Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

losus. Aer vero, et mare ipsum nubiumque magnitudo, vel species plurimum afferunt instructionis. Sed et aves, et pisces, futurorum certissima produnt signa, quæ Virgilius et Lucanus divino comprehendunt ingenio; sed et Varro in libris navalibus, dum sollicitos instruit nautas.

creaturam, et nunc clementorum vocibus, nunc A nive sit pallidus, an pluvia sit impendente macusensibilium aut insensibilium rerum indiciis, prout electis noverit expedire, quæ ventura sunt manifestat. Futuras itaque tempestates, aut serenitates, signa quædam antecedentia præloquuntur, ut homo qui ad laborem natus est, ex his possit sua exercitia temperare. Hinc agricolæ, hinc nautæ familiaribus quibusdam experimentis, quid quo tempore geri oporteat colligunt, qualitatem temporis futuri ex eo quod præteriit medientes. In qua re nec aves, de quibus sermo præcessit, parentis naturæ beneficio arbitror destitutas. Mergus, alcyones, cygnus, arcana naturæ frequenter aperiunt. Cum etenim circa medium hiemis, alcyones nidificare, ovaque fovere conspexeris, de decem et quinque dierum gratissima serenitate ne dubites, eosque B nautæ solent diligentius observare, dicunturque dies alcyonitæ, quibus vix vel tenuis flatus aura sentitur. Hos ad procreationem pullorum suorum, sibi a natura concessos, verisimiliter opinaberis. Cum vero fluvialium avium corpora in aquis avidius mergi conspicies, imbres exspecta. Cum clamorem cornicis audieris matutinum, pluviam petit.

Haud ideo credo, quia sit divinitus illis
Ingenium, aut rerum fato prudentia major,
(VIRG. Georg. 1, 416.)

Sed quia morantes in aere motus illius citius in se
ipsis sentiunt, et inde hilaritatem concipiunt, aut
mærorem. Nec mirum, cum et graviora animalium
corpora ad exteriorum motus frequentissime dispo C
nantur, etarcano quodam naturæ consilio, gerant
elementis necessarium morem. Quæ enim anima-
lium corporibus bona vel mala immineant, si se
temporaliter vel extemporaliter reddiderint tem-
pora, ars physicorum regulis suis satis probabiliter
comprehendit. Futuram etiam sanitatem, aut ægri-
tudinem, aut statum, quem dicunt neutralitatem,
fatalitatem quoque ipsam, ex præcedentibus signis
agnoscunt, et interdum, si causas noverint, effica-
cissime curant. Si vero (ut verbo eorum utar) cau
sas ignorant, quomodo curant ? Non utique artis
beneficio, sed fortunæ. Judicium vero, quod ex
signorum cognitione proferunt, etsi difficile, sæpe
verissimum est. Multis quoque signis tranquillitas,
et variæ tempestatum formæ procellarumque pro-
duntur, quæ velut in specula lunæ orbis insinuat.
Ostendit namque rubicundus color ventos, cæru-
leus pluvias, ex utroque commistus nimbos indicat,
furentesque procellas. Lætus ortus serenitatem na-
vigiis repromittit, quam gestat vultu, præcipue si
quarto ortu, is enim auctor certissimus est, neque-
obtusis cornibus rutila, neque infuso fuerit humore
fuscata. Tunc enim

Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo, Exactum ad mensem vento pluviaque carbunt. Sol quoque candens interest utrum æqualibus gaudeat radiis, an objecta nube rutilet, utrum solito splendore fulgidus, an ventis urgentibus igneus,

PATROL. CXCIX.

