Obrazy na stronie
PDF
ePub

inopinatum vertatur in vinum, miraculum quidem
est, quia altitudo divinæ dispensationis nostrum
transcendit intellectum. « Sed, ut ait Sapiens, cadat
inscitiæ nubilus error, cessent profecto mira vi-
deri. » Non tamen mirabilium Dei fidem vel aucto-
ritatem infringo; sed altitudinem divitiarum sapien-
tiæ et scientiæ suæ, plena humilitate veneror et
admiror, sciens quia quod stultum est Dei, sapien-
tius est hominibus. In multis etenim labi, humana
infirmitas est, sicut in nullo aliter sentire, quam res
se habeat, angelica vel divina perfectio.
CAP. XIII. Quia Deus signis suam præmunire digna-

tur creaturam.

emittit, ut luna. Quod quia nec ratio probat, nec A et maturatus humor absque temporis interstitio, auctoritas, aut fides approbat, repudiatur ut futile. Si enim adeo luminosum est Veneris corpus, quomodo tantas parit tenebras ? Dionysius Areopagita in Epistola ad Polycarpum scribit, se et plures alios philosophantes tunc vidisse lunam soli incidentem. Et quidem contra naturam, non enim erat coitus tempus. Quod ei postmodum Paulo prædicante, conversionis dedit occasionem. Scio tamen plures aliter tunc locutos; sed Dionysium præfero universis, quia quod vidit, scripsit ; alii proprias sequuntur opiniones. Sunt autem signa plerumque non modo universalia, sed et generalia, sicut illud quod, Deo moriente, tenebræ factæ sunt per universam terram, ab hora sexta usque ad nonam (Matth. XXVII), et quod in eis particulare est, aut minus universale, capacitatem generis, temporis perpetuitate compensat. Mors etenim illa, Moysi faciem detexit universis, perpetuam duritiam scidit, et resurrectionis primitias in æternam lætitiam introduxit.Illa quoque quæ diem judicii prævenire dicuntur, per dies xv, si tamen futura sunt, quoniam de Scriptura Canonica firmamentum non habent, naturæ legibus minime subjacebunt, dum tamen naturam hic, ut in locis quam pluribus, dicamus solitum cursum rerum, aut causas occultas eventuum quarum ratio reddi potest.

Hoc quoque divinæ miserationis est, quod signoB rum suorum indicio ignorantiam nostram quandoque præmunit. Cometa siquidem apparente, creduntur imminere comitia. An ignoras

terris mutantem regna cometem ?

(Luc. I, 529.) Italiæ quoque imminente excidio, quæ signa contigerint, non nescit quisquis aliquatenus rerum publicarum historias attigit. Historicorum volumina, quæ de rebus memorabilibus scribuntur, prodigiis plena sunt et ostentis. Denique sub Elia et Eliseo multa fidei et virtutis signa præcessisse non ambigis. Ninivitæ quoque signorum indiciis, pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Infidelitas namque signorum argumentis exigitur, et fides tenera eisdem roboratur. Unde illud: Quod signum ostendis

CAP. XII. Nihil contra naturam, auctore Platone, contingere, qui naturam dicit Dei voluntatem. Si vero Platonem sequimur qui asserit naturam esse Dei voluntatem, profecto nihil istorum evenit c nobis ? (Joan. 11.) Et : Judæi signa quærunt, Græci

