegii conscientia? Miror quod omnes pauperem sequntur Alexandrum, maluntque cum eo exsulare a facie principum, quam adhærentes æmulo ejus cum principibus gentium imperare. Hic episcopi, hic presbyteri, hic diaconi, hic curia tota, et ordine de tanto quisquis non exsulat, hic est eos Papiensis concilii sententia non terret, sed in ipsum imperatorem, et idolum suum cum omnibus cultoribus suis, sperantes in Domino, in potentia virtutis ejus, confortati in Spiritu sancto sententiam anathematis intorserunt.

quoniam exspectant ipsi regnum Domini, eis tamen imminet imperator, ut eorum exemplo roborati remotiores verbum faciant pro veritate securius, ascendentes ex adverso luporum, se ipsos murum opponant inexpugnabilem pro domo Israel. Et quia tibi non aliter ac mihi ipsi loquor, quidquid fervet in pectore, patenter exponam. Tu quasi vicinior, et cui rerum facies familiarius innotescit, poteris de singulis plenius et fidelius judicare. Si schismaticus furor roboratis partibus minus ingruerit, ut penes quos Ecclesiæ Romanæ constet auctoritas, esse possit ambiguum, nihil mihi videtur consultius, quam præelectionis sententiam differri in die revelationis justi judicii Domini, C quoniam illa sola dies victum factura nocentem est. Si quidem, ut ait ille :

Transeo ad novas et inauditas decretalis synodi subscriptiones, in quibus ex episcoporum defectu pro eis comites admittuntur, in quibus illii præcipuam sibi vindicant auctoritatem episcopalium sedium, quarum aut nulla est aut electio reprobata. Reginaldus enim cancellarius imperatoris se Coloniensem gessit archiepiscopum, cum certum sit electionem ejus a Romano pontifice, beato Adriano. fuisse damnatam, nec video quare, cum episcopa. tum ambiat, a Victore suo distulerit consecrari, nisi quia imminentem ruinam timet. Guido comes de Planderada, Ravennatis archiepiscopi supplevit vicem, cum nec filius suus, cujus electio quassata est, licet bonus juvenis sit, adhuc vice archiepiscopi, fungi possit. Cui non hæc ridicula videantur? Scene theatralis hæc species est, potius quam reverendi imago concilii. Quid, quod regnorum et provinciarum magnus, falsus tamen, collectus est numerus, ut subscriptores isti ignaros rerum secum facilius in præcipitium trahant? Quis ad illius concilii statuta moveatur, ubi:

.... sedere patres censere parati,

Si regnum, si templa petat, jugulumque senatus,
Passurasque infanda nurus.

(LUCAN.)

et si quid tyrannicum atrocius excogitari potest? Et quidem bene cum Ecclesia actum est, quod Cæ

D

Nulla manus belli mutato judice pura est. Et hominis justitia meritorum veritate non plane, non pleno intellectu, aliqua erroris nube plerumque subvertitur. Ad justitia Domini in æternum justitia est. Interim donec illuminet abscondita tenebrarum, invocandus est et rogandus, ut manifesto demonstret judicio, quem ipse præelegit accipere sortem ministerii hujus. Si tamen nihil est quod quæstioni faciat locum, aut dubitare permittat vel academicum fere ad omnia fluctuantem, cum novum par decertantium, in omnium intuentium stuporem, Domino permittente, processerit, hinc tota stante Ecclesia, inde solis tribus flagellis arundineis, in se, dum scindere unitatem moliuntur, divinam provocantibus ultionem. Si personam personæ conferas, alter litteratus est, modestus, humilis, justitiæ zelator: alter solam semper amplexus est vanitatem; si causam causæ, alter ingessit se tanquam fur et latro manu violenta, exquisitis dolis, sponso indignante, in sponsæ amplexus irruit alter casto pudore substitit antequam introduceretur a sponsa. Unde verendum ne tam manifesti sceleris dilata damnatio suum schismati videatur præbere consensum.