CAP. III. Signorum alia esse universalia, alia parti-
cularia: et quid significet geminatio solis.
Quæ vero in sole et luna secundum naturam si-
gna contigerint, certissima sunt, et auctorum mul-
torum testimonio comprobata. « Solem quis dicere
falsum audeat? » Quoties ergo sol in cœlo gemina-
ri videbitur, inundationem aquarum subjectus or-
bis exspectet. Et licet a raritate sui, miraculis vi-
deatur accedere, opus tamen naturæ est, quæ qui-
dem solem non geminat, sed nubem simillimam
facit, vocaturque parhelion. Est enim parhelion
nubes simillima soli, signum quidem commune mul-
tis, etsi non generale. Signorum siquidem alia par-
ticularia, alia universalia. Particularia vero faciunt
singulis, universalia multis aut universis. Utraque
autem, modo ex elementis, dispositione Creatoris,
modo ex natura rerum, modo ex malitia dæmo-
num, homines, Domino permittente, ludificantium,
provenire dicuntur. Sed quæ, et quomodo, quave
de causa, judicium quidem difficile est, et frequen-
ter incertum, et sæpe altius quam ut ab homine
valeat expediri. Eis tamen licentiori vanitate ma-
thematicorum referti sunt libri. Æneas

Matre dea monstrante viam, data fata secundum
se asserit, eo quod egredienti Lucifer, qui et Ve
nus, donec ad Italiam perveniret, aparuit auspicanti.
Defectus solis varios, lunæque labores,
rerum eventibus curiositas humana coaptat.
CAP. IV. De signis quæ præcesserunt excidium
Hierosolymitanum novissimum.

Vetus refert historia (sic dicta quod est auctor
ejus incertus, et vetera refert) quod, imminente Hie-
rosolymorum excidio, eclipsis lunæ per duodecim
noctes continuas etiam in remotissimis locis pro-
tracta est, forte significans Judaicæ perfidiæ et su-
perstitiosi erroris eversionem, quæ, Christo per
prædicationem apostolicam mundo illucescente,
rectissime contigit. Scriptum est enim Stultus
mutatur ut luna, sapiens vero cum sole permanet
(Eccli. xxvII). Alia quoque quam plurima,divino su-
per incredulos imminente judicio, acciderunt, quæ
si per singula, prout ab auctoribus digesta sunt,
cœpero enarrare, vel sola hæc proprium tempus
desiderabunt, et otium. Pauca tamen auctore Jose-
pho compendioso sermone percurram, eo quod ad
roborandam fidem nostram proficiunt, et ad
retundendam obstinatam Judæorum perfidiam. Qua-
draginta namque, post admissum piaculum, conti-
nuis protracta annis, impiorum pœna differtur. In
quibus et apostoli omnes, præcipue tamen Jacobus,
qui dicebatur frater Domini, Hierosolymis episco-
pus constitutus, indesinenter populum commissæ

14

in pace et abundantia perduraret, in die festo tabernaculorum repente clamare cœpit : « Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, Vox super Hierosolymam et templum, vox super sponsoset super sponsas, vox super populum. » Et indesinenter die noctuque per omnes plateas circumiens hæc clamabat: usquequo quidam primores ex populo viri, velut infausti præsagii indignatione commoti, correptum hominem multis verberibus afficiunt. At ille nequaquam pro se aliquid loquens, sed nec eos quidem, qui circumsteterant deprecans, easdem voces pari obstinatione et clamore repetebat. Tunc principes intelligentes, ut res erat, numinis esse in viro motus, preducunt eum ad judicem