contra naturam, cum ille omnia quæcunque voluit fecerit. Ille quidem dum rerum causas exsequitur, finem omnium divinam astruit bonitatem. « Optimus est, » inquit. Porro ab optimo longe relegata est omnis invidia. Itaque consequenter cuncta sui similia, prout natura cujusque beatitudinis capax esse poterat, effici voluit, quam quidem Dei voluntatem, certissimam rerum originem esse, si quis ponat, recte eum putare consentiam. Et quidem sapientia Dei et bonitas, quæ rebus omnibus originem præbet, natura rectissime appellatur: contra quam utique nihil fit, quia dispositionem Dei nihil evacuat, aut causas quæ in mente illius, qui fecit cœlos intellectu, ab æterno constiterunt, suo privat effectu. Insunt itaque rebus seminales eventuum causæ et originariæ rationes, quæ præordinato tempore in suos procedunt effectus, ex eo quidem mirabiles, non quod nullas, sed quod occultissimas habeant rationes. Humor siquidem de intimis terræ visceribus, ab arborum vel vinearum radicibus, appetitiva quadam virtute attrahitur, deinde quadam distributione naturæ, digeritur per plantarum membra, et cum de sua decoctione profecerit, turgescit in surculos, et quo ad sustentationem sui non indiget, in folia et fructus emittit, qui cum maturuerint, in musta despumant, et sic per intervalla temporum consueto usu vina parturiunt. Si vero occulta dispositione Dei, quibusdam naturæ cuniculis, digestus.

[ocr errors]

sapientiam (I Cor. 1).

CAP. XIV. Quid signum, et de somnio.
Hic vero intelliguntur signa, quæcunque quovis
indicio divinam homini innuunt voluntatem. Signum
siquidem est, quod se ipsum sensui, et præter se
aliquid animo ostendit. Quædam tamen signa sunt,
quæ nulli corporalium sensuum aliquid ostendunt,
sed animo cujuscunque rei specie mediante, aut
citra medii difficultatem, verum falsum vefrequenter
ingerunt. Signa etenim interdum vera, interdum
falsa sunt. Quis nescit somniorum varias esse signi-
ficationes, quas et usus approbat, et majorum con-
firmat auctoritas? In eis utique quoniam somnus
est, animales virtutes, scilicet sensus, qui dicuntur
corporis et sunt animæ, quiescunt ; sed naturales
intenduntur. Contingit interim ut animus corporis
exercitio relevatus, in se ipsum liberius redeat, et
veritatem nunc per figuras et ænigmata, nunc im-
mediata facie licentius contempletur. Quod et illum
non latuit, qui somni depingens portas, alteram
eburneam, alteram corneam finxit. Cum et cornu
sit pervium visui, qui non frequenter errat, et ebur
naturæ densioris, et usque ad extremam tenuitatem
rasum, nullo visus acumine penetretur. Hoc quidem
dentibus, illud oculis verioribus similius est. Hinc
vera somnia, hinc falsa,

ad cœlum mittunt insomnia Manes.
(VIRG. En. VI, 897.)

CAP. XV. De speciebus somniorum, causis, figuris et A dine conjungantur, ad confundendam perfidiam Ju

significationibus.

Sunt autem multæ species somniorum, et multiplices causæ, et variæ figuræ, et significationes. Aut enim insomnium, aut phantasma, aut somnium, aut oraculum, aut visio est. Porro insomnia ex ebrietate, vel crapula, aut variis passionibus corporis affectuumque tumultibus, et reliquiis cogitationum frequentissime oriuntur. Unde et male sanis amantium mentibus insomnia nunquam desunt. Quod prudenter innuit Maro :

Anna soror quæ me suspensam insomnia terrent ? Multa viri virtus animo, multusque recursat Gentis honos, hærent infixi pectore vultus, Verbaque,nec placidam membris dat cura quietem. (VIRG. Æn. IV, 3.) Hæc quoque dolentium aut gaudentium, aut quos timoris vexat angustia, aut immoderatæ cupidinis ardor accendit, non prætereunt passionem. Phantasma, cum rerum ignotæ videntur species, qualitate vel quantitate, aut partium modo vel numero a natura discrepantes, ut si forte« nec pes nec caput uni reddatur formæ, » dum