Licet dominus Cantuariensis languore gravissimo, ut nosti, teneatur, hujus tamen necessitate verbi, convocatis episcopis et clero totius regni, Londi

num properat, ut fratrum convocato concilio, quid A rerum peritiam et usum habent, æquentur in plurifacto opus sit, domino regi eum consulenti significet. Timebamus ne ex causa itineris amplius gravaretur ideoque Acardum vestrum per aliquot dies detinui renitentem, ut de statu Domini, ipso referente quæ viderat, certiorari possis. Ex quo autem lecticam ascendit, aliquatenus videtur confortatus, licet adhuc nimium infestetur aliquantulum interdum quievit vomica et sponte naturali, purgatio reparatur, Wintoniensis et Dunelmensis, ut aiunt, si Octaviano palam auderent pro voto suffragari, libenter cederent in partem ejus : econ. tra Eboracensis, et thesaurarius noster fovent totis viribus Alexandrum, non tamen soli sunt, quoniam pars hæc pluribus est et melioribus accepta, sed eam vehementius tuentur.

EPISTOLA LX.

AD...

Solent pigmentarii diversas species commiscere, acumen pungentium sic mitigare lenibus, et amaris contemperare dulcia, ut cum in novæ speciei saporem et efficaciam coaluerint, universa dulcescant, et ad subversionem mentium efficaciora sint universa, quam singula. Hoc autem et idcirco forte sæpius evenit quod ea quæ dulciora sunt, sumuntur avidius, et immoderatio sobrietatis metam deserit, cum hostem qui minime præcavetur, gratia dulcedinis introducit. Tu quidem an pigmentarius quandoque fueris, incertum habeo, certus equidem quod pigmentarios in aliquo imitaris, si tamen recte diceris imitari, quos in quarumdam confectione specierum videris rectius anteire. Et forte ideo præcedenti autumno varias vini species coemisti, quarum coemptio et comportatio (sicut te mihi scripsisse recolo) operam tuam a gerendis aliis avocabant. Sed licet manum vulgaris pigmentarii dedigneris, linguam tamen et calamum cum universi pulveris pigmentarii, qui tamen philoso. phum decet, vim redoleant, nequaquam sufficies excusare: nam et loquela tua manifestum te facit, et dissimulantem pagina nuper mihi missa convincit. In amicum siquidem imperitum sermone et scientia ingenium illud Lexoviense exeris, linguam acuis Lexoviensem, cum qua nunquam manum conserere mihi propositum est ab initio, et velut orator præpotens, nunc tua stabiliens, nunc destruens aliena, mihi omnem defensionis præludis viam, et quidem præclusa esset, ut mutire non possem, si occupationes meas novisses ad plenum. Sed in eo bene cum simplicibus, mei scilicet similibus, agitur, quos vos sapientes spiritus prophetiæ non semper illustrat. Facile tamen crediderim Lexovienses, cum plurima sciant, et quæcunque voluerint eloquantur, esse divinos. Nunquid ergo ex quacunque causa ausu temerario contendam tecum, qui auctoritate et merito Lexoviensibus Patribus adæquaris. Domini si quidem Lexovienses Patres non modo eloquentium, sed eloquentiæ quodammodo sunt.Nam cum Aureliacensibus qui multarum