impietatis, et feralis ausi, de scelere commonebant. A rusticus, et ante quartum belli annum, cum civitas si forte possent commissi pœnitudinem gerere : si possent flere pro scelere, et ultrices pœnarum flammas lacrymarum libertate restringere. Ostendebat namque eis Deus per suam patientiam, quod ipsorum quæreret poenitentiam ; quia non vult tantum Deus mortem peccatoris, quantum ut convertatur et vivat. Mollire autem adhuc mentis eorum duritiam nitebatur divina majestas, signis et prodigiis cœlitus datis, terroresque simul et minacem dexteram ostendendo potius quam inferendo. De quibus supradicti historiographi fides, ut in certis, etiam in hoc sufficiens erit. Relegamus ergo quid in sexto historiarum suarum libro, de his ipse signaverit Josephus. « Sed infelicem, inquit, plebem teterrimi quidam homines,et deceptores falsa B Romanorum, apud quem flagris ad ossa usque lavaticinantes, suadebant ut evidentibus signis et indiciis iracundiæ et indignationis divinæ non crederent, quibus aperte futurum et urbis et gentis præsagiebatur excidium. Sed velut afflati et amentes, et qui neque oculos neque animas in se haberent, spernebant omnia quæ cœlitus nuntiabantur. Etenim stella præfulgens gladio per omnia similis, imminere desuper civitati, et cometes præterea exitialibus flammis visa est ardere per totum annum. Sed et ante excidii tempus ac belli, cum populi ad diem festum convenirent,octavo die mensis Xanthici, qui est Aprilis, noctis tempore, hora nona tantus luminis fulgor aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum, et permansit spatio horæ dimidiæ. Quod imperitis quidem et ignaris prosperum videbatur; sed legisperitos, et probos quosque doctores non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festivitate vitula sacrificiis admota, et aris assistens, inter ipsas ministorum manus enixa est agnam. Sed et janua interioris ædis, quæ respiciebat ad orientem, cum esset æer solido induta, ac perinde immensi ponderis, quæ vix viginti viris summo conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque vectibus et seris munita, ac pessulis in altum demissis teneretur obstricta, repente hora noctis sexta, prima et vicesima die mensis apparuit sponte patefacta. Sed et transacto die festo, post aliquot dies, prima et vicesima die mensis Artemisii, qui apud nos Maius vocatur, prodigiosus apparuit visus, et fidem pene excedens. Quod vere falsum putaretur, nisi oculorum fidem confirmasset, malorum consecuta pernicies. Etenim prope solis occasum, visi sunt currus et quadrigæ in omni regione per aerem, et armatorum cohortes misceri nubibus, et urbes circumdari agminibus improvisis. In alio item die festo, qui Pentecostes appellatur, noctu sacerdotes ingressi templum ad ministeria ex more complenda, primo quidem motus quosdam, strepitusque senserunt, tum deinde voces subitas audiunt dicentes: «Migremus hinc, migremus ex sedibus istis. » Additur his etiam aliud terribilius : « Etenim quidam Ananiæ filius Jesus nomine, vir plebeius et

niatus, neque preces neque lacrymas fudit; sed eamdem vocem miserabiliter, et cum quodam ejulatu emittens, per singula pene verbera proferebat, addens etiam hoc : « væ, væ Hierosolymis ! » Prosequitur et aliud idem historiographus, majore gestum miraculo, dicens oraculum quoddam in sacris litteris repertum, quod per idem tempus virum designaret ex eorum regione processurum, qui totius orbis potiretur imperio. Cujus oraculi præsagium, idem historiographus Vespasianum declarare suspicatur. Sed Vespasianus non aliis, quam illis solis gentibus quæ Romano imperio videbantur subditæ, dominatus est. Unde justius ad Christum hæc responsa referuntur, ad quem dixit Pater: Pete a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, C et possessionem tuam terminos terræ (Psal. 11). Et cujus per idem tempus, per apostolos suos: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. XVIII.)

D

CAP. V. Quanta fuerit calamitas obsessorum, et obstinatæ malitiæ quis fuerit finis, et quæ pietas Titi.