[ocr errors][merged small]

dæorum hoc invenitur expressum: Jesus Christus Θεός Σωτὴρ : nisi quod in lingua Latina Græcarum litterarum proprietas ad plenum non potuit observari. Ipsos vero versus, ut opinor, apud beatum Augustinum in libro De civitate Dei invenies. Est ergo mysticæ visionis ejus caput et summa intentio, Jesum qui præfigurabatur, indubitanter esse Filium Dei vivi, hominem verum, judicem omnium, regem æternum, remuneratorem sperantium in se, auctorem vitæ, et æternæ beatitudinis ex gratia largitorem. Re quidem vel rei vicina prædestinatione, ideo dictum est, quia magistratus nunc præsens intelligitur, nunc futurus. Excidium quippe Numantiæ juniori innotuit Africano, dum esset adhuc pene B miles. Dum autumnus adultus est aut præruptus, somnia frequentius evanescunt. Arborum namque labentibus foliis, insomniorum vanitas dominatur: quod et Virgilius, in libro in quo totius philosophiæ rimatur arcana, sensisse visus est, dum labentia folia apud inferos, variis somniis ornavit. Locorum quoque diversitas varias figuras quietis admittit, ut alia aliis, nunc horum nunc illorum somniorum, uberiora sint. Locus namque palustris aut desertus eminentiori aut celebriori phantasticarum imagi. num fecundior est. Res quoque interdum manifestius, interdum obscurius aperitur, et nunc se ipsam animo ingerit, nunc intimante alio declaratur cum vero luce immediata se ipsam infundit, visio est, ex eo quod plena et vera specie sui, oculis videatur esse subjecta; quale est, quod Cassandrum omnino non visum, a quo Alexander hausto veneno perimendus erat, agnovit, quia eum quies ei repræsentaverat. Porro visionum alia manifestior est, ut quæ clara rei occurrit imagine; alia profundiorem desiderat tntellectum, ut cum rem admista species figurarum obnubilat; sicut est, quod C. Cæsare transito Rubicone bellum patriæ inferente, ad designandum terrorem civium, qui erant per concivis injuriam opprimendi,

Desinit in piscem mulier formosa superne.
(HORAT. De art. poet. 3.)
Has quidem species ex infirmitate mentis et corpo-
ris, tradunt physici provenire, earumque causas
magis attendunt, quam ex eis aliquas significatio-
nes. In quo genere et ephialtem, quo quis variis
pressuris quodam quasi intervigilio, sed somno po- C
tius inquieto, opinans se vigilare cum dormiat, pu-
tatur ab aliquo interim prægravari, connumeran-
dum arbitrantur. Quæ quidem omnia medicorum
potius indigent cura, quam ventilatione nostra ;
præsertim cum nihil in eis verum appareat, nisi
quod verissimæ sunt et molestissimæ passiones. Som-
nium vero cujus appellatio communis est, licet in
specie propria censeatur, per quædam involucra
rerum gerit imagines, in quibus conjectorum præ-
cipue disciplina versatur, et nunc suum cujusque
est, nunc alienum, nunc commune, interdum publi-
cum, aut generale est. In his vero omnibus quali
tas personarum, rerum et temporum diligentissime
observatur. Ut enim ait Nestor, de statu publico
regis credatur somnio, aut ejus qui magistratum
gerit, vel re quidem vel rei vicina prædestinatione,
aut si publicæ fortunæ signum ostensum est multis,
ut in eo quod pluribus Romanis civibus, secundum
quosdam Sibylla interprete de mysterio incarnatio-
nis, revelatum scribitur. Et quidem non modo in-
carnationis, sed passionis, ascensionis post resur-
rectionem, adventus quoque secundi interpres, do-
cente et dictante Spiritu, patefecit arcana, sicut in
versibus Sibyllinis manifeste reperies. Quorum is-
tud, sicut in plerisque Patrum scripturis invenitur,
initium est:

Judicii signum, tellus sudore madescet.
Si vero apices capitales singulorum versum ex or-