mis, in eo facillime antecedunt, quod hic nascuntur et fiunt eloquentes, adeo quidem utomnem ætatem et sexum genuinus eloquentiæ usus imbuat, et informet. Quid ergo, impeditioris linguæ homuncio, torrenti tantæ eloquentiæ respondebo? Licet autem nequeam de pari resistere, tamen quibus me immerito inustum perstrinxeris, impune forte percurrere licebit venia impetrata. Accusas itaque diuturnitatem silentii mei, nonne silere licitum est ? imo et justum apud sapientes, et facundos, eum qui impeditioris linguæ est, et animi obtusioris. Nonne, si frequentius loquatur aut scribat, ad hæc minus idoneus, suam ignominiam denudabit, aut perpetuabit? Transeunt enim quæ dicuntur, sed quæ B scripta sunt, permanent. Qui tamen te ipso taciturnior videor, tibi, qui scribenti rescribo semper, et interdum scripto prævenio te scripturum. Sed forte illiterata facies litterarum, et aridæ linguæ color exsanguis, scripturientem aut dicturientem exprimunt potius quam scribentem aliquid, aut dicentem. Recte quidem si dicor elinguis aut mutus,cum et simili verborum schemate male formata mulier dicatur informis, et litteræ quæ minimum sonant, mutarum nomine censeantur. Cæterum taciturnitatis meæ aliam exprimis causam, notans supercilium elationis meæ, qui de throno potestatis, qua me uti fingis, amicum humilem qualiquali chartula visitare dedignor. Unde peccatum hoc in me jacis, aut quis eorum, cum quibus vixi, criminationis hujus auctor est, aut delator? Thronum mihi poteC statis et usum improperas; at quantulacunque temporis experientia didicisti (nam de sola dierum, quibus commorati sumus, conqueror brevitate); didicisti, inquam, quod in domo domini mei primos recubitus non usurpo, quod sponte mea et ultronea voluntate pluribus cedo. Justum siquidem est ut in tanta patris domo, sicut meritis et dignitatibus, ita me honoribus, et usu potestatis plurimi antecedant. Amicum inquis humilem. Quid, quæso, aliud est hæc humilitatis professio, quam callida quædam ostentatio dignitatis et gradus, subaffectata dissimulatio celsitudinis et honoris ? Qualiquali chartula adjecisti. Quam enim aliam, nisi qualemqualem, videlicet ineptam, mittet indoctus et rudis, et qui prævisus ab aliquo Lexoviensi, tanquam Moris alius obmutescet? Hic utique apertos oculos habuisti, et de viribus meis recte judicas, dum a me nonnisi chartulam qualemqualem exspectas. Deinde ut supercilii me convincas, aut negligentiæ, numerum nostrorum qui Tolosam aggrediuntur mihi objicis, ac si omnes Tolosipetas per urbem Lexoviensium aut Baiocensium transitum noverim habituros. Situm namque urbium vestrarum ignoro, et nescio qua transituri erant, quos in urbe Pictavorum ex edicto regis oportuit convenire. Te quidem minime ibi inveniendum credidi, nec audieram quod tu felicem expeditionem alio modo quam orationibus prosequaris. Noveram tamen ex relatione multorum

D

sit ille, plane suum portabit judicium, et ex aucto-
ritate sacrorum canonum in laqueum anathematis
incidet, quoniam qui talia agunt, tanquam discor-
diarum, scissurarumque satores et incentores de-
testatur anima Domini. Supplicamus itaque sere-
nitati vestræ, ut tantæ malitiæ auctores, si placet,
comprehendi jubeatis ad pœnam, et eos tam acerba
administratione puniri faciatis, ut qui vindictam
audierint doceantur, et doceant vero et justo prin-
cipi fallacias, et malitiam non placere.
EPISTOLA LXII.

AD REGEM HENRICUM.

Regi Anglorum.

quia res sine Lexoviensibus duci non poterat, quia A tionem solus falsarius scienter usus est ; quisquis linguæ eorum incendia belli facta sunt, ipsique in manibus ignem ferentes et gladium Domino exercituum famulantur. Unde liquet, et quavis luce clarius est, quod legem requiri oportet ex ore eorum : custodes enim scientiæ sunt, et auctoritate qua præeminent, possunt, et debent, ut in se concurrant populi, imperare. Te interim domui tuæ composita pace quiescere arbitrar, ignorans an te visurus esset aliquis eorum, qui egrediebantur a finibus nostris. Nam cum de vestris plurimi revertantur, nemo præter Willelmum medicum mihi tuæ salutationis alloquium reportavit. Vidisti tamen de domo et mensa domini mei plurimos redeuntes. Tu quidem hæc fecisti, et tacui: imo tu tacuisti, et ego conticui. Negare non possum, quin pluribus trans- B euntibus operam dederim, quorum nonnullos, ut tibi in aure loquar, cum litteris ad te perferendis libentius dimisissem, quam cum variis portionibus supellectilis meæ, qua me militantium nudavit improbitas. Postremo genius mihi, ut ais, fuerat defraudandus, et somniorum dulcedine, et solemnitatibus epularum. Nosti siquidem quia voluptatis amatorem nihil aliud impedivit. Nam domini mei amicorumque negotia, sed nec curam rei familiaris attendis. Cum itaque innocentiam meam, superbiæ, negligentiæ, et voluptatis nota inusseris, hæc in epistola, quasi conterens velut varium pulverem pigmentarium miscuisti, et quia poterant amarescere singula, aures mihi ante dulciloquio perfricuisti ; ne intelligam quid loquaris. Et charitatis hoc igne c concoquis, ut universa propinata dulcescant. Fiat ergo quod vis, cedo majori, et omnia bene et amice interpretor.