At ne tot et tanta mediocris plagæ aut perfunctoriæ indignationis Dei, adversus impœnitentiam Judæorum, signorum præcessisse videantur indicia, calamitatem intolerabilem, excidium irreparabile, reprobatæ et excæcatæ gentis inauditam et cunctis sæculis incognitam servitutem, succinctus sermo percurrat. Quantis ergo malis tunc universa multitudo tacta sit, utque ipsa Judææ terra bello, fame, igni cædibusque vastata sit, quanta populorum milia, patres simul cum conjugibus, ac parvulis liberis, absque numero, et absque discretione trucidati sint, quæ etiam diversarum urbium obsidiones, sed et ipsius magnificæ et famosissimæ civitatis Hierusalem quanta vastitas, et quanta fuerit diversarum mortium strages, quis per hæc singula bellorum exstiterit modus, et ut secundum id quod prophetæ dixerant, abominatio desolationis in ipso quondam Dei famosissimo collata sit templo, utque ad ultimum cuncta ignis populatus sit, et flamma consumpserit, si quis plenius nosse vult, historiam Josephi relegat. Nos vero ex his ea tantum, quæ

ad explanationem suscepti operis sufficiunt, assu- A dem infelices, et perexiguos sumentes latebant cimemus in quibus refert, quod ex omni Judæa populi, in die solemni Pascha Hierosolymam, velut exitiali quadam manu cogente, convenerant. Quos tricies centena millia dicit hominum fuisse, justo scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo, ut quod in diebus Pascha Salvatorem Christum Domini, cruentis manibus, et sacrilegis vocibus violarunt, in ipsis diebus velut in unum carcerem, omnis multitudo conclusa, feralis pœnæ exitium, quod merebatur, exciperet. Præteribo sane quæ in eos vel gladii cæde, vel aliis belli machinis collata sunt, explicare; ea tantummodo, quæ diræ famis inedia pertulerunt, supradicti historiographi sermonibus proferam, quo legentes hæc intelligant quantum piaculi sit, audere aliquid in Christum, et quam B gravibus ausa suppliciis expientur. Age itaque, quintus Josephi historiarum liber ponatur in medio, ex quo omnis eorum luctuosa tragœdia pernoscatur.

[ocr errors]

C

Divitibus autem permanere, inquit, aut perire, unum atque idem erat. » Si enim in urbe permansissent, facultatum suarum causa crimine objecto, quasi de transfugiendo cogitarent, perimebantur. Necessitas vero famis factiosorum extollebat arrogantiam, et utrumque simul inedia cum temeritate crescebat. Publice quidem frumentum nusquam omnino erat, sed irruentes urbis prædones perscrutabantur domos, et si quid invenissent, tanquam de his qui fefellerant, pœnas sumebant: si vero non invenissent, nihilominus tanquam eos qui occultius et diligentius absconderant, cruciabant. Indicium vero ab eis haberi papula capiebant hoc ipso, quod adhuc viverent, et subsistere corporibus videbantur, tanquam qui profecto jam interiissent, nisi absconditos uspiam tegerent cibos. Si quos sane tabescentes macie vidissent, hos cum venia præteribant, superfluum putantes perimere, quos paulo post absumeret fames. Multi tamen in occultis omni censu suo mercati sunt unum metrum, si divites frumenti, et hordei si inferiores fuerunt, et concludentes se in interioribus quibusque penetralibus domus, nonnulli nec in panes confectas fruges edebant alii vero in quantum vel necessitas, vel metus permitteret, excoquebant. Et mensam quidem nullus exspectabat apponi, sed ex ipso semiusta igni rapientes, propria, velut furtiva, devorabant; et erat infelicis illius cibi spectaculum D miserabile, cum validiores quique inventa diriperent; imbecillibus vero nihil præter luctum superesset ac lacrymas: et omnium licet acerbitates rerum superaret fames,nihil tamen ita subruit atque subvertit, sicut verecundiam. Quidquid enim salvis rebus pudore dignum est, id in hac necessitate contemnitur. Denique et uxores de virorum manibus, et filii de parentum, et quod est infelicius, matres. cibos de parvulorum manibus atque ore rapiebant, et cum dulcissimi liberi, in manibus atque ante ora positi tabescerent, exigua vitæ subsidia a dentibus ipsis eximere nemo parcebat. Verum ne ipsos qui