Ingens visa duci, patriæ trepidantis imago, duci suo denuntians, ne concives armis civilibus impugnaret. Publici namque imago imperii, publici metus, et Cæsareo nomine prostratæ urbis erat indicio. Quod si imperii nullam in veritate, quæ sic appareret, credidit quis fuisse imaginem, historiarum fide certiorabitur. Cum enim majestatem urbis principes visibili specie censuerunt honorandam, exquisito artificio muliebrem formam, quæ orbem dextra contineret, in æris materia fieri studuerunt. Ea vero perfecta in forma egregia, venusta quantitate, apta partium dispositione, membris quoque condecentibus, et sibi invicem congruentibus universis, cum non tam populi examinationem,quam admirationem, plenasui commendatione deposceret, quidam solas tibias tantæ moli perferendæ inhabiles esse causati sunt. Quibus faber respondit eas usquequaque sufficere, donec virgo pareret, omnino credens impossibilem virginis partum.Quod et Christo

orbis publica voce scriniariorum, advocatorum et judicum, omnem victoriam, regnum et imperium Christi esse person uit. Verum quia duæ primæ species omnino vanæ sunt, et in postremis quasi visibili specie veritas menti occurrit, mediam, quæ corpori veritatis quasi velum figurarum oppandit, diligentius exsequimur.

nato impletum est, ea corruente et fracta, quia A arce vexillum, et pace ecclesiis restituta, majestas humanum contrahitur, ubi divinum imperium dila tatur. Cum vero res per quietem alio nuntiante clarescit, si tamen enuntiantis honesta cuique persona sit et venerabilis, in oraculorum speciem cadit. «< Est enim oraculum, ut ait quidam, divina voluntas ore hominis enuntiata. » Hominis vero appellatione censetur, quidquid in specie hominis videtur, homo, angelus sit, an Deus, an quævis alia creatura. Persona autem cujusque honesta est et venerabilis, aut natura, ut parentis; aut conditione, ut domini; aut moribus, ut religiosi; aut fortuna, ut magistratus; aut religione, ut Dei, angeli, hominisve, sacris et cæremoniis divinis consecrati. Ex quo apparet, etsi non simpliciter, tamen secundum quid personas arte conjectoria non modo honestas, sed et detesta

B

CAP. XVI. Generalia quædam de significationibus, tam somniorum quam aliorum figuralium.

Est itaque tam ad interpretationem somniorum, quam ad revelationem ænigmatum et figurarum, solerter attendenda rerum significatio, quæ tanto multiplicior est quam vocum, quanto ab operibus naturæ, opera vincuntur artificis imitantis naturam. Si quis enim sermo tres aut quatuor habet significationes, statim mohúcnos est, id est multarum significationum.Omnis vero res, quot habet aliarum similitudines, tot gerit earumdem significationes; ita tamen, ut major nunquam minoris sit signum. Signa siquidem semper minora sunt. Inde est quod hominem substantia quævis significat, utpote aliquid commune cum omnibus habentem, quod et in figura reptilium Petri, et in pluribus locis Scripturarum manifestum est. Porro, quo similitudo expressior, eo magis cognata et familiarior est significatio. Similitudo vero aut substantialis est, ut quæ ex genere, aut specie: aut accidentalis, aut ex quantitate, aut qualitate, aut variis accidentium formis aut imitationis est, ut cum quis alii quovis motu operis conformatur. Et hoc quidem modo po. test Creatori creatura esse consimilis, cum tamen nullo substantiali vel accidentali participent. Causæ quoque suus conformatur effectus, et reciproce causa, si tamen minor est, effectui suo dicitur esse consimilis. Cæterum similium rerum sicut idem judicium, ita et eadem nota est. Et quia signa frequenter eadem, in eo vel maxime ars conjectoris apparet, si sub identitate signorum, diversitatem rerum cauta discretione distinguit. Hæc quidem generalia sunt. Quæ vero sunt specialia singulorum, latius patent. Non tamen prætereundum est, signorum vim, pro qualitate personarum, sæviorem aut mitiorem esse. Pecuniæ siquidem contrectatio, aliis lætum, tristem aliis eventum denuntiat. Sic ex non