EPISTOLA LXI.

AD REGEM HENRICUM.

Domino regi Anglorum.

Majestatem regiam excogitatis circumvenire fallaciis, sacrilegii instar est, præsertim ubi indignationem potestatis adversus innocentiam procurat dolus, et in dispendia salutis laborans impietas odii seminatrix fraternam molitur exstinguere charitatem. Cum alia crimina Deus oderit, hoc est quod ob insignem sui malitiam detestatur anima ejus. Vestram vero sanctitatem, sicut accepimus et dolemus, iniqui circumvenire conati sunt, litteras vobis nostro conceptas nomine porrigentes, quibus significabatur, me in extremæ difficultatis articulo positum pœnitere super promotione venerabilis fratris nostri Rogerii Eboracensis archiepiscopi, et majestati vestræ preces porrigere, ut quia mihi quod in hac parte deliqui negatum est emendare, vos illud per collatam vobis a Domino potestatem, accepto tempore justitias judicandi, et exercendi vindictas, in nationibus emendetis. Ecce Domino inspectore et judice loquar in auribus vestris quod verum est. Litteras istas nec scripsi, nec scribere volui, nec ab aliquo meorum scriptas novi. Falsæ sunt, et eis ad delusionem vestram, et sui damna

D

Virtus principum nullo clarius elucet indicio, quam si majestate ejus pacem populus, Ecclesia quietem, et religio gratum Domino recipiat incrementum.Regum enim thronus in eum vigore solido robaratur, qui tantarum virtutum nititur fundamentis. Hæc in auribus vestris crebro repetimus, eo quod constat ipsam gratam esse auditui vestro : et sicut in opere clariora, ita ex usu frequenti majestati vestræ gratiora sunt. Dum in his vestra versatur intentio, prosperabuntur in Domino, et in totius mundi gloria gressus vestri. Nam et hoc sanctorum, quorum quieti prospicitis, suffragia impetrabunt. Incumbit orationibus pro vobis ad Dominum, monasterium Sanctæ Mariæ Eboracensis, quod tanto vobis fiducialius commendamus, quanto ex omnium provincialium testimonio illud, et veræ religionis cultu, et pia devotione in vos et liberos vestros commendatione dignius esse confidimus. Turbavit pacem ejus diutius, sicut pro certo accepimus, frater quidam, qui tandem urgente se malitia et levitate morum, velut palea inutilis ab area Domini avolavit. Deinde vestram adiit majestatem ut ex eo se odibilem Domino convinceret, quod monasterio detrahere non erubuit, et contra Regulam B. Benedicti privilegium delinquendi conatus est impetrare pro reverentia vestra voluerunt eum recipere fratres secundum statuta Ordinis sui. At ipse non acquievit intrare, nisi ingressu ejus ordo monasticus solveretur. Vestræ itaque excellentiæ supplicamus ut ejusdem religiosos loci fratres benigne audiatis, et illi negetis auditum, qui fratres pro vobis jugiter orantes nititur impedire. Ad hæc causam universalis Ecclesiæ ante pedes misericordiæ vestræ provoluti vobis attentius commendamus, rogantes Dominum pro nobis, et vos pro vobis et Ecclesia vestra, ne ad preces imperatoris aliquid statuatur a vobis, unde furor schismatis amplius invalescat.

EPISTOLA LXIII.
AD EUMDEM.

Regi Anglorum.

Qui non spernit pauperum preces, misericors et miserator Dominus Ecclesiæ suæ gemitus exaudivit, et per gratiam suam vobis restituit pacem, quam possitis, ut oportet restituere subditis vestris. Ju

« PoprzedniaDalej »