bos: sed continuo aderat prædonum quis, et statim ut clausas cujuspiam conspexisset fores, indicium credebat hoc esse, quod intrinsecus positi ederent: et repente despicatis foribus, præcipites irruebant, atque ab ipsis, ut ita dicam, faucibus exprimentes, si quid forte insumptum jam fuerat, revocabant. Verberantur senes, si cibum vindicare tentassent, sparsis etiam crinibus mulieres trahebantur, occultare nitentes, si quid forte deprehensum fuisset in manibus. Nulla senibus reverentia, nulla erga parvulos miseratio, sed in exiguo panis fragmento parvulos inhærentes, et ex ipso cui inhæserant suspensos, elidebant in terram. In eum vero, qui raptores cibo prævenisset assumpto, crudelius sæviebant, et excogitabant dira supplicia, obturantes infelicibus naturales digestionum meatus: aliis vero præacutas sudes per eadem verenda adigentes. Horresco quæ gesta sunt referens. Ad confectionem post hæc unius panis, aut cyathi farinæ miseros perurgebant. Nam ipsi tortores non patiebantur famem. Essetenim quodammodo tolerabilius si hæc compulsi inedia facere viderentur. Sed ut vel præpararent sibi imposterum cibos, vel ut crudelitas exercitio convalesceret, in his etiam, si qui forte furtim per stationes hostium pro colligendis herbis erupissent, occurrentes eis qui se hostium manus effugisse gauderent,diripiebant quidquid attulerant Supplicantibus autem et terribile quoddam sibi nomen Dei invocantibus ut vel partem aliquam ex his quæ secum mortis periculo quæsiverant, indulgerent, nihil prorsus præbebant ; sed hoc beneficii loco cesserat, si comprehensum vivum licuisset evadere. His autem post aliquanta adjungit, dicens: <«< Judæis vero cum egressu urbis omnis pariter spes excludebatur salutis, et invalescens acerbitas famis, domos simul et familias gentemque vastabat; ita ut in penetralibus stata jacerent mulierum parvulorumque cadavera, per plateas vero infelicium senum corpora, fame magis quam ætate consumpta. Juvenes vero atque omnis ætas robustior, velut simulacra quædam in viis et egressibus oberrabant, corruentes, quocunque loci gressum subripuisset inedia. Sepelire autem cadavera mortuorum proximorum, nec defunctorum multitudo, nec virium debilitas permittebat ; simul et per suæ vitæ incerta unusquisque verebatur. Denique aliquanti super eos quos sepeliebant, animas emisere; multi etiam dum prosequuntur funera, priusquam ad sepulcrum veniretur, efflabant. Et, ut nec planctus ex more defunctis exhibebatur, aut luctus, quia hoc sibi totum vindicaverat fames; sic nec ariditas inediæ humorem aliquem cuiquam reliquerat lacrymarum. Obsederant civitatem profunda silentia, et nox plena mortis cuncta contexerat. Quibus malis omnibus graviores soli vigebant prædones, qui ne sepulcra quidem diripere et spoliare cadavera illicitum ducebant, non tam prædam petentes, quam scelus irrisione cumulantes, et aciem gladio