biles venerabilium nomine claudi. Sicut enim Catholicæ religionis viri, vero Deo, eisque quæ munere ejus sacra sunt, piam venerationem impendunt, ita hæreticæ et superstitiosæ religionis homines, fictis numinibus, imo potius veris dæmonibus, et exsecrabilibus sacris eorum, non debitam reverentiam, quæ nulla est, sed turpissimum exhibent famulatum. Quod latius ex gentilium libris colligitur. Æneas oraculorum indicio, promissam et quæsitam invenit Italiam, et in ea non tam numinum, quam dæmonum nutu, sedem statuit, et sementem Romani generis, in horto qui eis complacuerat, seminavit. Quid enim aliud agit in somnis pater Anchises, quid Jupiter, quid Apollo, quid alii, quos longum est recitare? Unde, si de semine illo genus oritur toxicatum, im- C pium in Deum, crudele in homines, persecutioni sanctorum invigilans, fide rara, solemni perfidia, servile moribus, fastu regale, fœdum avaritia, cupiditatibus insigne, superbia tumidum, omnimoda nequitia non ferendum, miraculis non debet ascribi: cum auctor eorum homicida fuerit ab initio, et a veritate deficiens, invidiæ spiculo orbi terrarum infixerit mortem. Qui ergo ex eo patre sunt, etsi ejus nequeant implere mensuram, solent tamen illius imitari malitiam : licet in horto illo nonnullas plantas, quæ virtutis fructum irrigatione apostolica faciunt, manu Domini constet esse insertas. Sed si quis ab initio urbis conditæ totam revolvat historiam, eos ambitione et avarita præ cæteris gentibus inveniet laborasse, et variis seditionibus et plagis p apparentibus causis inopina Veneris præsentia totum concussisse orbem. Ipsi quoque tyrannidis et seditionum suarum, tam crebra damna senserunt, ut vix quisquam principum eorum ad exitum vitæ, natura ducente, pervenerit. Unde et illud satyricum, illis aptissime facit :

Ad generum Cereris, sine cæde et sanguiné, pauci
Descendunt reges, el sicca morte tyranni.

In Scripturis quoque canonicis inveniuntur plurima
oracula, ut cum Joseph in somnis ab angelo sæpius
eruditur; magis interdicitur, ne redeant ad Herodem;
docetur Petrus in reptilium linteamine, plenitudi-
nem gentium colligendam. Et cum visitato ab apo-
stolis Constantino, crucis erectum est in imperii

D

amaritudinem fortunæ frequentius ingerit. Unde
illud Hypsipyles Archemorum lugentis exstin-
ctum.

Nunquam impune per umbras
Attonitæ mihi visa Venus.

Si enim ex reliquiis cogitationum, aut Cereris
Bacchive stimulis incitata Venus occurrat, insom-
niorum vanitati rectius applicabitur, quæ omnia
conjectorum disciplina, quasi vana contemnit, juxta
illud viri sapientis :

Somnia ne cures, nam mens humana, quod optat, Dum vigilat, sperat, per somnum cernit id ipsum. Interdum tamen et per antithesin rerum, sequenda

sunt veritatis vestigia, sicut cum magno Pompeio A gere, vel puncto curare cartineam, quæ caliganti.

bus oculis in meridie palpat. Et licet hæc somnolentia perfidiæ sit fidei stimulis excitanda et maleficii potius, quam artificii impugnanda illusio, divinæ tamen gratiæ dispositionis suæ non obstruimus vias, non præcludimus semitas, quin Spiritus ubi vult spiret, et pro arbitrio suo subjectis mentibus infundat veritatem. Verum quisquis credulitatem suam significationibus alligat somniorum, planum est, quia tam a sinceritate fidei, quam a tramite rationis exorbitat. Plane si sermo proferatur ambiguus, et cujus multæ sint significationes, nonne merito parum doctus videbitur, quisquis ex eo citra discussionem sensuum sibi aliquid pertinacius suadebit? Profecto rerum omnium, ut prædi