rum suorum in cadaverum obtruncatione probantes A explicare; cum gestum sit ibi facinus, quod neque Interdum etiam in nonnullos adhuc spirantes, mucro examinandus agebatur, quod alii semineces cum viderent, supplices dextras prætendebant, ut in se quoque beneficii loco, converterent scelus, quo scilicet cruciatibus famis velocius absolverentur; sed novo crudelitatis genere, necem quam sponte inferebant, si rogarentur, negabant. Cum tamen unusquisque deficientium cum gemitu retorqueret oculos ad templum, non de morte propria dolens, sed de impunitate prædonum, quos superstites relinquebant. Et primo quidem sumptu publico, sepelire mortuos jusserant, fetoris intolerantia. Ut vero omnem sumptum cœpit vincere multitudo morientium, de muro cadavera præcipitabant. Ad cum Titus circumiens pervidisset reple- B tas mortuorum cadaveribus valles, et humani corporis tabo patriam terram rigari, cum ingenti gemitu, elevatis ad cœlum manibus: Deum invo cat testem, hoc sui causa non provenire, sed se ista sustinere invitum. » Et post aliquanta iterum Josephus talia quædam prosequitur: «Non cunctabor, inquit, proferre quod sentio. Arbitror enim quod etiam, si adversus impios cives, Romanorum paulisper arma cessassent, aut hiatu terræ, aut aquæ diluvio, aut Sodomitanis ignibus, et fulminibus cœlitus tortis, supplicium civitas dependisset, quæ multo infaustiorem illis, qui hæc perpessi sunt, et nequiorem virorum præsentem hanc protulisset ætatem, pro quibus omnis gens pariter mereretur exstingui. » Sed in sexto libro de eisdem talia scribit : Et eorum, inquit, qui per totam civitatem famis inedia corrumpebantur, multitudo innumerabilis erat, quorum nec explicari miseria potest. Per singulas namque domos, sicubi aliquid fuisset cibi repertum, bella continuo, et cædes inter charos, ipsosque parentes ac liberos nascebantur, dum non solum e manibus, sed ex ipsis etiam faucibus invicem cibum rapere certabant. Fides autem nec mortuis erat; sed et ipsi, cum jam spiritum exhalarent, perscrutabantur a prædonibus, ne cui forte intra gremium cibi aliquid desideret. Alii etiam per inediam hiantes, velut rabidi canes, huc atque huc ferebantur, et quasi insania quadam exagitati, in easdem domos, sub momento temporis, iterum ac sæpius irruebant. Omnia tamen ne- D cessitas vertebat in cibum, etiam iila quæ ne mutis quidem animalibus edere usus fuit. Ad ultimum ne loris quidem, vel cingulis, aut ipsis calceamentis abstinuere. Scutorum quoque indumenta detrahentes, conficienda dentibus ingerebant. Nonnulli et feni veteris festucas edebant, sed et de quisquiliis collectis parvissimum pondus, drachmis quatuor distrahebant. »

CAP. VI. De Maria, quæ, urgente fame, comedit filium.

<< Sed quid opus est per hæc pondus famis illius

(26) Ed. Paris., Vethezobra.