ruina immineret, contraria visis vaticinata quies, lætitiamque urbis, populi tripudiantis præconia, plausumque theatri sui, quasi re totius imperii bene gesta, fortuna perituri ducis oculis ingerebat. Rex quoque quæ turpis et obscena est in superficie, honestissimæ veritatis quandoque substantiam tegit. C. Cæsar in minori ætate in somnis sibi visus est matris incestare cubicula, et turpitudine soporis attonitus, cum rem ad mathematicos retulisset, universam terram ditioni ejus subjiciendam responderunt. Sic itaque magnanimi viri spes ad oc. cupandum imperium erecta est. Denique ad speciem facti quis Uria justior? quis David nequior aut crudelior, quem decor Bethsabeæ ad proditionem, homicidium et adulterium invitavit. Quæ quidem B ctum est, multiplex est, et varia significatio.

omnia contrarium faciunt intellectum, cum Urias diabolus, David Christus, Bethsabee peccatorum labe deformis, Ecclesia figuretur. Frequens tamen et quasi regulare jus est, ut a similibus ad similia recurrat interpretatio. Verum hanc visionum, quas quies inducit, divisionem per opposita non fieri certum est; cum eadem pro parte sit visio, aliunde oraculum, et propter rerum figuras possit somniis aggregari, et universas eorum species quandoque contingat : quod et studiosis Scripturarum planum est. Visio Africani, Apocalypsis apostoli, Danielis et Ezechielis oracula; somnia Pharaonis et Joseph, eorum quæ dicta sunt faciunt fidem. Personis quoque quibusdam veritas frequentius illucescit, utpote compositum habentibus animum, alias frequentior error involvit. Augustus Cæsar, cum adversus Antonium dimicaturus esset, ægritudine gravi laborans, in quiete mandatum accepit, ut ad victoriam consequenti die prælio interesset. Paruit itaque lectica devectus in prælium, et vicit. Socrates sibi ex ara Veneris, quæ academiæ erat, vidit offerri cygnum collum inserentem cœlo, rostro tangentem sidera, regionem quæ Aplane dicitur, penetrantem et transcendentem aspectus omnium, et tanta vocis sonoritate et lætitia canentem, ut totum mulceret orbem. Sequenti die, Aristides ab academia parvulum filium Platonem Socrati obtulit, litteris et moribus imbuendum. Quo viso, mentis viribus ex corporis dispositione conceptis : « Hic est, inquit, cygnus, quem nostro Apollini Venus academica consecravit. » Plato litterarum, quas persequebatur, causa proficiscens in Ægyptum, se a piratis capi inter eundum et venundari vidit. Quod et dum iret, contigit.

CAP. XVII. Conjectoriam non esse sequendam. Sed dum has conjectorum traditiones exsequimur, vereor ne merito non tam conjectoriam exsequi quæ aut nulla, aut inanis ars est, quam dormitare videamur. Quisquis enim somniorum sequitur vanitatem, parum in lege Dei vigilans est, et dum fidei facit dispendium, perniciosissime dormit. Veritas siquidem ab eo longe facta est, nec eam tam facile potest apprehendere, quam urionem expun

[merged small][ocr errors]