apud Græcos, neque apud barbaros, ullus accepit auditus?horrendum quidem dictu, auditu vero incredibile. Equidem libenter tam immane facinus siluissem, ne quis me crederet monstruosa narrare, nisi multos memoriæ nostræ viros testes commissi sceleris habuissem. Porro vero ne aliquid meæ patriæ præstare me arbitrer, sit subtraham eorum verba, quorum pertulit facta. Mulier quædam ex his, quæ ultra Jordanis alveum commanebant, Maria nomine, Eleazari filia, de vico Hebezobra (26), quod interpretatur domus Ysopi, genere et facultatibus nobilis, cum reliqua multitudine, quæ confluxerat, Hierosolymis reperta, communem cum omnibus obsidionis casum ferebat. Hujus reliquas quidem facultates, quas domo in urbem convexerat, tyranni invasere, si quid vero reliquiarum ex magnis opibus fuerat, quibus victum quotidianum pertenuem duceret, irruentes per momenta prædonum satellites rapiebant. Pro quibus ingens mulier velut insana, jam quadam ex indignatione fatigabatur, ta ut interdum prædones maledictis in necem sui, et conviciis instigaret. Verum cum neque irritatus quisquam, neque miseratus, eam opprimeret, et si quid forte cibi fuisset ab ea quæsitum, id ab aliis quæreretur, nec jam usquam reperiendi copia fieret, fames autem dira visceribus ipsis insisteret ac medullis; et ad furorem perurgeret jam inedia, fame et ira, pessimis usa consultoribus, contra ipsa jam armatur jura naturæ. Erat namque ei sub ubeC ribus parvulus filius: hunc ante oculos ferens: << Infelicis, inquit, matris o infelicior fili, in bello, fame et direptione prædonum, cui te reservabo. Nam etsi vita sperari posset et jugo Romanæ servitutis urgemur; sed nunc etiam ipsam servitutem prævenit fames. Prædones vero utraque vi graviores perurgent. Veni ergo nunc, o mi nate: esto matri cibus, prædonibus furor, sæculis fabula, quæ sola deerat cladibus Judæorum. » Et cum hæc dixisset, simul filium jugulat. Tum deinde igni superpositum torret, et medium quippe edendo consumit, medium vero reservat obtectum. Et ecce confestim præ. dones irruunt, ambustæ carnis nidore concepto, mortem minantur, nisi sine mora cibos, quos paratos senserant, demonstraret. Tunc illa: «< Equidem partem, inquit, optimam vobis reservavi: » et continuo, quæ superfuerant membra, retexit infantis. At illos repente ingens horror invasit, et crudeles quamvis animi, diriguere: vox faucibus interclusa est. Illa vero truci vultu, et ipsis etiam prædonibus truculentior: « Meus, inquit, filius est, meus est partus, et facinus meum est. Edite, nam et ego prior comedi, quæ genui. Nolite effici aut matre religiosiores, aut femina molliores : quod si vos pietas vincit, et exsecramini cibos meos, ego quæ jam talibus pasta sum, ego his iterum pascar. »> Post hæc, illi territi trementesque discedunt, qui

CAP. IX. Testimonium quod perhibet Josephus
Christo.

hunc solum ex omnibus facultatibus suis miseræ A exercenda. Quod et Eusebius Cæsariensis in ecclematri reliquerant cibum. Repleta est autem con- siastica Historia plenius exponit. festim universa civitas nefarii sceleris nuntio, et unusquisque ante oculos facinus, quod perpetratum fuerat, adducens, tanquam si ipse hoc perpetrasset, horrebat. Omnes autem, quos famis necessitas perurgebat, festinabant magis ad mortem, beatos dicentes eos quibus contigit interiisse, priusquam talium malorum polluerentur auditu. »> Hæc quidem Josephus.

CAP. VII. De numero captivorum, et occisorum, et peremptorum fame.

[ocr errors]

Quem vero tanta calamitas invenerit exitum, eodem auctore perpaucis adnectam. Colligens enim supradictus historiographus, omnem numerum peremptorum vel fame, vel siti, vel ferro, unde- B cies centena millia designavit. Cæteros vero latrones, vel sicarios, ac prædones, post urbis excidium, mutuis declaravit interisse vulneribus. Electos autem quosque juvenum, quos decor corporis et proceritas commendabat, ad triumphum dicit esse reservatos, reliquos autem qui supra xvII annos agebant ætatis, vinctos ad opera Ægypti per metalla destinatos, vel per cæteras provincias esse dispersos. Alii quidem ut ad ludos gladiatorios, alii ut ad bestias traderentur. Si qui vero ultra septimum et decimum ætatis reperti sunt annum, per diversas provincias in servitutem distrahi jussi sunt, quorum numerus usque ad nonaginta millia perductus est. Hæc vero omnia gesta sunt secundo anno Vespasiani imperii, juxta ea quæ ipse Dominus et Salvator noster Jesus Christus prædixerat : quippe cum ea, quæ gerenda erant, præsentia videret. Tunc cum secundum evangeliorum fidem videns civitatem, flevit super eam et velut in auribus ejus prolocutus est hæc verba : Si cognovisses, inquit, et tu, et quidem in hac die quæ ad pacem tibi sunt, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad solum prosternent te, et filios tuos in te (Luc. xix). In hunc modum quam plurima divinæ comminationis tonitrua publice induratis auribus resonabant, quousque sanguis justorum, sed et ipsius justi singularis et unici, qui ab impiis inique effusus est, justo Dei judicio quæreretur. Attriti sunt ergo plagis, bellis strati, et a patriis sedibus divinæ indignationis excisi turbine, ut in urbe gloriosissima, nec lapis super lapidem remaneret, fuitque populi indurati, et quovis lapide durioris tribulatio tanta, quanta non fuit ex quo gentes esse cœperunt, usque ad diem hanc.