Multiplicium vero distinctio diligens habenda est, ne forte dum unam diligentius sequeris, in aliam deterius prolabaris. Unde patet conjectorium, qui nomine Danielis inscribitur, auctoritatis et veritatis robore destitutum, cum res singulas singulis significationibus arcet. De quibus non videtur latius exsequendum, cum tota hujusmodi sit inepta traditio, et vagus conjectorum liber, per curiosorum manus impudenter discurrat. Habuit sane Daniel gratiam interpretandi visiones et somnia, quam ei Dominus inspirabat; sed absit, ut vanitatem hanc in artem redegerit vir sanctus, qui lege Moysi prohibitum esse noverat, ne fidelium quis somnia sequeretur! sciens utique satellitem Satanæ, ad subversionem hominum, in angelum lucis transfigurari, et immissiones fieri per angelos malos. Joseph quoque conjectandi gratia Ægypti principatum obtinuit, et quem fratres quasi de invidia somniorum venditum Ismaelitis, obnoxium fecerant servituti, digitus Domini non minus jucundo, quam salubri mysterio, revelata facie futurorum, quæ se regi quiescenti ingesserant, quasi quodam somniorum vehiculo, de squalore carceris in regni fastigium sublimavit, ut non modo liber de servo, sed nobilium et procerum primus, uno tantum regni scilicet solio præcederetur a rege. Quod utique si de humanæ sapientiæ artificio contingere potuisset, aliquem decessorum suorum ante eum meruisse crediderim, vel scientiam promerendi virum sanctum, et pietatis affectu plenum, si non humano generi in commune, quod tamen æquitatis esset, fratribus et filiis facile putaverim reliquisse. Ad hæc Moyses eruditus in omni sapientia Ægyptiorum hanc artem aut nescivit aut sprevit, cum eam, im. pietatis errorem detestatus, a populo Dei exterminare curaverit. Præterea sanctus Daniel disciplinas et sapientiam didicit Chaldæorum; quod utique sanctus vir non fecisset, si gentilium disciplinis instrui, credidisset peccatis ascribendum. Habuit. que eruditionis participes, quos legis et justitiæ Dei se gaudebat habere consortes. Simul et enim dis. cebant Ananias, Azarias, Misael, quidquid poterat docere Chaldæus simul a mensa et a regalibus

vitiis afferat, libidinem forte accendens, aut avaritiam, aut dominandi ingerens appetitum, aut quidquid hujusmodi est ad subversionem animæ, procul dubio aut caro aút spiritus malignus immittit. Qui in quosdam exigentibus culpis, Domino permittente, tanta malitiæ suæ licentia debacchatur, ut quod in spiritu patiuntur, miserrime et mendacissime credant in corporibus evenire. Quale est quod nocticulam quamdam vel Herodiadem, vel præesidem noctis dominam concilia et conventus de nocte asserunt convocare, varia celebrari convivia, ministeriorum species diversis occupationibus exerceri, et nunc istos ad pœnam trahi pro meritis, nunc illos ad gloriam sublimari. Præterea infantes exponi lamiis, et nunc frustratim discerptos, edaci ingluvie in ventrem trajectos congeri, nunc præsidentis miseratione rejectos in cunas reponi. Quis vel cæcus hoc ludificantium dæmonum non videat esse nequitiam? Quod vel ex eo patet, quod mulierculis et viris simplicioribus et infirmioribus in fide ista proveniunt Si vero quisquam eorum qui hac illusione laborabat, ab aliquo constanter, et ex signis aliquibus arguatur, dæmonium statim aut superatur, aut cedit, et, ut dicitur, ex quo quis in luce arguitur, cessant opera tenebrarum. Hujus autem pestis cura efficacissima est, ut fidem quis amplexus, his mendaciis subtrahat mentis auditum, et nequaquam respiciat ad hujusmodi vanitates et insanias falsas.