CAP. VIII. De peregrinatione fidelium, quos sub ea tempestate servavit Christus apud Pellam. Ecclesia vero quæ fuerat Hierosolymis congregata, divinitus transire jussa est trans Jordanem, ad oppidum quoddam nomine Pellam, quo ablatis ex urbe cultoribus Dei, cœlestis vindictæ fieret locus, quæ in urbem gentemque sacrilegam fuerat

Et quidem hæc omnia rectissime passi sunt, qui in Filium Dei manus sacrilegas extendere præsumpserunt, cum testimoniis Scripturarum, et virtute mirabilium operum ipsum Christum Deum esse constaret. Unde Josephus : « Fuit autem iisdem temporibus Jesus sapiens vir, si tamen virum eum appellare fas est. Erat enim mirabilium operum effector, doctorque hominum eorum, qui libenter quæ vera sunt audiunt, et multos quidem Judæorum, multos etiam ex gentibus sibi adjunxit. » Christus hic erat. Hunc accusatione primorum nostræ gentis virorum, cum Pilatus in crucem agendum esse decrevisset, non deseruerunt eum hi, qui ab initio eum dilexerant. Apparuit autem die eis tertia iterum vivus, secundum quod divinitus inspirati prophetæ, vel hæc, vel alia de eo innumera miracula futura esse prædixerant. Sed et in hodiernum diem Christianorum, qui ab eo nuncupati sunt, et nomen perseverat et genus.

CAP. X. De Vespasiano, qui claudum et cæcum curasse legitur.

Vespasianum quoque Judææ vastatorem, patremque Titi, Hierosolymorum piissimi eversoris, ut quibusdam scriptoribus placuit, miraculorum, signis ad faciendam vindictam in nationibus, Dei digitus excitavit. Ipsum namque necdum imperatorem ; quidam e plebe luminibus orbatus, itemque alius claudus crure debilis, sedentem pro tribunali pariter adierunt, orantes opem valetudini, eo quod sibi foret in quiete monstratum, oculos restituendos, si eos ille inspiceret, et crus debili roborandum, si illud dignaretur calce contingere. Orantibus amicis, invitus licet, utrumque tentavit; nec defuit eventus. Imperium quoque ejus et interitus Vitellii et Othonis, qui fœdo Neroni successerant, pluribus cœlestium signis prænuntiatum est, et pro parte stupendis.

CAP. XI. Signa esse quæ contra naturam fiunt.

Quæ vero hujusmodi stupore digna in his contingunt, plerumque signa esse non ambigit, quisquis evangelicæ promissionis fideliter meminit, cum scriptum sit: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, etc. D (Luc. xx1). Ea tamen quæ hic prænuntiantur, sine præjudicio sententiæ melioris,ea intelligenda arbitror quæ in his contra naturam fiunt ; quale est quod in passione Domini sol obscuratus est, velum scissum, petræ ruptæ, aperta monumenta, et sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. Naturalis etenim eclipsis esse non potuit, quæ lunaris corporis objectu contingit, cum constet pridie lunam xiv exstitisse, nisi forte quis de Judaica perfidia incredulitatis suæ solatium mutuetur; asserens cum eis Venerem tunc in ecliptica linca soli fuisse oppositam, quæ quidem magna est, et ut astrologi tradunt sola de quinque sideribus de nocte umbram de se,

« PoprzedniaDalej »