epulis abstinebant, quod inspirabat Deus. Acceptis A centiam relinquit incolumem. Quod si materiam leguminibus pariter reficiebantur, eisdem contenti erant militiæ suæ stipendiis, regi una famulabantur. Sed ecce privilegium quod homo conferre non potuit, singillatim datum est Danieli, ut in lucem proderet ænigmata somniorum, et Domino dictante umbras discuteret figurarum. Ut vero familiaritas divinæ gratiæ evidentius illucescat, quid rex in strato cubans præcogitaret agnovit, et meditationi visa connectens, mysterium salutis, quod umbra obnubilabat, et in fine sæculorum completum est, aut complendum, prudenter exposuit. Siccine solent conjectores etiam cogitationes excutere, et umbras exinanire, explicare involucra, et illustrare tenebras figurarum ? Si quis est qui pari gratiæ privi legio gaudeat, accedat ad Danielem, et Joseph, et B similiter cum eis Domino gratuletur. Quem vero veritatis spiritus non illustrat, de arte somnolenta frustra confidit, cum ars omnis habeat a natura originem, ab usu et ratione processum. Ratio vero in his tantum defectum patitur, ut quo se vertat, quid judicet, plerumque omnino non habeat. Quod quidem cum frequenter eveniat, facillime ex paucis colligitur. Sollicitus quidam, nomen etenim a memoria excidit, et si narrationis auctorem magnum teneam Augustinum, in re dubia sensum alterius cui rem noverat esse notam, magna instantia sibi postulabat exponi. Cum vero alter petentis desiderium promissionibus protraxisset, et unius instantia deluderetur calliditate alterius, accidit ut eadem nocte pariter somniarent, alter quod rem quæsitam C petenti exponeret, alter quod ei a doctiore diligentissime exponeretur. Factumque est ut, cum umbra quietis evanesceret, se miraretur ille ad scientiam, quam diu quæsierat, sine doctoris beneficio, nulloque sui exercitio pervenisse. Deinde cum more solito apud doctiorem ageret, ut sibi promissum solveretur, jam, inquit doctior, factum est quod petisti, cum ea nocte ut docerem accesserim. Quis hujus facti explicet rationem, nisi quod boni spiritus vel maligni exigentibus hominum meritis, eos erudiunt vel illudunt ? Novit enim, Hieronymo referente, catholica mater Ecclesia, quomodo ad tribunal judicis Dei raptus, eo quod libris gentilium vehementius inhæreret, ibidem coactus est profiteri se ultra gentilium libros non modo non lecturum, sed nec etiam habiturum. Ante siquidem professionem interrogatus, cum se diceret Christianum, ei a judice probrose objectum est quod non suus erat, sed Ciceronianus. Hoc tamen non audacter somnii affirmaverim censendum nomine, cumidem veracissimus et prudentissimus doctor umbram somnii non fuisse, sed rem secum veraciter agi, Domino visitante, etiam jurisjurandi religione confirmet. Et ut plenam assertionis suæ faciat fidem, livorem verberum in cute, vulnerum cicatrices expergefactus ostendit in corpore. Sed cum hæc a spiritibus circa homines fiant, eam solam rerum imaginem fidelis anima non aspernatur, quæ inno

D

CAP. XVIII. De fundamento mathematicæ,et exercitio sensuum, et viribus animæ, et profectu rationis, et efficacia liberalium disciplinarum.

Possit utinamı tam facile mathematicorum error a præstantioribus animis amoveri, quam leviter in conspectu veræ fidei et sanæ conscientiæ istarum illusionum dæmonia conquiescunt. Verumtamen eo periculosius errant, quo in soliditate naturæ et vigore rationis, suum fundare videntur errorem. Temerarium siquidem videtur universis in legem naturæ prævaricari, et stultum, gratis dissentire ab eo quod ratio persuasit. A veris ergo sumunt initium, ut per vera diutius gradientes, se et sequipedas suos præcipitent in laqueum, et foveam falsitatis.Mathesim ergo probabilem,quæ penultima brevi enuntiatur, quam et natura inducit, ratio probat, et utilitatis experientia approbat, quasi quoddam doctrinæ suæ jaciunt fundamentum, ut exinde opinionum suarum lubrico quasi quadam imagine rationis, in mathesin reprobam, quæ profertur extensa penultima, perniciosissime prolabantur. Primo namque res quas natura creavit discutiunt, easque multipliciter investigant, nunc quomodo ex partibus suis, nunc quomodo ex materia et forma constant inquirentes. Quod ut facilius possint, sensuum vires pensant, et intellectus efficaciam metiuntur. Et quia sensuum hebetudo rerum corporearum naturam non transgreditur, paulatim aliorum beneficio ad subtiliora consurgunt. Visus

« PoprzedniaDalej »